Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
267.1
Antiphonae in secundo nocturno.
267.1
Antiph. Occurrunt sanctissimo viro Medardo, et data Oratione discoriantes quae tulerant laxari, pergunt itinera. Psal. Cum invocarem. Ant. Nec hoc praetereat inter reliqua miranda signa: quidam, Tasio nomine, adamantis gravatur oppressus infestatione; curari meruit, expressoque viri Dei signaculo, surrexit incolumis. Psal. Verba mea. Ant. Sed cum jam multimodis virtutum fulgeret studiis, per diversa orbis spatia, gratia crescente, fama ejus praecelluit. Psalm. Domine Dominus noster. Vers. Gloria et honore.
267.2
Responsoria unde supra.
267.3
Resp. Confestim claruit apud urbis pontificem, conversatione praecipuus apud cunctos, puritate mentis sincerus. Nunquam se ubertate laetitiae plus extulit, nunquam acerbitate moeroris turbavit. Vers. Cunctos tamen faciat ejus intercessio potiores. Nunquam. Resp. Beatus Medardus fuit semper tolerans in adversis, mitis in prosperis, cunctos sibi obedientiae sedulitate praeferens, egentibus larga miseratione succurrens. Vers. Ex omnibus calcato vitiorum fomite angusti callis tramitem sanctae conversationis gressu surgente conscendens. Cunctos sibi. Resp. Sanctae conversationis tramitem gressu surgente conscendens, beatus Medardus quidquid pretiosum fuit, elegit, ut hospes cerneretur in saeculo, et jam possessor esset in coelo. Vers. Ecclesiastici moris tenore percurrens presbyterii officium electus, excepit.