Moralia II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8054 Morali2
17.1
LIBER TRIGESIMUS TERTIUS.
17.1
Expositionem versus decimi quinti et reliquorum capitis XL, nec non duodecim priorum cap. XLI exhibet, ubi variae daemonis artes deteguntur, doceturque praedestinatio gratuita, et cum libero arbitrio conciliatur. 1075[ Vet. et Rec. I.] 1. Superbi diabolo familiarius serviunt.--- Antiquo hosti, qui sub Behemoth nomine dominica voce describitur, superbi quique tanto familiarius serviunt, quanto hujus vitae successibus apud semetipsos altius intumescunt. His namque cum gloria augetur elatio, cum elatione vero additur cura, huc illucque animus tenditur, quia et desideria cum rebus crescunt. Cumque cogitationes innumeras quasi agri fenum proferunt, eisdem cogitationibus velut desiderato pabulo Behemoth istius famem pascunt. Unde nunc recte dicitur: