Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber responsalis
Gregorius IResp 259 · 8093-libresMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8093 Libres
257
In Evangelio.
257
Antiph. Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, allel. Ant. Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Et Pater meus, ut supra. Ant. Spiritus Paracletus, allel. Docebit vos omnia, allel. Ant. Verba quae locutus sum vobis, allel. Spiritus et vita sunt. Ant. Spiritus qui a Patre procedit, allel., ille me clarificabit, allel., allel. Ant. Et si mortiferum quid biberint, non eos nocebunt, allel. Ant. Spiritus sanctus docebit vos, allel., quaecunque dixero vobis, allel. Ant. Sicut misit me Pater, allel., et ego mitto vos, allel. 800 Ant. Audistis, quia dictum est: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia ad Patrem vado, quia Pater major me est, allel. Ant. Hi qui linguis loquuntur novis, Galilaei sunt. Et serpentes tollent, alleluia.
258
Feria secunda.
258
Antiph. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam, allel. Ant. Omnis enim qui male agit odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus, alleluia. Ant. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta, alleluia.
259
Feria tertia.
259
Ant. Amen, amen dico vobis quia ego sum ostrum ovium. Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves, allel. Ant. Ego sum ostium, dicit Dominus, per me si quis introierit salvabitur; et pascua inveniet, alleluia.
260
Feria quarta.
260
Antiph. Scriptum est in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei, allel. Ant. Amen, amen dico vobis, qui credit in me habet vitam aeternam, allel.
261
Feria quinta.
261
Antiph. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, allel.
262
Feria sexta.
262
Antiph. Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: Miserere nostri, Fili David, alleluia. Ant. Stetit Jesus, et ait: quid vultis ut faciam vobis? Dicunt illi: Ut aperiantur oculi nostri, allel. Ant. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, allel.
263
Sabbato.
263
Antiph. Si quis diligit me, ut supra. Ant. Si manseritis, ut supra. Ant. Si cognovissetis me, ut supra.
264
Antiphonae in Matutinis de sancto Germano.
264
Antiph. Beatissimi Germani hodie solemnitas veneranda recolitur, christianis populis exsultatio. Ant. Cum Patrem festa instaurator discipulorum corda laetificat, veneratio impensa magistri. Ant. Cumque beatus Germanus in omnibus Christi mandatis ambularet, circumquaque regiones, vel urbes exhortationis gratia perlustrabat. Ant. Ad sepulcrum beati Germani aegri veniunt et sanantur; ubi benedicunt Deum dicentes: Benedictus es, Domine. Ant. Laudemus Dominum in beata antistitis Germani memoria gloriosa, ad sepulcrum ejus aegri veniunt et sanantur.
265
In Evangelio.
265
Antiph. Visitavit nos Deus Patrum vestrorum, allel. Ferte vobiscum hinc ossa mea, allel., et collocate me in sepulcro patrum meorum, alleluia, alleluia.
266.2
Antiphonae et Responsoria in vigilia sancti ac beatissimi Medardi. Quod est. VI Id. Jun. Ad Vesperas.
266.2
801 Antiph. Beatissimi Medardi antistitis vita, quae per universum orbem virtutum propalatur insignibus, silentio nequivimus praeterire. Psal. Beatus vir qui non abiit. Ant. Crescat in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio, dum sanctorum tuorum panditur magnitudo. Psal. Quare fremuerunt. Ant. Ita sanctus Medardus, hoc quod praedixerat, quasi propheta divino Spiritu jam probavit. Psal. Domine, quid multiplicati sunt. Vers. Voce mea ad Dominum clamavi.
266.3
Responsoria unde supra.
266.4
Resp. Beatissimi Medardi antistitis vita, quae per universum orbem virtutum propalatur insignibus, solemnitatis ejus diem veneratione expetere depositionis suae commemoratio principalis invitat. Vers. Crescat in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio, dum sanctorum tuorum panditur magnitudo. Solemnitatis. Resp. Sanctus Medardus parvus et innocens, dum adhuc esset in scholis, dixit ad Eleutherium quemdam comparem suum, ipsum esse futurum summum Dei pontificem. Vers. Ita sanctus Medardus, hoc quod praedixerat, quasi propheta divino Spiritu jam probavit. Ipsum esse futurum. Resp. Cinctus ergo fidei fervore, dum ad templorum oracula discurreret, et patientiae moribus temperaret propriae voluntatis arbitrium, officium sacerdotis excepit. Vers. Conversus pariter animo et habitu morum charitate praecellens.
267.1
Antiphonae in secundo nocturno.
267.1
Antiph. Occurrunt sanctissimo viro Medardo, et data Oratione discoriantes quae tulerant laxari, pergunt itinera. Psal. Cum invocarem. Ant. Nec hoc praetereat inter reliqua miranda signa: quidam, Tasio nomine, adamantis gravatur oppressus infestatione; curari meruit, expressoque viri Dei signaculo, surrexit incolumis. Psal. Verba mea. Ant. Sed cum jam multimodis virtutum fulgeret studiis, per diversa orbis spatia, gratia crescente, fama ejus praecelluit. Psalm. Domine Dominus noster. Vers. Gloria et honore.
267.2
Responsoria unde supra.
267.3
Resp. Confestim claruit apud urbis pontificem, conversatione praecipuus apud cunctos, puritate mentis sincerus. Nunquam se ubertate laetitiae plus extulit, nunquam acerbitate moeroris turbavit. Vers. Cunctos tamen faciat ejus intercessio potiores. Nunquam. Resp. Beatus Medardus fuit semper tolerans in adversis, mitis in prosperis, cunctos sibi obedientiae sedulitate praeferens, egentibus larga miseratione succurrens. Vers. Ex omnibus calcato vitiorum fomite angusti callis tramitem sanctae conversationis gressu surgente conscendens. Cunctos sibi. Resp. Sanctae conversationis tramitem gressu surgente conscendens, beatus Medardus quidquid pretiosum fuit, elegit, ut hospes cerneretur in saeculo, et jam possessor esset in coelo. Vers. Ecclesiastici moris tenore percurrens presbyterii officium electus, excepit.
268.1
In tertio nocturno.
268.1
Antiph. Defuncto namque Vermandensium pontifice, in ejus loco beatus Medardus consecratur episcopus. Psal. Domine, quis habitabit. Ant. Conversatione coelesti sanctimonia ejus officii sacerdos exstitit pretiosus. Psal. Domine, in virtute. Ant. Sustinuit jugiter diabolo praeliante calumniam, sed pervenit victor meritis ad coronam. Psal. Domini est terra. Vers. Posuisti, Domine.
