Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Moralia II
Gregorius III 2 · 8054-morali2More by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8054 Morali2
2.1
LIBER DECIMUS OCTAVUS.
2.1
557( Continet expositionem capitum XXVIII et libri Job usque ad versum 21 dimidiatum, secundum multiplices sensus).[ Rec. I.] 1. Scripturae sacrae obscuritas ad altiorem ejus sensum investigandum nos movet.--- Plerumque in sacro eloquio sic nonnulla mystica describuntur, ut tamen juxta narrationem historicam prolata videantur. Sed saepe dicta talia in eadem historica narratione permista sunt, per quae superficies historiae cuncta cassetur: quae dum nil historicum resonant, aliud in eis inquirere lectorem cogunt. His enim dictis quae aperta credimus, cum interjecta aliqua obscurius invenimus, quasi quibusdam stimulis pungimur, ut ad aliqua altius intelligenda vigilemus, et obscurius prolata sentiamus, ea etiam quae aperte dicta putavimus. Cum ergo beatus Job de sermone Domini et de magnitudine tonitrui loqueretur, eisdem verbis protinus subinfertur:

Intertext edge

Open linked passage

Note