Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
535.1
Dominica 26.
535.1
Antiph. Cum sublevasset oculos Jesus, et vidisset maximam multitudinem venientem ad se, dicit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hi? Ipse enim sciebat quid esset facturus. Ant. Cum vidissent turbae signum quod fecerat Jesus, dicebant: Vere hic est propheta, qui venturus est in mundum.
535.3
Perfecti estote; pacem habete; et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum, alleluia. Confortamini in gratia Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro, alleluia. Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Vigilate et orate, viriliter agite, et omnia vestra in charitate fiant. Sit vobis cor unum in Deum, et anima una. Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini euntes. Ideo notum vobis facio quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, allel. Maneat in nobis spes, fides, charitas tria haec; major autem his est charitas, allel. Pax Domini, quae praecellit omnem intellectum, custodit corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu Domino nostro. Consepulti enim sumus cum Christo per baptismum in mortem, ut quomodo ipse surrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus, allel. Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo. Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei, alleluia. Stipendia enim peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna, alleluia.