268.2
802 Resp. unde supra.
268.3
Resp. Sanctissimus Medardus ecclesiastici moris tenore percurrens presbyterii officium electus excepit, probatus obtinuit, et ita se[ Verbum deest in Ms.] cepit in virtutibus, ut Christi merito putaretur alumnus. Vers. Sed cum jam multimodis virtutum fulgeret studiis, per diversa orbis spatia gratia crescente fama ejus praecelleret. Et ita. Resp. Beatus Medardus conversatione coelesti, sanctimonia ipsius officii sacerdos exstitit pretiosus; et nisi quod percussor corporis defuit, nam martyrium confessor implevit. Vers. Sustinuit jugiter diabolo praeliante calumniam, pervenit victor meritis ad coronam. Et nisi quod. Resp. Tunc sanctus Medardus longae vitae defessus, requiem deprecatus, Spiritum amisit[ emisit], et convexa coeli athleta triumphalis ascendit. Vers. Conversatione coelesti sanctimonia ejus sacerdos exstitit pretiosus. Resp. Sanctus Medardus quando accepit transitum corporis ipsius ore[ horae] momento coeli aperti sunt, et sancti corpusculum divina luminaria cunctis videntibus adfuerunt. Vers. Moxque in terra grande luxit diluvium; ita ut multum plueret aqua calida de nubilo coeli aperti. Resp. Cumque ad tumulandum ducerentur sancta membra beati Medardi, quidam obviam factus est damnatis aurium auditibus, dum pretiosi velaminis peplum osculans, mox recipere auditum fide promeruit. Vers. Psallentiumque illico stupens melos audivit. Dum. Resp. Prolixum est enarrare quantis se virtutibus debilium beato Medardo clamor attollat, sed, fusis precibus, quidquid expetitur incunctanter ejus effectibus et Oratione obtinetur. Vers. Postquam igitur devotione fidelium maximo decore praefulta ejus tumuli urna exornata surrexit. Resp. Inter Christicolas quos actio vexit in astris, pars tibi pro meritis magna, Medarde, patet. Vers. Exsilium tibi mundus erat coenosa caventa[ caverna]. Resp. Exsilium tibi mundus erat coenosa caventa, et modo te gaudet cive manente polus. Exutus tenebris, vestitur tegmine lucis, post obitum frueris liberiore die. Vers. Inter Christicolas, ut supra. Resp. Quid referam mutus verbo, qui verba dedisti, quod gravat ejiciens, quod juvat omne locans, cuncta nec enumero; tua me praeconia vincunt. Vers. Quidam caecus ad eum venit, rapuit palpando salutem. In mediis tenebris fulsit aperta dies. Cuncta.
269
Antiphonae unde supra. Ad nocturn.
269
Antiph. Sanctus Medardus requiem deprecatus Spiritum amisit[ emisit], et convexa coeli athleta triumphalis ascendit. Ant. Postquam igitur devotione fidelium maximo decore praefulta ejus tumuli urna exornata surrexit. Ant. Fusis precibus quidquid expetitur incunctanter ejus effectibus obtinetur. Ant. Beatus Medardus sacerdos exstitit pretiosus, martyrium confessor implevit, pervenit victor meritis ad coronam.
270
Antiphonae in matutinis Laudibus.
270
Antiph. Inter Christicolas quos actio vexit in astris, pars tibi pro meritis magna, Medarde patet. Ant. Quidam caecus ad eum venit, rapuit palpando salutem, in mediis tenebris fulsit aperta dies. Ant. Alius quidam veniens jum veherentur membra sancta, substratus meruit caecus habere diem. Ant. Ad sepulcrum sancti Medardi aegri veniunt et sanantur, ubi benedicunt Dominum dicentes: benedictus es, Domine. Ant. Compedibus validis alter manicisque ligatus, mox tetigit peplum, ferrea vincla 803 cadunt. Ant. Conferat vinctis pro indulgentia delictorum generale praesidium, qui speciale solemnitatis suae hodie mundo praestitit ornamentum.
271.1
In Evangelio.
271.1
Antiph. E coelo calida aqua produxit nubilo, in ejus transitu magnum fuit mysterium.
271.3
Antiph. Solemnitatis ejus diem veneratione expetere depositionis suae commemoratio principalis innituit. Antiph. Quando sanctus Medardus accepit transitum corporis ipsius ore[ horae] momento coeli prorsus aperti sunt, et ante sancti corpusculum, quasi per tres horas divina luminaria astiterunt; et magnum fuit mysterium. Ant. Cujus corporis solemne pignus Suessionensium urbs tanti muneris praemio ditata promeruit, ut cum omnium populorum fidem[ Forte fidelium) solemni ambitione gratissima sancti Medardi membra tradenda essent sepulturae, amore gestandi onus leve sentirent. Ant. Cumque sancta membra beati Medardi tumulo condirentur[ conderentur], coelum apertum est, et duae columbae visae sunt descendisse, quasi nubes, et de ore ejus egressa est columba candida sicut nix. Ant. Beatus Medardus per Trinitatis auxilium regis exercitum.... vestigium. Ant. Sanctus Medardus nobilis natus, cum esset adhuc aetate parvus, jam bonitate maturus praedixit. Ant. Solemnitatem beati Medardi debita veneratione percolere depositionis ejus commemoratio principalis invitat. Crescat ergo in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio, dum sancti confessoris Dei panditur magnitudo. Ant. Solemne itaque pignus corporis beatissimi Medardi Suessionensium urbs tanti muneris praemio ditata promeruit, et cum omnium populorum solemni ambitione gratissima membra tradenda sepulturae feretro veherentur, unanimi voce vel clamore gestiendi onus leve senserunt.
272
In vigilia sancti Joannis Baptistae, ad Vesperas
272
Vers. Fuit homo missus, ut supra, Ant. Ingresso Zacharia templum Domini, apparuit ei Gabriel angelus stans a dextris altaris incensi.
273
Ad Invitatorium.
273
Antiph. Regem praecursoris Dominum venite adoremus.
274
In primo nocturno.
274
Antiph. Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam progredereris sanctificavi te. Psal. Beatus vir qui non. Ant. Ad omnia quae mittam te, dicit Dominus, ibis, ne timeas et[ quae] mandavero tibi loqueris ad eos. Psalm. Quare fremuerunt. Ant. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum dicit Dominus. Psalm. Domine, quid multiplicati sunt. Vers. Posuisti, Domine.
275
Responsoria.
275
Resp. Fuit homo missus a Deo, cui nomen Joannes erat. Hic venit ut testimonium perhiberet de lumine, et pararet Domino plebem perfectam. Vers. Erat Joannes praedicans in deserto baptismum poenitentiae. Et pararet. Vers. Tu puer Propheta Altissimi vocaberis. Resp. Elizabeth Zachariae magnum virum genuit, Joannem Baptistam praecursorem Domini, qui viam Domini praeparavit 804 in eremo. Vers. Fuit homo missus a Deo, cui nomen Joannes erat. Qui viam. Resp. Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de ventre sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. Vers. Ad omnia quae mittam te ibis, et universa quae mandavero tibi loqueris. Et Prophetam.
276
In secundo nocturno.
276
Antiph. Misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et prophetam in gentibus fecit mihi[ me] Dominus. Psal. Cum invocarem. Ant. Ecce dedi verba mea in ore tuo, et constitui te super gentes et regna. Psal. Verba mea auribus. Ant. Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Psal. Domine Dominus noster.
277
Responsoria.
277
Resp. Tu puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus. Vers. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum. Parare. Resp. Descendit angelus Domini ad Zachariam dicens: accipe puerum in senectute tua, et habebit nomen Joannes Baptista. Vers. Iste puer magnus coram Domino; nam et manus ejus cum ipso est. Et habebit. Resp. Hic praecursor directus, et lucerna ardens ante Dominum; ipse est enim Joannes, qui viam Domino praeparavit in eremo, sed et Agnum Dei demonstravit, et illuminavit mentes hominum. Vers. Ipse praeibit ante illum in Spiritu et virtute Eliae. Ipse est. Resp. Innuebant patri ejus, quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Vers. Apertum est os Zachariae, et prophetavit dicens: Joannes est..
278.1
In tertio nocturno.
278.1
Antiph. Posuit os meum Dominus, quasi gladium acutum; sub umbra manus suae protexit me. Psal. Domine, quis habitabit. Ant. Formans me ex utero servum sibi Dominus in lucem gentium, ut sim salus ejus ab extremis terrae. Psal. Domine, in virtute. Ant. Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt Dominum Deum tuum, qui elegit te. Psal. Benedicam Dominum. Vers. Justum deduxit Dominus.
278.2
Responsoria unde supra.
278.3
Resp. Praecursor Domini venit, de quo ipse testatur: Nullus major inter natos mulierum Joanne Baptista. Vers. Ipse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae. Nullus. Resp. Gabriel angelus apparuit Zachariae dicens: Nascetur tibi filius, nomen ejus Joannes vocabitur, et multi in nativitate ejus gaudebunt. Vers. Erit enim magnus coram Domino, vinum et siceram non bibet. Et multi. Resp. Ecce constitui te hodie super gentes et regna, dicit Dominus, ut evellas et dissipes, aedifices et plantes in nomine Domini. Vers. Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini, parare vias ejus. Ut evellas. Resp. Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista, quia viam Domini praeparavit in eremo. Vers. Fuit homo missus a Deo, cui nomen Joannes erat. Qui viam. Resp. Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda Patrum, in filios et incredulos ad prudentiam. Parare Domino plebem perfectam. Vers. Tu puer Propheta, ut supra. Resp. Puer qui natus est nobis, plusquam propheta 805 est; hic est enim de quo Salvator ait: inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Vers. Angelus ad Zachariam locutus est, dicens: Uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem.
279
Antiphonae in matutinis Laudibus.
279
Antiph. Elisabeth Zachariae magnum virum genuit, Joannem Baptistam praecursorem Domini. Ant. Innuebant Patri ejus, quem vellet vocari eum; et scripsit dicens: Joannes nomen ejus. Ant. Joannes vocabitur nomen ejus; et multi in nativitate ejus gaudebunt. Ant. Joannes est nomen ejus; vinum et siceram non bibet, et multi in nativitate ejus gaudebunt. Ant. Iste puer magnus coram Domino nam et manus ejus cum ipso est. Vers. Fuit homo.
280.1
In Evangelio.
280.1
Antiph. Apertum est os Zachariae, et prophetavit dicens: benedictus Deus Israel. Ant. Ipse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae, parare Domino plebem perfectam. Ant. Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Ant. Tu puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis ante Dominum parare vias ejus. Ant. Angelus ad Zachariam est locutus dicens: Uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Ant. Nazaraeus vocabitur puer iste, vinum et siceram non bibet. Et omne immundum non manducabit ex utero matris suae. Ant. Fuit homo missus a Deo, cui nomen Joannes erat. Ant. Hic venit Joannes, ut testimonium perhiberet de lumine, et pararet Domino plebem perfectam. Ant. Ex utero senectutis et sterilis Joannes natus est praecursor Domini. Ant. Pro eo quod non obedisti verbis meis, eris tacens, et non poteris loqui usque in diem nativitatis ejus. Ant. Inter natos mulierum non est major Joanne Baptista. Ant. Puer qui natus est nobis, plusquam propheta est. Hic est enim de quo Salvator ait; inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista.
281
Responsoria sive Antiphonae in vigilia sanctorum Joannis et Pauli.
281
Resp. Isti sunt duo viri misericordiae, qui assistunt ante Dominum dominatorem universae terrae. Vers. Isti sunt duae olivae, et duo candelabra lucentia ante Dominum. Dominatorem. Resp. Vidi conjunctos viros habentes splendidas vestes et angelus Domini locutus est ad me dicens: Isti sunt viri sancti facti amici Dei. Vers. Vidi angelum Dei volantem per medium coelum, voce magna clamantem et dicentem. Isti. Resp. Haec est vera fraternitas, quae nunquam potuit violari certamine, qui effuso sanguine secuti sunt Dominum, contemnentes aulas regias pervenerunt ad regna coelestia. Vers. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Contemnentes Resp. Beati martyres Christi Joannes et Paulus dixerunt Juliano: nobis autem aliud non est, nisi unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Vers. Una fides, unum baptisma, unus spiritus erat in eis Pater. Resp. Beati eritis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Vers.[ Deest in Ms.]
282
806 Antiphonae in matutinis Laudibus.
282
Antiph. Paulus et Joannes dixerunt ad Julianum: Nos unum Deum colimus, qui fecit coelum et terram. Ant. Paulus et Joannes dixerunt ad Terentianum: Si tuus Dominus est Julianus, habeto pacem cum illo. Nobis aliud[ alius] non est nisi unus Dominus Jesus Christus. Ant. Joannes et Paulus cognoscentes tyrannidem Juliani, facultates suas pauperibus erogare coeperunt. Ant. Sancti Spiritus et animae Justorum, Hymnum dicite Deo in aeternum. Ant. Joannes et Paulus dixerunt ad Gallicanum: Tu crede unum esse Deum, et eris victor melior[ melius] quam fuisti.
283
In Evangelio.
283
Antiph. Astiterunt justi ante Dominum, et ab invicem non separati sunt; gloriam Domini viderunt[ Calicem Domini biberunt], et amici Dei appellati sunt.
284
In vigilia sancti Petri ad Vesperas.
284
Vers. In omnem terram. Ant. Beatus Petrus apostolus vidit sibi Christum occurrere. Adorans[ adoravit] eum et dixit: Domine quo vadis? Venio Romam iterum crucifigi.
285
Ad Invitatorium.
285
Antiph. Regem apostolorum Dominum venite adoremus. Ant. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Psalm. Coeli enarrant. Ant. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos. Psalm. Benedicam Dominum. Ant. Constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui, Domine. Psalm. Eructavit. Vers. In omnem terram.
286
Responsoria.
286
Resp. Simon Petre, antequam de navi vocarem te, novi te; et super plebem meam principem te constitui, et claves regni coelorum tradidi tibi. Vers. Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Et claves. Resp. Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas. Domine, tu nosti, quia amo te, et animam meam pono pro te. Vers. Si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Et animam. Resp. Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum. Vers. Quodcunque, ut sup. Et tibi.
287.1
In secundo nocturno.
287.1
Ant. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Psal. Omnes gentes. Ant. Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum, Domine. Psal. Exaudi, Deus, deprecationem. Ant. Annunt averunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Psal. Exaudi, Deus, Orationem meam cum deprecor. Vers. Dedisti haereditatem.
287.2
Responsoria unde supra.
287.3
Resp. Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Et extendens manum apprehendit eum; et dixit ad eum: Modicae fidei, quare dubitasti? Vers. Cumque vidisset ventum validum venientem timuit, et cum coepisset, mergi clamavit dicens: Domine, salvum me fac. Et extendens. Resp. Surge, Petre, et indue te vestimentis tuis; accipe fortitudinem ad salvandas gentes, quia ceciderunt catenae de manibus tuis. Vers. Angelus autem Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris, 807 percussoque latere Petri excitavit eum dicens, surge velociter. Quia. Resp. Tu es pastor ovium, princeps apostolorum: Tibi tradidit Deus omnia regna mundi; et ideo tibi traditae sunt claves regni coelorum Vers. Quodcunque, ut supra. Et ideo.
288.1
In tertio nocturno.
288.1
Antiph. Exaltabuntur cornua justi, alleluia. Psal. Confitebimur. Ant. Lux orta est justo, alleluia, rectis corde laetitia, allel. Psalm. Dominus regnavit, exsultet. Ant. Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus, alleluia. Psal. Dominus regnavit, irascantur. Vers. Custodiebant testimonia ejus.
288.2
Responsoria unde supra.
288.3
Resp. Quem dicunt homines esse Filium hominis? Dixit Jesus discipulis suis. Respondens Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus; et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Vers. Beatus es, Simon Petre, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Et ego dico. Resp. Ego pro te rogavi, Petre,[ ut] non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Vers. Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Et tu aliquando. Resp. Beatus est, Simon Petre, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Vers. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Resp. Petre, amas me? Tu scis, Domine, quia amo te. Pasce oves meas. Resp. Simon Joannis, diligis me plus his? Tu scis, Domine, quia amo te. Vers. Etsi oportuerit, ut sup. Quia. Resp. Solve, jubente Deo terrarum, Petre, catenas, qui facis ut pateant coelestia regna beatis. Vers. Quodcunque. Resp. Qui regni claves et curam tradit ovilis; qui coeli terraeque Petro commisit habenas, ut reseret clausis, et solvat vincla ligatis. Vers. Quodcunque. Vers. Ipsa tua, Petre, dissipare vincula jussit, qui te mundanos jussit dissolvere nexus. Ut reseret. Resp. Petrus et Joannes ascendebant in templum, ad horam Orationis nonam. Et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae, quem ponebant quotidie ad portam templi. Vers. Argentum et aurum non est mecum, quod autem habeo hoc tibi dabo. Quem ponebant.
289
Antiphonae in matutinis Laudibus.
289
Antiph. Petrus et Joannes ascendebant in templum, ad horam Orationis nonam. Ant. Argentum et aurum non est mecum; quod autem habeo, hoc tibi dabo. Ant. Dixit angelus ad Petrum: Circumda tibi vestimentis tuis et sequere me. Ant. Misit Dominus angelum suum, et liberavit me de manu Herodis, alleluia. Ant. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Vers. Constitues eos principes.
290
In Evangelio.
290
Antiph. Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis, dicit Dominus Simoni Petro. Ant. Beatus es, Simon Petre. Ant. Significavit Dominus Petro qua morte clarificaturus esset Deum, alleluia. Ant. Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Ant. Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas. Tu scis, 808 Domine, quia amo te. Ant. Tu es pastor ovium, princeps apostolorum; tibi traditae sunt claves regni coelorum. Ant. Tu es Christus Filius Dei vivi; et tu beatus, Simon Barjona. Ant. Simon Joannis, diligis me plus his? tu scis, Domine, quia amo te. Ant. Dixit Dominus Petro: Tibi dabo claves regni coelorum. Ant. Beatus Petrus apostolus, ut supra. Ant. Commendo tibi oves quas tradidisti mihi, alleluia. Ant. Solve, jubente Deo terrarum, Petre, catenas, qui facis ut pateant coelestia regna beatis. Ant. Super aquas ambulans Dominus Petro manum porrexit mergenti in pelagus. Ant. Cum respexisset Petrus crucem, lacrymis[ lacrymas] fundebat prae gaudio.[ Caetera desunt.] Non sum dignus. Ant. Petrus et Paulus militantes Romam venerunt. Circumdantes Simonem invenerunt cum Nerone fidem permanserunt Salvatorem. Ant. Beatus Petrus dum penderet in cruce, alacri vultu Dominum deprecatur: Domine Jesu Christe, commendo tibi oves quas tradidisti mihi.
291
In die ad Vesperas.
291
Antiph. Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum. Psal. Dixit Dominus. Ant. Collocet eum Dominus cum principibus populi sui. Psal. Laudate, pueri. Ant. Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Psal. Credidi. Ant. Euntes ibant et flebant mittentes semina sua. Psal. In convertendo. Ant. Confortatus est principatus eorum, et honorati sunt amici tui, Deus. Psal. Domine, probasti me. Ant. Gloriosi principes terrae, quomodo in vita sua dilexerunt se, ita et in morte non sunt separati.
292.1
Antiphonae et Responsoria in vigilia sancti Pauli apostoli.--In primo nocturno.
292.1
Antiph. Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et mihi inter gentes; et cognoverunt gratiam quae data est mihi a Christo Domino. Psal. Coeli enarrant. Vers. Qui me segregavit ex utero matris suae[ meae], et vocavit per gratiam suam. Ant. Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illa die justus judex. Psal. Benedicam Dominum. Vers. De reliquo reposita est mihi corona justitiae. Ant. Mihi vivere Christus est, et mori lucrum, gloriari me oportet in cruce Domini mei Jesu Christi. Psal. Eructavit. Vers. Per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Vers. In omnem terram.
292.2
Responsoria unde supra.
292.3
Resp. Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et mihi inter gentes. Et cognoverunt gratiam Dei, quae data est mihi. Vers. Gratia Dei in me vacua non fuit, sed gratia ejus semper in me manet. Et cognoverunt. Resp. Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Vers. Reposita est mihi corona justitiae. Quia. Resp. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; ideoque reposita est mihi corona justitiae. Vers. Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare. Ideoque. Resp. Damasci praepositus gentis Arethae regis, voluit comprehendere. A fratribus per murum submissus sum in sporta, et sic evasi manus ejus in nomine Domini. Vers. Deus et Pater Domini mei Jesu Christi scit quia non mentior. Et sic evasi.
293.1
809 In secundo nocturno.
293.1
Antiph. Tu es vas electionis, sancte Paule apostole, praedicator veritatis in universo mundo. Psal. Omnes gentes. Vers. Per quem omnes gentes cognoverunt gratiam Dei. Ant. Magnus sanctus Paulus vas electionis vere digne est glorificatus; qui et meruit thronum duodecimum possidere. Psalm. Exaudi, Deus, deprecationem. Vers. In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede Majestatis suae. Ant. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Psal. Exaudi, Deus, Orationem meam cum dep. Vers. De caetero reposita est mihi corona justitiae. Vers. Annuntiaverunt opera Dei.
293.2
Responsoria unde supra.
293.3
Resp. Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus Judex. Vers. Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Justus. Resp. Isti sunt duae olivae,[ et duo] candelabra lucentia ante Dominum, habent potestatem claudere coelum nubibus, et aperire portas ejus. Quia linguae eorum claves coeli factae sunt. Vers. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Habent. Resp. Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione. Vers. In omnem terram, ut supra.
294.1
In tertio nocturno
294.1
Antiph. Saulus qui et Paulus magnus praedicator, a Deo confortatus convalescebat, et confundebat Judaeos. Psal. Confitebimur tibi, Deus. Vers. Ostendens quia hic est Christus Filius Dei vivi. Ant. Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus, angelus Satanae qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferretur a me; et dixit mihi Dominus: Sufficit tibi, Paule, gratia mea. Psal. Dominus regnavit, exsultet. Vers. Nam virtus in infirmitate perficitur. Ant. Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die Judex. Psal. Dominus regnavit, irascantur. Vers. Cooperante gratia Spiritus sancti. Vers. Dedisti haereditatem.
294.2
Resp. unde supra.
294.3
Resp. Isti sunt duo viri misericordiae. Vers. Isti sunt duae olivae. Dominatorem. Resp. Stolam jucunditatis induit eum Dominus, et coronam pulchritudinis posuit super caput ejus. Vers. Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit eum. Et coronam. Resp. Corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis, gloriae, honoris, et opus fortitudinis. Vers. Quoniam praevenisti eum in Benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Gloriae. Resp. Posuit coronam capiti meo, et circumdedit me muro salutis, ad expugnandas gentes et omnes inimicos. Vers. Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me; apprehende arma et scutum. Ad expugnandas. Resp. Gloria et honore coronasti eum, Domine; et constituisti eum super opera manuum tuarum; omnia subjecisti sub pedibus ejus. Vers. Quoniam praevenisti eum 810 in Benedictionibus. Resp. Ecce ego mitto vos. Resp. Tollite jugum. Resp. Dum steteritis. Resp. Egregie Dei Paule, doctor gentium, et divinorum propagator praeceptorum, ecce nomen tuum in libro vitae coelestis ascriptum est, et memoriale tuum non derelinquetur in saecula. Vers. Magnus sanctus Paulus vas electionis, vere digne est glorificatus.
295
In Matutinis.
295
Antiph. Ego plantavi, Apollo rigavit; Deus autem incrementum dedit, allel. Vers. Unusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Ant. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Vers. Quando autem infirmor, tunc fortior sum. Ant. Sancte Paule apostole, praedicator veritatis, et doctor gentium, intercede pro nobis ad Dominum, qui te elegit. Vers. Ut digni efficiamur gratia ejus. Ant. Gratia Dei in me vacua non fuit, sed gratia ejus semper in me manet. Vers. Gratia Dei sum id quod sum. Ant. Damasci praepositus gentis Arethae regis, voluit me comprehendere. A fratribus per murum submissus sum in sporta, et sic evasi manus ejus in nomine Domini. Vers. Deus et Pater Domini mei Jesu Christi scit quia non mentior. Vers. Constitues eos principes
296
In Evangelio.
296
Antiph. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedem judicantes duodecim tribus Israel, alleluia. Vers. Dum venerit Filius hominis in sede Majestatis suae. Ant. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium pertuli pro Christi nomine. Ant. Nocte et die in profundum maris fui. Ant. Petrus apostolus et Paulus praedicator gentium, ipsi nos docuerunt legem tuam, Domine. Ant. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ant. Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis. Ant. Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, dicit Dominus.
297.1
Antiphonae et Responsoria in vigilia Benedict abbatis.--In primo nocturno.
297.1
Antiph. Fuit vir vitae venerabilis gratia abbas Benedictus. Psalm. Beatus vir. Ant. Ab ipso pueritiae suae[ tempore] cor gerens senile, aetatem moribus transiens, nulli animum dedit voluptati. Psalm. Quare fremuerunt. Ant. Dum in hac terra esset, quo temporaliter uti potuisset, jam quasi aridum mundum cum flore despexit. Psalm. Cum invocarem. Ant. Nursiae provincia exortus, Romae liberalibus litterarum studiis traditus a parentibus fuerat. Psalm. Verba mea. Ant. Relicta domo rebusque patris soli Deo placere[ cupiens], sanctae conversationis habitum quaesivit. Psal. Domine Dominus noster. Ant. Recessit igitur scienter nescius, et sapienter indoctus. Psalm. In Domino confido.
297.2
Responsoria unde supra.
297.3
Resp. Fuit vir vitae venerabilis gratia Benedictus et nomine, ab ipso pueritiae tempore cor gerens senile, aetatem quippe moribus transiens, nulli 811 animum voluptati dedit. Vers. Recessit igitur scienter nescius, et sapienter indoctus. Ab ipso. Resp. Hic itaque cum, relictis litterarum studiis, petere deserta decrevisset, nutrix, quae hunc amabat, sola secuta est. Vers. Recessit igitur, ut supra. Resp. Igitur beatus Benedictus, cum conspiceret nutricem suam flere, moxque se cum lacrymis in Orationem dedit; et ei sanum capisterium reparavit. Resp. Ipsum quoque capisterium in ecclesiae ingressu suspenso[ suspensum], quatenus et praesentis et secuturi omnes agnoscerent Benedictus puer conversationis gratia a quanta perfectione coepisset. Moxque inito consilio venenum vino miscuere; quo accepto signavit, sicque confractum est, ac si pro signo lapidem dedisset. Vers. Intellexit protinus vir Dei, quia potum mortis habuerat, quod non potuit portare signum vitae. Sicque.
298
In secundo nocturno.
298
Antiph. Hic itaque cum jam, relictis litterarum studiis, petere deserta decrevisset, nutrix quae hunc arctius amabat, secuta est. Psalm. Domine, quis habitabit. Ant. Praedicta nutrix illius, ad purgandum triticum a vicinis mulieribus praestari sibi capisterium petiit, quod casu accidere[ Dele accidere] confractum est. Psal. Conserva me. Ant. Compassus nutrici Orationem dedit Benedictus puer cum lacrymis; capisterium reparavit. Psalm. Domine, in virtute. Ant. Benedictus Dei famulus, magnum fecit miraculum; preces fudit ad Dominum, rejunxit capisterium. Psal. Domini est terra. Ant. Qui dum eremum peteteret, Romanum[ Romanus] monachum obviavit, cujus cum desiderium cognovisset, et secretum tenuit, et adjutorium impendit. Psalm. Beati quorum remissae. Vers. Cumque in spem positus submitti panem diabolus conspiceret, jactavit lapidem, et tintinnabulum fregit. Resp. Convocatis discipulis, beatus Benedictus dixit: Misereatur vobis sempiternus Deus; nunquid non prius dixi vobis, quia meis ac vestris moribus minime conveniret? Vers. Itaque juxta mores vestros vobis patrem quaerite, quia me habere minime potestis. Nunquid. Resp. Quidam rusticus defuncti corpus filii in ulnis ferens, orbitatis luctu aestuans ad monasterium venit. Benedictum Patrem quaesivit. Mox ut aspexit, clamare coepit: Redde filium meum, redde filium meum. Vers. Vir autem Domini in hac voce substitit dicens: Nunquid ego filium tuum abstuli? cui ille respondit: Mortuus est, veni resuscita eum. Redde. Resp. Domine, non respicias peccata mea, sed fidem hujus hominis, qui rogat resuscitari filium suum; et redde in hoc corpusculo animam quam tulisti. Et completa Oratione revixit, et sanum reddidit patri suo. Vers. Et regrediente anima ita corpusculum omne contremuit, et sub oculis omnium qui aderant vivus apparuit. Et sanum. Resp. Pater sanctus dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis habere videretur, vidit Germani animam Capuani episcopi in sphaera ignea ab angelis in coelum deferri. Vers. Factumque est, ut reverendissimum Germanum is qui missus fuerat defunctum reperit. Resp. Eodem vero anno quod[ quo] de hac vita erat exiturus, quibusdam discipulis secum conversantibus, quibusdam longe manentibus sanctissimi sui obitus denuntiavit diem. Vers.[ Supple praesentibus indicans.] Ut audita per silentium tegerent, absentibus indicens quale eis signum fieret quando ejus anima de corpore exiret. Sanctissimi. Resp. Ante sextum vero sui exitus diem aperire sepulturam 812 sibi jubet; qui mox correptus febribus acri coepit dolore fatigari usque ad mortem. Vers. Cumque per singulos dies languor ingravesceret, sexto die portari se in oratorium a discipulis fecit. Qui mox. Resp. Sexto namque die portari se in oratorium a discipulis fecit, ibique exitum suum dominicis sacramentis munivit, atque inter discipulorum manibus[ manus] expiravit. Vers. Erectis in coelum manibus fecit[ stetit], et ultimum spiritum inter verba Orationis efflavit. Atque. Resp. Hodie sanctus Benedictus per viam Orientis tramitem videntibus discipulis coelum tetendit, et ab angelis in gloria suscepturus est[ susceptus est]. Vers. Tunc itaque sancti viri obitum sicut praesentes discipuli viderunt, ita absentes hoc signum quod eis praedictum fuerat agnoverunt. Videntibus. Resp. Factum est post obitum sanctissimi viri, mulier mente capta venit ad specum ejus, et ingressa mansit in eo, et sana facta est ex illa hora. Vers. Et in ea sanitate quam acceperat permansit omnibus diebus vitae suae. Vers. Via recta Orientis tramite ab ejus cella ad coelum usque tendebatur, cui venerando habitu vir desuper clarus assistens, cui esset via quam cernerent discipulis inquisivit; ipsi vero nescire se professi sunt.
299
Antiphonae in matutinis Laudibus.
299
Antiph. Intempesta nocte oravit Benedictus.[ Adjiciendum forte vidit] Fusam lucem desuper cunctas noctis tenebras effugasse tantoque splendore clarescere, ut diem vinceret lux illa. Ant. Sicut discipulis ipse referebat, quasi sub uno solis radio omnis mundus collectus ante ejus oculos momento adductus est. Ant. Orabat sanctus Benedictus: Domine, non aspicias peccata mea, sed fidem hujus hominis, qui rogat resuscitari filium suum. Et sub oculis omnium viventem puerum reddidit patri suo. Ant. Frater Maure, curre velociter, quia puer Placidus in amne flumen[ Redundat flumen] mergitur. Ant. Dumque super undas Placidus traheretur, Maurus occurrit in mediis fluctibus. Emerso pede puerum liberavit, Ant. Intempestae noctis cuncta sub silentio, quasi sub solis radio omnem mundum conspexit. Ant. Benedictus Dei famulus per Spiritus sancti indagia praecognoscens quae ventura sunt omnia.
300
In Evangelio.
300
Antiph. Hodie sanctus Benedictus per viam Orientis tramitem[ recto tramite] videntibus discipulis coelum tetendit; hodie erectis manibus inter verba Orationis migravit. Hodie in gloria ab angelis susceptus est. Ant. Sanctimonialis autem femina, cum negantis verba audisset, orationem fudit, et inundatio pluviarum erupit.
301
In vigilia sancti Laurentii ad Vesperas.
301
Vers. Justum deduxit Dominus. Ant. Beatus Laurentius cum in craticula supra positus ureretur, ad impiissimum tyrannum dixit: Assatum est jam, versa et manduca; nam facultates Ecclesiae quas requiris, in coelestibus thesauris manus pauperum deportaverunt.
302.1
Ad Invitatorium.
302.1
Antiph. Regem martyrum Dominum venite adoremus. Ant. Quo progrederis sine filio, pater? Quo, sacerdos sancte, sine ministro properas? Psal. Beatus vir. Vers. Beatus Laurentius dixit. Ant. Noli me derelinquere, pater sancte, quia thesauros tuos jam expendi, quos tradidisti mihi. Psal. Quare 813 fremuerunt. Vers. Quid in me ergo displicuit paternitati tuae? Ant. Non ego te desero, fili, neque derelinquo, sed majora tibi debentur pro Christi fide certamina. Psalm. Domine, quid multip. Vers. Beatus Sixtus dixit. Vers. Gloria et honore.
302.2
Responsoria unde supra.
302.3
Resp. Levita Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis caecos illuminavit; et thesauros Ecclesiae dedit pauperibus. Vers. Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Et thesauros. Resp. Puer meus, noli timere, quia ego sum tecum, dicit Dominus; si transieris per ignem, flamma non nocebit te, et odor ignis non erit in te. Vers. Donec ponam inimicos tuos, ut supra. Resp. Strinxerunt corporis membra posita in craticula. Superjectis prunis insultat levita Christi. Beate Laurenti martyr Christi, intercede pro nobis. Vers. Hic est vir qui non est derelictus a Domino in die certaminis sui. Beate. Vers. Carnifices vero ministrabant carbones subter cratem ferream. Resp. Quo progrederis sine filio, Pater? quo, sacerdos sancte, sine diacono properas? tu nunquam sine ministro sacrificium offerre consueveras. Vers. Quid in me ergo displicuit paternitati tuae? Nunquid degenerem probasti? Experire certe utrum[ idoneum] ministrum elegeris, cui commisisti dominici sanguinis consecrationem. Tu nunquam.
303.1
In secundo nocturno.
303.1
Antiph. Beatus Laurentius orabat, dicens: Domine Jesu Christe, Deus de Deo, miserere mihi servo tuo. Psal. Cum invocarem. Vers. Quia accusatus non negavi nomen sanctum tuum, interrogatus te Christum confessus sum. Ant. Dixit Romanus ad beatum Laurentium: video ante te juvenem pulcherrimum; festina me baptizare. Psalm. Verba mea. Vers. Afferens autem urceum cum aqua, misit se ad pedes ejus. Ant. Beatus Laurentius dixit: Mea nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt. Psal. Domine, Dominus noster. Vers. Quia ipse Dominus novit, quia accusatus non negavi, interrogatus Christum confessus sum. Vers. Posuisti, Domine, super caput ejus.
303.2
Responsoria unde supra.
303.3
Resp. Noli me derelinquere, pater sancte, quia thesauros tuos jam expendi. Non ego te desero, fili, neque derelinquo; sed majera tibi debentur pro fide Christi certamina. Vers. Nos enim quasi senes levioris pugnae cursum accipimus; te quasi juvenem gloriosior de tyranno triumphus exspectat. Post triduum sequeris sacerdotem levita. Sed majora. Resp. Beatus Laurentius clamavit, et dixit: Deum meum colo, et illi soli servio; et ideo non timeo tormenta tua. Vers. Mea nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt. Et ideo. Resp. In craticula te Deum non negavi, et ad ignem applicatus te Dominum Jesum confessus sum. Vers. Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nocte. Et ad ignem.
304.1
In tertio nocturno.
304.1
Antiph. Strinxerunt corporis membra posita super craticulam; subjectis prunis insultat levita Christi. Psal. Domine, quis habitabit. Vers. Carnifices vero ministrabant carbones subtus cratem ferream. Ant. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Psal. Exaudi, Domine. Vers. Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nocte. Ant. Interrogatus 814 te Dominum confessus sum. Assatus gratias ago. Psal. Domine, in virtute. Vers. Gratias tibi ago, Domine, quia januas tuas ingredi merui. Vers. Justum deduxit Dominus per vias rectas.
304.2
Responsoria unde supra.
304.3
Resp. O Hippolyte, si credis in Dominum Jesum Christum, et thesauros tibi ostendo, et vitam aeternam promitto. Vers. Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Et thesauros. Resp. Gaudeo plane, quia januas Christi tuas ingredi merui, quia accusatus non negavi, interrogatus Christum confessus sum, assatus gratias ago. Vers. Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nocte. Assatus. Resp. Voluit esse hostia levita Laurentius, qui dum assaretur non negavit Dominum, et ideo inventus est sacrificium laudis. Vers. In craticula depositus Deum non negavit; et ad ignem applicatus Christum confessus. Et ideo. Resp. Hic est vir, qui non est derelictus a Deo, in die certaminis sui; et ipse conculcavit caput serpentis antiqui. Modo coronabitur, quia fideliter vicit in mandatis Domini. Vers. Iste est qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad coelestia regna. Modo. Resp. Beatus Laurentius dixit: Ego me obtuli sacrificium Deo, in odorem suavitatis. Vers. Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam. Vers. Gratias tibi ago, Domine. Resp. Protector tuus ego sum, noli timere, dicit Dominus; cum transieris per ignem, non combureris, et flamma non comburet te, quia tenebo manum tuam. Vers. Liberasti, Domine, corpus meum a perditione, et a pressura flammae, quae circumdedit me. Et in medio ignis non aestuatus, quia tenebo. Resp. Beatus vir Laurentius, qui post aurum non abiit, nec speravit in thesauris pecuniae. Fecit enim mirabilia in vita sua. Vers. Hic est vere martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit. Fecit.
305
In matutinis Laudibus.
305
Antiph. Laurentius ingressus est martyr, et confessus est nomen Domini Jesu Christi. Ant. Gaudeo plane quia januas Christi ingredi merui. Ant. Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis caecos illuminavit. Ant. Probasti, Domine, cor meum, et visitasti nocte. Ant. Adhaesit anima mea post te, quia caro mea igne cremata est pro te, Deus meus. Ant. Misit Dominus Angelum suum, et liberavit me de medio ignis, et non sum aestuatus. Ant. Beatus Laurentius orabat dicens: gratias tibi ago, Domine, quia januas tuas ingredi merui. Ant. Accusatus non negavi nomen sanctum tuum. Interrogatus te Dominum confessus sum. Vers. Posuisti, Domine.
306
In Evangelio.
306
Antiph. In craticula sanctum Dominum non negavi, et ad ignem applicatus Christum confessus sum. Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Ant. Gratias tibi ago, Domine, quia januas tuas ingredi merui. Ant. Gratias ago Deo meo, quia hostia Christi effici merui. Assutus non negavi, et interrogatus Christum confessus sum. Ant. O Hippolyte, si credideris in Dominum Jesum Christum et thesauros tibi ostendo, et vitam aeternam promitto? Ant. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus qui est in coelis, dicit Dominus. Ant. Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus.
307
815 In vigilia sancti Tiburtii martyris, ad Vesperas.
307
Antiph. Inclytus martyr Tiburtius, cum nudatis plantis super prunas ferventes incederet, Fabiano praefecto dixit: Videtur mihi quod super roseos flores incedam, in nomine Domini mei Jesu Christi.
308
De sancto Hippolyto, ad Vesperas.
308
Vers. Justum deduxit Dominus. Ant. Si quis mihi ministraverit, ut supra.
309
Ad Invitatorium.
309
Antiph. Regem martyrum Dominum, venite adoremus.
310
In primo nocturno.
310
Antiph. Valerianus tradidit beato Hippolyto Laurentium, ut eum custodiret. Psal. Beatus vir qui non abiit. Ant. Vidit Hippolytus a beato Laurentio caecum illuminatum, statim credidit. Psal. Quare fremuerunt. Ant. Impositas[ Forte imposuit] manus Hippolytus super oculos caecorum, et sanabantur. Psal. Domine, quid multip. Vers. Gloria et honore.
311
Responsoria.
311
Resp. Beatissimus Christi martyr Hippolytus, dum baptismi gratiam accepisset a beato Laurentio, ponebat manus super oculos caecorum, et sanabantur. Vers. Caeco illuminato a beato Laurentio Hippolytus credidit, et percipi[ percipere] meruit baptismi sacramentum. Ponebat. Ant. Multi caeci et imbecilles venientes ad custodiam beati Laurentii, oranda sanctus Hippolytus ponebat manus, et curavit eos; propterea a militibus comprehensus, ducebatur ad Decium. Vers. Justinus et Hippolytus rapuerunt corpus Laurentii, et sepelierunt. Propterea. Resp. Requisitus a Decio sanctus Hippolytus de corpore Laurentii, et quid sepelisset, respondens Hippolytus dixit: Christianus ego sum, et Christi martyrem diligenter sepelivi. Vers. Miror mihi valde, praeses, pro quid ore polluto martyrem nominasti. Respondens.
312.1
In secundo nocturno.
312.1
Ant. Decius Caesar vocavit Hippolytum, et interrogavit, corpora sanctorum pro quid rapuisset. Psal. Cum invocarem. Ant. Ingressus itaque Hippolytus in domum suam, dedit pacem omnibus. A militibus comprehensus ducebatur ad praesidem. Psal. Verba mea. Ant. Dum venisset Hippolytus in praesentiam Decii, subridens Decius dixit: Tu magus factus es, qui abstulisti corpus Laurentii. Psalm. Domine Dominus noster. Vers. Posuisti, Domine.
312.2
Responsoria unde supra.
312.3
Resp. Regressus itaque Hippolytus post diem tertuum, venit in domum suam, et dedit pacem omnibus servis suis, et communicavit de sacrificio altaris Laurentii martyris. Vers. Et posita mensa prius quam cibum sumeret, a militibus comprehensus pervenit ad praetoria. Et communicavit. Resp. Dum Hippolytus in domum suam convivia cibus[ Forte convivii cibos] poneret, missi a Decio milites tenuerunt eum, et adduxerunt ad Decium; quem videns Caesar subridens dixit: Nunquid tu magus effectus es, qui corpus Laurentii abstulisti. Vers. Decius dixit: Fruere mihi licite; esto noster amicus. Hippolytus dixit: Miles Christi ego sum, et ejus praecepta custodire 816 desidero. Quem videns. Resp. Expoliavit vestem Hippolytum Decius, qua induebatur in habitu Christiano, et dicit ei: Sacrifica diis et acquiesce praeceptis nostris, et vive militiae palmae. Vers. Gratias ago Deo meo, qui me confortavit in conspectu principum. Et dicit.
313
In tertio nocturno.
313
Antiph. Respondit Hippolytus ad Decium, dicens: Non sum ego magus, nisi Christianus. Psal. Domine, quis habitabit. Ant. Quo audito, Decius, furore arreptus, jussit Hippolytum lapidibus obtundi. Psal. Exaudi, Domine. Ant. Exspoliavit Decius Hippolyto[ vestem] qua induebatur in habitu Christiano. Psal. Domine, in virtute.
314
Responsoria.
314
Resp. Oravit sanctus Hippolytus voce magna, et dixit: Gratias tibi ago, Domine meus Jesu Christe, quia famulos meos in conspectu tuo pati video. Resp. Suadens Decius Hippolyto dixit: Nunquid tu cultor deorum fuisti? sacrifica diis, fruere palma militiae. Et respondens Hippolytus dixit: Christianus ego sum et vestigium[ Verbum deest in Ms.] adipisci cupio. Vers. Tunc beatus Hippolytus voce clara dicebat: Militia mea fides christiana. Resp. Jussit Dectus militibus dicens: Exuite Hippolytum vestem, et fustibus caedite. Ut[ Forte et] cum caederetur, dixit: Miles Christi ego sum, et verbera tua non reveresco. Vers. Utere militia pristina quam semper habuisti: respondens[ respondit] Hippolytus dicens. Resp. Postquam in praesentia Hippolyti famuli sui martyrizati sunt, dixit Hippolytus: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia famulos meos in conspectu sanctorum[ Verbum deest in Ms.] Vers. Miles Christi Hippolytus, armatus fide, in conspectu judicum dixit.
315
In Matutinis.
315
Antiph. Dixit Hippolytus ad Decium: Non me exspoliasti, sed magis vestisti. Ant. Praeses dixit ad Hippolytum: Factus es insipiens ut nuditatem tuam non crubescis[ erubesceres]. Ant. Dixit Caesar ad Hippolytum: Nunc magus factus es. Respondens Hippolytus dixit ad Decium: Non sum ego magus, sed servus Domini mei Jesu Christi. Ant. Tunc Valerianus in conspectu Hippolyti, famulos illius martyrizare praecepit. Ant. Exemplum meretur fieri. Vers. Justum deduxit Dominus.[ Caeterae desunt in Ms.]
316
In Evangelio.
316
Antiph. Oravit sanctus Hippolytus voce magna, et dixit: Gratias tibi ago, Domine meus Jesu Christe, quia famulos meos in conspectu tuo pati video. Ant. Beatus Hippolytus obtulit se in conspectu Romuli, et voce clara dixit: Ego Christum confiteor. Ant. Hippolytus famulus Christi Dominum deprecabatur: Domine Jesu Christe, accipe spiritum meum. Ant. Audita est vox infantium et dicentium: Gloria in excelsis Deo, allel. Ant. Decius Caesar vocavit Hippolytum, et interrogavit, corpora sanctorum pro quid rapuisset. Ant. Ingressus itaque Hippolytus in domum suam, dedit pacem omnibus. Ant. A militibus comprehensus ducebatur ad Decium. Ant. Dum venisset Hippolytus in praesentiam Decii, subridens Decius dixit: Magus factus es, quia abstulisti corpus Laurentii.
317.1
817 Responsoria sive Antiphonae de Assumptione sanctae Mariae.
317.1
Resp. Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum, cujus inaestimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus. Et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum, et lilia convallium. Vers. Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris? Et sicut. Resp. Sicut cedrus exaltata sum in Libano, et sicut cypressus in monte Sion; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Et sicut cinnamomum et balsamum aromatizans. Resp. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te, Deus, in aeternum. Vers. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Propterea. Vers. Myrrha et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Propterea. Resp. Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum, quia concupivit Rex speciem tuam. Vers. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede, et regna. Quia. Resp. Quae est ista quae processit sicut sol, et formosa tanquam Jerusalem? Viderunt eam filiae Sion, et beatam dixerunt, et reginae laudaverunt eam. Vers. Quae est ista, ut supra. Resp. Ista est speciosa inter filias Jerusalem. Sicut vidistis eam plenam charitatem et dilectionem[ charitate et dilectione] in cubilibus et in hortis aromatum. Vers. Specie tua, ut supra. Resp. Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi Dominus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Vers. Et misericordia ejus a progenie in progenies, timentibus eum. Resp. Ornatam in monilibus filiam Sion Dominus concupivit, et dicentes[ videntes] eam filiae Sion, beatissimam praedicaverunt dicentes, unguentum effusum nomen tuum. Vers. Adfuit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Resp. Haec est dies praeclara hodie, in qua beata virgo genitrix Christi Maria felici cursu migravit ad Christum. Et interroga....[ Desunt duo verba in Ms.] virginum obtinens principatum. Vers. Haec est beata virgo Maria ad cujus transitum apostoli praestaverunt obsequium. Et interroga. Resp. Gaude, Maria, ut supra. Vers. Gabrielem archangelum. Resp. Beata es, virgo Maria Dei genitrix, quae credidisti Dominum. Perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi. Ecce exaltata es super choros angelorum, intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum. Vers. Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum. Inter cede. Resp. O quam pulchra et speciosa est Maria virgo Dei, quae de mundo migravit ad Christum; inter choros Virginum fulget sicut sol in virtute coelesti. Vers. Gaudent angeli, exsultant archangeli in Maria virgine. Quae. Resp. Beata et venerabilis. Vers. Benedicta tu in mulieribus. Resp. Beata es, Maria, quae non. Vers. Ave, Maria. Resp. Ista est Sion quam elegit Dominus in haereditatem sibi, haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, dicit Dominus.
