Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Moralia
Gregorius IMora 10 · 21427-moraliMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 21427 Morali
10.1.1.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT PRIMUM.
10.1.1.1
Job humilitas et amor in persecutores. Quo Ecclesiae charitas erga haereticos adumbratur.-- Praecedenti jam libello tractavimus, quod beatus Job vim nobis humilitatis suae innotescit, dicens:
10.1.1.2
CAP. VI, VERS. 27.-- Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
10.1.1.3
Quantae namque infirmitatis se perpendat insinuat, quem pupillum vocat; quia vero ab amore recedere etiam laesa charitas nescit, et subverti velle se queritur, et tamen amicum se esse testatur. Cujus verba, ut saepe jam diximus, sic eidem specialiter congruunt, ut tamen per haec ex prophetico spiritu etiam sententia fidelis populi, ex voce Ecclesiae universalis, exprimatur, qui haereticorum contrarietatem tolerans, et infirmum se per humilitatem conspicit, et tamen a servandae dilectionis magnitudine non recedit. Sanctae quippe Ecclesiae populus, quia mortui patris est filius, pupillus non incongrue dicitur; cujus resurgentis vitam jam quidem per fidem sequitur, sed necdum per speciem contemplatur. Super pupillum vero haeretici irruunt, cum humilitatem fidelis populi importunis falsisque allegationibus affligunt. Et tamen amicus est quem nituntur evertere, quia fidelis Dei populus ipsos quoque quos persequentes tolerat amando non desinit ad veritatem vocare. Sed inter haec sciendum est quia sancti viri nec sustinere falsa per infirmitatem metuunt, nec laesi unquam a veritate conticescunt. Unde subditur:
10.2.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT II.
10.2.1
VERS. 28.-- Verumtamen quod coepistis explete; praebete aurem et videte an mentiar.
10.2.1
Charitati verae contra adversarios adesse debent patientia et benignitas.-- Quia enim adversa perpeti non timet, dicat: Verumtamen quod coepistis, explete. Quia vero ipsis suis persecutoribus veritatis praedicamenta non subtrahit, adjungat: Praebete aurem, et videte an mentiar. Ac si aperte diceret: Nec ante illatas molestias trepido, nec ingratis auditoribus correptionis adjutoria abscondo, quia et malis pressus exerceor, et ipsis meis persecutoribus 242 benigne impensus cresco. Mens quippe sanctorum in hoc tentationum praelio et munita patientiae clypeo, et gladiis amoris accincta, ad perferenda mala sumit fortitudinem, et ad rependenda bona exerit benignitatem, quatenus et odiorum tela potenter excipiat, et amoris jacula valenter reddat. Nequaquam quippe ad bella armatus pergit qui aut clypeum sumens, gladiis non utitur, aut utens gladiis clypeo non munitur. Unde et miles Dei, adversitatis bello deprehensus, et scutum patientiae debet anteferre, ne pereat; et ad praedicandum promptus amoris inferre jacula, ut vincat. Cujus armaturae summam Paulus breviter insinuat, dicens: Charitas patiens est, benigna est. Cum vero unum ex utroque defuerit, charitas non est, si, videlicet, malos aut absque benignitate tolerans, non amat, aut rursum, sese sine patientia exhibens, negligit tolerare quos amat. Ut ergo a nobis charitas vera teneatur, necesse est quatenus et benignitati patientia, et rursum patientiae benignitas suffragetur, ut magnum quoddam in corde nostro aedificium construens, et benignitatis arcem patientia solidet, et patientiae fundata aedificia benignitas exornet. Beatus igitur Job promptus ad patientiam dicat: Verumtamen quod coepistis, explete; benignitate praeditus adjungat: Praebete aurem, et videte an mentiar.
10.2.2
Ecclesia errantes studet rationibus revocare.-- Quia vero sancta Ecclesia ex magisterio humilitatis instituta, recta quae errantibus dicit, non quasi ex auctoritate praecipit, sed ex ratione persuadet, bene nunc dicitur: Videte, an mentiar. Ac si aperte dicat: Ea quae assero nequaquam mihi ex auctoritate credite, sed an vera sint ex ratione pensate. Quae et si quando dicit quod ratione comprehendi non valet, ne de occultis humana ratio quaeri debeat, rationabiliter suadet. Sed saepe haeretici, dum occasionem ratiocinationis accipiunt, ad jurgia contentionis effrenantur. Unde et apte mox subditur:
10.3.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT III.
10.3.1
VERS. 29.-- 243 Respondete, quaeso, absque contentione.
10.3.1
Haeretici rixas, non rationes exquirunt.-- Neque enim haeretici inquisitionibus suis veritatem conantur assequi, sed victores videri. Cumque foris ostendi sapientes appetunt, intus per stultitiam elationis suae vinculis ligantur. Unde fit ut contentionum certamina exquirant, et de Deo, qui pax nostra est, loqui pacfice nesciant, atque ex pacis negotio rixae inventores fiant. Quibus bene per Paulum dicitur: Si quis autem videtur esse contentiosus, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Recte autem subditur:
10.4.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT IV.
10.4.1
IBID.-- Et loquentes id quod justum est, judicate.
10.4.1
Nil inconsulte loquendum.-- Is namque qui loquitur, dum de verbis suis auditoris sententiam exspectat, quasi ejus judicio supponitur a quo auditur. Qui igitur in dictis suis reprobari metuit, ipse prius debet examinare quod dicit, quatenus inter cor et linguam aequus quidam discretusque arbiter sedeat, subtiliter pensans, si recta verba cor offerat, quae, utiliter suscipiens, ad auditorum judicium lingua perducat. Beatus igitur Job sua contra amicos agens, sed contra haereticos nostra denuntians, praecipitationem loquentium reprehendat, atque ad eorum mentem verba colligat, dicens: Loquentes id quod justum est, judicate. Ac si aperte diceret: Si in eo quod ad nos egressum locutionis exitis, reprehendi non vultis, intus justitiae libram tenete, ut tanto foris quod dicitur ex veritatis pondere placeat, quanto hoc interius trutina discretionis pensat. Et quia hi erga aliena dicta rectum judicium exerunt, qui judicare prius propria sciunt, postquam dixit, Loquentes id quod justum est, judicate, apte mox subdit:
10.5.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT V.
10.5.1
VERS. 30.-- Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
10.5.1
Dictorum suorum censor rectius judicat de alienis. Prius falsa refellenda, quam vera doceantur.-- Ac si aperte diceret: Si subtilius vestra perpenditis, verius aliena pensatis, et cum rectum coeperit esse quod dicitis, justum cognoscetis quod auditis. Nequaquam quippe mea vobis lingua stultitiam resonat, si a vestra conscientia non procedat. Sic sancta Ecclesia studet prius assertiones hostium falsas ostendere, et tunc praedicamenta veritatis aperire, quia cum recta se tenere aestimant, recta quae audiunt contumaciter impugnant. Ante ergo necesse est ut errorem suum haeretici sentiant, ne auditae veritati contradicant, quia et camporum sentes si arator vomeris scissione non eruit, terra accepta semina in segetem non producit; et cum putredinem medicus vulneris apertione non ejicit, nequaquam in loco putredinis sana caro coalescit. Prius ergo perversa destruens, dicat: Loquentes id quod justum est judicate; post autem recta insinuans, adjungat: Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.[ Vet. III.] Solent autem haeretici alia aperte dicere, alia in occultis tenere. Per linguam quippe aperta locutio, per fauces vero occulta tractatio designatur.
10.5.2
Ecclesia non alia aperte profert, alia celat, haereticorum more.-- Sanctae ergo Ecclesiae nec in lingua iniquitas, nec stultitia in faucibus resonat, quia ea quae per publicam locutionem praedicat, etiam per intimam fidem servat; nec in aperto aliud docet, atque in occultis aliud retinet, sed et quod sentit 244 loquendo ejicit, et quod loquitur vivendo custodit; ac de sapientiae supernae convivio quidquid per linguam praedicationis emanat, hoc per fauces tacitae exspectationis degustat. Sed beatus Job unum scilicet membrum universalis Ecclesiae, sua insinuans, atque electorum omnium corda manifestans, omne quod sentit aperiat, ut mentis ejus rectitudinem attestatio locutionis innotescat. Sequitur:
10.6.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT VI [ Vet. IV, Rec. III ].
10.6.1
CAP. VII, VERS. 1.-- Militia est vita hominis super terram.
10.6.1
Vita nostra, et militia et tentatio eodem sensu. Ipsa sibi tentatio est.-- Hoc in loco translatione veteri nequaquam militia vita hominis, sed tentatio vocatur. Sed si utriusque verbi sensus aspicitur, diversum quidem est quod exterius resonat, sed unum eumdemque concorditer intellectum format. Quid enim nisi pugna contra malignos spiritus, nomine tentationis exprimitur? Et quid appellatione militiae, nisi contra hostes exercitium designatur? Tentatio itaque ipsa militia est, quia dum contra malignorum spirituum insidias vigilat, in bellorum procinctu procul dubio exsudat. Notandum vero, quod haec eadem vita hominis non tentationem habere dicitur, sed ipsa tentatio esse perhibetur. Sponte quippe a statu conditionis lapsa, et corruptionis suae putredini subdita, dum sibi ex semetipsa molestias gignit, hoc est jam facta quod tolerat. Quia enim statum mentis inclinata deseruit, quid in se nisi motum varietatis invenit? Unde nunc etsi ad summa appetenda se erigit, mutabilitatis lubricae impulsu protinus ad semetipsam cadit. Vult in contemplatione stare, sed non valet. Cogitationis gressum figere nititur, sed infirmitatis suae lapsibus enervatur. Quae nimirum mutabilitatis suae onera quia volens expetiit, nolens portat. Quietus homo possidere carnem potuit, si bene ab auctore conditus, possideri voluisset. Cumque se erigere contra conditorem studuit, in semetipso protinus carnis contumeliam invenit. Sed quia cum culpa simul ab origine etiam poena propagatur, inserto infirmitatis vitio nascimur, et quasi nobiscum hostem deducimus, quem cum labore superamus. Ipsa ergo hominis vita tentatio est, cui ex semetipsa nascitur unde perimatur. Quae etsi semper ex virtute succidit, quod ex infirmitate generat, semper tamen ex infirmitate generat, quod ex virtute succidat.
10.6.2.1
Quot modis tentemur; qui tentationi uni succedat altera.-- Sic itaque humana vita tentatio est, ut etsi jam ab iniquitatis perpetratione compescitur, in ipsis tamen bonis operibus, modo malorum memoria, modo seductionis caligine, modo intentionis suae interruptione fuscetur. Alius namque a luxuria carnem jam refrenat, sed tamen adhuc luxuriae phantasmata tolerat, quia quae volens fecit, horum invitus meminit, et poenam sustinet, quod voluptatem putavit. Quia vero ad devictam culpam retrahi metuit, ventrem mirae abstinentiae vigore restringit, vultusque ex abstinentia pallescit; cumque in facie pallor aspicitur, reverenda ab hominibus vita laudatur; moxque inanis gloria ad abstinentis animum cum verbis favoris venit, quam concussa mens dum subjicere non valet, eum per quem venerat tergere a facie pallorem quaerit; sicque fit ut, infirmitatis nexibus ligata, aut pallorem abstinentiae fugiens, iterum per alimenta subdi luxuriae 245 metuat, aut, impulsum luxuriae per abstinentiam superans, pallorem suum inani gloriae militare pertimescat. Alius, lapsum superbiae superans, toto jam desiderio statum humilitatis apprehendit; cumque superbientes quosdam usque ad oppressionem innocentium erumpere conspicit, zeli excitatione succensus, postponere aliquatenus cogitur quod decrevit, vim rectitudinis exerit, pravisque non mansuetudine, sed auctoritate contradicit. Unde plerumque fit ut aut humilitatis studio zelum rectitudinis deserat, aut rursum zelo rectitudinis turbet humilitatis studium quod tenebat. Cumque servari simul et zeli auctoritas, et propositionis humilitas vix possit, sibimetipsi homo ex perturbatione incognitus redditur, ita ut vehementer ambigat, ne apud seductum animum aut superbia se auctoritatem zeli insinuet, aut torpor pavidus humilitatem fingat. Alius, quanta sit fallaciae culpa considerans, munire se arce veritatis decernit, ut ex ore jam falsus sermo non prodeat, seseque funditus a mendacii transgressione disjungat. Sed fit plerumque ut cum verum dicitur, vita proximi gravetur; cumque ingerere alteri laesionem metuit, ad hoc quod dudum presserat fallaciae vitium, quasi ex studio pietatis redit; sicque fit ut etsi malitia mentem non teneat, in ea tamen veritatis radium umbra mendacii obscuret. Unde et saepe quia percontatus quisque conticescere non valet, aut, falsum dicens, suam mentem trucidat, aut, vera loquens, proximi vitam gravat. Alius, amore conditoris sui excitatus, a terrenis cogitationibus mentem curat assidua oratione suspendere, atque hanc in secreta quietis intimae securitate collocare; sed in ipso suae orationis ascensu, dum clevari ab infimis nititur, infimorum phantasmate reverberatur; atque ad intuendam lucem mentis oculus tenditur, sed ex corporeo usu, surgentibus rerum terrenarum imaginibus, obscuratur. Unde fit plerumque ut intendentis animus, ipsa sua infirmitate fatigatus, aut, orationem deserens, desidia torpeat, aut, si diu in oratione permanserit, ante oculos ejus obortarum imaginum caligo densescat.
10.6.2.2
[ Vet. V.] 10. Ex occasione virtutum deterius aliquando ruimus.-- Bene ergo dicitur: Tentatio est vita hominis super terram, quando ibi quoque reatum descensionis invenit, ubi se provectum comprehendere ascensionis putavit; et inde mens confunditur, unde surgere a confusione nitebatur, ut per hoc ad semetipsam diverberata redeat, per quod semetipsam jam collecta et coadunata transibat. Iste, ab eruditione divinae legis alienus, ignorantia sua deprimitur, ne quid obtinendae salutis operetur. Ille divinae legis scientia praeditus, dum sibi prae caeteris gaudet intellectum suppetere, quia privato gaudio exsultat, percepti intellectus in se munera dissipat; et inde in judicio caeteris deterior exhibetur, unde clarior caeteris ad tempus ostenditur. Hunc quia virtutum dona non sublevant, etiam viam simplicem rectitudinis declinat; et velut extraneum se a coelesti munere deputans, quasi eo securius prava agit, quo superni doni sublimia munera non percepit. Illum prophetiae spiritus replet, ad praescientiam sublevat, eique ventura quaeque jam praesentia ostentat. Sed dum saepe et 246 in multis super semetipsum tollitur, ut futura veraciter contempletur, mens, in sui confidentiam deducta, eum qui haberi semper non potest semper sibi adesse prophetiae spiritum aestimat; cumque omne quod senserit prophetiam putat, quia sibi hanc et cum non habet tribuit, et in quantum habere potuit amittit. Sicque fit ut inde post aliorum merita tristis redeat, unde aestimatione omnium laetus praeibat. Tentatio est ergo vita hominis super terram, quae aut aliena a virtutibus ad coeleste praemium surgere non valet, aut ditata donis spiritalibus aliquando deterius ex occasione virtutum ruit.
10.6.2.3
[ Vet. VI.] 11. Vita nostra militia, quia ut haec, crescendo decrescit ac finitur.-- Quia autem paulo superius hoc esse tentationem quod militiam diximus, sciendum summopere est quod quiddam nobis appellatione militiae amplius quam nomine tentationis innuitur. Hoc namque nostro intellectui expressione militiae augetur, quod nimirum per militiam ad finem quotidie tenditur; cumque per ordinem militiae locus crescit, tota simul hominum militia deficit. Militia ergo est vita hominis super terram, quia et, sicut superius diximus, unusquisque dum quotidie ad vitae terminum per temporum augmenta tendit, augendo vitam, vivere desinit. Dies quippe exspectat ut veniant; sed cum ad augmentum vitae veniunt, jam ab augmento vitae subtrahuntur, quia et itinerantis gressus dum in anteriora proficit, quod restat iter decrescit. Vita ergo nostra militia est, quae quo ad augmentum ducitur, eo ut non sit finitur. Bene igitur dicitur: Militia est vita hominis super terram, quia dum per spatia temporum crescere appetit, ab eodem spatio, quod perdendo colligit, crescendo pertransit. Unde apte quoque ipse militiae cursus exprimitur, cum protinus subinfertur:
10.7.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT VII.
10.7.1
IBID.-- Et sicut dies mercenarii dies ejus.
