Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
497.1
Responsoria de prophetis minoribus [uno de majoribus ].
497.1
Resp. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Et plena erat omnis terra Majestate ejus; et ea quae sub ipso erant replebant templum. Vers. Seraphim quoque stabant juxta illud, sex alae uni, et sex alae alteri. Et plena. Resp. Aspice, Domine, de sede sancta tua, et cogita de nobis. Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi, aperi oculos tuos, et vide tribulationem nostram. Vers. Qui regis Israel, intende, qui deducis velut ovem Joseph, qui sedes super cherubim. Aperi. Resp. Aspice, Domine, quia facta est desolata civitas plena divitiis. Sedet in tristitia domina gentium, Non est qui consoletur eam nisi tu Deus. Vers. Qui dicunt, exinanite, exinanite, quoadusque fundamentum in ea, filia Babylonis misera. Resp. Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et nocte non tacebunt laudare nomen Domini. Vers. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei. Tota die. Resp. Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos, Domine, et armis tuae potentiae protege nos semper. Libera, Domine Deus Israel, clamantes ad te. Vers. Qui regis. Vers. Erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo. Et armis. Resp. Sustinuimus pacem et non venit. Quaesivimus bona et ecce turbatio. Cognovimus, Domine, peccata nostra; non in perpetuum obliviscaris nos. Vers. Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Non in perpetuum. Resp. Oravi Deum meum ego Daniel, dicens: Exaudi, Domine, preces servi tui; illumina faciem tuam super sanctuarium tuum, et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus. Vers. Qui regis. Resp. Misit Dominus angelum suum, et conclusit ora leonum; et non contaminaverunt, quia coram eo justitia inventa est in me. Vers. Misit Deus misericordiam suam, ut supra. Resp. Angustiae mihi undique, et quid eligam ignoro. Melius est mihi incidere in manus hominum, quam derelinquere legem Dei mei. Vers. Si enim hoc egero mors mihi est, si autem non egero non effugiam manus vestras. Resp. Laudabilis populus, quem Dominus exercituum benedixit dicens: Opus manuum mearum tu es, haereditas mea, Israel. Vers. Qui regis. Opus. Vers. Beata gens cujus Dominus Deus ejus, populus electus in haereditate. Opus. Resp. Redemit Dominus populum suum; et venient, et exsultabunt in monte Sion, et gaudebunt de bonis Domini, super frumentum, vinum, et oleum; et ultra non esurient. Vers. A fructu frumenti, vini et olei, multiplicati sunt. Et ultra. Resp. A facie furoris tui, Deus, conturbata est omnis terra; sed tu, Domine, miserere. Et ne facias consummationem. Vers. Qui regis. Vers. Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. Et ne.