Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
401.1
In tertio nocturno.
401.1
Antiph. Credimus Christum Filium Dei verum Deum esse, qui te talem accepit famulam. Psal. In Domino. Ant. Nos scientes sanctum nomen omnino negare non possumus. Psal. Domine, quis habitabit. Ant. Tunc Valerianus perrexit ad antistitem, et[ ad] signum quod acceperat invenit sanctum Urbanum. Psal. Eructavit. Vers. Elegit eam Dominus.
401.2
Responsoria unde supra.
401.3
Resp. Beata Caecilia dixit ad Tiburtium: Hodie fateor te esse meum cognatum, quia amor Dei te fecit esse contemptorem idolorum. Vers. Suscipe, Domine, seminum fructus, quos in Caecilia seminasti. Quia amor. Resp. Caecilia me misit ad vos, ut ostendatis mihi sanctum Urbanum, quia ad ipsum habeo secreta quae perferam. Vers. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Quia. Vers. Tunc Valerianus perrexit ad antistitem, et[ ad] signum quod acceperat invenit sanctum Urbanum. Quia. Resp. Dum aurora finem daret, Caecilia dixit: Eia, milites Christi, abjicite opera tenebrarum, et induimini arma lucis. Vers. Caecilia valedicens fratribus, et exhortans eos ait: Eia.