10.7.1
Electus, mercenarii instar, dies suos cito evolvi optat. In alieno laborat. Curat ne ullus dies vacuus labatur ab opere.-- Dies suos mercenarius evolvi citius exoptat, ut ad laboris sui praemium sine tarditate perveniat. Dies itaque hominis vera et aeterna sapientis recte mercenarii diebus comparantur, quia praesentem vitam, viam non patriam, militiam non palmam deputat; et eo se abesse longius a praemio conspicit, quo tardius ad finem venit. Considerandum quoque est quod mercenarius in alienis laboribus exsudat, sed tamen sibi praemium proprium praeparat. Voce autem Redemptoris nostri dicitur: Regnum meum non est de hoc mundo. Omnes ergo qui, spe coelestium praediti, exercitio vitae praesentis atterimur, in alieno laboramus. Nam saepe et reprobis servire cogimur, mundo quae mundi sunt reddere coarctamur; et alieno quidem labore fatigamur, sed tamen praemia nostra percipimus; et per hoc pervenimus ad propria, quod pure ministramus aliena. Quo contra quibusdam Veritas dicit: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis?[ Vet. VII.] Sciendum quoque est quod mercenarius sollicite curat inspicere ne unquam dies vacuus labatur ab opere, et exspectatus finis temporis ne inanis veniat ad remunerationem. In laboris namque studio conspicit quid percipere in tempore remunerationis possit. Nam cum opus crescit, praemii fiducia proficit; cum vero opus torpuerit, spes a remuneratione 247 lassescit. Unde et electus quisque vitam suam quasi mercenarii dies pensans, tanto fidentius spe tendit ad praemium, quanto nunc robustius perdurat ad laboris incrementum; qui sit decursus praesentis temporis pensat, dies cum operibus numerat, ne a labore vacua transeant vitae momenta formidat; adversis gaudet, passione reficitur, moerore refovetur, quia subsequentis vitae praemiis tanto se remunerari largius conspicit, quanto pro amore illius quotidianis se mortibus verius impendit. Hinc namque est quod cives supernae patriae conditori ejus Psalmistae vocibus dicunt: Propter te morte afficimur tota die. Hinc Paulus ait: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres. Hinc iterum dicit: Ob quam causam haec patior, sed non confundor; scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Sancti igitur viri quot labores nunc veritati commendantes exhibent, tot jam remunerationis suae pignora intra spei cubiculum clausa tenent. Sed gravis nunc sentitur aestus in opere, ut quandoque refrigerium percipiatur ex quiete. Unde et apte mox subditur:
10.8.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT VIII [ Rec. IV. ].
10.8.1
VERS. 2, 3.-- Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
10.8.1.1
Requiem aeternam desiderat. Servus est, non liber, quoad corruptioni subjacet.-- Umbram quippe servo desiderare est post tentationis aestum, sudoremque operis, aeterni refrigerii requiem quaerere. Hanc namque umbram servus ille desideraverat qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et parebo ante faciem Dei? Et rursum: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est. Qui quasi a labore acri aestum fugiens, atque ad obtinendam requiem refrigerii tegmen quaerens, iterum dicit: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. Hanc umbram comprehendere Paulus anhelabat, desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse. Ad hanc umbram ex desiderii jam perfectione pervenerant qui dicebant: Nos qui portavimus pondus diei et aestus. Bene autem qui desiderare umbram dicitur, servus vocatur, quia electus quisque quousque infirmitatis conditione constringitur, sub dominantis corruptionis jugo, quasi sub aestus anxietate retinetur. Qui nimirum cum corruptione exutus fuerit, tunc sibimetipsi liber et tranquillus innotescit. Unde et recte etiam per Paulum dicitur: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Electos enim nunc poena corruptionis aggravat, sed tunc incorruptionis gloria exaltat; et quantum ad praesentis necessitatis pondera nunc in Dei filiis de libertate nihil ostenditur, tantum vero ad subsequentis libertatis gloriam, tunc in Dei famulis de servitute nihil apparebit. Creatura ergo, servitute corruptionis exuta, et dignitate libertatis accepta, in filiorum Dei gloriam vertitur, quia, unita Deo per spiritum, quasi hoc ipsum quod creatura est transisse ac subegisse declaratur. Sed qui adhuc umbram desiderat servus est, quia quousque aestum tentationum tolerat, jugum miserae conditionis portat. Ubi apte subditur: Et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui.
10.8.1.2
248[ Rec. V.] 14. Electorum labor intuitu mercedis levatur.-- Mercenarius etenim cum facienda opera conspicit, mentem protinus ex longinquitate et pondere laboris addicit; cum vero lassescentem animum ad considerandum operis praemium revocat, vigorem mox animi ad exercitium laboris reformat, et quod grave perpendit ex opere, leve existimat ex remuneratione. Sic sic electi quique cum mundi hujus adversa patiuntur, cum honestatis contumelias, rerum damna, cruciatus corporis tolerant, esse gravia quibus exercentur pensant, sed cum mentis oculos ad aeternae patriae considerationem tendunt, ex comparatione praemii, quam sit leve quod patiuntur inveniunt. Quod enim valde esse importabile ex dolore ostenditur, consideratione provida ex remuneratione levigatur. Hinc est quod Paulus semper se ipso robustior contra adversa erigitur, quia nimirum finem sui operis sicut mercenarius praestolatur. Grave namque quod sustinet aestimat, sed leve hoc per praemii considerationem pensat. Ipse quippe quam sit grave quod patitur indicat, qui in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter se fuisse testatur; qui a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepit, qui ter virgis caesus, semel lapidatus est, ter naufragium passus, nocte et die in profundo maris fuit; qui pericula fluminum, latronum, ex genere, ex gentibus, in civitate, in solitudine, in mari, in falsis fratribus pertulit; qui in labore et aerumna, in jejuniis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate laboravit; qui foris pugnas, intus timores sustinuit; qui ultra vires gravatum se asserit, dicens: Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. Sed quomodo remunerationis linteo sudores tanti laboris tergat, ipse denuntiat, dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Finem itaque operis quasi mercenarius praestolatur qui, dum provectum remunerationis considerat, vile existimat quod pene deficiens laborat. Apte autem subditur: Si et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
10.8.2
Electis sunt menses vacui, et noctes laboriosae, patientibus inopiam et adversa, ac praemium necdum tenentibus.-- Electi quippe conditori rerum serviunt, et saepe rerum inopia coangustantur; per amorem Deo inhaerent, et tamen vitae praesentis subsidiis egent. Qui igitur per actiones suas praesentia non quaerunt, a mundi compendiis menses vacuos ducunt. Noctes quoque laboriosas tolerant, quia adversitatum tenebras non solum usque ad inopiam, sed saepe usque ad corporis cruciatum portant. Despectum namque egestatemque perpeti laboriosum bonis mentibus non est; sed cum usque ad afflictionem carnis adversitas vertitur, labor procul dubio ex dolore sentitur.[ Vet. VIII] Potest etiam non inconvenienter intelligi quod sanctus quisque menses vacuos sicut mercenarius ducit, quia laborem jam sustinet, sed praemium necdum tenet; hoc tolerat, illud exspectat. Noctes vero laboriosas enumerat, quia adversitates sibi praesentis temporis sese in virtutibus exercendo coacervat. Nam si proficere in mente non appetit, minus fortasse aspera quae mundi sunt sentit.
10.8.3
Ecclesia in membris infirmis menses vacuos, in fortibus noctes laboriosas habet. Labor pro saeculo inanis ex fine dignoscitur.-- Quae tamen sententia si ad vocem sanctae 249 Ecclesiae ducitur, intellectus ejus paulo subtilius indagatur. Ipsa quippe vacuos menses habet, quae in infirmis suis membris terrenas actiones absque vitae praemio defluentes sustinet. Ipsa noctes laboriosas enumerat, quae in membris fortibus multiplices tribulationes portat. In hac etenim vita quaedam laboriosa sunt, quaedam vacua, quaedam vero vacua simul et laboriosa. Amore quippe conditoris praesentis vitae tribulationibus exerceri laboriosum quidem est, sed vacuum non est. Amore autem saeculi voluptatibus solvi vacuum quidem est, sed non laboriosum. Amore vero ejusdem saeculi adversa aliqua perpeti et vacuum simul est et laboriosum, quia et ex adversitate mens afficitur, et remunerationis praemio non repletur. In his itaque sancta Ecclesia qui in ea jam positi adhuc voluptatibus defluunt, et proinde fructu boni operis non ditantur, menses vacuos ducit, quia vitae tempora sine retributionis munere expendit. In his vero qui, aeternis desideriis dediti mundi hujus adversa patiuntur, laboriosas noctes enumerat, quia tribulationum tenebras quasi in caligine vitae praesentis portat. In his autem qui et transeuntem mundum diligunt, et tamen ejus contrarietate fatigantur, simul menses vacuos et noctes laboriosas tolerat, quia eorum vitam et retributio subsequens nulla remunerat, et praesens tribulatio angustat. Recte autem nequaquam dies, sed in eis menses vacuos habere se perhibet. Mensium quippe nomine dierum collectio et summa signatur. Per diem ergo unaquaeque actio exprimitur, per menses autem actionum finis innuitur. Et saepe cum in hoc mundo aliquid agimus, intenta spei alacritate suspensi, hoc ipsum quod agimus vacuum non putamus; sed postquam ad actionum terminum pervenimus, non obtinentes quae appetimus, laborasse nos in vacuum dolemus. Non solum igitur dies, sed et menses vacuos ducimus, cum nos in terrenis actionibus sine fructu laborasse, non ex actionum principio, sed fine pensamus. Cum enim labores nostros adversitas sequitur, quasi vitae nostrae vacui menses arguuntur, quia ex completione actionum agnoscitur quam frustra in actionibus sudabatur.
10.8.4
De inani hoc labore Ecclesia ingemiscit.-- Sed quia in sacro eloquio nonnunquam nox pro ignorantia ponitur, Paulo attestante, qui venturam vitam scientibus discipulis dicit: Omnes vos filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum; quibus praemisit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat; potest hoc in loco ex eorum persona vox sanctae Ecclesiae accipi, qui post ignorantiae suae caliginem ad amorem rectitudinis redeunt, et, veritatis radiis illustrati, fletibus diluunt quod erraverunt. Illuminatus etenim quisque respicit quam turpe fuerit quod praesentis vitae amore laboravit.[ Vet. IX.]. In eis ergo sancta Ecclesia, in quibus ad vitam revertitur laborem suum aestuanti servo et desideranti finem mercenario comparat, dicens: Sicut servus desiderat umbram et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui: sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. In comparatione etenim duo sunt quae praemisit; in expressione etiam fatigationis duo protinus subdidit. Ad aestuantem quippe menses vacuos reddidit, quia quo magis aeternum 250 refrigerium quaeritur, eo magis conspicitur quam vacue pro vita ista laboratur. Ad praestolantem vero laboriosas noctes subintulit, quia quo magis ex termino operis praemium quod assequamur inspicimus, eo magis ingemiscimus diu nos nescisse quod quaerimus. Unde et ipsa poenitentis cura vigilanter exprimitur, ut laboriosas noctes enumerasse diceretur, quia quanto verius ad Deum revertimur, tanto subtilius labores, quos per ignorantiam in hoc mundo pertulimus, dolendo pensamus. Nam quo unicuique plus dulce fit quod de aeternis desiderat, eo ei magis grave ostenditur quod pro praesentium amore tolerabat. Si vero ad solam historiam sequentia verba pensantur, per haec procul dubio animus dolentis exprimitur qualiter per diversos motus desiderii, moestitia impellente, variatur. Nam subditur.
10.9.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT IX.
10.9.1
VERS. 4.-- Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam.
10.9.1
Dolens praesentia despicit, exspectat futura.-- In nocte quippe dies quaeritur, in die vespera desideratur, quia nimirum dolor non permittit placere quae adsunt; cumque mentem per experimentum praesentium afficit, semper hanc quasi consolante desiderio ad alia per exspectationem tendit. Sed quia et afflicta mens per appetitum ducitur, et tamen dolor ejus etiam seductus desideriis non finitur, recte subjungitur,-- IBID.:-- Replebor doloribus usque ad tenebras. Causa autem ejusdem doloris exprimitur, cum protinus subinfertur:
10.10.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT X [ Rec. VI ].
10.10.1
VERS. 5.-- Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est.
10.10.1.1
Hominis lapsi instabilitas.-- Sed haec subtilius congruentiusque disserimus, si ad praemissae expositionis ordinem redeamus. Somno namque torpor otii, surrectione autem exercitatio actionis exprimitur. Vesperae quoque nomine, quia somno congruit, rursus otii desiderium figuratur. Sancta vero Ecclesia quousque vitam corruptionis ducit, flere mutabilitatis suae damna non desinit. Ad hoc namque homo conditus fuerat, ut, stante mente, in arcem se contemplationis erigeret, et nulla hunc corruptio a conditoris sui amore declinaret. Sed in eo quod ab ingenita standi soliditate voluntatis pedem ad culpam movit, a dilectione conditoris in semetipsum protinus cecidit. Amorem vero Dei, veram scilicet stationis arcem deserens, nec in se consistere potuit, quia, lubricae mutabilitatis impulsu, infra se per corruptionem proruens, etiam a semetipso dissensit. Qui nunc, quia conditionis suae soliditate non figitur, alternantis semper desiderii motu variatur, ut et quietus actionem desideret, et occupatus ad otium anhelet. Quia enim fixa mens stare cum potuit noluit, stare jam non valet etiam cum volet. Conditoris quippe sui contemplationem deserens, salutis suae fortitudinem perdidit, et quolibet posita, semper aegra alium locum quaerit. Varietatem ergo humanae mentis exprimens, dicat: Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam. Ac si aperte diceret: Nihil perceptum menti sufficit, quia ipsum qui vere sufficere potuit amisit. In somno namque surrectionem desidero, in surrectione vesperam exspecto, quia et quietus exercitium actionis appeto, et exercitatus otium quietis quaero.
10.10.1.2
251[ Vet. X.] 20. Justo etiam quaerendum a peccato surgere. Ne extollatur, adversis muniri cupit.-- Quod tamen intelligi et aliter potest. Dormire namque est in peccatis jacere. Si enim somni appellatio culpa non esset, nequaquam Paulus discipulis diceret: Evigilate, justi, et nolite peccare. Unde et auditorem suum admonet, dicens: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Et rursum: Hora est jam nos de somno surgere. Unde et Salomon peccantem increpat, dicens: Usquequo, piger, dormis? Electus igitur quisque cum peccati somno premitur, ad justitiae vigilias exsurgere conatur. Sed saepe cum surrexerit, ipsa se extolli magnitudine virtutum sentit. Unde et tentari se praesentis vitae adversitatibus post virtutes desiderat, ne pejus ex confidentia virtutum cadat. Si enim servari se melius per tentationem non cognosceret, nequaquam Psalmista diceret: Proba me, Domine, et tenta me. Bene ergo nunc dicitur: Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam, quia et in peccati somno lumen justitiae quaeritur; et cum virtutum prospera mentem elevant, adjutrix adversitas desideratur, ut profecto animus, cum virtutum suarum gaudio plus quam debet attollitur, per contrarietatem praesentis vitae edito moerore solidetur. Unde et nequaquam Formidabo vesperam dicitur, sed Exspectabo. Exspectamus etenim prospera, formidamus adversa. Vir igitur justus vesperam exspectat, quia cum exerceri hunc tribulatione necesse est, ipsa ei fit adversitas prospera.
10.10.2
Tentationi peccati nunquam hic non est obnoxius. Tentationes non timet, sed contra eas se parat.-- Potest, vesperae nomine, etiam peccati tentatio designari, quae saepe tanto acrius mentem lacessit, quanto et eamdem mentem spiritus ad superna altius evehit. Nequaquam enim sic in hac vita per exercitationem justitiae peccatum deseritur, ut in eadem justitia inconcusse maneatur, quia etsi jam a cordis habitaculo culpam rectitudo eliminat, ipsa tamen culpa quae repellitur, cogitationis nostrae foribus assidens, ut sibi aperiatur pulsat. Quod Moyses quoque spiritaliter innuit, cum facta corporaliter temporum momenta narravit, dicens: Facta est lux; atque paulo post subjiciens: Factum est vespere. Creator quippe omnium, humanae culpae praescius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lux quippe ad vesperum ducitur, quia nimirum lumen rectitudinis umbra sequitur tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, nequaquam nox, sed vespera facta perhibetur, quia nimirum saepe tentatio in corde rectorum lumen justitiae abscondit, sed non interimit; quasi ad pallorem trepidationis pertrahit, sed funditus non exstinguit. Electi ergo post somnum surrectionem appetunt, post surrectionem vesperam praestolantur, quia et de peccato ad justitiae lumen evigilant, et in ipso justitiae lumine positi, semper se contra illecebras tentationum parant. Quas nimirum non timent, sed exspectant, quia utilitati suae rectitudinis etiam tentamenta proficere non ignorant.
10.10.3
Nullus hic salute integra potitur.-- Quantalibet autem contra corruptionem suam virtute contenderint, habere integram salutem 252 nequeunt, quousque dies praesentis vitae finiatur. Unde et subditur: Et replebor doloribus usque ad tenebras. Modo namque adversa irruunt: modo ipsa quoque prospera, callida hilaritate blandiuntur. Modo surgentia vitia bellum carnis excitant, modo devicta animum ad elationem vocant. Bonorum igitur vita usque ad tenebras doloribus repletur, quia quousque tempus corruptionis agitur, interna externaque afflictione concutitur, et salutis securitatem non invenit, nisi cum diem funditus tentationis relinquit. Unde bene et haec eadem dolorum causa protinus subinfertur, cum dicitur: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris.[ Vet. XI.] Ut enim paulo superius diximus, soliditatem ingenitam voluntarie homo deseruit, et sese in corruptionis voraginem mersit; unde nunc vel per immunda opera labitur, vel per cogitationes illicitas foedatur. Ut enim ita dixerim, culpae suae poenaliter subdita, ipsa jam natura nostra facta est extra naturam; et remissa usque ad perversa opera ducitur, restricta autem perversorum operum importuna cogitatione fuscatur. Per expletionem ergo actionis illicitae carnem putredo afficit, per levitatem vero cogitationis improbae quasi ante oculos pulvis surgit. Consentiendo vitiis putredine atterimur, vitiorum vero imagines in corde tolerando sordibus pulveris foedamur. Ait ergo: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ac si aperte diceret: Carnalem vitam, quam patior, aut tabes lubricae operationis polluit, aut ex vitiorum memoria caligo miserae cogitationis premit.
10.10.4
Ecclesiae caro in lubricis membris putrescit, in quaerentibus terram sordescit.-- Quod tamen si ex voce Ecclesiae universalis accipimus, aliquando hanc procul dubio carnis putredine, aliquando autem gravari sordibus pulveris invenimus. Multi quippe in ea sunt qui, dum amori carnis inserviunt, fetore luxuriae computrescunt. Et sunt nonnulli qui a voluptate quidem carnis abstinent, sed tamen tota mente in terrenis actibus jacent. Dicat ergo sancta Ecclesia unius membri sui vocibus, dicat quid de utroque genere hominum tolerat: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ac si aperte insinuet, dicens: Sunt plerique qui mihi per fidem membra sunt, sed tamen sana vel munda per actionem non sunt, quia aut, victi desideriis turpibus, ad corruptionis putredinem defluunt, aut, terrenis actibus dediti, pulvere consperguntur. In illis enim quos lubricos tolero carnem videlicet putrescentem gemo, in istis autem quos terram quaerentes patior quid aliud quam foedatam pulvere porto?
10.10.5
Ecclesiae cutis qui solis exterioribus curis inserviunt: unde arescat.-- Unde et apte simul de utrisque subjungitur: Cutis mea aruit, et contracta est. In sanctae quippe Ecclesiae corpore hi qui solis exterioribus curis inserviunt, congrue cutis vocantur. Quae nimirum cutis arescendo attrahitur, quia mentes carnalium, dum praesentia diligunt, et quasi juxta posita concupiscunt, ad futura tendi per longanimitatem nolunt. Qui dum internae spei pinguedinem negligunt, ut attrahantur arefiunt, quia si eorum corda desperatio non siccaret, nequaquam 253 aestus haec pusillanimitatis attraheret. Hanc namque attractionem Psalmista formidaverat cum, siccitatem mentis metuens, dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Adeps quippe pinguedinis animam replet, cum hanc contra praesentium desideriorum aestum supernae spei infusio refovet. Cutis ergo arescens attrahitur cum cor rebus exterioribus deditum, atque ex desperatione siccatum, in auctoris sui amorem non tenditur, sed in semetipso, ut ita dixerim, rugosa cogitatione replicatur.
10.10.6
Amore praesentium non tenetur, qui vitae hujus brevitatem recogitat.-- Pensandum vero est quod carnales mentes idcirco praesentia diligunt, quia vita carnis quam fugitiva sit minime perpendunt. Nam si velocitatem transitus ejus aspicerent, hanc etiam prosperantem minime amarent. Sancta autem Ecclesia in electis suis quotidie quantus sit rebus exterioribus cursus conspicit, et idcirco in intimis pedem sollicitae intentionis figit. Unde et apte subditur:
10.11.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XI [ Rec. VII ].
10.11.1
VERS. 6.-- Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur.
10.11.1.1
Tempus carnis telae apte comparatur.-- Congrua valde similitudine tempus carnis telae comparatur, quia sicut tela filis, sic vita mortalis diebus singulis proficit; sed quo ad augmentum proficit, eo ad incisionem tendit, quia, sicut et superius diximus, cum tempora percepta praetereunt, ventura breviantur, et de universo vitae spatio eo fiunt pauciora quae veniunt, quo multa sunt quae transierunt. Tela quippe infra supraque ligata, duobus lignis innectitur, ut texatur; sed quo inferius texta involvitur, eo superius texenda deplicatur; et unde se ad augmentum multiplicat, inde fit minus quod restat. Sic nimirum vitae nostrae tempora et transacta quasi inferius involvimus, et ventura a superiori deplicamus, quia quo plus fiunt praeterita, minus esse incipiunt futura. Sed quia nec tela ad expressionem nostri temporis sufficit, nam ejus quoque festinationem vitae nostrae velocitas transit, recte nunc dicitur: Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur. Tela quippe tarditatem provectus habet, vita autem praesens moram defectus non habet. In illa namque cum laborantis manus figitur, adventus terminus elongatur; in ista vero, quia tempus semper desinens indesinenter consumimus, ad finem nostri itineris etiam quiescendo pervenimus, et per cursum nostri transitus etiam dormientes imus. Electi igitur, quia praesentis vitae momenta decurrere sub festinatione conspiciunt, nequaquam in hoc tantae mobilitatis itinere cordis intentionem figunt. Unde et apte protinus subditur:
10.11.1.2
IBID.-- Et consumpti sunt absque ulla spe.
10.11.2
Electi mortem cogitant etiam sani, reprobi nequidem cum imminet.-- Reproborum mens erga dies vitae praesentis tanto amore constringitur, ut sic semper hic appetant vivere, quatenus, si valeant, vivendi cursum desiderent nunquam finire. Cogitare quippe ventura despiciunt, spem totam in rebus transeuntibus ponunt, habere nulla nisi quae praetereunt concupiscunt. Cumque nimis transeuntia cogitant, et mansura nullatenus sperant, sic caecitate 254 insensibili cordis oculus clauditur, ut aeternae luci nullatenus intendatur. Unde fit ut saepe jam corpus molestia quatiat, et vicina mors virtutem vitalis spiritus incidat, nec tamen curare quae mundi sunt desinant. Jamque eos ultor ad judicium pertrahit; et tamen ipsi, ordinatione sollicita rebus transeuntibus occupati, nihil aliud cogitant nisi in hoc mundo adhuc qualiter vivant. Relinquendo omnia quasi possidendo disponunt, quia spes vivendi non frangitur, etiam cum vita terminatur. Jam ad judicium trahuntur per sententiam, et tamen adhuc habendis rebus inhaerent per curam. Dura etenim mente abesse mors longe creditur, etiam cum sentitur. Sicque a carne anima solvitur, ut erga praesentia immoderato amore se retinens, dum ad aeternum supplicium ducitur, hoc ipsum quoque nesciat quo ducitur; et deserens quae amare cum termino noluit, repente sine termino invenit quae nunquam praevidit. At contra rectorum mens ad aeternitatis intentionem tenditur, etiam cum praesens eam feliciter vita comitatur. Magna carnis salute utitur, nec tamen ejus fiducia animus retardatur. Nullum adhuc mortis articulum erumpit, et quasi praesentem hanc quotidie conspicit. Quia enim vita indesinenter labitur, spes ei vivendi funditus amputatur. Bene ergo de diebus praetereuntibus dicitur: Consumpti sunt absque ulla spe. Ac si aperte diceretur: Mentis fiduciam in praesenti vita non posui, quia omne quod praeterit calcando desperavi. Unde et mox apte subditur:
10.12.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XIII [ Rec. VIII ].
10.12.1
VERS. 7.-- Memento quia ventus est vita mea.
10.12.1
Vita praesens, aeterna non attendentibus cara, attendentibus vilis. Vitae brevis consideratio, grata Deo est oblatio.-- Hi etenim vitam carnis quasi permanentem diligunt, qui quanta sit vitae sequentis aeternitas non attendunt; cumque soliditatem perennitatis non considerant, exsilium patriam, tenebras lumen, cursum stationem putant, quia qui majora nesciunt, judicare de minimis nequaquam possunt. Ordo quippe judicii exigit ut quod examinare nitimur transcendamus. Si enim praeesse rebus omnibus animus non valet, nequaquam de his corta a quibus vincitur videt. Idcirco itaque mens reproba praesentis vitae curcum aestimare non sufficit, quia admirationi illius ex amore succumbit. Sancti autem viri, quo ad aeterna cor elevant, quam breve sit quod fine clauditur pensant; et eo eorum sensibus vilescit quod praeterit, quo intellectu radiante interlucet quod acceptum nunquam recedit; cumque infinitatem perennitatis aspiciunt, nequaquam jam pro magno desiderant quidquid finis angustat. Sed sublevata mens extra temporum terminos ducitur, etiam cum carne in tempore tenetur; et tanto altius finienda despicit, quanto verius infinita cognoscit. Sed haec ipsa humanae brevitatis consideratio auctori nostro magnae virtutis oblatio est. Unde recte nunc cum deprecatione immolatio ejusdem virtutis offertur, cum dicitur: Memento quia ventus est vita mea. Ac si aperte diceretur: Transeuntem velociter benignus respice, quia et tanto a te videri misericordius debeo, quanto ipse a consideratione brevitatis meae oculos non averto. Sed quia dum tempus 255 vitae praesentis absciditur, ad operationem promerendae veniae ulterius non reditur, recte subjungitur:
10.13.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XIV.
10.13.1
IBID.-- Nec revertetur oculus meus ut videat bona.
10.13.1
Post mortem non est locus promerendae veniae.-- Ad videnda bona exstincti oculus non redit, quia ad exhibenda recta opera exuta carne anima non recurrit. Hinc est quod dives quem inferni flamma cruciabat, quia semetipsum reparare operando non posset agnoverat; nam nequaquam sibi, sed relictis fratribus prodesse satagebat, dicens: Rogo te, pater Abraham, ut mittas eum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Solet namque moestum animum spes vel falsa refovere. Sed ut poenam suam reprobi gravius sentiant, et spem de venia amittunt. Unde, flammis ultricibus traditus, non sibi, ut diximus, sed opitulari fratribus concupivit, quia nunquam se ignium carere tormentis, adjuncto desperationis supplicio, agnovit. Hinc Salomon ait: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. Nequaquam ergo ad videnda bona oculus revertetur, quia retributionem suam mens inveniens, ad operationis usum nullatenus revocatur. Quia igitur fugit omne quod cernitur, et mansura sunt quae sequuntur, bene beatus Job uno versu utraque complexus est, dicens: Memento quia ventus est vita mea, nec revertetur oculus meus ut videat bona. Cursum quippe praesentium contemplatus ait: Memento quia ventus est vita mea. Aeternitatem vero sequentium considerans adjunxit: Nec revertetur oculus meus ut videat bona. Ubi apte quoque universi humani generis a redemptionis munere destituti vocem protinus sumit, dicens:
10.14.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XV [ Vet. XIII ].
10.14.1
VERS. 8.-- Nec aspiciet me visus hominis.
10.14.1
Tunc Christi gratia non liberat, quem nunc non reformat.-- Visus quippe hominis est misericordia Redemptoris, quae insensibilitatis nostrae duritiam, cum respicit, emollit. Unde, teste quoque Evangelio, dicitur: Respexit Dominus Petrum, et recordatus est Petrus verbi quod dixerat Jesus; egressus foras, flevit amare. Exutam vero carne animam nequaquam jam visus hominis aspicit, quia post mortem non liberat, quem ante mortem gratia ad veniam non reformat. Hinc etenim Paulus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Hinc Psalmista ait: Quoniam in saeculum misericordia ejus. Quia nimirum quem nequaquam modo misericordia eripit, sola post praesens saeculum justitia addicit. Hinc Salomon ait: Quia lignum in quocunque loco ceciderit, sive ad Austrum, sive ad Aquilonem, ibi erit, quia cum humani casus tempore, sive sanctus, sive malignus spiritus egredientem animam claustra carnis acceperit, in aeternum secum sine ulla permutatione retinebit, ut nec exaltata ad supplicium proruat, nec mersa aeternis suppliciis, ultra ad remedium ereptionis ascendat. Vir igitur sanctus, humani generis damna considerans, quod a praesenti saeculo sine Redemptoris cognitione subtrahitur, atque in aeternis ignibus irreparabiliter sepelitur, et ejus vocem in se suscipiens, dicat: Nec aspiciet me visus hominis, quia 256 nimirum Redemptoris gratia, quem nunc non intuetur ut corrigat, tunc non respicit ut ab interitu abscondat. In judicium quippe Dominus veniens, peccatorem videt ut feriat, sed non videt ut ad largiendam salutis gratiam recognoscat; culpas examinat, et vitam pereuntium ignorat. Unde sanctus vir, cum se post praesentem vitam, respectu hominis videri non posse fateretur, apte mox subdidit:
10.15.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XVI [ Rec. IX ].
10.15.1
IBID.-- Oculi tui in me, et non subsistam.
10.15.1
Christus in judicio reprobos ad feriendum videbit, quos hic ad misericordiam impendendam non vidit.-- Ac si aperte diceret: Districtus ad judicium veniens, et ad salvandum non vides, et ad feriendum vides, quia quem in praesenti vita dispensationis tuae miseratione non respicis, respiciendo, postmodum per justitiam exstinguis. Nunc enim peccator quisque Deum non metuit et vivit, blasphemat et proficit, quia scilicet misericors creator, quem exspectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire, sicut scriptum est: Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. Sed tunc peccator cum respicitur non subsistit, quia cum districtus judex merita subtiliter inquirit, reus ad tormenta non sufficit.
10.15.2
Justi se perituros sciunt, si remota pietate a Deo judicentur.-- Quamvis hoc etiam justorum voci congruit, quorum mens semper sollicita venturo examini intendit. Omne enim quod agunt metuunt, dum caute considerant qui ante quantum judicem stabunt. Intuentur potentiam illius magnitudinis, et pensant quanto reatu constricti sunt propriae infirmitatis. Enumerant mala proprii operis, et contra haec exaggerant bona conditoris. Considerant prava quam districte judicet, bona opera quam subtiliter penset, et perituros se absque ambiguitate praesciunt, si remota pietate judicentur, quia hoc ipsum quoque quod juste videmur vivere culpa est, si vitam nostram cum judicat, hanc apud se divina misericordia non excusat. Hinc enim in hoc eodem libro scriptum est: Astra non sunt munda in conspectu ejus, quia apud eum districte judicati, ipsi quoque maculas inquinationis habent, qui per munditiam sanctitatis lucent. Bene ergo dicitur: Oculi tui in me, et non subsistam. Ac si aperte justi voce diceretur: Si subtili examinatione discutior, perferendo judicio non assurgo, quia ad poenam vita non sufficit, si hanc immanitas justae retributionis premit. Bene autem ejusdem humani generis et culpa breviter, et poena subrogatur, cum protinus dicitur:
10.16.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XVII [ Vet. XIV, Rec. X ].
10.16.1
VERS. 9.-- Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet.
10.16.1
Damnatis non est reditus ad veniam, aut ad ea quae amabant.-- Nubes quippe ad altiora suspenditur; sed densata vento impellitur ut currat, calore autem solis dissipatur ut evanescat. Sic sic nimirum corda sunt hominum, quae per acceptae rationis ingenium ad alta emicant, impulsa autem maligni spiritus flatu, pravis desideriorum suorum motibus huc illucque pertrahuntur; sed, districto respectu superni judicis, quasi solis calore liquefiunt, et, semel locis poenalibus tradita, ad operationis usum ultra non redeunt. Vir igitur sanctus elationem, cursum defectumque humani generis exprimens dicat: Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet. Ac si aperte loqueretur, dicens: In altum currendo 257 deficit, qui superbiendo ad interitum tendit; quem si semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius ad veniam non reducit. Unde et adhuc subditur:
10.17.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XVIII.
10.17.1
VERS. 10.-- Nec revertetur ultra in domum suam.
10.17.1
Domus mentis est id quod amando habitat. Desperantium corda nubibus similia. Extra se funduntur.-- Sicut domus est corporis habitaculum corporale, ita unicuique menti hoc domus fit quod ex desiderio inhabitare consuevit. Ad domum igitur suam ultra non revertitur, quia semel quisque, aeternis suppliciis traditus, ad hoc jam ubi amore inhaeserat nullatenus revocatur. Potest etiam inferni nomine peccatoris desperatio designari, de qua per Psalmistam dicitur: In inferno autem quis confitebitur tibi? Unde rursum scriptum est: Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Quisquis autem impietati succumbit, vitam profecto justitiae moriendo derelinquit. Qui vero etiam post peccatum mole desperationis obruitur, quid aliud quam post mortem in inferni suppliciis sepelitur? Bene ergo dicitur: Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet, quia plerumque cum perpetratione nequitiae etiam desperatio sociatur, et via jam reversionis absciditur. Recte autem corda desperantium nubibus comparantur, quia et caligine erroris obscura sunt, et peccatorum multiplicitate condensa; sed consumpta pertranseunt, quia claritate extremi judicii irradiata dissipantur. Solet etiam domus inhabitatio cordis intelligi. Unde sanato cuidam dicitur: Vade in domum tuam, quia nimirum dignum est ut peccator post veniam ad mentem suam redeat, ne iterum quo juste feriatur admittat. Sed qui ad infernum descenderit, ad domum suam ulterius non ascendet, quia eum quem desperatio obruit, a cordis sui habitaculo foras mittit, et redire introrsus non valet, quia, fusus exterius, ad deteriora quotidie compulsus cadit. Ad contemplandum quippe Creatorem homo conditus fuerat, ut ejus semper speciem quaereret, atque in solemnitate illius amoris habitaret. Sed extra se per inobedientiam missus, mentis suae locum perdidit, quia, tenebrosis itineribus sparsus, ab inhabitatione veri luminis elongavit. Unde apte adhuc subditur:
10.18.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XIX [ Vet. XV ].
10.18.1
IBID.-- Neque cognoscet eum amplius locus ejus.
10.18.1
Locus hominis Deus, per inobedientiam desertus. Non cogniturus est in judicio, qui eum hic spreverint.-- Locus quippe hominis, sed non localis, ipse scilicet conditor exstitit, qui hunc ut in semetipso consisteret creavit. Quem nimirum locum tunc homo deseruit, cum, seductoris verba audiens, a conditoris amore discessit. Sed cum omnipotens Deus redimendo se homini etiam corporaliter ostendit, ipse, ut ita dixerim, fugitivi sui vestigia subsequens, ad retinendum quem amiserat hominem locus venit. Si enim appellari locus nequaquam conditor posset, Deum laudans Psalmista non diceret: Filii servorum tuorum habitabunt ibi. Ibi enim non dicimus, nisi cum locum specialiter designamus. Sed sunt plerique qui etiam post perceptum Redemptoris auxilium ad desperationis tenebras devolvuntur; et tanto nequius pereunt, quanto et oblata remedia misericordiae contemnunt. Recte ergo de damnato homine dicitur: Neque cognoscet eum amplius 258 locus ejus, quia a conditore suo tanto tunc districtius in judicio non cognoscitur, quanto nunc ad reparationis gratiam nec per dona revocatur. Unde et notandum summopere est quod non ait: Neque cognoscet amplius locum suum, sed ait: Neque cognoscet eum amplius locus ejus. Dum enim cognitio non homini, sed loco tribuitur, patenter ipse conditor loci nomine designatur, qui, districtus ad examen ultimum veniens, in iniquitate durantibus dicet: Nescio vos unde sitis. Sed electi quique quo districte reprobos repelli considerant, eo semetipsos quotidie a perpetratae nequitiae sordibus sollicitius purgant. Cumque perituros alios frigescere a vitae amore conspiciunt, studiose se ad poenitentiae lamenta succendunt. Unde et apte subditur:
10.19.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XX.
10.19.1
VERS. 11.-- Quapropter et ego non parcam ori meo.
10.19.1
Iram judicis in confessione praeveniunt electi.-- Ori etenim suo parcit, qui confiteri malum quod fecit erubescit. In laborem quippe os mittere est hoc ad confessionem perpetratae iniquitatis occupare. Sed justus ori suo non parcit, quia iram judicis districti praeveniens, verbis contra se propriae confessionis saevit. Hinc Psalmista ait: Praeveniamus faciem ejus in confessione. Hinc per Salomonem dicitur: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et dereliquerit ea, misericordiam consequetur. Hinc rursum scriptum est: Justus in principio accusator est sui. Sed nequaquam ad confessionem os panditur, nisi cum consideratione districti judicii per pavorem spiritus angustatur. Unde et apte mox subditur:
10.20.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXI [ Rec. XI ].
10.20.1
IBID.-- Loquar in tribulatione spiritus mei.
10.20.1
Peccatorum confessionem comitari debet poenitentiae luctus.-- Tribulatio quippe spiritus linguam commovet, ut reatum pravi operis vox confessionis impugnet. Sciendum quoque est quia saepe et reprobi peccata confitentur, sed deflere contemnunt. Electi autem culpas suas, quas vocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur. Unde bene beatus Job postquam se ori suo non parcere spopondit, tribulationem mox spiritus subdidit. Ac si aperte fateretur, dicens: Sic reatum lingua loquitur, ut nequaquam expers a moeroris stimulo per alia spiritus vagetur: sed culpas loquens, vulnus aperio; culpas vero ad correctionem cogitans, salutem vulneris ex medicamine moeroris quaero. Qui enim mala quidem quae perpetravit insinuat, sed flere quae insinuaverit recusat, quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpenti mente medicamentum vulneri non apponit. Confessionis igitur vocem solus necesse est ut moeror excutiat, ne vulnus proditum, sed neglectum, quo licentius jam per humanam notitiam tangitur, deterius putrescat. Quo contra Psalmista plagam cordis non solum detexerat, sed detectae etiam medicamentum moeroris adhibebat, dicens: Iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo. Pronuntiando enim occultum vulnus detegit, cogitando autem quid aliud quam medicamentum vulneri apponit?[ Vet. XVI.] Sed afflictae menti, et sua sollicite damna cogitanti, rixa pro semetipsa oritur contra semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae instigat, occulta se increpatione dilaniat. 259 Unde et apte mox subditur:
10.21.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXII.
10.21.1
IBID.-- Confabulabor cum amaritudine animae meae.
10.21.1
Compuncta mens multa in se detegit deflenda. Recolit quot Dei donis quam fuerit ingrata.-- Pavore namque divini judicii afflicti, dum quaedam male gesta plangimus, ipsa vi nostrae amaritudinis ad discutiendos nos vigilantius excitati, alia in nobis etiam quae amplius defleamus, invenimus. Nam saepe quod torpentes latuit, flentibus subtilius innotescit; et afflicta mens certius invenit malum quod fecerat et nesciebat, eique rixa sua verius aperit, quantum a veritatis pace deviavit, quia reatum suum, cujus secura non meminit, hunc in se commota deprehendit. Succrescens quippe amaritudo poenitentiae, verecundanti cordi importune ingerit illicita quae commisit, districtum contra haec judicem ostendit, suppliciorum minas incutit, pavore animum ferit, pudore confundit, motus illicitos increpat, quietem noxiae securitatis turbat; quae ei conditor bona contulit, quae ipse bonis illius mala respondit enumerat, quod mire ab eo conditus, quod gratuito nutritus, quod rationis substantia in conditione ditatus est, quod conditoris gratia vocatus, quod sequi ipse et vocatus noluit, quod vocantis misericordia nec surdum hunc renitentemque despexit, quod illuminatus donis, quod sua sponte pravis actibus etiam post dona caecatus est, quod a caecitatis suae erroribus paternae sollicitudinis flagellis expiatus, quod a flagellorum doloribus ad salutis gaudia misericordiae medicamento reductus est; quod quibusdam culpis, etsi non gravibus subditus, peccare tamen et inter flagella non desinit; quod peccatorem suum superna gratia nec contempta dereliquit. Cum igitur afflictam mentem modo per replicationem donorum Dei, modo per improperia actionis suae tanta severitate increpat, habet in corde justorum amaritudo animae linguam suam, quae tanto eis subtilius loquitur, quanto et interius auditur. Unde et nequaquam dicitur: Fabulabor in amaritudine animae meae, sed, Confabulabor cum amaritudine animae meae, quia vis doloris, quae peccata singula reputans, torpentem animum ad lamenta excitat, quasi ad eum verba confabulationis format, in quibus semetipsum correctus inveniat, et ad sui jam custodiam sollicitior exsurgat. Dicat itaque vir justus ex voce sua, et sanctae Ecclesiae typum tenens, dicat ex nostra: Confabulabor cum amaritudine animae meae. Ac si apertius insinuet, dicens: Intus contra me cum cordis mei dolore colloquor, et foris me a verbere judicis abscondo. Sed mens poenitentiae doloribus pressa in semetipsa constringitur, atque a cunctis delectationibus carnis forti cogitatione separatur, ad summa proficere appetit, et tamen adhuc de corruptione corporis contradictionem sentit. Unde et apte mox subditur:
10.22.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXIII.
10.22.1
VERS. 12.-- Nunquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
10.22.1.1
Carcere constringuntur homo, diabolus, carnales; cum quod volunt implere non valent.-- Carcere homo circumdatur, quia plerumque et virtutum provectibus ad alta exsurgere nititur, et tamen carnis suae corruptione praepeditur. Qua bene exui Psalmista deprecatur, dicens: Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo. Quid vero appellatione maris, nisi corda carnalium tumidis cogitationibus fluctuosa; 260 quid autem ceti nomine, nisi antiquus hostis exprimitur? Qui dum mentes saecularium possidendo penetrat, quasi in eorum lubrica cogitatione natat. Sed cetus carcere stringitur, quia malignus spiritus, in inferioribus dejectus, ne ad coelestia evolare praevaleat, poenae suae pondere coarctatur, Petro attestante, qui ait: Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciandos reservari. Cetus carcere astringitur, quia tentare bonos quantum desiderat prohibetur. Carcere quoque mare circumdatur, quia carnalium mentium tumida insanaque desideria ad peragenda mala quae appetunt impossibilitatis suae angustia gravantur. Saepe enim dominari melioribus concupiscunt; sed tamen eis, divino judicio cuncta mirabiliter disponente, substrati sunt. Nocere bonis elati desiderant, et tamen subjecti ab eis solatia sperant. Pro explendis voluptatibus carnis longaevitatem vitae praesentis cupiunt, sed tamen ab ea sub celeritate rapiuntur. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Statuit aquas quasi in utre. Aquae quippe in utre sunt cum lubrica eorum desideria, quia operis effectum non inveniunt, sub carnali corde deprimuntur. Cetus ergo ac mare circumdatione premitur carceris, quia vel malignus spiritus, vel sequaces illius, in quorum se mentibus colligit, atque in eis undas tumentium cogitationum volvit, ut implere mala quae appetunt nequeant, superna eos districtio angustat.
10.22.1.2
[ Vet. XVII, Rec. XII.] 40. Idem se pati queruntur justi. Non prae tumore, sed amore veritatis.-- Sancti autem viri, quo mundiori corde coelestium arcana considerant, auctis ad haec quotidie ardoribus anhelant. Ibi jam plene satiari desiderant, unde adhuc parum aliquid ore contemplationis degustant. Perfecte cupiunt carnis stimulum subdere, nihil in cogitatione illicitum de ejus jam corruptione tolerare; sed quia scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, intentione jam quidem ultra semetipsos eminent, sed tamen, adhuc infirmitatis suae incertis motibus subditi, corruptionis se carcere clausos dolent. Ait ergo: Nunquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Ac si aperte diceret: Mare vel cetus, iniqui videlicet, eorumque auctor malignus spiritus, quia effrenari ad solam perpetrandae iniquitatis licentiam appetunt, recte poenae suae carcere constsringuntur. Ego autem, qui jam aeternitatis tuae libertatem desidero, cur adhuc meae carcere corruptionis premor? Quod tamen nec a justis superbe requiritur, quia, amore veritatis accensi, infirmitatis suae angustias transgredi perfecte concupiscunt; nec ab auctore justorum injuste disponitur, quia electorum suorum vota differens cruciat, crucians purgat, ut ad percipiendum quod desiderant quandoque melius ex dilatione convalescant. Electi autem quousque ab intima quiete differuntur, ad cor suum redeunt; ibique, a carnis suae tumultibus absconsi, quasi amoenissimum secretum petunt. Sed in eo saepe tentationis aculeos sentiunt, carnis incentiva patiuntur; et ibi gravissimos labores inveniunt, ubi magnam requiem a labore quaesierant. Unde sanctus vir post insinuatum 261 corruptionis suae carcerem, ad quieta cordis spatia redire festinans, quia eamdem rixam et in intimis invenit quam ab exterioribus fugit, protinus subdit, dicens:
10.23.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXIV [ Rec. XIII ].
10.23.1
VERS. 13, 14.-- Si dixero, consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo; terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
10.23.1
Justus ab exterioribus ad cor redit, nec ibi requiem invenit. Judiciorum Dei terrore turbatur.-- In sacro namque eloquio lectulus, cubile, vel stratum, secretum solet cordis intelligi. Hinc est enim quod sub uniuscujusque animae specie sponsa, occultis stimulis sancti amoris excitata, in Canticis canticorum dicit: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea. In lectulo quippe et per noctem dilectus quaeritur, quia nimirum invisibilis conditoris species, repressa omni corporeae visionis imagine, in cubili cordis invenitur. Unde et eisdem suis dilectoribus Veritas dicit: Regnum Dei intra vos est. Et rursum: Si ego non abiero, Paraclitus non veniet. Ac si aperte diceret: Si ab intentionis vestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos invisibilem per consolatorem Spiritum non perduco. Hinc de justis per Psalmistam dicitur: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis, quia scilicet cum mala ab exterioribus fugiunt, securi intra mentium secreta gloriantur. Sed tunc laetitia cordium erit perfecta cum carnis exterius pugna non fuerit. Nam quousque caro illicit, quia quasi domus nostrae paries quatitur, etiam cubile turbatur. Unde et recte per eumdem Psalmistam dicitur: Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus, quia dum nos tentatio carnis concutit, tremefacta nostra infirmitas etiam mentis cubile confundit. Quid vero hoc loco somnia vel visiones accipimus, nisi imaginationes ultimi districtique examinis? quod jam utcunque per timorem cernimus, sed tamen ut est veraciter non videmus. Sancti itaque viri, ut diximus, ad cordis semper secreta redeunt, cum ab hoc mundo vel ultra votum prospera, vel ultra vires adversa patiuntur; atque, externis laboribus fessi, quasi stratum vel lectulum, cubilia mentis petunt. Sed dum quibusdam imaginationibus cogitationum quam sint subtilia divina judicia conspiciunt, quasi in ipsa strati sui requie somnii visione turbantur. Contemplantur enim quam districtus judex veniat, qui, dum vi immensae magnitudinis cordium secreta illuminat, omnes ante oculos culpas reducat. Pensant quanta illa sit verecundia, in conspectu tunc totius humani generis, angelorum omnium, archangelorumque confundi. Perpendunt qui post confusionem cruciatus maneat, cum et reatus animum immortaliter morientem et indeficienter deficientem carnem gehenna consumat. Cum itaque tam pavida imaginatione mens quatitur, quid aliud quam in stratu triste somnium videtur? Dicat ergo: Si dixero Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Ac si aperte fateatur, dicens: Si, exteriora fugiens, introrsus redeo, et utcunque requiescere in cordis cubili concupisco, ibi me, dum districtionis tuae contemplationi objicis, vehementer per ipsas meae providentiae imaginationes terres. Bene autem dicitur: Et relevabor, loquens mecum in stratu meo, 262 quia nimir um cum ad mentis nostrae silentium fessi revertimur, quasi in stratu colloquentes, occulta intra nos cogitationum verba versamus. Sed haec ipsa nostra collocutio in pavorem vertitur, quia ex illa vehementius intellectus nobis, qui terrorem judicis intentet in mente aperitur.
