Moralia II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 8054 Morali2
3.1
LIBER DECIMUS NONUS.
3.1
Ab extrema parte vers. 21 cap. XXVIII usque ad vers. 21 sequentis cap. exclusive perducta expositione, varii sensus non minus docte quam pie aperiuntur, maxime de Christo et Ecclesiae.[ Vet. et Rec. I] 1. Quid mirum si aeterna Dei sapientia conspici non valet, quando ipsa quoque invisibilia quae per eam condita sunt humanis oculis comprehendi non possunt? In rebus ergo creatis discimus creatorem omnium quanta humilitate veneremur, ut in hac vita usurpare sibi de omnipotentis Dei specie mens humana nil audeat, quod solum electis suis praemium in subsequenti remuneratione servat. Unde bene postquam dictum est: Abscondita est ab oculis omnium viventium, illico subinfertur: