Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
317.1
817 Responsoria sive Antiphonae de Assumptione sanctae Mariae.
317.1
Resp. Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum, cujus inaestimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus. Et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum, et lilia convallium. Vers. Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris? Et sicut. Resp. Sicut cedrus exaltata sum in Libano, et sicut cypressus in monte Sion; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Et sicut cinnamomum et balsamum aromatizans. Resp. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te, Deus, in aeternum. Vers. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis. Propterea. Vers. Myrrha et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Propterea. Resp. Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum, quia concupivit Rex speciem tuam. Vers. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede, et regna. Quia. Resp. Quae est ista quae processit sicut sol, et formosa tanquam Jerusalem? Viderunt eam filiae Sion, et beatam dixerunt, et reginae laudaverunt eam. Vers. Quae est ista, ut supra. Resp. Ista est speciosa inter filias Jerusalem. Sicut vidistis eam plenam charitatem et dilectionem[ charitate et dilectione] in cubilibus et in hortis aromatum. Vers. Specie tua, ut supra. Resp. Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi Dominus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Vers. Et misericordia ejus a progenie in progenies, timentibus eum. Resp. Ornatam in monilibus filiam Sion Dominus concupivit, et dicentes[ videntes] eam filiae Sion, beatissimam praedicaverunt dicentes, unguentum effusum nomen tuum. Vers. Adfuit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Resp. Haec est dies praeclara hodie, in qua beata virgo genitrix Christi Maria felici cursu migravit ad Christum. Et interroga....[ Desunt duo verba in Ms.] virginum obtinens principatum. Vers. Haec est beata virgo Maria ad cujus transitum apostoli praestaverunt obsequium. Et interroga. Resp. Gaude, Maria, ut supra. Vers. Gabrielem archangelum. Resp. Beata es, virgo Maria Dei genitrix, quae credidisti Dominum. Perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi. Ecce exaltata es super choros angelorum, intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum. Vers. Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum. Inter cede. Resp. O quam pulchra et speciosa est Maria virgo Dei, quae de mundo migravit ad Christum; inter choros Virginum fulget sicut sol in virtute coelesti. Vers. Gaudent angeli, exsultant archangeli in Maria virgine. Quae. Resp. Beata et venerabilis. Vers. Benedicta tu in mulieribus. Resp. Beata es, Maria, quae non. Vers. Ave, Maria. Resp. Ista est Sion quam elegit Dominus in haereditatem sibi, haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, dicit Dominus.
317.3
Resp. Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a Domino, et regina coelorum vocari digna es. Gaudet chorus angelorum consortes et concives nostri. Vers. Valde eam nobis oportet venerari quae nunc sancta[ Verbum deest in Ms.] et intacta Virgo. Resp. Haec est Virgo sapiens, prudens et humilis, 818 quae in aula Regis enutriri meruit, propter quod et meruit vocari regina coelorum. Vers. Diffusa est, ut supra.