Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber responsalis
Gregorius IResp 412 · 8093-libresMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8093 Libres
401.1
In tertio nocturno.
401.1
Antiph. Credimus Christum Filium Dei verum Deum esse, qui te talem accepit famulam. Psal. In Domino. Ant. Nos scientes sanctum nomen omnino negare non possumus. Psal. Domine, quis habitabit. Ant. Tunc Valerianus perrexit ad antistitem, et[ ad] signum quod acceperat invenit sanctum Urbanum. Psal. Eructavit. Vers. Elegit eam Dominus.
401.2
Responsoria unde supra.
401.3
Resp. Beata Caecilia dixit ad Tiburtium: Hodie fateor te esse meum cognatum, quia amor Dei te fecit esse contemptorem idolorum. Vers. Suscipe, Domine, seminum fructus, quos in Caecilia seminasti. Quia amor. Resp. Caecilia me misit ad vos, ut ostendatis mihi sanctum Urbanum, quia ad ipsum habeo secreta quae perferam. Vers. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Quia. Vers. Tunc Valerianus perrexit ad antistitem, et[ ad] signum quod acceperat invenit sanctum Urbanum. Quia. Resp. Dum aurora finem daret, Caecilia dixit: Eia, milites Christi, abjicite opera tenebrarum, et induimini arma lucis. Vers. Caecilia valedicens fratribus, et exhortans eos ait: Eia.
402
Antiphonae in matutinis Laudibus.
402
Antiph. Cantantibus organis, Caecilia Domino decantabat dicens: Fiat cor meum immaculatum, ut non confundar. Ant. Est secretum, Valeriane, quod tibi volo dicere: Angelum Dei habeo amatorem, qui nimio zelo custodit corpus meum. Ant. Valerianus in cubiculo Caeciliam cum angelo orantem invenit. 840 Ant. Benedico te, Pater Domini mei Jesu Christi, quia per Filium tuum ignis exstinctus est a latere meo. Ant. Caecilia famula tua, Domine, quasi ovis tibi argumentosa deservit. Vers. Diffusa est.
403
In Evangelio.
403
Antiph. Dum aurora finem daret Caecilia sancta dixit: Eia, milites Christi, abjicite opera tenebrarum, et induimini arma lucis. Ant. Triduanas a Domino poposci inducias, ut domum meam Ecclesiam consecrarem. Ant. Caecilia me misit ad vos, ut ostendatis mihi sanctum Urbanum, quia ad ipsum habeo secreta quae perferam. Ant. Suscipe, Domine, seminum fructus, quos in Caeciliam seminasti. Ant. Caeciliam intra cubiculum orantem invenit.
404.1
In vigilia sancti Clementis, ad Vesperas.
404.1
Vers. Justum deduxit Dominus. Ant. Dum iter maris coepisset populus, voce magna clamabat: Domine, salva eum. Et Clemens cum lacrymis dicebat: Accipe, Pater, spiritum meum.
404.2
Responsoria unde supra.
404.3
Resp. Orante sancto Clemente, apparuit ei Agnus Dei, de sub cujus pede fons vivus emanat; fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Vers. Vidi supra montem Sion Agnum stantem. De sub cujus. Resp. Ora pro nobis, beate Clemens, ut digni efficiamur promissione Christi. Vers. Sperate in eo omnis conventus plebis, effundite coram illo corda vestra. Ut digni. Resp. Dedisti, Domine, habitaculum martyri tuo Clementi in mari, in modum templi marmorei angelicis manibus praeparatum; iter praebens populo terrae, ut enarrent mirabilia Dei. Vers. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Iter praebens. Resp. Foebus et Cornelius discipuli beati Clementis dixerunt ad populum: Oremus omnes ad Dominum, ut ostendat nobis martyris sui corpus.
405
Antiphonae in matutinis Laudibus.
405
Antiph. Orante sancto Clemente, apparuit ei Agnus Dei. Ant. Non meis meritis ad vos me misit Dominus, ad vestras coronas participem fieri. Ant. Vidi supra montem Agnum stantem, de sub cujus pede fons vivus emanat. Ant. De sub cujus pede fons vivus emanat; fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Ant. Omnes gentes per gyrum crediderunt Christum Domini.
406
In Evangelio.
406
Antiph. Oremus omnes ad Dominum Jesum Christum, ut confessoribus suis fontis venas aperiat. Ant. Invenerunt in modum templi marmorei habitaculum a Deo paratum. Ant. Oremus ad Dominum, ut ostendat nobis martyris sui corpus. Ant. Dedisti, Domine, habitaculum martyri tuo Clementi in mari in modum templi marmorei angelicis manibus praeparatum; iter praebens populo terrae, ut enarrent mirabilia Dei.
407
In vigilia sancti Andreae, ad Vesperas.
407
Vers. In omnem terram. Ant. Dum perambularet Dominus supra mare secus littus Galileae, alleluia.
408
841 Ad Invitatorium.
408
Antiph. Regem apostolorum Dominum, venite, adoremus.
409.1
In primo nocturno.
409.1
Antiph. Vidit Dominus Petrum et Andream, et vocavit eos. Psal. Coeli enarrant. Ant. Venite post me, dicit Dominus, faciam vos fieri piscatores hominum. Psal. Benedicam Dominum. Ant. Relictis retibus suis secuti sunt Dominum Jesum Christum. Psal. Eructavit. Vers. In omnem terram.
409.2
Responsoria unde supra.
409.3
Resp. Dum perambularet Dominus, ut supra. Vers. Exaudi Deus. Resp. Venite post me, ut supra. Vers. Dum perambularet. Resp. Mox ut vocem, ut supra. Vers. Ad unius jussionis. Resp. Oravit sanctus Andreas, ut supra. Vers. Tu es magister meus.
410.1
In secundo nocturno.
410.1
Antiph. Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis. Psal. Omnes gentes. Ant. Dignum sibi Dominus computavit martyrem, quem vocavit apostolum dum esset in mari, allel. Psal. Exaudi, Deus, deprecat. Ant. Salve, crux, quae in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam margaritis ornata. Psal. Exaudi, Deus, Orat. cum dep. Vers. Dedisti haereditatem.
410.2
Responsoria unde supra.
410.3
Resp. Homo Dei ducebatur, ut supra. Vers. Filii alieni. Resp. O bona crux, ut supra. Vers. Salve, crux. Resp. Doctor bonus, ut supra. Vers. Salve, crux. Vers. Cum vero pervenisset ad locum, ubi crux parata erat, videns eam a longe, exclamavit voce magna, dicens: Salve, crux.
411.1
In tertio nocturno.
411.1
Antiph. Accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo; ut per te me recipiat, qui per te me redemit, alleluia. Psal. Confitebimur. Ant. Tu es Deus meus in quo complacui et dilexi, quia virtutem sanctae crucis agnovi. Psal. Fundamenta. Ant. Non me permittas, Domine, famulum tuum a te separari. Tempus est ut commendes terrae corpus meum. Psal. Dominus regnavit, irascantur. Vers. Annuntiaverunt opera Dei.
411.2
Responsoria unde supra.
411.3
Resp. Expandi manus meas, ut supra. Vers. Deus ultionum Dominus. Resp. Salve, crux, quae in corpore, ut supra. Vers. Quoniam tu es protector meus. Resp. Dilexit Andream Dominus. Vers. Tu es magister meus. Resp. Vir iste in populo suo, ut supra. Vers. Pro eo ut me diligerent. Resp. Cum vidisset beatus Andreas, ut supra. Vers. Suscipe, beata crux. Resp. Dum penderet beatus Andreas, ut supra. Vers. Ut et nos mereamur. Resp. Videns crucem Andreas, ut supra. Vers. Vivens pendebat. Vers. Salve, crux, ut supra.
412
Antiphonae in matutinis Laudibus.--In Evangelio.
412
Antiph. Unus ex duobus, ut supra. Ant. Videns Andreas crucem, cum gaudio dicebat: Quia amator tuus semper fui et desideravi. Amplector te, o bona crux. Ant. Ego si patibulum crucis expavescerem, crucis gloriam non praedicarem. Ant. Non me permittas, ut supra. Ant. Christus me misit.
413
842 In die ad Vesperas.
413
Antiph. Juravit, cum reliquis, ut supra.
414
In Evangelio.
414
Antiph. Concede nobis, ut supra. Ant. Biduo vivens pendebat in cruce, ut supra. Ant. Andreas apostolus Domini magnum operatus est miraculum in templo Dei. Praedicandum[ Forte praedicando] jugiter convertit populum Mirmidonium.
415.1
In vigilia sanctae Luciae virginis. Ad Vesperas.
415.1
Antiph. Orante sancta Lucia, apparuit ei beata Agathes, et consolabatur ancillam Christi.
415.2
Responsoria unde supra.
415.3
Resp. Lucia virgo, quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo? Nam et matri tuae fides tua subveniat, et ecce salva est, quia jucundum Domini in tua virginitate habitaculum praeparasti. Vers. Sicut per me civitas Cathanensium sublimatur a Christo, ita per te civitas Syracusana decorabitur. Quia jucundum. Resp. Rogavi Dominum meum Jesum Christum, ut ignis iste non dominetur mihi. Et impetravi a Domino inducias martyrii mei. Vers. Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam. Resp. Grata facta est a Domino in certamina, quia apud Deum et apud homines glorificata est. In conspectu principum loquebatur sapientiam, et Dominus omnium dilexit illam. Vers. Erecta namque in virtutis[ virtute] tormenta derisit. Et Dominus. Vers. Adjuvabit eam.
416
Antiphonae in matutinis Laudibus.
416
Antiph. Orante sancta Lucia, ut supra. Ant. Lucia virgo, quid a me petis, quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae? Ant. Per te, Lucia virgo, civitas Syracusana decorabitur a Domino Jesu Christo. Ant. Soror mea Lucia, virgo Deo devota, quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae? Ant. Benedico te, Pater Domini, ut supra. Ant. Ego rogavi Dominum meum Jesum Christum, ut ignis iste non dominetur mihi, sed credentibus in Domino timorem auferam passionum. Ant. Tanto pondere eam fixit Spiritus sanctus, ut virgo Domini immobilis permaneret. Vers. Diffusa est gratia.
