Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
470.1
In tertio nocturno.
470.1
Antiph. Revertere, revertere. Psal. Cantate Domino. 1. Ant. Haec est virgo sapiens. Psal. Dominus regnavit, exsultet. Ant. Tunc surrexerunt omnes. Psal. Dominus regnavit, irasc. Vers. Elegit eam Dominus.
470.2
Responsoria unde supra.
470.3
Resp. Veni, sponsa Christi, accipe coronam quam tibi Dominus praeparavit; pro cujus amore sanguinem tuum fudisti, et cum angelis in paradisum introibis. Vers. Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum, quia concupivit Rex speciem tuam. Et cum angelis. Vers. Propter veritatem, ut supra. Resp. Quinque prudentes virgines. Vers. Tunc surrexerunt. Resp. Ista est speciosa. Vers. Ista est quae ascendit. Resp. Haec est virgo sapiens et una. Vers. Media autem nocte. Resp. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede, et regna. Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem.