Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
457.1
In tertio nocturno.
457.1
Antiph. Domine, iste sanctus habitabit in tabernaculo tuo; operatus est justitiam, requiescet in monte sancto tuo. Psalm. Qui ingreditur sine macula. Ant. Vitam petiit a te, tribuisti ei gloriam, et magnum decorem imposuisti super eum. Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Psal. Domine, in virtute. Ant. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo, quia haec est generatio quaerentium Dominum. Psal. Domini est terra. Vers. Posuisti, Domine.
457.2
Responsoria unde supra.
457.3
Resp. Amavit eum Dominus et ornavit, stolam gloriae induit eum, et ad portas paradisi coronavit eum. Vers. Induit eum Dominus loricam fidei, et coronavit eum. Et ad portas. Resp. Iste homo perfecit omnia quae locutus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingredere in requiem meam, quia vidi te justum coram me ex omnibus gentibus. Vers. Iste est qui contempsit vitam mundi. Resp. Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit eum. Vers. Custodivit eum ab inimicis, et a seductoribus tutavit eum. Vers. Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus suis. Vers. Cibavit illum. Vers. Magnificavit eum in conspectu regum, et dedit illi coronam gloriae. Honestavit. Resp. Sacerdotes ejus induant justitiam, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Vers. Illuc producam cornu David. Paravi lucernam Christo meo. Et sancti.