417.1
In Evangelio.
417.1
Antiph. Columna es immobilis, Lucia martyr Christi, quia omnis plebs te exspectat, ut accipias coronam regni, allel. Ant. In tua patientia possedisti animam tuam, Lucia martyr Christi. Odisti quae in mundo sunt, et coruscas cum angelis. Sanguinem proprium inimicis fudisti. Ant. Ego cognovi virtutem Domini mei Jesu Christi, secure contemno minas tuas.
418
De sancto Thoma, in matutinis Laudibus.
418
Antiph. Apparuit Thomae Dominus in visu nocte dicens ei: Ne timeas descendere in India, quia ego non te derelinquo. Ant. Rex autem rogabat apostolum: Peto tibi, vir Dei, ut eas, atque benedicas puero cum filia mea. Ant. Thomas orabat ad Dominum: Deprecor te, Domine, ut benedicas hos innocentes, et spira eis quae agi oporteat. Ant. Vos autem estote fortes, et custodite quae 843 a me accepistis, quia non videbitis ultra faciem meam. Ant. Circumdet hodie famulum tuum gloria tua, Domine Jesu Christe.
419
In Evangelio.
419
Antiph. Orabat sanctus Thomas ad Dominum: Respice in me, Domine, exspectantem ac revertentem a nuptiis. Ant. Adesto, Domine, servo tuo, et cum pace dirigas me ad sedem tuam, alleluia, alleluia. Ant. Advenientes milites qui percusserunt eum lanceis; et ille gaudens migravit ad Dominum.
420
Antiphonae et Responsoria in vigilia apostolorum, ad Vesperas.
420
Vers. In omnem terram. Ant. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; et ante reges et praesides ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus. Ant. Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente, et accipietis regnum aeternum, alleluia.
421
Ad Invitatorium.
421
Antiph. Regem apostolorum Dominum, venite, adoremus.
422.1
In primo nocturno.
422.1
Antiph. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Psal. Coeli enarrant. Ant. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos. Psal. Benedicam Dominum. Ant. Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine. Psal. Eructavit. Vers. In omnem terram.
422.2
Responsoria unde supra.
422.3
Resp. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, dicit Dominus; estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Vers. Dum lucem habetis, credite in lucem ut filii lucis sitis, dicit Dominus. Estote. Resp. Tollite jugum meum super vos, dicit Dominus, et discite quia mitis sum et humilis corde. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Vers. Et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim. Resp. Dum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Vers. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Dabitur.
423.1
In secundo nocturno.
423.1
Antiph. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Psal. Omnes gentes. Ant. Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum, Domine. Psal. Exaudi, Deus, deprecationem. Ant. Annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Psal. Exaudi, Deus, Orat. meam cum dep. Vers. Dedisti haereditatem.
423.2
Responsoria unde supra.
423.3
Resp. Vidi conjunctos viros habentes splendidas vestes, et angelus Domini locutus est ad me, dicens: Isti sunt viri sancti facti amici Dei. Vers. Vidi angelum Dei volantem per medium coelum, voce magna clamantem, et dicentem: Isti sunt. Resp. Isti sunt triumphatores et amici Dei, qui contemnentes jussa principum meruerunt praemia aeterna. Modo coronantur et accipiunt palmam. Vers. Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine agni. Modo. Resp. Isti sunt qui viventes in carne plantaverunt Ecclesiam 844 sanguine suo: non sunt de terris corpora eorum separata, quorum merito sunt in coelis animae sanctorum coaequales. Vers. In omnem terram exivit sonus eorum, ut supra.
424
In tertio nocturno.
424
Antiph. Exaltabuntur cornua justi, allel. Psal. Confitebimur. Ant. Lux orta est justo, allel. rectis corde laetitia, allel. Psal. Dominus regnavit, exsultet. Ant. Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus, allel. Psal. Dominus regnavit, irascantur. Vers. Annuntiaverunt.
425.1
Responsoria.
425.1
Resp. Isti sunt viri quos elegit Dominus in charitate non ficta, et dedit illis gloriam sempiternam, quorum doctrina fulget Ecclesia, ut sol et luna. Vers. Sancti per fidem vicerunt regna, operati justitiam. Quorum. Resp. Fuerunt sine querela ante Dominum, et ab invicem non sunt separati. Calicem Domini biberunt, et amici Dei facti sunt. Vers. Tradiderunt corpora sua ad supplicia, ideo coronantur et accipiunt palmam. Resp. In omnem terram exivit sonus eorum. Et in fines orbis terrae verba eorum. Vers. Non sunt loquelae, neque sermones quorum non audiantur voces eorum. Et in fines. Resp. Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione. Vers. In omnem terram, ut supra. Resp. Cives apostolorum et domestici Dei advenerunt hodie, portantes pacem, illuminantes patrias; dare pacem gentibus, et liberare populum Domini. Vers. In omnem terram. Resp. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Vers. Non enim vos estis qui loquimini, ut supra. Et fructus vester.
426
Antiphonae in matutinis Laudibus.
426
Antiph. Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Ant. Majorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ant. Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis, allel. Ant. Beati mundo corde, quoniam Deum videbunt. Ant. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Vers. Constitues eos principes.
427
In Evangelio.
427
Antiph. Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis. Ant. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel, allel.
428
Item Antiphonae in matutinis Laudibus.
428
Antiph. Ego vos elegi de mundo, ut eatis et fructum plurimum afferatis. Ant. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allel. Ant. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ant. Beati pacifici, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Ant. Jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
429
In Evangelio.
429
Antiph. Vos estis lux hujus mundi. In patientia 845 possidebitis animas vestras. Ant. Vestri capilli capitis omnes numerati sunt; nolite timere, multis passeribus meliores estis vos. Ant. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis, dicit Dominus. Ant. Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabitur vobis a Patre meo, dicit Dominus.
430
Item Antiphonae in matutinis Laudibus.
430
Antiph. Ego vos elegi de mundo, quia mundus odio vos habuit. Ant. Manete in dilectione mea, sicut dilexi vos, dicit Dominus. Ant. Tollite jugum meum super vos, quia mitis sum et humilis corde. Ant. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Ant. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Ant. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt, dicit Dominus.
431.1
In Evangelio.
431.1
Antiph. Amen dico vobis, mundus plorabit, et vos gaudebitis, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Ant. Ego sum via, veritas et vita; nemo vadit ad Patrem nisi per me, allel. Ant. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Vers. Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Ego autem in medio vestri sum sicut qui ministrat, alleluia.
432
Antiphonae et Responsoria in vigilia plurimorum martyrum, ad Vesperas.
432
Antiph. Ecce adest tempus, venite ad me, omnes sancti, quia paravi vobis regnum, ut maneatis mecum in aeternum. Ant. Astiterunt justi ante Dominum, et ab invicem non sunt separati, gloriam Domini viderunt, et amici Dei appellati sunt.
433
Ad Invitatorium.
433
Antiph. Regem martyrum Dominum, venite, adoremus.
434.1
In primo nocturno.
434.1
Antiph. Secus decursus aquarum. Psal. Beatus vir. Ant. Praedicans. Psal. Quare fremuerunt. Ant. Filii hominum, scitote quia. Psal. Cum invocarem. Vers. Laetamini in Domino.
434.2
Responsoria unde supra.
434.3
Resp. Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum; et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt. Vers. Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae. Quoniam priora. Resp. Viri sancti gloriosum sanguinem fuderunt pro Domino, amaverunt Christum in vita sua, imitati sunt eum in morte sua; et ideo coronas triumphales meruerunt. Vers. Unus spiritus et una fides erat in eis. Et ideo. Resp. Tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia, et meruerunt habere coronas perpetuas. Vers. Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Et meruerunt.
435.1
In secundo nocturno.
435.1
Antiph. Filii hominum. Psal. Cum invocarem. Ant. Scuto bonae. Psal. Verba mea. Ant. In universa terra. Psal. Domine Dominus noster.
435.2
846 Resp. unde supra.
435.3
Resp. Sancti tui, Domine, mirabile consecuti sunt iter, servientes praeceptis tuis, ut invenirentur illaesi in aquis validis. Terra apparuit arida, et in mari Rubro via sine impedimento. Vers. Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Terra. Resp. Verbera carnificum non timuerunt sancti Dei, morientes pro Christi nomine, ut haeredes fierent in domo Domini. Vers. Magnus Dominus et laudabilis valde, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Ut haeredes. Resp. Haec est vera fraternitas, quae nunquam potuit violari certamine, qui effuso sanguine secuti sunt Dominum, contemnentes aulam regiam pervenerunt ad regna coelestia. Vers. Ecce quam bonum et quam jucundum, ut supra.
436.1
In tertio nocturno.
436.1
Antiph. Sancti qui in terra sunt. Psal. Conserva me, Domine. Ant. Haec est generatio. Psal. Domini est terra. Ant. Laetamini in Domino. Psal. Beati quorum. Vers. Justi autem.
436.2
Resp. unde supra.
436.3
Resp. Propter Testamentum Domini et leges paternas; ideoque steterunt in amore fraternitatis, quia unus fuit semper spiritus in eis et una fides. Vers. Ecce quam bonum, ut supra. Quia unus. Resp. Sancti mei qui in isto saeculo certamen habuistis, mercedem laborum ego reddam vobis. Vers. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Resp. Sancti Dei, dedit vobis Dominus locum istum ut faciatis in eo mirabilia. Vers. Sancti et justi, in Domino gaudeto, vos elegit Dominus in isto loco. Ut faciatis. Resp. In circuitu tuo, Domine, lumen est quod nunquam deficiet, ubi constituisti lucidissimas mansiones, ubi requiescunt sanctorum animae. Vers. Magnus Dominus, ut supra. Vers. Lux perpetua lucebit sanctis tuis, Domine, et aeternitas temporum. Resp. Certamen magnum habuerunt sancti; transierunt per ignem et aquam, et coronas acceperunt a Domino Deo. Vers. Isti sunt sancti, qui pro Testamento Dei sua corpora tradiderunt. Et coronas. Resp. Coronavit eos Dominus corona justitiae, quia passi sunt pro Domino. Vers. Et adjuvavit eos Dominus, et liberavit eos, et eripuit eos. Quia. Resp. O veneranda martyrum gloriosa certamina, qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta, et ideo percipere meruerunt immarcessibilem aeternae gloriae coronam. Vers. Isti sunt qui venerunt. Resp. Isti sunt sancti, qui pro Testamento Dei corpora sua tradiderunt, et in sanguine Agni laverunt stolas suas. Vers. Justi in perpetuo vivent, et apud Dominum est merces sanctorum. Et in sanguine. Resp. Omnes sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt promissiones, obturaverunt ora leonum, et fortes facti sunt in bello. Vers. Effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate. Et fortes. Resp. Qui, pro Christi amore minas hominum contemnentes, Christi amici facti sunt in regno coelorum. Vers. Sancti per fidem, ut supra. Resp. Beati estis, sancti Dei omnes, qui meruistis consortes fieri coelestium virtutum, et perfrui aeternae claritatis gloria; ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad Dominum Deum nostrum. Vers. Gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in coelo.
437
847 Antiphonae in matutinis Laudibus.
437
Antiph. Omnes sancti quanta passi sunt tormenta, ut securi pervenirent ad palmam martyrii! Ant. De palma ad regna pervenerunt sancti; coronas decoris meruerunt de manu Dei. Ant. Corpora sanctorum in pace sepulta sunt, et vivunt nomina eorum. Ant. Martyres Domini, Domino benedicite in aeternum. Ant. Martyrum chorus, laudate Dominum, alleluia.
438
In Evangelio.
438
Antiph. Dabo sanctis meis locum nominatum in regno Patris mei. Ant. Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni. Ant. Hi sunt qui pro lege Dei sui morti se tradere non dubitaverunt. Ab iniquis interfecti sunt, et in aeternum vivunt cum Christo. Agnum secuti sunt, et acceperunt palmam. Ant. Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt promissiones.
439
Item Antiphonae in matutinis Laudibus.
439
Antiph. Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae. Ant. Si coram hominibus tormenta passi sunt, spes electorum est immortalis in aeternum. Ant. Tradiderunt corpora sua ad supplicia, ideo coronantur, et accipiunt palmam. Ant. Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausta accepit illos in aeternum. Ant. Spiritus et animae Justorum, Hymnum dicite Deo nostro, allel., allel. Ant. Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis.
440
In Evangelio.
440
Antiph. Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes, et regnabunt in aeternum. Ant. Isti sunt sancti, qui pro Dei amore minas hominum contempserunt. Christi martyres in regnum coelorum exsultant cum angelis. O quam pretiosa est mors sanctorum, qui assidue assistunt ante Dominum, et ab invicem non sunt separati. Ant. Nomen sempiternum dabo sanctis meis, dicit Dominus, gaudium et laetitiam obtinebunt in aeternum.
441
Item Antiphonae in matutinis Laudibus.
441
Antiph. In coelestibus regnis sanctorum habitatio, et in aeternum requies eorum. Ant. Dabo sanctis meis, ut supra. Ant. Via justorum recta facta est. Sanctorum iter praeparatum est in aeternum. Ant. Sancti spiritus et animae Justorum, Hymnum dicite Deo in aeternum. Ant. Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum. Ant. Sancti qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae; volabunt et non deficient.
442
In Evangelio.
442
Antiph. Ecce merces sanctorum copiosa est apud Deum; ipsi vero mortui sunt pro Christo, et vivunt in aeternum. Ant. Isti sunt sancti qui pro Testamento Dei sua corpora tradiderunt, et in sanguine Agni laverunt stolas suas. Ant. Haec est vera fraternitas, quae nunquam potuit violari certamine. Qui effuso sanguine secuti sunt Dominum, contemnentes aulam regiam, pervenerunt ad regna coelestia. 848 Ant. Propter Testamentum Domini, ut supra.
443
Item Antiphonae in matutinis Laudibus.
443
Antiph. Super nivem dealbabuntur sancti tui, Domine. Ant. Sancti estis, dicit Dominus; multiplicabo numerum vestrum, ut oretis pro populo meo in loco sto. Ant. Sic in sancto apparuit tibi, ut viderent virtutem tuam, Domine. Ant. In velamento sancti tui, Domine, clamabunt dicentes: Deus, Deus meus, allel., allel. Ant. Sancti Domini; Domino benedicite in aeternum. Ant. Hymnus omnibus sanctis ejus. Ant. In sanctis et in firmamento virtutis ejus laudate Dominum omnes angeli ejus.
444
In Evangelio.
444
Antiph. O quam gloriosum est regnum, in quo cum Christo gaudent omnes sancti! Amicti stolis albis, sequuntur Agnum quocunque ierit. Ant. In tabernaculis justorum vox laetitiae, allel. Ant. Sanctorum sicut aquilae juventus renovabitur. Florebunt sicut lilia in civitate Domini. Ant. Sanguis sanctorum martyrum pro Christo effusus est in terris, ideo adepti sunt praemia sempiterna. Ant. Istorum est enim regnum coelorum, ut supra. Ant. Beati estis, sancti Dei omnes, qui meruistis consortes fieri coelestium virtutum, et perfrui claritatis gloriae; ideoque precamur, ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad Dominum Deum nostrum. Ant. Gaudent in coelis animae sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti. Et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt, ideoque cum Christo exsultant sine fine. Ant. O viri misericordiae, quorum non acceperunt oblivionem justitiae, et semen eorum et filii propter eos usque in aeternum cum gloria permanent. Corpora eorum in pace sepulta, non derelinquentur virtutibus plena; vivunt nomina eorum in saecula. Ant. O veneranda martyrum certamina, qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta! Ideo percipere meruerunt immarcessibilem aeternae gloriae coronam, allel. Ant. Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. In pace sunt ea quae possident, allel. Ant. Beati eritis cum vos oderint homines; et cum spreverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter Filium hominis. Gaudete et exsultate, ecce enim merces vestra multa est in coelo. Ant. Sancti mei qui in isto saeculo certamen habuistis, mercedem laborum ego reddam vobis. Ant. Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilia, et sicut odor balsami erunt ante te, allel.
445
Antiphonae et Responsoria in vigilia unius martyris, ad Vesperas.
445
Vers. Justus ut palma florebit. Ant. Hic est vere martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit; qui minas judicum non timuit, nec terrenae dignitatis gloriam quaesivit; sed ad coelestia regna feliciter pervenit.
446
Ad Invitatorium.
446
Antiph. Regem martyrum Dominum.
447.1
In primo nocturno.
447.1
Antiph. In lege Domini. Psal. Beatus vir. Ant. Praedicans. 849 Psal. Quare fremuerunt. Ant. Voce mea. Psal. Domine, quid multiplicati sunt. Vers. Voce mea.
447.2
Responsoria unde supra.
447.3
Resp. Iste sanctus pro lege Dei sui certavit usque ad mortem, et a verbis impiorum non timuit; fundatus enim erat supra firmam petram. Vers. Iste est qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad coelestia regna. Fundatus. Resp. Domine, praevenisti eum in Benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Vers. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum, et in saeculum saeculi. Resp. Justus germinabit sicut lilium, et florebit in aeternum ante Dominum. Vers. Plantatus in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Et florebit. Resp. Iste cognovit justitiam, et vidit mirabilia magna; et exoravit Altissimum, et inventus est in numero sanctorum. Vers. Iste est qui contempsit, ut supra. Et inventus.
448.1
In secundo nocturno.
448.1
Antiph. Filii hominum. Psal. Cum invocarem. Ant. Scuto bonae voluntatis. Psal. Verba mea. Ant. In universa terra. Psal. Domine, Dominus noster. Vers. Gloria et honore.
448.2
Resp. unde supra.
448.3
Resp. Stolam jucunditatis induit eum Dominus, et coronam pulchritudinis posuit super caput ejus. Vers. Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit eum. Et coronam. Resp. Corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis, gloriae, honoris, et opus fortitudinis. Vers. Quoniam praevenisti eum in Benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Expressa. Resp. Hic est vere martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit, qui minas judicum non timuit, nec terrenae dignitatis gloriam quaesivit, sed ad coelestia regna pervenit. Vers. Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. Qui minas.
449.1
In tertio nocturno.
449.1
Antiph. Justus Dominus. Psal. In Domino confido. Ant. Habitabit. Psal. Domine, quis habitabit. Ant. Posuisti, Domine. Psal. Domine, in virtute. Vers. Posuisti, Domine.
449.2
Responsoria unde supra.
449.3
Resp. Posuit coronam capiti meo, et circumdedit me vestimento salutis, ad expugnandas gentes et omnes inimicos. Vers. Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Ad expugnandas. Resp. Hic est vir, qui non est derelictus a Deo in die certaminis sui. Et ipse conculcavit caput serpentis antiqui. Modo coronabitur, quia fideliter vicit in mandatis Domini. Vers. Armis divinis percutiens saevitiam persequentium supervicit. Modo. Vers. Iste est qui contempsit. Resp. Desiderium animae ejus tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Vers. Vitam petiit. Resp. Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subjecisti sub pedibus ejus. Vers. Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos, Deus. Omnia. Vers. Quoniam praevenisti eum. Resp. Qui me confessus fuerit coram hominibus, dicit Dominus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Vers. Qui mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit.
450
850 Antiphonae in matutinis Laudibus.
450
Antiph. Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Ant. Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae, dicit Dominus. Ant. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, qui est in coelis, dicit Dominus. Ant. Qui mihi ministrat me sequatur; et ubi ego sum, illic erit et minister meus. Ant. Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic si et minister meus. Vers. Justus ut palma.
451.1
In Evangelio.
451.1
Antiph. Si quis per me introierit, salvabitur, et pascua inveniet, dicit Dominus. Ant. Qui vult venire post me, dicit Dominus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Ant. Amavit eum. Ant. Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ant. Iste sanctus pro lege Dei sui certavit usque ad mortem, et a verbis impiorum non timuit; fundatus enim erat supra firmam petram. Ant. Iste est qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad coelestia regna. Ant. Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet. Ant. Beatus vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Ant. Hic vir despiciens mundum et terrena triumphans, divitias coelo condidit ore, manu.
452
In vigilia unius confessoris. Ad Vesperas.
452
Vers. Ecce sacerdos magnus. Ant. Similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram. Ant. Amavit eum Dominus, et ornavit eum, stolam gloriae induit eum, et ad portas paradisi coronavit eum.
453
Ad Invitatorium.
453
Antiph. Regem confessorum Dominum.
454.1
In primo nocturno.
454.1
Antiph. Beatus vir qui in lege Domini meditatur, voluntas ejus permanet die ac nocte; et omnia quaecunque faciet, semper prosperabuntur. Psal. Beatus vir. Antiph. Beatus iste sanctus, qui confisus est in Domino, praedicavit praeceptum Domini, constitutus est in monte sancto ejus. Psal. Quare fremuerunt. Ant. Tu es gloria mea, tu es susceptor meus, Domine. Tu exaltans caput meum, et exaudisti me de monte sancto tuo. Psal. Domine, quid multiplicati sunt. Vers. Voce mea.
454.2
Responsoria unde supra.
454.3
Resp. Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui. Vers. Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Intra. Resp. Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo. Ideo jurejurando fecit illum Dominus crescere in plebem suam. Vers. Benedictionem omnium gentium dedit illi, et Testamentum suum confirmavit super caput ejus. Resp. Juravit Dominus, et non poenitebit eum, 851 Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Vers. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Secundum.
455
In secundo nocturno.
455
Antiph. Invocantem exaudivit Dominus sanctum suum; Dominus exaudivit eum et constituit eum in pace. Psal. Cum invocarem. Ant. Laetentur omnes qui sperant in te, Domine, quoniam tu benedixisti Justo. Scuto bonae voluntatis coronasti eum. Psal. Verba mea. Ant. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quia gloria et honore coronasti sanctum tuum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Psal. Ipsum. Vers. Gloria et honore.
456
Responsoria.
456
Resp. Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea; manus enim mea auxiliabitur ei. Vers. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Manus enim. Resp. Iste est qui ante Deum magnas virtutes operatus est, et omnis terra doctrina ejus repleta est. Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Vers. Iste est qui contempsit. Resp. Iste homo ab adolescentia sua partim meruit infirmos curare. Dedit illi Dominus claritatem magnam, caecos illuminare et daemones effugare. Vers. Ecce homo sine querela, verus Dei cultor, abtinens se ab omni opere malo, et permanens in innocentia sua. Dedit.
457.1
In tertio nocturno.
457.1
Antiph. Domine, iste sanctus habitabit in tabernaculo tuo; operatus est justitiam, requiescet in monte sancto tuo. Psalm. Qui ingreditur sine macula. Ant. Vitam petiit a te, tribuisti ei gloriam, et magnum decorem imposuisti super eum. Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Psal. Domine, in virtute. Ant. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo, quia haec est generatio quaerentium Dominum. Psal. Domini est terra. Vers. Posuisti, Domine.
457.2
Responsoria unde supra.
457.3
Resp. Amavit eum Dominus et ornavit, stolam gloriae induit eum, et ad portas paradisi coronavit eum. Vers. Induit eum Dominus loricam fidei, et coronavit eum. Et ad portas. Resp. Iste homo perfecit omnia quae locutus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingredere in requiem meam, quia vidi te justum coram me ex omnibus gentibus. Vers. Iste est qui contempsit vitam mundi. Resp. Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit eum. Vers. Custodivit eum ab inimicis, et a seductoribus tutavit eum. Vers. Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus suis. Vers. Cibavit illum. Vers. Magnificavit eum in conspectu regum, et dedit illi coronam gloriae. Honestavit. Resp. Sacerdotes ejus induant justitiam, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Vers. Illuc producam cornu David. Paravi lucernam Christo meo. Et sancti.
458
Antiphonae in matutinis Laudibus.
458
Antiph. Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus. Ant. Beatus ille servus quem cum venerit Dominus ejus, 852 et pulsaverit januam invenerit vigilantem. Ant. Fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Ant. Sacerdotes Dei, benedicite Domino. Servi Domini, Hymnum dicite Deo in aeternum. Ant. Serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. Vers. Justum deduxit Dominus.
459
In Evangelio.
459
Antiph. Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, dicit Dominus. Ant. Euge, serve bone, in modico fidelis, intra in gaudium Domini tui. Ant. Domine, quinque talenta tradidisti, ecce alia quinque superlucratus sum.
460
Item in Matutinis.
460
Antiph. Euge, serve bone, in modico fidelis. Ant. Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi. Ant. Ideo jurejurando fecit illum Dominus crescere in plebem suam. Ant. Magnificavit illum in conspectu regum, et dedit illi coronam gloriae. Ant. Servi Domini, Dominum benedicite in aeternum. Ant. Et Testamentum suum confirmavit super caput ejus, et invenit gratiam coram oculis Domini. Ant. Statuit illi Testamentum sempiternum; et dedit illi sacerdotium magnum.
461
In Evangelio.
461
Antiph. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Ant. Iste est qui ante Deum magnas virtutes operatus est; et omnis terra doctrina ejus repleta est. Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Ant. Sacerdotes tui induant justitiam, et sancti tui exsultent, Domine. Ant. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam, quando Dominus vester venturus sit. Ant. Hoc autem scitote, quia si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
462
Antiphonae de susceptione regum.
