Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
348.1
In tertio nocturno.
348.1
Antiph. Concussum est mare, et contremuit terra, ubi archangelus Michael descendebat de coelo. Psal. Fundamenta. Ant. Laudemus Dominum quem laudant angeli, quem cherubim et seraphim: Sanctus, Sanctus, Sanctus proclamant. Psal. Cantate 1. Ant. Data sunt ei incensa multa, ut adoleret ea ante altare aureum, quod est ante oculos Domini. Psal. Benedic, anima. Vers. Gloriosus apparuisti in conspectu Domini.
348.2
Responsoria unde supra.
348.3
Resp. Audivi vocem in coelo angelorum, ut supra. Vers. Vidi angelum Dei fortem. Resp. Ostendit mihi angelus. Resp. Docebat quae ventura sunt. Require in prophetis. Vers. Ego sum angelus ille qui offero Orationes vestras. Resp. Nunquid scis quare non venerint ad te? Nunc revertar ut praelier adversus principem Persarum contradicentem tuis precibus, et mea legationis[ meae legationi]. Verumtamen Michael archangelus princeps vester. Adjutor meus ad Dominum Deum tuum. Vers. Benedicite Dominum, omnes angeli ejus, potentes virtutes[ virtute] qui facitis verbum ejus. Resp. In tempore illo consurgens[ consurget] Michael princeps vester, qui stat pro filiis vestris, et veniet tempus quale non fuit, ex eo ex quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Vers. In tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit in libro vitae. Et veniet. Resp. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. Michael archangelus qui pugnavit cum diabolo; gratia Dei ille victor in coelis exstitit, et ille hostis antiquus patuit ruinae magnae. Vers. Gaudent angeli, exsultant archangeli, laetantur sancti, congratulantur martyres. Et ille. Resp. Hic est praepositus paradisi archangelus Michael. Non dimittat animas, donec assignet eas ante tribunal Christi. Vers. Vidi angelum Dei, ut supra. Non dimittat.