Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
246.1
Antiphonae in Matutinis.
246.1
Antiph. Alleluia. Ego sum vitis vera. Ant. Si manseritis in me. Ant. Non turbetur cor vestrum. Ant. Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis; et amodo cognoscetis eum et vidistis eum, allel., allel., allel. Ant. Tanto tempore vobiscum sum, alleluia, et non cognovistis me, Philippe, alleluia. Ant. Non turbetur cor vestrum neque formidet; creditis in Deum, et in me credite: 796 In domo Patris mei mansiones multae sunt, alleluia, alleluia. Ant. Angelus Domini locutus est ad Philippum; surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit a Jerusalem in Gaza, alleluia. Ant. Ecce quomodo computati sunt inter filios, et inter sanctos sors illorum est, alleluia. Ant. Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, allel. Ant. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum, allel., allel. Ant. Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum, alleluia. Ant. Manete in dilectione mea sicut dilexi vos, alleluia. Ant. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque petieritis fiet vobis, allel., allel., allel. Ant. Erat autem Philippus a Betsaida civitate, alleluia. Ant. Sancti et justi, in Domino gaudete. Ant. In coelestibus regnis. Ant. In velamento clamabant. Ant. Sancti tui, Domine.
246.3
Resp. Nomen et glorios. Georgius est martyr Christe, praestans Orationibus suis beneficia hominibus, usque in praesentem diem, allel., allel. Vers. Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur. Usque in presentem diem.