10.23.2
[ Vet. XVIII.] 42. Somniorum sex causae.-- Ne quis vero haec studeat juxta litteram perscrutari, exquirendum magnopere est quot modis tangant animum imagines somniorum. Aliquando namque somnia ventris plenitudine, vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando autem cogitatione simul et revelatione generantur. Sed duo quae prima diximus omnes experimento cognoscimus, subjuncta autem quatuor in sacrae Scripturae paginis invenimus. Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret dicens: Multos errare fecerunt somnia, et illusiones vanae. Vel certe: Non augurabimini, nec observabitis somnia( Levit. XIX, 26). Quibus profecto verbis, cujus sint detestationis ostenditur quae auguriis conjunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et illusione procederent, Salomon minime dixisset: Multas curas sequuntur somnia. Et nisi aliquando somnia ex mysterio revelationis orirentur, Joseph praeferendum se fratribus somnio non videret, nec Mariae sponsum ut, ablato puero, in Aegyptum fugeret per somnium angelus admoneret. Rursum nisi aliquando somnia cogitatione simul et revelatione procederent, nequaquam Daniel propheta, Nabuchodonosor visionem disserens, a radice cogitationis inchoasset: Tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt. Et paulo post: Videbas, et ecce quasi statua una grandis, statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, etc. Daniel itaque dum somnium adimplendum reverenter insinuat, et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur quia hoc plerumque ex cogitatione simul et revelatione generatur.
10.23.2
Somniis nos facile credendum. Cur daemon sanctorum corda somniis afficere sinatur.-- Sed nimirum cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo impulsu veniant, facilius non elucet. Saepe namque malignus spiritus his quos amore vitae praesentis vigilantes intercipit prospera etiam dormientibus promittit; et quos formidare adversa considerat, eis haec durius somnii imaginibus intentat, quatenus indiscretam mentem diversa qualitate afficiat, eamque aut spe sublevans, aut deprimens timore, confundat. Saepe autem eiiam sanctorum corda afficere somniis nititur, ut ab intentione cogitationis solidae, ad tempus saltem momentumque deriventur, quamvis ipsi protinus animum ab illusionis imaginatione discutiant. Sed hostis insidians quo eos vigilantes minime superat, eo dormientes gravius impugnat. Quem tamen haec maligne agere superna dispensatio benigne permittit, ne in electorum cordibus ipse saltem a passionis praemio somnus vacet. Bene ergo rectori omnium dicitur: Si dixero Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties, quia nimirum 263 Deus mirabiliter cuncta dispensat, et ipse facit quod malignus spiritus injuste facere appetit, qui hoc fieri nonnisi juste permittit. Sed quia justorum vita et per vigilias tentatione quatitur, et per somnium illusione fatigatur, foris corruptionis suae molestias tolerat, intus apud semetipsam graviter illicitas cogitationes portat, quid est quod faciat, ut pedem cordis a tot scandalorum laqueis evellat? Ecce, beate vir, quanta undique premeris perturbatione cognovimus, sed quod consilium contra hanc invenias audiamus. Sequitur:
10.24.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXV [ Rec. XIV ].
10.24.1
VERS. 15.-- Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
10.24.1
Remedium est contra mentis anxietatem, ad alta eam ferre.-- Quid per animam nisi mentis intentio, quid per ossa nisi carnis fortitudo designatur? Omne autem quod suspenditur procul dubio ab imis elevatur. Anima ergo suspendium eligit, ut ossa moriantur, quia dum mentis intentio ad alta se sublevat, omnem in se fortitudinem vitae exterioris necat. Sancti etenim viri certissime sciunt quia habere in hac vita requiem nequaquam possunt; et idcirco suspendium eligunt, quia nimirum, desideria terrena deserentes, ad alta animum tollunt. Suspensi autem mortem suis ossibus inferunt, quia amore supernae patriae, in virtutum studiis accincti, hoc quod fortes prius in mundo fuerant, vinculo humilitatis insequuntur. Intueri libet quomodo animam Paulus suspenderat, qui dicebat: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus( Gal II, 20). Et rursum: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse. Et: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Qui, gesta terrenae fortitudinis ad memoriam revocans, quasi quaedam in se ossa numerabat, dicens: Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei. Sed suspendio animae, quia haec in se ossa interficit, protinus asserit, qui subjungit: Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Quae adhuc ossa in semetipso insinuat vehementius exstincta, cum subdit: Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora. Mortuis vero ossibus quam exanimis pendeat ostendit, qui illico subjungit, dicens: Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae ex fide est Jesu Christi. Sed quia collatis ejus testimoniis Paulum ad alta suspensum, mundo mortuum, testati sumus, nunc beatum Job si, plenus eodem spiritu, exterioris vitae concupiscentiam fugiat ostendamus. Sequitur:
10.25.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXVI [ Vet. XIX, Rec. XV ].
10.25.1
VERS. 16.-- Desperavi, nequaquam ultra jam vivam.
10.25.1
Justi alii terrena possident, alii abdicant.-- Sunt nonnulli justorum qui sic coelestia appetunt, ut tamen a terrenorum spe minime frangantur. Largita divinitus patrimonia ad necessitatis subsidium possident, honores sibi temporaliter impensos tenent, aliena non ambiunt, suis licite utuntur. Qui tamen ab eisdem rebus quas habent alieni sunt, quia ad haec ipsa quae possident ex desiderio non tenentur. Et sunt nonnulli justorum qui, ad comprehendendum culmen perfectionis accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta derelinquunt; qui rebus se habitis nudant, 264 gloria honoris exspoliant; qui internorum desiderio per assiduitatem se amici moeroris afficiunt, habere de exterioribus consolationem nolunt; qui internis gaudiis dum mente appropiant, vitam in se funditus corporeae delectationis necant. Talibus namque per Paulum dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Horum vocem Psalmista expresserat, cum dicebat: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Concupiscunt enim, sed non deficiunt, qui jam quidem coelestia appetunt, sed adhuc tamen a terrenorum delectationibus minime lassantur. Concupiscit vero et in Dei atria deficit, qui, cum aeterna desiderat, in amore temporalium non perdurat. Hinc Psalmista iterum dicit: Defecit in salutari tuo anima mea. Hinc per semetipsam Veritas admonet, dicens: Si quis vult post me venire abneget semetipsum. Et rursum: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Horum igitur numero sanctus vir, divisa a terrenis desideriis mente, se inserit, qui ait: Desperavi, nequaquam ultra jam vivam. Justi quippe desperare est praesentis vitae bona aeternitatis electione deserere, mansura quaerere, et in rebus temporalibus fiduciam non habere. Qui haec agens nequaquam se ultra vivere asserit, quia videlicet vivificatrice morte quotidie a vita se passionis occidit. Absit enim ne vir sanctus de divinae misericordiae largitate desperet, ne gressum cordis a profectu intimi itineris subtrahat, ne, amorem conditoris deserens, quasi a duce destitutus in via remaneat, et confossus gladio latrocinantis desperationis ruat. Sed ne ejus dicta ad nostri intellectus arbitrium videamur violenter inflectere, debemus ex posterioribus praemissa pensare. Quo enim sensu haec dixerit, ipse protinus indicat, qui subjungit:
10.26.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXVII [ Rec. XVI ].
10.26.1
IBID.-- Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.
10.26.1
Job bona peritura pia desperatione deseruit, in aeternum mansura expetiit.-- Neque enim duo sibi haec verba conveniunt, desperavi et parce. Nam qui desperat nequaquam jam sibi parci postulat, et qui adhuc sibi parci desiderat profecto minime desperat. Aliunde ergo est quod desperat, aliunde vero quod parci sibi sanctus vir postulat, quia nimirum dum bona vitae transeuntis per desperationem deserit, ad obtinenda quae permanent in spe robustior exsurgit. Desperando itaque melius ad spem veniae ducitur, qui eo certius ventura appetit, quo praesentia verius ex desperatione derelinquit. Et notandum quod, vim nobis sui cordis insinuans, unam quidem de se sententiam protulit, sed hanc tertio insinuando replicavit. Quod enim superius dixerat: Elegit suspendium anima mea, hoc replicans addidit, Desperavi; atque aeterna concupiscendo, et temporalia postponendo, hoc postremo intulit, Parce mihi; et quod superius dixit, Mortem ossa mea, hoc nimirum subdidit, Nequaquam ultra jam vivam; hoc ultimum protulit, Nihil enim sunt dies mei.[ Vet. XX.] Bene autem dies suos nihil esse considerat, quia, ut paulo superius saepe jam diximus, sancti viri quo verius summa cognoscunt, eo sublimius terrena despiciunt; et idcirco praesentis vitae dies nihil esse conspiciunt, quia illuminatae mentis oculos in consideratione 265 aeternitatis figunt. De qua dum ad se redeunt, quid se esse nisi pulverem agnoscunt, et infirmitatis suae conscii, districte judicari metuunt? Cumque vim tanti vigoris aspiciunt, trepidant examinari quod sunt. Unde et adhuc apte subjungitur:
10.27.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXVIII.
10.27.1
VERS. 17.-- Quid est homo quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
10.27.1
Sancti suam vilitatem, ac Dei munera et judicia semper considerant.-- Hominem Deus magnificat, quia largitate rationis ditat, infusione gratiae visitat, honore collatae virtutis exaltat. Cumque per semetipsum nihil sit, esse tamen eum cognitionis suae participem, benignitatis munere concedit. Sed erga eumdem magnificatum hominem cor suum Dominus apponit, quia post dona judicium exerit, merita subtiliter pensat, vitae pondera vehementer examinat, et tanto ab eo post districtius poenas exigit, quanto hunc impenso munere largius praevenit. Vir igitur sanctus immensitatem supernae majestatis aspiciat, atque ad infirmitatem propriam considerationis oculum reducat. Videat quia caro capere non valet hoc quod de semetipsa Veritas per spiritum docet. Videat quia etiam sublevatus hominis spiritus judicium tolerare non sufficit quod Deus sub examine districtae retributionis intendit, et dicat: Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? Ac si aperte exclamet, dicens: Magnificatur homo spiritali munere, sed tamen caro est; et vias ejus post munera districte consideras, sed tamen si remota pietate judicetur, pondus quod de tua subtilitate imminet, ferre nec sublevatus ad justitiam spiritus valet, quia etsi hunc ultra se tua dona dilatant, ad inquisitionem tamen tui districti examinis sua infirmitas angustat. Unde et adhuc apte subjungitur:
10.28.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXIX [ Rec. XVII ].
10.28.1
VERS. 18.-- Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
10.28.1
Quos donis ditavit Deus, tentationibus probat. Ut quid ex Deo, quid ex se sint, discant. Ideo tunc lubricis cogitationibus turbantur.-- Quis nostrum nesciat quia diluculum dicitur cum jam nocturna tempora in claritatem lucis mutantur? Nos itaque noctis tenebris premimur cum perpetratione iniquitatis obscuramur. Sed nox in lucem vertitur cum erroris nostri obscuritas veritatis cognitione irradiatui Nox in lucem vertitur cum corda nostra justitiae fulgor illuminat, quae caecitas culpae deprimebat. Hoc diluculum discipulorum mentibus oriri Paulus aspexerat cum dicebat: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Diluculo ergo nos Dominus visitat, quia erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, contemplationis munere sublevat, in arcem virtutis exaltat. Sed notandum quod Deus postquam diluculo visitat, subito hominem probat, quia et accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera nulla tentatione concutitur, has se habere animus ex semetipso gloriatur. Ut ergo et firmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum quid ex semetipso sit probatur. Quod bene nobis ex historia sacrae lectionis innuitur, qua Salomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen post acceptam eamdem sapientiam meretricum statim pulsatus quaestione memoratur. Mox enim ut tantae revelationis gratiam accepit, certamen turpium mulierum pertulit, quia nimirum saepe cum mentem nostram concessis 266 virtutibus respectus intimae largitatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant, ut quae sublevata immmenso munere exsultat, etiam tentatione pulsata quid sit inveniat. Sic Elias et visitatus diluculo, sermone coelos aperuit; et tamen probatus subito, infirmus per deserta fugiens, unam mulierem expavit. Sic Paulus ad tertium coelum ducitur, paradisi penetrans secreta considerat; et tamen, ad semetipsum rediens, contra carnis bellum laborat, legem aliam in membris sustinet, cujus in se rebellione fatigari spiritus legem dolet. Diluculo ergo Deus visitat, sed subito post visitationem probat, quia et collato munere sublevat, et abstracto ad paululum, ipsum sibi hominem demonstrat. Quod eo usque procul dubio patimur, quo, detersa funditus labe peccati, ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. Unde adhuc apte subditur:
10.29.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXX [ Vet. XXI, Rec. XVIII ].
10.29.1
VERS. 19.-- Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
10.29.1
Contemplationis sapor, non satietas hic datur.-- Saliva in os ex capite labitur, ab ore vero ad ventrem ducitur cum glutitur. Quid itaque est caput nostrum nisi divinitas? per quam existendi principium sumimus, ut creatura simus, Paulo attestante, qui ait: Caput viri Christus, caput autem Christi Deus. Quid autem venter noster est, nisi mens? quae dum cibum suum, supernum videlicet intellectum suscipit, refecta procul dubio omnium membra actionum regit. Nisi enim sacra eloquia aliquando mentem nomine ventris exprimerent, Salomon utique non dixisset: Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris( Prov. XX, 27), quia nimirum dum nos gratia superni respectus illuminat, cuncta etiam mentis nostrae nobis absconsa manifestat. Quid ergo salivae nomine nisi sapor intimae contemplationis accipitur? quae ad os a capite defluit, quia de claritate conditoris adhuc in hac vita nos positos vix gustu revelationis tangit. Unde et Redemptor veniens salivam luto miscuit, et caeci nati oculos reparavit, quia superna gratia carnalem cogitationem nostram per admistionem suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat. Nam quia a paradisi gaudiis expulsum in hoc jam exsilio natura edidit, quasi a nativitate homo sine oculis processit. Sed sicut sanctus vir insinuat, haec saliva ad os quidem labitur, ut vero ad ventrem usque perveniat non glutitur, quia divinitatis contemplatio sensum, tangit, sed plene mentem non reficit, quoniam perfecte animus conspicere non valet quod adhuc, quia caligo corruptionis praepedit, raptim videt.
10.29.2
Mens mole corporis pressa, supernae luci diu inhaerere non valet.-- Ecce enim electorum mens jam terrena desideria subjicit, jam cuncta quae considerat praeterire transcendit, jam ab exteriorum delectatione suspenditur, et quae sint bona invisibilia rimatur, atque haec agens plerumque in dulcedinem supernae contemplationis rapitur, jamque de intimis aliquid quasi per caliginem conspicit, et ardenti desiderio interesse spiritalibus angelorum ministeriis conatur; gustu incircumscripti luminis pascitur, et ultra se evecta ad semetipsam relabi dedignatur; sed quia adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam, inhaerere diu luci 267 non valet, quam raptim videt. Ipsa quippe carnis infirmitas transcendentem se animam retrahit, atque ad cogitanda ima ac necessaria suspirantem reducit. Saliva ergo ex capite defluens os tangit, sed ad ventrem minime pervenit, quia liquore supernae contemplationis jam quidem intellectus noster infunditur, sed nequaquam mens plene satiatur. In ore etenim gustus est, in ventre satietas. Salivam itaque glutire non possumus, quia supernae claritatis bono satiari non permittimur, quod adhuc ex tenuitate gustamus. Sed quia hoc ipsum, quod utcunque jam superne cognoscimus, ex pietate parcentis est, quod vero hoc percipere perfecte non possumus adhuc ex poena vetustae damnationis, recte nunc dicitur: Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? Ac si aperte diceretur: Tunc homini plene parcis, cum hunc ad perfectionem tuae contemplationis admiseris, ut claritatem tuam raptus interius videat, et eum carnis suae corruptio exterius non repellat. Tunc permittis ut salivam glutiam, cum me sapore tuae claritatis usque ad abundantiam satietatis infuderis, ut nequaquam jam per indigentiam gustu oris esuriam, sed in te solidus irrigato mentis ventre subsistam. Sed qui promereri vult bonum quod expetit, debet malum confiteri quod fecit. Sequitur:
10.30.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXXI [ Rec. XIX ].
10.30.1
VERS 20.-- Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum?
10.30.1
Homo per se lapsus, per se non valet surgere.-- Ecce fatetur malum quod egit, sed bonum quod Deo in recompensationem debeat offerre non invenit, quia ad abluendam culpam quaelibet humanae actionis virtus infirma est, nisi hanc misericordia parcentis foveat, et non justitia recte judicantis premat. Unde recte per Psalmistam dicitur: Melior est misericordia tua super vitam, quia quamlibet videatur innocens, apud districtum tamen judicem nostra nos vita non liberat, si ei reatus sui debitum misericordiae benignitas non relaxat. Vel certe cum dicitur: Quid faciam tibi? patenter ostenditur quia haec ipsa bona quae agere praecipimur, non praeceptori, sed nobis prosunt. Unde rursum per Psalmistam dicitur: Quoniam bonorum meorum non indiges. Humilitas autem nostrae destitutionis exprimitur cum Deus hominum custos vocatur, quia si ejus nos custodia minime protegit, ante occulti hostis insidias, nostrae sollicitudinis oculus vigilans dormit, Psalmista rursus attestante, qui ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam. Per nos namque cecidimus, sed nostris resurgere viribus non valemus. Culpa nos voluntatis propriae semel stravit, sed poena culpae deterius quotidie deprimit. Ad amissam rectitudinem surgere studiorum conatibus nitimur, sed meritorum pondere gravamur. Unde et apte subditur.
