Moralia II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8054 Morali2
19.1
LIBER TRIGESIMUS QUINTUS,
19.1
ET ULTIMUS. In quo per anacephalaeosim multa jam dicta revocantur, et immensum hoc opus demississima humanae infirmitatis confessione absolvitur.[ Vet. et Rec. I.] 1143 1. Quid hoc libro sit praestandum.--- Quia iste ultimus hujus operis liber est, et, locis difficilioribus pertractatis, minus obscura sunt quae supersunt, libet hunc indulgentius remissiusque transcurrere. Velut emenso enim magno mari, jam littus cernimus, et intentionis nostrae vela deponentes, non eodem quo prius impetu ducimur, sed tamen adhuc ex impulsione pristini flatus imus. Quasi anxietatis nostrae ventus cecidit, sed tamen ejus vis jam seipsa tranquillior usque ad stationem nos littoris impellit. Igitur postquam fideli famulo Dominus Leviathan hostis ejus quam sit et fortis et callidus ostendit, dum vires illius subtiliter fraudesque patefecit, beatus Job ad utraque respondit, dicens: