Liber responsalis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8093 Libres
74.1
In secundo nocturno.
74.1
Antiph. Filii hominum, scitote quia Dominus Sanctum suum mirificavit. Psal. Cum invocarem. Ant. Scuto bonae voluntatis tuae coronasti eum, Domine. Psal. Verba mea. Ant. In universa terra gloria et honore coronasti eos. Psal. Domine, Dominus noster. Vers. Gloria et honore.
74.2
Responsoria unde supra.
74.3
Resp. Isti sunt sancti qui passi sunt propter te Domine, vindica eos quia clamant ad te tota die. Vers. Vindica, Domine, sanguinem. Resp. Ecce vidi Agnum stantem supra montem Sion, et cum eo sanctorum millia. Et habebant nomen ejus, et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Vers. In excelso throno vidi sedere virum. Resp. Ambulabunt mecum in albis, quoniam digni sunt, et non delebo nomina eorum de libro vitae. Vers. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Et non.