462
Antiph. Exaudita est Oratio tua, dicit Dominus, et eleemosynae tuae ascenderunt in conspectu Domini Dei tui. Ant. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus. In conspectu. Ant. Famulo meo ego praestiti honorem magnum, dicit Dominus, et omnes inimicos ejus humiliavi, et coronam vitae dedi ei. Ant. Inimicos ejus induam confusione, super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. Ant. Erit Dominus adjutor tuus contra omnes inimicos tuos. Et sicut argentum igne probatum mundum faciet te. Tunc orando habebis fiduciam, et dum oraveris ad eum, exaudiet te. Ant. Multitudinem dierum et annos vitae apponet tibi Dominus, misericordia et veritas non te deserent, quia Dominus erit in latere tuo, et custodiet te. Et dum. Vers. Erit Dominus adjutor tuus contra inimicos tuos. Resp. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea auxiliabitur ei. Vers. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit eum. Resp. Sicut fui cum Moyse, ita ero tecum, dicit Dominus. Conforta populum meum, neque timeas. Ecce Dominus Deus tuus ante te est; non te derelinquet. Vers. Quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecunque perrexeris. Et non te. Resp. Dominus qui 853 elegit me, ipse me confortavit corona justitiae. Via enim mea recta est coram te, Domine. Vers. Via justorum, ut supra. Vers. Elegisti, Domine, principem et judicem populo tuo, ut aedificarem templum nomini tuo in civitate habitationis tuae. Resp. Doctrinam sapientiae dedi in corde tuo, dicit Dominus, et exaudivi te. Et protegam civitatem istam. Et sit pax in diebus tuis. Vers. Inquisivi sapientem, et sacerdotem similem sibi non inveni. Ut video, Spiritum Dei habes in te; ideo magnus es in domo Domini; et de ore tuo audiet omnis populus, qui tibi commissus est. Vers. Beatum dixerunt populum cui haec sunt, beatus populus. Qui tibi. Resp. Elegit te Dominus sacerdotem sibi, ad sacrificandum ei hostiam laudis. Vers. Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta. Ad sacrificandum. Vers. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Resp. Ego te tuli. Resp. Da mihi, Domine. Resp. Posui adjutor.
463
Deest linea in Ms.
463
Antiph. Ecce virum prudentem qui aedificavit supra petram. Et in ore ejus non est inventus dolus, quia Deus elegit eum sacerdotem sibi. Ant. Ecce vere Israelita, ut supra. Ant. Justus florebit sicut rosa plantata juxta rivos. Et sicut lilium dans suavitatem odoris. Ant. Plantatus in domo Domini, in atriis Dei nostri florebit. Ant. Iste est fidelis et prudens dispensator, quem constituit Dominus super familiam suam, ut daret illis in tempore tritici mensuram. Ant. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Ant. Erit Dominus adjutor tuus contra omnes inimicos tuos. Mundum te faciet, et dum oraveris ad eum, exaudiet te. Ant. Elegisti, Domine, principem judicem populo tuo in civitate tua. Ant. Doctrinam sapientiae dedi in corde tuo, dicit Dominus, et exaudivi te ut protegas gregem istum, et sit pax in diebus tuis. Ant. Benedictus tu in civitate. Benedictus in agro. Benedictus sermo oris tui. Ant. Multitudinem dierum et annos apponat tibi Dominus; misericordia et veritas non te deserant. Ant. Statuit illi Testamentum sempiternum, et dedit illi sacerdotium magnum. Vers. Justum deduxit Dominus. Ant. Qui me dignatus es de stercore erigere, miserere mihi servo tuo; et concede mihi gratiam ad regendam plebem tuam. Ant. Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt te; nomen magnum invocabunt te.
464
In die ad Vesperas.
464
Antiph. Virgam virtutis tuae. Psal. Dixit Dominus. Ant. In concilio justorum. Psal. Confitebor. Ant. Potens in terra erit semen. Psal. Beatus vir. Ant. Pretiosa in conspectu. Psal. Credidi. Ant. Justi confitebuntur. Psal. Eripe me, Domine. Vers. Ecce sacerdos magnus.
465
In Evangelio.
465
Antiph. Hodie huic domui salus a Deo facta est, atque supra firmam petram aedificata est Ecclesia Dei. Ant. Architectus fundavit domum istam, et sanctificavit eam, alleluia, quia sancta sanctorum manebunt in ea, alleluia.
466
In vigilia unius virginis, ad Vesperas.
466
Vers. Specie tua. Ant. Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas; 854 inventa una pretiosa, dedit omnia sua, et comparavit eam.
467
Ad Invitatorium.
467
Antiph. Regem virginum Dominum, venite, adoremus.
468.1
In primo nocturno.
468.1
Antiph. Ante thorum. Psal. Domine, Dominus noster. Ant. Haec est quae nescivit. Psal. Coeli enarrant. Ant. O quam pulchra est. Psal. Domini est terra. Vers. Specie tua.

Intertext edge

Open linked passage

Note