Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber responsalis
Gregorius IResp 339 · 8093-libresMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8093 Libres
339.1
Ad Invitatorium.
339.1
Antiph. Regem magnum Dominum venite adoremus.
339.2
Responsoria unde supra.
339.3
Resp. Dulce lignum, dulcem clavum, dulce pondus sustinuit, quae digna fuit portare pretium hujus saeculi. Vers. Hoc signum crucis erit in coelo, cum Dominus ad judicandum venerit. Quae digna. Resp. Hoc signum crucis erit in coelo, cum Dominus ad judicandum venerit. Tunc manifesta erunt abscondita cordis nostri. Vers. Cum sederit Filius hominis in sede Majestatis suae, et coeperit judicare saeculum per ignem. Tunc. Resp. O Crux benedicta, quae sola fuisti digna portare Regem coelorum et Dominum. Vers. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Quae sola. Resp. O crux gloriosa! o crux adoranda! o lignum pretiosum, et immutabile signum, per quod et diabolus est vinctus, et mundus Christi sanguine redemptus. Vers. Dulce lignum, dulcem clavum, dulce pondus sustinuit, quae digna fuit portare pretium hujus saeculi. Per quod. Resp. O crux admirabilis, in cujus ramis pependit thesaurus et redemptio captivorum. Per quem mundus est redemptus sanguine Domini sui. Vers. O laudabilis crux, quae in corpore Christi dedicata es. Ex ejus membrorum componens.

Intertext edge

Open linked passage

Note