317.3
Resp. Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino, et regina coelorum vocari digna es. Gaudet chorus angelorum consortes et concives nostri. Vers. Valde eam nobis oportet venerari quae nunc sancta[ Verbum deest in Ms.] et intacta Virgo. Resp. Haec est Virgo sapiens, prudens et humilis, 818 quae in aula Regis enutriri meruit, propter quod et meruit vocari regina coelorum. Vers. Diffusa est, ut supra.
318
Antiphonae unde supra. In primo nocturno.
318
Antiph. Exaltata es, sancta Dei genitrix, super choros angelorum ad coelestia regna. Psal. Domine Dominus noster. Ant. Paradisi portae per te nobis apertae sunt, quas[ quae] hodie gloriosa cum angelis triumphas. Psal. Coeli enarrant. Ant. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Psal. Domini est terra. Vers. Specie tua et pulchritudine tua.
319
In secundo nocturno.
319
Antiph. Specie tua et pulchritudine tua, intende prospere procede et regna. Psal. Eructavit. Ant. Adjuvabit eam Deus vultu suo, Deus in medio ejus non commovebitur. Psal. Deus noster refugium. Ant. Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te, sancta Dei genitrix. Psal. Fundamenta.
320
In tertio nocturno.
320
Antiph. Gaude, Maria virgo, cunctas haereses sola interemisti in universo mundo. Psal. Cantate 1. Ant. Dignare me laudare te, Virgo sacrata, da mihi virtutem contra hostes tuos. Psal. Dominus regnavit, exsultet. Ant. Post partum virgo inviolata permansisti; Dei genitrix, intercede pro nobis. Psal. Cantate 2. Vers. Elegit eam Dominus.
321
In Matutinis.
321
Antiph. Assumpta est Maria in coelo; gaudent angeli; laudantes benedicunt Dominum. Ant. Maria virgo assumpta est ad aetherem thalamum, in quo Rex regum stellato sedet solio. Ant. In odore unguentorum tuorum currimus; adolescentulae dilexerunt te nimis. Ant. Benedicta filia tu a Domino, quia per te fructum vitae communicavimus. Ant. Pulchra es et decora, filia Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Vers. Specie tua.
322
In Evangelio.
322
Antiph. Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Antiph. Hodie Maria virgo coelos ascendit; gaudete, quia cum Christo regnat in aeternum. Ant. Maria virgo, semper laetare, quae meruisti Christum portare coeli et terrae conditorem, quia de tuo utero protulisti mundi Salvatorem. Ant. O quam pulchra et casta generatio cum claritate. Ant. Haec est quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Ant. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus. Ant. Speciosa facta es, et suavis in deliciis tuis, sancta Dei genitrix. Ant. Revertere, revertere Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te. Ant. Ante thorum hujus Virginis frequentate nobis dulcia capita dragmis[ cantica dramatis]. Ant. Optimam partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea in aeternum. Ant. Unguentum effusum est nomen tuum, Dei genitrix; et recte[ recti] diligunt te. Ant. Oculi tui, sancta Dei genitrix, sicut piscina in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis in aeternum. Ant. Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem; ideo dilexit me Rex, et introduxit me in cubicula sua. Ant. Sicut myrrha electa 819 odorem dedisti suavitatem, sancta Dei genitrix. Ant. Hortus conclusus es, sancta Dei genitrix, hortus conclusus, fons signatus. Ant. Sub tua protectione confugimus, ubi infirmi acceperunt virtutem; et propter hoc tibi psallimus, Dei genitrix Virgo. Ant. Paradisi porta per Evam cunctis clausa est, et per Mariam virginem iterum patefacta est, alleluia. Ant. Beata mater et innupta Virgo gloriosa regina mundi. Ant. In flore mater, in partu virgo, gaude et laetare, Virgo mater Domini. Ant. Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis libera nos semper, Virgo benedicta. Ant. Surge, aquilo, et veni, Auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Ant. Viderunt illam filiae, et beatissimam praedicaverunt; et reginae et concubinae, et laudaverunt eam in aeternum. Ant. Dilecte mi, apprehendam te, et ducam in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Ibi me docebis praecepta Domini. Ant. Trahe me post te, in odorem curremus unguentorum tuorum. Oleum effusum nomen tuum. Ant. Jam hiems transiit, imber abiit et recessit; surge, amica mea, et veni. Ant. Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem. Ant. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Ant. Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei, quia amore langueo. Ant. Maria exsultavit in spiritu, et dixit: benedico te, qui dominaris super omnem Benedictionem. Benedico habitaculum gloriae tuae, benedico te, cui factum est habitaculum in utero meo; et benedico omnia opera manuum tuarum, quae obediunt tibi in omni subjectione. Benedico dilectionem tuam qua nos dilexisti. Benedico omnia verba quae exierunt de ore tuo, quae data sunt nobis. In veritate enim credam, quia sicut dixisti sic fiet, alleluia.
323
Antiphonae in Matutinis de sancto Symphoriano.
323
Antiph. Illustrabat enim eum coelestis sapientia, et spiritualibus gemmis ornata simplicitas. Ant. Resume constantiam, fili, timere non possumus mortem, quae sine dubio perducit ad vitam, allel. Ant. Sursum corda, suspende, fili, aspice illum qui regnat in coelis. Ant. Symphorianus traditus ad coronam martyrii, beata mater sua, votum vovit Deo. Ant. Tu vir Symphoriane, mentem el oculos tuos ad astra suspende, alleluia, alleluia. Ant. In tormenta fortis inventus in infantia meruit coronam de manu Domini. Ant. Beata Augusta de muro sedulo orabat dicens: Domine Deus, respice filium meum, quia Judaei amputaverunt caput ejus.
324
In Evangelio.
324
Antiph. Sanctus Symphorianus extra murum auctus et apertus se reproferatus voto habuit. Ant. Gloriosa genitrix Symphoriano dixit: Sursum corda, suspende fili, tibi vita non tollitur, sed mutatur in melius. Ant. Beata Augusta sanctum Symphorianum exhortabatur cum lacrymis dicens: Fili, vade gaudens, hodie accipies coronam regni, alleluia. Ant. Petrus exorcista dixit ad Artemium: Tu crede in Deum vivum Dominum Jesum Christum. Ant. Artemi, si credideris in unigenitum Filium Dei, 820 salvatur filia tua. Ant. Tu crede in Christum et videbis opera Domini. Ant. Candida dixit ad Artemium: Si factum fuerit quod mihi asseris, quis dubitet verum Deum esse Christum. Ant. Adest homo Dei Petrus exorcista habens triumphum sanctae crucis in manu sua.
325
In Evangelio.
325
Antiph. Exclamavit Artemius: Verus Deus unus est, per quem daemonia ejiciuntur. Ant. Apparuit angelus Domini Marcellino presbytero orante nudo, et induit eum vestimentis suis, et dixit ei: Sequere me, ubi Petrus erat exorcista, alleluia.
326
De Martyrio sancti Joannis.--In vigilia, ad Vesperas.
326
Vers. Justum deduxit Dominus.

Intertext edge

Open linked passage

Note