10.31.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXXII [ Vet. XXII, Rec. XX ].
10.31.1
IBID.-- Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
10.31.1
Peccando contrarius factus est Deo.-- Tunc sibi contrarium Deus hominem posuit, cum homo Deum peccando dereliquit. Serpentis quippe persuasionibus captus hostis ejus exstitit, cujus praecepta contempsit. Justus vero conditor hunc sibi contrarium posuit, quia inimicum ex elatione deputavit. Sed haec ipsa contrarietas culpae 268 facta est homini pondus poenae, ut corruptioni suae male liber serviat, qui bene servus de incorruptionis libertate gaudebat. Salubrem quippe humilitatis arcem deserens, ad infirmitatis jugum superbiendo pervenit, et cervicem cordis erigendo supposuit, quia qui subesse divinis jussionibus noluit, sub suis se necessitatibus stravit. Quod melius ostendimus, si ea quae dejectus sustinet, et prius carnis, et post pondera mentis exprimamus.
10.31.2
Quot modis homo sibi gravis sit, propter corpus. Et propter mentem. Mens nostra ampla et angusta.-- Ut enim taceamus hoc, quod dolores tolerat, quod febribus anhelat, sua quadam aegritudine constringitur ipsa haec nostri corporis quae salus vocatur. Nam otio tabescit, opere deficit; inedia deficiens, cibo reficitur ut subsistat; refectione lassescens, abstinentia relevatur ut vigeat; aqua perfunditur, ne arescat; linteis tergitur, ne ipsa nimis perfusione liquefiat; labore vegetatur, ne quiete torpeat; quiete refovetur, ne laboris exercitatione succumbat; fatigata vigiliis, somno reparatur; oppressa somno, vigiliis excutitur, ne sua pejus quiete lassetur; vestibus tegitur, ne frigoris adversitate penetretur; quaesito calore deficiens, aurarum flatu refovetur. Cumque inde molestias invenit, unde vitare molestias quaesivit, male sauciata, ut ita dixerim, de ipso suo medicamine languescit. Remotis ergo febribus, cessantibusque doloribus, ipsa nostra salus aegritudo est, cui curandi necessitas nunquam deest. Quot enim solatia ad vivendi usum quaerimus, quasi tot nostrae aegritudini medicamentis obviamus. Sed ipsum quoque medicamen in vulnus vertitur, quia exquisito remedio paulo diutius inhaerentes, ex eo gravius deficimus, quod provide ad refectionem paramus. Sic nimirum debuit praesumptio corripi, sic superbia sterni. Quia enim elatum semel sumpsimus spiritum, ecce defluens quotidie portamus lutum.
10.31.3
Ipsa quoque mens nostra a secreti interioris securo gaudio exclusa, modo spe decipitur, modo pavore vexatur, modo dolore dejicitur, modo falsa hilaritate relevatur; transitoria pertinaciter diligit, eorumque amissione incessanter atteritur, quia et incessanter cursu rapiente permutatur. Rebus autem mutabilibus subdita, et a semetipsa variatur. Nam quaerens quod non habet, anxia percipit; cumque hoc habere coeperit, taedet hanc percepisse quod quaesivit. Amat saepe quod despexerat, despicit quod amabat. Cum labore quae aeterna sunt discit, sed horum repente obliviscitur, si laborare desierit. Diu quaerit, ut parum quid de summis inveniat, sed ad consueta citius relabens, nec parum in his quae invenit perseverat. Erudiri appetens, vix suam ignorantiam superat, sed erudita, gravius contra scientiae gloriam pugnat. Vix carnis suae sibi tyrannidem subjicit, sed tamen adhuc intus culpae imagines tolerat, cujus jam foris opera vincendo restrinxit. In auctoris sui inquisitione se erigit, sed reverberatam hanc, corporearum rerum amica caligo confundit. Semetipsam qualiter incorporea corpus regat intueri vult, et non valet. Requirit mire quod sibi respondere non sufficit, et sub eo ignara deficit, quod prudenter requirit. 269 Amplam se simul et angustam considerans, qualem se veraciter aestimet, ignorat, quia si ampla non esset, nequaquam tam investiganda requireret, et rursum si angusta non esset, hoc ipsum saltem quod ipsa requirit inveniret.
10.31.4
Homo dum relicto Deo, se sibi sufficere credidit, nihil in se nisi tumultum perturbationis invenit. Hoc pressus Job misericordiam Dei postulat.-- Bene ergo dicitur: Posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis, quia dum repulsus homo, et a carne molestias, et a mente quaestiones tolerat, grave nimirum pondus semetipsum portat. Undique languoribus premitur, undique infirmitatibus urgetur, ut qui, relicto Deo, se sibi ad requiem sufficere credidit, nihil in se nisi tumultum perturbationis inveniret, inventumque se fugere quaereret, sed, auctore contempto, quo se fugeret non haberet. Cujus infirmitatis pondera bene quidam sapiens contemplatus, ait: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque ad diem sepulturae in matrem omnium. Beatus autem Job ista considerans, et quare ita ordinata sint ingemiscens, non justitiam redarguit, sed misericordiam inquirit, ut percunctando ipse humiliter pulset quod parcendo divina pietas immutet. Ac si aperte dicat: Cur quasi contrarium tibi hominem despicis, qui certus scio quia perire vel ipsum quem despicere crederis non vis? Unde bene adhuc et humilitatem confessionis exprimit, et vocem liberae inquisitionis adjungit, dicens:
10.32.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXXIII [ Vet. XXIII ].
10.32.1
VERS. 21.-- Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam?
10.32.1
Mediatorem desiderat et resurrectionem.-- Quibus profecto verbis quid aliud quam desiderium praestolati Mediatoris innuitur? de quo Joannes ait: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. Vel certe ab humano genere tunc peccatum plene tollitur, cum per incorruptionis gloriam nostra corruptio permutatur. Esse namque a culpa liberi nequaquam possumus, quousque in corpore mortis tenemur. Redemptoris ergo gratiam, vel resurrectionis soliditatem desiderat, qui iniquitatem suam auferri funditus sperat. Unde mox et poenam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione pertimescit adjungens subdit:
10.33.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXXIV [ Rec. XXI ].
10.33.1
IBID.-- Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quaesieris, non subsistam.
10.33.1
Dum praesenti poena premitur, de futuris gravius urgetur. Humilitas tegmen a gladio judicis.-- Peccanti primo homini dictum est: Pulvis es, et in pulverem reverteris. Mane autem dicitur illa tunc manifestatio mentium, quae in adventu judicis apertis cogitationibus quasi post noctis tenebras demonstratur. De quo nimirum mane per Psalmistam dicitur: Mane astabo tibi et videbo. Quaerere autem Dei est hominem subtili interrogatione discutere, et districte discutiendo judicare. Beatus igitur Job humanae dejectionis damna considerans, videat quia et praesenti jam poena premitur, et adhuc de futuris gravius urgetur: Et dicat: Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quaesieris, non subsistam. Ac si apertius deploret, dicens: in praesenti quidem mortem jam carnis patior, et tamen adhuc de venturo judicio graviorem mortem, districtionis tuae sententiam, pertimesco: interitum pro culpa sustineo, sed adhuc ad judicium veniens culpas restitui et post interitum formido. 270 Exteriorem ergo mortem considerans, dicat, Ecce nunc in pulvere dormiam; interiorem metuens adjungat: Et si mane me quaesieris, non subsistam. Quantalibet enim justitia polleant, nequaquam sibi ad innocentiam vel electi sufficiunt, si in judicio districte requirantur. Sed hoc nunc ad solatium suae ereptionis inveniunt, quod nequaquam se posse sufficere humiliter sciunt. Sub humilitatis ergo tegmine a gladio se tantae animadversionis abscondunt, et quo terrorem venturi judicis praestolantes continuo timore trepidant, eo indesinenter agitur, ut paratiores fiant. Sequitur.
10.34.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXXV [ Vet. XXIV, Rec. XXII ].
10.34.1
CAP. VIII, VERS. 1, 2.-- Respondens autem Baldad Suhites dixit. Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermonis oris tui?
10.34.1
Justorum verba injustis gravia. Loquendi quadruplex vis. Unica crimini subjacet. Injustis semper gravia sunt verba justorum; et quae ad aedificationem prolata audiunt, haec quasi superimpositum pondus ferunt. Quod de se aperte Baldad Suhites indicat, dicens: Usquequo loqueris talia? Qui enim usquequo dicit, quia aedificationis verba jam portare non possit ostendit. Sed cum corrigi iniqui despiciunt, bene prolata criminantur. Unde et protinus adjungit: Et spiritus multiplex sermonis oris tui. Cum multiplicitas in sermone reprehenditur, esse procul dubio intelligentiae gravitas in sensu denegatur. Vis quippe summa loquentium, quadrifaria qualitate distinguitur. Nam sunt nonnulli quos sentiendi simul ac dicendi amplitudo dilatat, et sunt nonnulli quos sentiendi simul et dicendi inopia angustat. Sunt nonnulli qui efficaciam dicendi habent, sed acumen sentiendi non habent; et sunt nonnulli qui acumine sentiendi subnixi sunt, sed ex inopia locutionis obmutescunt. Hoc namque in hominibus cernimus, quod in rebus saepe insensibilibus videmus. Nam plerumque et abundans aqua ab intimis ducitur et largis in superficiem meatibus derivatur. Plerumque angusta in intimis latet, et progrediendi rimas difficulter inveniens, foras angustior exsudat. Plerumque minima in absconditis oritur; cumque patenter qua exeat invenit, ex largo foramine tenuis procedit, magnique se meatus dilatant, sed non est quod fundant. Plerumque vero ampla in absconditis surgit, sed angustis pressa meatibus tenuissime profluit. Sic itaque in aliis os patens emanat, quod largus ingenii fons ministrat. In aliis intellectum nec sensus porrigit, nec lingua fundit. In aliis os quidem ad loquendum patet, sed ad reddendum parata a sensu lingua nihil accipit. In aliis vero largus sentiendi fons a corde exuberat, sed hunc quasi meatus tenuis impar lingua coangustat. In quibus nimirum quatuor dicendi qualitatibus, sola crimini tertia subjacet, quae hoc sibi per locutionem arripit, ad quod per ingenium non assurgit. Nam prima laudanda est, quae utroque valenter pollet. Secunda miseranda, quae utroque humiliter caret. Quarta adjuvanda, quae explere quod sentit non valet. Tertia vero despicienda atque reprimenda, quae, dum sermone se erigit, sensu jacet, quae membris inflatione tumentibus similis, ad aures audientium vasta, sed vacua, procedit. Quod nunc Baldad ad beati Job crimen intorquet, dicens:[ Vet. XXV.] Spiritus multiplex sermonis oris tui. 271 Qui enim multiplicitatem sermonis ori tribuit, profecto cordis inopiam reprehendit. Ac si aperte dicat: Abundantia spiritus in sermone oris attolleris, sed sensus indigentia coangustaris.[ Vet. XXV.] Pravi autem, cum recta reprehendunt, ne ipsi quae justa sunt nescire videantur, nota omnibus bona, quae audiendo didicerunt, quasi incognita proferunt. Unde et Baldad protinus adjungit:
10.35.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXXVI.
10.35.1
VERS. 3.-- Nunquid Deus supplantat judicium et Omnipotens subvertit quod justum est?
10.35.1
Pravi doctrinae laudem aucupantur. Justitiam Dei laudant ubi eis bene est, ubi male damnant. Haec beatus Job nec loquens negaverat, nec reticens ignorabat. Sed procaces quique, ut diximus, etiam nota jactanter proferunt, ut loquendo docti videantur: contemnunt moderate conticescere, ne credantur ex imperitia tacuisse. Sciendum vero est quia tunc divinae justitiae rectitudinem laudant, cum se ad gaudium incolumitas sublevat, et alios flagella castigant; cum se conspiciunt rerum prosperitate perfrui, alios adversitate fatigari. Nam dum perverse agunt, sed tamen se rectos arbitrantur, hoc quod sibi prospera suppetunt, deberi suis meritis credunt; eoque colligunt quod Deus injuste non judicat, quo quasi justos se adversitas nulla contristat. Sed si eorum vitam quamlibet breviter vis supernae correptionis attigerit, pulsati protinus consilium divini examinis increpant, quod paulo ante incolumes admirando praeferebant, justumque esse judicium, quod suis moribus adversatur, negant, de divina aequitate disputant, ad resultationis verba prosiliunt, et correpti quia deliquerint, gravius delinquunt. Unde bene etiam per Psalmistam contra peccatoris confessionem dicitur: Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Despecta quippe vox confessionis est, quam format jucunditas prosperitatis. Sola autem confessio habet magni meritum ponderis, quam a veritate rectitudinis nequaquam separat vis doloris, quam usque ad judicium vocis exacuit adversitas testis cordis. Non ergo mirum quod Baldad divinam justitiam laudat, qui nihil adversi ab eadem justitia tolerat.
10.35.2
Haereticorum in Ecclesiam adversis pressam insania.-- Sed quia amicos beati Job haereticorum tenere speciem diximus, libet ut paucis quomodo Baldad verba haereticorum subreptionibus congruant demonstremus. Hi quippe dum sanctam Ecclesiam temporali corripi animadversione conspiciunt in semetipsis, audacius in jactantiam perversae praedicationis intumescunt; et superni examinis rectitudinem praetendentes, prosperari se ex meritis asserunt, illam vero affligi dignis retributionibus attestantur, et verbis blandientibus subreptionis aditum protinus inter dolores quaerunt, atque aliorum vitam, exprobratis aliorum mortibus, feriunt, ac si illi jam juste defuncti sint qui de Deo credere digna noluerunt. Unde Baldad Suhites, postquam divinam justitiam protulit, illico adjungit:
10.36.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXXVII.
10.36.1
VERS. 4, 5, 6.-- Etiamsi filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae, tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae.
10.36.1
Populorum ab Ecclesia discissionem tanquam erroris argumentum exprobrarant.-- Ac si afflictis catholicis errorum praedicatores dicant: Vitae vestrae providete, et quam perversa 272 teneatis, ex eorum qui inter vos defuncti sunt damnatione cognoscite, quia conditori omnium nisi perfidia vestra displiceret, nequaquam a vobis tam numerosos populos interitu saeviente subtraheret. Ait enim: Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae. Quasi aperte dicens: In iniquitatis suae manu dimissi sunt, qui vitam nostrae rectitudinis imitari noluerint. Tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus.[ Vet. XXVI.] Quia enim se haeretici tenere lucem veritatis aestimant, sanctam Ecclesiam quasi in erroris nocte positam, ad diluculum veritatis vocant, quatenus et per cognitionem Dei, quasi per diluculum surgat, et per precem poenitentiae praeterita diluat. Si mundus et rectus incesseris. Mundus videlicet in cogitatione, rectus in opere. Statim evigilabit ad te. Ac si aperte dicat: Quia is qui nunc tribulationibus tuis virtutem suae protectionis non exerit, quasi ab adjutorio errantis dormit. Et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae. Id est, praesentis vitae contrarietates amovet, et tranquillitatis protinus securitatem praebet. Quia enim perversi quique temporale gaudium singulare aestimant divinae remunerationis bonum, quae ipsi anxie ambiunt, haec aliis pro magno pollicentur. Unde plerumque fit, ut aut ami sa recuperari spondeant, aut ad majora adhuc praesentis vitae praemia auditorum suorum animos extendant. Quod patenter Baldad exprimit, cum protinus adjungit:
10.37.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXXVIII.
10.37.1
VERS 7.-- In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
10.37.1
Quid suis sequacibus promittant-- Si vero habitaculum justitiae, consilium mentis vocat, afflictis catholicis errorum magistri pacatum habitaculum justitiae promittunt, quia si eos ad sua pertrahunt, profecto a contentione conticescunt. Namque hi qui trahi ad perversa potuerunt, tanto jam tranquillius temporali pace quieti sunt, quanto longius ab aeterna separantur. Opes quoque intelligentiae se sequentibus crescere spondent. Unde et subditur: In tantum, ut si priora tua fuerunt parva, et novissima tua multiplicentur nimis. Sed quia eorum verbis non facile creditur, quoniam saepe vita contemptibilis demonstratur, antiquorum patrum sententias proferunt, earumque rectitudinem in argumentum sui erroris inflectunt. Unde et subditur:
10.38.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XXXIX [ Rec. XXIII ]
10.38.1
VERS. 8. Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam.
10.38.1.1
Antiquorum patrum auctoritate abutuntur.-- Generationem pristinam, ac patrum memoriam nequaquam videri, sed investigari admonent: quia hoc in ea nolunt conspici, quod liquido cunctis patet. Nonnunquam vero, more bonorum, quaedam moraliter docent, et qualiter ex praeteritis praesentia colligantur insinuant, atque ex his quae jam a nostris oculis pertranseundo subtracta sunt quam nulla sint quae videntur demonstrant. Unde et adhuc subditur:
10.38.1.2
VERS. 9.-- Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbrae dies nostri sunt super terram.
10.38.2
Quae jam transacta sunt nos docent quam celeriter caetera sint transitura.-- Generatio itaque pristina interroganda proponitur, ut transire tempus vitae praesentis sicut umbra monstretur; quia videlicet si ea quae erant, et jam transacta sunt, ad memoriam reducimus, patenter agnoscimus quam celeriter hoc quoque fugiat quod tenemus. Saepe vero haeretici eosdem 273 nobiscum patres, quos veneramur laudant, sed intellectu depravato, ipsis nos eorum laudibus impugnant. Unde et adhuc subditur:
10.39.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XLI.
10.39.1
VERS. 10.-- Ipsi docebunt te; loquentur, tibi, et de corde suo proferent eloquia.
10.39.1
Pravi bona interdum proferunt, sed non bene. Suo tum se mucrone feriunt.-- Notandum quod superius dixerat: Spiritus multiplex sermonis oris tui; nunc vero, reductis ad memoriam patribus, dicit: De corde suo proferent eloquia. Ac si vitam sanctae Ecclesiae haeretici detestantes, dicant: Multiplicitatem spiritus in ore habes, in corde non habes. Sed illi contra te audiendi sunt, qui verba ex corde proferentes, recta vivendo docuerunt. Saepe autem pravi, dum suae vitium fortitudinis ignorant, audenter aliorum rectitudinem lacerant; cumque contra bonos sibi auctoritatem increpationis arripiunt, aut ea bona proferunt, quae non videndo, sed audiendo didicerunt; aut ea aliis mala mentientes ingerunt, quae ipsi committunt. Sed cum ea bona proferunt quae servare contemnunt, sciendum est quia plerumque veritas sic per ora adversariorum sonat, ut eorum linguam movens vitam feriat, quatenus culmen rectitudinis loquentes et ignorantes, ipsi et verbis judices, et factis accusatores fiant. Unde Baldad mira quidem contra hypocritas subdit, sed mucrone verbi se impetit, quia simulator justitiae, nisi ex aliquantulo ipse esset, docere justum nequaquam tanta temeritate praesumeret. Et quidem fortia sunt valde quae dicit; sed haec stultis, non autem sapienti, pravis, non recto, dicere debuit, quia et vecordem se asserit qui, hortis sitientibus, in flumen aquam fundit. Sed interim postponentes cui dicitur, pensemus subtiliter quid dicatur, ut nos prolata instruant, quamvis meritum sui auctoris impugnent. Sequitur:
10.39.2
VERS. 11.-- Nunquid virescere potest seirpus absque humore, aut crescere carectum sine aqua?
10.39.3
[ Rec. XXIV.] Cui Baldad scirpum, vel carectum comparet, ipse protinus aperit cum subjungit:
10.40.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XLII.
10.40.1
VERS. 12, 13.-- Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit; sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.
10.40.1
Hypocrita bonorum operum speciem, non fructum habet. Dona Dei ad incrementum damnationis habet.-- Scirpi ergo vel carecti nomine hypocritae vitam signat, quae speciem quidem viriditatis habet, sed ad humanos usus fructum utilitatis non habet; quae, sterilitate operis arida permanens, solo sanctitatis colore viridescit.[ Vet. XXVII.] Sed neque sine humore scirpus, neque sine aqua carectum proficit, quia hypocritarum vita ad bona opera infusionem quidem superni muneris percipit, sed, in cunctis quae agit exteriores laudes appetens, a fructu perceptae infusionis inanescit. Saepe namque mira signorum opera faciunt, ab obsessis corporibus spiritus pellunt, et per prophetiae donum ventura quaeque sciendo praeveniunt, sed tamen a largitore tot munerum cogitationis intentione divisi sunt, quia per ejus dona non ejus gloriam, sed proprios favores quaerunt; cumque per accepta bona in sua laude se elevant, ipsis muneribus contra largitorem pugnant. Inde quippe contra dantem superbiunt, unde ei amplius humiles esse debuerunt. Sed eo eos postmodum districtior sententia percutit, quo nunc superna bonitas et ingratos largius infundit. Fitque eis amplitudo muneris 274 incrementum damnationis, quia irrigati fructum non ferunt, sed sub viriditatis colore vacui in altum crescunt. Quos bene per Evangelium Veritas exprimit, dicens: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem. Scirpus igitur vel carectum sine aqua non vivit, quia nimirum hypocritae non nisi ex superno munere viriditatem bonae operationis accipiunt; sed quia hanc in usum propriae laudis arripiunt, in aqua quidem virides, sed tamen inanes crescunt.
10.40.2
Hypocrita correptionis est impatiens.-- Bene autem subditur: Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. Scirpus in flore est hypocrita in laude. Acutis vero angulis surgens carectum manu non carpitur, quia, exasperatis per arrogantiam sensibus, de pravitate sua hypocrita corripi dedignatur. In flore suo manum carpentis incidit, quia in laude hypocrita positus, ne hunc quisquam corripere audeat, asperitate sua protinus vitam corripientis secat. Sanctus namque non esse appetit, sed vocari; et cum fortasse corripitur, quasi in opinionis gloria detruncatur. Deprehensum se in pravitate irascitur, loqui sibi redarguentem prohibet, quia velut in occulto vulnere tactus dolet. Qualis imperitis innotuit, talis vult ab omnibus aestimari; et, paratior mori quam corripi, redargutione deterior redditur, quia quasi dirae percussionis aestimat jaculum puritatis verbum. Unde exasperatus protinus in contumelias surgit, et quae mala exaggeret contra vitam correptoris inquirit. Demonstrare longe incomparabiliter reum reprehensorem suum desiderat, ut innocentem se non suis actibus, sed alienis criminibus ostendat; ita ut saepe homo redargutionis aliquid se dixisse poeniteat, et quasi a carpentis manu, sic a corripientis animo quidam, ut ita dixerim, sanguis moeroris currat. Unde bene per Salomonem dicitur: Noli arguere derisorem, ne oderit te. Neque enim justo timendum est ne derisor cum corripitur contumelias inferat, sed ne tractus ad odium pejor fiat.
10.40.3
Hypocrita in bonis operibus non perseverat.-- Inter haec sciendum est quod justorum bona, quia ex corde incipiunt, usque ad praesentis vitae terminum crescunt; hypocritarum vero opera, quia nequaquam sunt in occulto radicata, saepe ante deficiunt quam praesens vita finiatur. Nam plerumque studio sacrae eruditionis insistunt; et quia hanc non praeparandis meritis, sed promerendis favoribus inquirunt, statim ut judicium humanae laudis arripiunt, et per hoc gratiam transitorii profectus assequuntur, tota mente saecularibus curis inserviunt, atque a sacra funditus eruditione vacuantur; et agendo post indicant quantum temporalia diligant, qui sola prius aeterna praedicabant. Plerumque autem assumptae speciem maturitatis ostendunt; quiete silentii, longanimitate patientiae, continentiae virtute decorantur; sed cum per haec quaesiti culmen honoris attigerint, cumque sibi jam reverentia a cunctis impenditur, protinus se in lasciviam voluptatis fundunt, et bona se non 275 ex corde tenuisse ipsi sibi testes sunt qui haec cito dimiserunt. Nonnunquam vero aliqui quae possident tribuunt, atque indigentibus cuncta largiuntur; sed tamen ante vitae terminum, avaritiae prurigine accensi, aliena appetunt, qui sua largiri videbantur, et pertinaci post crudelitate ambiunt quod ficta prius pietate reliquerunt.[ Vet. XXVIII.] Unde et recte nunc dicitur: Cum adhuc sit in flore, ne carpatur manu, ante omnes herbas arescit. Juxta carnem quippe et justi herba sunt, propheta attestante, qui ait: Omnis caro fenum. Sed ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, quia, justis in bono suo permanentibus, a viriditate assumptae rectitudinis hypocritarum vita siccatur. Arescunt herbae etiam reliquae, quia justorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed herbarum ariditatem scirpus praevenit, quia priusquam de carne hypocrita transeat, ea quae in se ostenderat virtutum facta derelinquit. De quibus bene etiam per Psalmistam dicitur: Fiant sicut fenum aedificiorum, quod prius quam evellatur arescit. Fenum quippe aedificii in alto nascitur, sed nequaquam pingui radice solidatur, quia et hypocrita summa quidem agere cernitur, sed non in eis ex cordis puritate roboratur. Quod nimirum fenum et non evulsum citius arescit, quia videlicet hypocrita et in praesenti adhuc vita subsistit, et jam sanctitatis opera quasi viriditatis speciem amittit. Quia enim sine intentione rectae cogitationis bona studuit agere, haec amittens, indicat se sine radice floruisse.
10.40.4
Hypocrita spe sua diu frui non valet.-- Sed Baldad, sicut praediximus, cui scirpum vel carectum comparet, illico aperit, cum subjungit: Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit. Quid enim cunctis suis operibus hypocrita sperat, nisi honoris reverentiam, gloriam laudis, a melioribus metui, sanctus ab omnibus vocari? Sed permanere spes hypocritae non valet, quia, aeternitatem non quaerens, fugit quod tenet. Nequaquam quippe mentis ejus intentio in illa gloria figitur quae sine fine possidetur, sed cum transitoriis favoribus inhiat, perdit percipiendo quod laborat, Veritate attestante, quae ait: Amen dico vobis quia receperunt mercedem suam. Sed haec spes recipiendae mercedis teneri diu non potest, quia pro ostensis operibus honor tribuitur, sed vita ad terminum urgetur; laudes resonant, sed ad finem cum laudibus tempora festinant; et quia nequaquam animus in aeternitatis amore radicatur, cum ipsis profecto rebus quas diligit labitur. Nemo namque valet mobilia diligere et ipse immobilis stare. Qui enim transeuntia amplectitur, eo ipso ad cursum ducitur, quo decurrentibus implicatur. Dicat ergo: Et spes hypocritae peribit, quia humana laus quam magnis laboribus appetit impulsa temporum momentis decurrit. Bene autem subditur:
10.41.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XLIII [ Rec. XXV ].
10.41.1
VERS. 14.-- Non ei placebit vecordia sua.
10.41.1
Rem magni pretii vili vendit hypocrita. Fecundae et neglectae viti similis est.-- Magna quippe vecordia est laboriosa agere, et aurae laudis inhiare; forti opere praeceptis coelestibus inservire, sed terrenae retributionis praemium quaerere. Ut enim ita dixerim, qui pro virtute quam agit humanos favores desiderat rem magni meriti vili pretio venalem portat; unde coeli regnum mereri potuit, inde nummum transitorii sermonis quaerit. Vili ergo pretio opus vendit, 276 quia magna impendit, sed minima recipit.[ Vet. XXIX.] Quibus itaque hypocritae similes, nisi fecundis et neglectis vitibus existunt, quae per ubertatem fructum proferunt, sed nequaquam per studium a terra sublevantur? Quod pingues palmites germinant, errantes bestiae conculcant; et quo hoc uberius aspiciunt, projectum in infimis avidius consumunt, quia nimirum hypocritarum opera, dum clara monstrantur, quasi pinguia prodeunt, sed dum humanas laudes appetunt quasi in terra deseruntur. Quae hujus mundi bestiae, maligni scilicet spiritus comedunt, quia haec ad usum perditionis inflectunt; tantoque ardentius rapiunt, quanto et magna clarius innotescunt. Unde bene per prophetam dicitur: Culmus stans, non est in eis germen, et non facient farinam; quod etsi fecerint, alieni comedent eam. Culmus quippe germen non habet cum vita meritis virtutum caret. Farinam culmus non facit cum is qui in praesenti saeculo proficit nil subtilitatis intelligit, nullum boni operis fructum reddit.
10.41.2
Fructibus suis malignos spiritus satiat hypocrita. Pascitur et ipse modo, secus post mortem.-- Sed saepe et cum fecerit, hanc alieni comedunt, quia et cum bona opera hypocritae ostendunt, de his malignorum spirituum vota satiantur. Qui enim per haec Deo placere non appetunt, nequaquam agri dominum, sed alienos pascunt. Fecundo itaque hypocrita et neglecto palmiti similis, servare fructum non valet, quia botrus boni operis in terra jacet. Sed tamen hac ipsa sua vecordia pascitur, quia pro bono opere a cunctis honoratur; caeteris praeeminet, subjectas hominum mentes tenet, majoribus locis attollitur, favoribus nutritur. Haec vero ei sua vecordia placet interim, sed non placebit, quia cum retributionis tempus advenerit, in poena displicet quod vecors fuit. Tunc se stulte egisse intelliget, cum pro delectatione laudis sententiam divinae increpationis acceperit. Tunc se vecordem fuisse considerat, cum se pro temporali quam percepit gloria perpetua tormenta castigant. Tunc veram scientiam supplicia aperiunt, quia per haec profecto colligitur nihil fuisse omnia quae transire potuerunt. Unde et recte subditur:
10.42.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XLIV [ Rec. XXVI ].
10.42.1
IBID.-- Et sicut tela aranearum fiducia ejus.
10.42.1.1
Hypocritae fiducia vana, bona coram Deo nulla, praedicatio infructuosa, abstinentia inanis.-- Bene hypocritarum fiducia aranearum telis similis dicitur, quia omne quod ad obtinendam gloriam exsudant ventus vitae mortalis dissipat. Nam quoniam aeterna non quaerunt, bona temporalia cum tempore amittunt. Pensandum quoque est quod fila araneae per ordinem ducunt, quia sua hypocritae quasi sub discretione opera disponunt. Aranearum tela studiose texitur, sed subito flatu dissipatur, quia quidquid hypocrita cum labore peragit aura humani favoris tollit; et dum in appetitu laudis opus deficit, quasi in ventum labor evanescit. Saepe namque et usque ad praesentis vitae terminum hypocritarum facta perdurant, sed quia per haec auctoris laudem non quaerunt, bona ante Dei oculos nunquam fuerunt. Plerumque enim, ut praediximus, sacrae legis eruditione fulciuntur, doctrinae verba proferunt, omne quod sentiunt testimoniis accingunt, nec tamen per haec vitam audientium, sed proprios favores quaerunt, quia nec proferre alia noverunt, nisi quae auditorum corda ad rependendas laudes excutiant, non autem ad lacrymas accendant. 277[ Vet. XXX.] Mens quippe concupiscentiis exterioribus occupata igne divini amoris non calet; et idcirco ad supernum desiderium inflammare auditores suos nequeunt verba quae frigido corde proferuntur. Neque enim res quae in se ipsa non arserit aliud accendit. Unde fit plerumque ut hypocritarum dicta et audientes non erudiant, et eosdem ipsos qui se proferunt elatos laudibus deteriores reddant. Attestante etenim Paulo, Scientia inflat, charitas aedificat. Cum ergo charitas aedificando non erigit, scientia inflando pervertit. Plerumque se hypocritae mira abstinentia affligunt, omne robur corporis atterunt, et quasi carnis vitam funditus in carne viventes exstinguunt, sicque per abstinentiam morti appropiant, ut pene quotidie morientes vivant. Sed ad haec humanos oculos quaerunt, admirationis gloriam expetunt, Veritate attestante, quae ait: Exterminant facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urgetur. Sed inter haec, ab ore proximorum sermo admirationis quaeritur, nihilque tanto labore aliud, nisi aestimatio humana cogitatur. Quos nimirum bene Simon ille significat, qui dominicae passionis tempore in angariam crucem portabat, de quo scriptum est: Invenerunt hominem Cyrenaeum, venientem obviam sibi, nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem Jesu. Quod enim per angariam agimus, non hoc ex studio amoris operamur. Crucem ergo Jesu in angaria portare est afflictionem abstinentiae pro alia quam necesse est intentione tolerare. An non Jesu crucem in angaria portat, qui quasi ad praeceptum Domini, carnem domat, sed tamen spiritalem patriam non amat? Unde et Simon isdem crucem portat, sed nequaquam moritur, quia omnis hypocrita corpus quidem per abstinentiam afficit, sed tamen per amorem gloriae mundo vivit.
10.42.1.2
[ Vet. XXXI.] 73. Crucem carni infert, sed mundo vivit.-- Quo contra per Paulum bene de electis dicitur: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Cum vitiis quippe et concupiscentiis carnem crucifigimus, si sic gulam restringimus, ut jam de mundi gloria nihil quaeramus. Nam qui corpus macerat, sed honoribus anhelat, crucem carni intulit, sed mundo per concupiscentiam pejus vivit, quia et saepe per sanctitatis imaginem locum regiminis indignus assequitur, quem, nisi aliquid in se virtutis ostenderet, nullo percipere labore mereretur. Sed transit quod delectabiliter obtinet, et poenaliter quod sequitur manet. Sanctitatis nunc fiducia in ore hominum ponitur; sed cum internus judex secreta cordis examinat, testes vitae exterius non quaeruntur. Bene ergo dicitur: Sicut tela aranearum fiducia ejus, quia apparente cordis teste, praeterit omne quod exterius de humano favore confidit. Unde et adhuc apte subjungitur:
10.43.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XLV [ Rec. XXVII ].
10.43.1
VERS. 15.-- Innititur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non surget.
10.43.1.1
Hypocritae domus super quam innititur, favor humanus. Stare non valet.-- Sicut domus exterioris conversationis est aedificium quod inhabitat corpus, ita domus nostrae cogitationis est res quaelibet quam per dilectionem inhabitat animus. Omne quippe quod diligimus, quasi in hoc quiescentes habitamus. Unde Paulus, quia in supernis cor fixerat, in terra quidem 278 positus, sed tamen a terra extraneus, dicebat: Nostra conversatio in coelis est. Mens itaque hypocritae nihil aliud in omne quod agit nisi opinionis suae gloriam cogitat, nec curat quo post per meritum ducitur, sed quid interim dicatur. Domus ergo ejus est delectatio favoris, quam quasi quietus inhabitat, quia per cuncta sua opera ad hanc se intra animum reclinat. Sed stare domus haec non valet, quia laus cum vita praeterit, et humanus favor in judicio non subsistit. Unde et fatuae virgines, quae oleum in vasis non sumpserant, quia in alienis scilicet vocibus gloriam et non in suis conscientiis habebant, turbatae per sponsi praesentiam, dicunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Oleum quippe a proximis petere est gloriam boni operis a testimonio alieni oris implorare. Mens etenim vacua, cum cunctis suis laboribus nihil se intus tenuisse invenerit, testimonium foras quaerit. Ac si aperte fatuae virgines dicant: Cum nos repelli sine retributione conspicitis, dicite in nostro opere quid vidistis.
10.43.1.2
[ Vet. XXXII.] 75. Nec magis stabit in judicio fiducia sanctitatis hypocritae.-- Sed frustra tunc hypocrita in hac domo laudis innititur, quia nihil ei in judicio attestatio humana suffragatur; quia eamdem laudem, quam post in testimonio exigit, prius in munere recepit. Vel certe super domum suam hypocrita innititur, cum, vanis favoribus deceptus, quasi de fiducia sanctitatis elevatur. Multa quippe hypocritae in occulto mala faciunt, quaedam vero bona in publico. Cumque ex bonis patentibus laudes recipiunt, ab occultis malis considerationis oculos avertunt; talesque se aestimant, quales foris audiunt, non quales intus noverunt. Unde fit plerumque ut ad supernum quoque judicium cum fiducia veniant, quia tales se apud internum arbitrum credunt quales ab hominibus foris habebantur. Sed stare domus hypocritae non valet, quia in terrore districti examinis omnis anteacta fiducia sanctitatis cadit. Cumque sibi oris alieni testimonia deesse cognoverit, ad sua se opera enumeranda convertit. Unde et adhuc subditur: Fulciet eam, et non surget. Hoc namque, quod per se stare non valet, fulcitur ut stet, quia cum vitam suam hypocrita labefactari in judicio conspicit, hanc fulciendo statuere operum enumeratione contendit. An non laudis suae habitaculum hinc inde fulciunt, qui facta sua, ut praefati sumus, in judicio enumerantes, dicunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed domus laudis tot allegationibus fulta minime consurgit, quia protinus judex dicit, Nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem. Et sciendum est quia hoc quod surgit ab infimis ad superiora se erigit. Domus ergo hypocritae surgere non valet, quia per omne quod juxta praecepta coelestia agere potuit, a terra animum nunquam levavit. Jure igitur tunc nequaquam ad praemium retributionis erigitur, qui per hoc quod nunc exhibet in appetitu temporalis gloriae jacet.[ Vet. XXXIII, Rec. XXVIII.] Sed quia vita hypocritae, scirpi appellatione signata, qualiter in judicio reprobetur audivimus, prius quam districtus judex appareat, qualis ab hominibus habeatur audiamus. Sequitur:
10.44.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XLVI.
10.44.1
VERS. 16.-- 279 Humectus videtur antequam veniat sol.
10.44.1
Nunc sanctus creditur hypocrita, sed Christo veniente iniquus apparebit.-- Saepe in sacro eloquio Dominus solis appellatione figuratur, sicut per prophetam dicitur: Vobis autem qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae. Et sicut repulsi in judicio impii dicere Sapientiae libro describuntur: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis. Ante solem igitur scirpus humidus cernitur, quia prius quam divina districtio in judicio candeat, omnis hypocrita infusum se sanctitatis gratia ostentat; quasi virens aspicitur, quia justus aestimatur, honoris locum obtinet, de gloria sanctitatis pollet, a cunctis ei veneratio defertur, opinio laudis extenditur. Scirpus itaque iste in nocte humidus est; sole autem veniente siccatur, quia nimirum hypocrita in tenebris vitae praesentis sanctus ab omnibus creditur, sed cum districtus judex venerit, quam sit iniquus apparebit. Dicat ergo: Humectus videtur antequam veniat sol, quia virentem se nunc humanis oculis exhibet, sed in calore tunc divini judicii arescet. Sequitur:
10.45.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XLVII.
10.45.1
IBID.-- Et in ortu suo germen ejus egreditur.
10.45.1.1
Statim ut recte agit, vult laudari hypocrita. Assumpto sanctitatis habitu, interdum pejor fit.-- Herba quaelibet nascendo prius a terra producitur, aura et aestibus tangitur, sole ac pluviis nutritur, et tunc demum ad proferendum sui seminis germen aperitur. Scirpus vero cum flore suo nascitur, moxque a terra surgit, sui secum seminis germen producit. Bene ergo per herbas reliquas sancti quilibet, per scirpum vero hypocrita designatur, quia justi viri, prius quam in opere sanctae conversationis oriantur, hujus vitae hiemem tolerant, eosque gravium persecutionum aestus fatigant; sed cum recta faciunt, nequaquam hic suae rectitudinis remunerationem quaerunt; cum vero a praesentis mundi laboribus exeunt, ad aeternam patriam venientes, exspectata retributione perfruuntur. At contra hypocrita, quia mox in bono opere nascitur, praesentis mundi recipere gloriam conatur. Quasi scirpi more cum germine oritur, qui pro eo quod bene vivere incipit, quaerit statim ut a cunctis honoretur. Germen itaque in ortu est remuneratio in inchoatione. Saepe namque nonnulli apertae pravitatis vias deserunt, sanctitatis habitum sumunt; moxque ut prima limina bene vivendi contigerint, obliti qui fuerint, affligi jam per poenitentiam de consummatis nequitiis nolunt; laudari autem de inchoata justitia appetunt, praeesse caeteris etiam melioribus concupiscunt. Quos plerumque dum juxta votum praesens prosperitas sequitur, multo quam prius fuerant de sanctitatis habitu pejores fiunt. Nam rebus multiplicibus occupati, atque ipsa occupatione confusi, non solum perpetrata minime deplorant, sed adhuc quae deplorentur exaggerant.
10.45.1.2
[ Vet. XXXIX. Rec. XXIV.] 78. Recens conversus, ad exteriora officia non est provehendus hypocrita. Bona nostra pereunt si citius retecta.-- Qui enim mundum deserunt, ad exteriora officia provehi non debent, nisi per humilitatem diutius in ejusdem mundi contemptu solidentur. Citius namque bona depereunt quae hominibus ante tempus innotescunt, quia et arbusta plantata prius quam fixa radice coalescant, si manus concutiens tangit, arefacit. At si in altum radix figitur, et terrae humoribus conspersa solidatur, 280 haec et manus impellit, sed non laedit; haec et ventorum flatus inflectendo concutiunt, sed non evertunt. Ne ergo eruatur vita coepti operis, diu ac robuste in alto humilitatis figenda est radix cordis, ut cum ab humano ore detractionis aura vel favoris flaverit, etsi in quamlibet partem utcunque incurvat, animum funditus non evellat; sed ad statum suum protinus post inflexionem redeat, si apud se fortis in radice perdurat. Quid in rebus excrescentibus pariete surgente robustius? Qui tamen si, dum construitur, impellatur, statim sine labore destruitur; si autem per spatium temporis ab humore suo exsiccari permittitur, saepe et arietum ictibus minime quassatur. Sic sic videlicet bona nostra et intempestive manifestata depereunt, et diutius occultata solidantur, quia humanae occupationis manus cum incipientem conversationis nostrae vitam contigerit, quasi recentem parietem impellit, eamque facile destruit, quia adhuc humorem infirmitatis propriae non amisit. Cum vero in longa quietis suae abjectione se animus comprimit, quasi more exsiccati parietis contra ictus obdurescit, et confractum protinus resilit omne quod solidum ferit. Hinc est quod vitam inchoantium Moyses humanis occupationibus exerceri prohibuit, dicens: Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. In primogenito quippe bovis operari est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium quoque primogenita tondere est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona nostra denudare. In primogenito ergo bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur, quia et si quid robustum incipimus, exercere hoc in aperto citius non debemus. Et cum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat, ne nudum hoc humanis oculis quasi subducto vellere ostendat.
10.45.1.3
[ Vet. XXXV.] 79. Bonae vitae initia uni Deo dicanda. Cur innotescere citius non debeant.-- Ad sola ergo divina sacrificia boum primogenita oviumque proficiant, ut quidquid forte innocuumque incipimus, hoc ad honorem intimi judicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum nulla laudis appetitione maculatur. Saepe autem novae conversationis primordia adhuc ex carnali sunt vita commista; et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent. Unde recte rursum per Moysen dicitur: Quando ingressi fueritis terram quam ego daturus sum vobis, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum. Poma quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. Ligna quippe pomifera sunt opera virtutibus fecunda. Praeputia itaque lignorum auferimus cum, de ipsa inchoationis infirmitate suspecti, primordia nostrorum operum non approbamus. Poma autem quae germinant immunda ducimus, nostrisque esibus non aptamus, quia cum primordia boni laudantur operis, dignum est ut hoc animum non pascat operantis; ne dum accepta laus suaviter 281 carpitur, fructus operis intempestive comedatur. Qui ergo inchoatae virtutis ab humano ore laudem receperit, quasi plantati ligni ante tempus pomum comedit.
10.45.2
Hypocrita testes operis sui quaerit; si non adsint, operam se perdidisse putat.-- Hinc per Psalmistam Veritas dicit: Vanum est vobis ante lucem surgere, surgite postquam sederitis. Ante lucem quippe surgere est prius quam claritas aeternae retributionis appareat, in praesentis vitae nocte gaudere. Sedendum ergo prius est, ut post recte surgamus, quia quisquis nunc sese sponte non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat. Quod ergo illic ante lucem surgere, hoc hic hypocritae in ortu est germen proferre, quia humanas laudes desiderans, ubi ad opus bonum nascitur, ibi mox appetit ut gloriam retributionis assequatur. An non in ortu suo hi germen protulerant, de quibus Veritas dicebat: Amant primos discubitus in conviviis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi? Pro eo ergo quod bene agere incipiunt, quia honorem consequi ab hominibus conantur, quasi scirpi more ab ortu suo cum germine exsurgunt. Hi nimirum cum recta operari appetunt, prius mente sollicita ejusdem operis sui testes quaerunt, et tacita cogitatione pertractant, si sunt qui gerenda videant, si digne haec eloqui qui viderint possint. Si vero eorum facta nullum fortasse hominum contingat aspicere, haec se procul dubio aestimant perdidisse; et interni arbitri oculos quasi absentes deputant, quia ab eo vicem sui operis recipere in posterum recusant. Et quoniam cum rectum quid hypocrita egerit, videri a multis quaerit, bene adhuc de hoc scirpo subjungitur:
10.46.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XLVIII.
10.46.1
VERS. 17.-- Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
10.46.1
Hypocrita admirationem hominum tota sibi intentione procurat.-- Quid enim radicum nomine, nisi latentes cogitationes accipimus, quae in occulto prodeunt, sed in ostensione operum per apertum surgunt? sicut et de verbi semine per prophetam dicitur: Et hoc quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. Radicem quippe deorsum mittere est cogitationem bonam in abditis multiplicare. Fructum vero sursum facere, est per efficaciam operis recta quae cogitavit ostendere. Lapidum vero nomine in Scriptura sacra homines designantur, sicut sanctae Ecclesiae per Isaiam dicitur: Ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos. Qui eosdem lapides quid dixisset aperuit cum subjunxit: Universos filios tuos doctos a Domino: Et sicut admonente Petro dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritales. Hoc itaque loco quia lapides dicti sunt, sed tamen vivi minime dicuntur, nuda appellatione lapidum permisti possunt reprobi et electi figurari.[ Vet. XXXVI, Rec. XXX.] Scirpus itaque iste qui inter lapides commoratur, super acervum petrarum radices densat, quia omnis hypocrita cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione multiplicat. Per omne enim quod hypocritae faciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt, quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt. Operaturi quippe laudes suas cogitant, laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant. 282 Gaudent se praecipuos in humana aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsis altiores cupiunt, ac miris inventionibus in opere excrescunt, quia sicut virtutes omne vitium enervant, sic arrogantia roborat. Cogit namque mentem juvenescere, et contra vires valere, quia et quod negat vigor valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt. Si vero eorum operi testes deesse contingat, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem suis operibus quae egisse se referunt mentiendo aliquid adjungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitis remunerati favoribus, ab eorum intima retributione vacuantur.
10.46.2.1
Hypocrita bona sua dum ostentat, malignis spiritibus prodit. Hostes ad rapinam provocat, dum suas eis divitias detegit.-- In eo enim quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus, quasi insidiantibus hostibus, quae praedentur. Quorum profecto vitam illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit, qui postquam una prece, et sub unius noctis spatio, centum octoginta quinque millia hostium angelo feriente prostravit, postquam occasui proximum ad altiora coeli spatia solem reduxit, postquam vitam propinquante jam termino coarctatam in tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis, bona omnia quae possidebat ostendit; sed prophetae voce protinus audivit: Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Sic sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo, hostium faciunt, et prodentes subito amittunt quidquid diutius studentes operantur.[ Vet. XXXVII.] Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudines eorum in manus inimici. Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omne bonum quod per concupiscentiam laudis ostenditur occulti adversarii juri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocat, qui suas eorum notitiae divitias denudat. Quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, per latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus laborum; cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt! Quos nimirum maligni spiritus cum ad jactantiam provocant, eorum, sicut diximus, opera captivantes denudant. Unde sub cujusdam gentis specie antiquorum hostium malitiam signans per prophetam Veritas dicit. Posuit vineam meam in desertum, decorticavit ficum meam, nudans exspoliavit eam, albi facti sunt rami ejus. Insidiantibus quippe spiritibus, Dei vinea in desertum ponitur, cum plena fructibus anima humanae laudis cupiditate dissipatur. Ficum Dei gens ista decorticat, quia seductam mentem in favoris appetitum rapiens, quo hanc ad ostentationem pertrahit, tegmen ei humilitatis tollit; eamque nudans exspoliat, quia 283 quousque in bonis suis absconditur, quasi proprii tegminis cortice vestitur. Cum vero mens hoc quod egerit videri ab aliis concupiscit, quasi spoliata ficus eum qui se texerat corticem amisit. Ubi apte subditur: Albi facti sunt rami ejus, quia ostensa humanis oculis ejus opera candescunt, de sanctitate nomen sumitur, cum recta actio divulgatur. Sed quoniam, subducto cortice, rami fici hujus arefiunt, solerter intuendum est quia facta arrogantium humanis oculis ostensa unde placere appetunt inde siccantur. Mens itaque quae per jactantiam proditur, decorticata recte ficus vocatur, quia et candida est per hoc quod cernitur, et siccitati proxima per hoc quod tegmine corticis nudatur. Intus ergo sunt servanda quae agimus, si ab interno arbitro vicem recipere nostri operis exspectamus. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus. Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Filia quippe regum Ecclesia quae in bono est opere spiritalium principum praedicatione generata. Gloriam intus habet, quia hoc quod agit, in ostentationis jactantiam non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia, favores oris alieni non appetens, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat.
10.46.2.2
[ Vet. XXXVIII.] 83. Occultari debent opera bona, aut propter unam Dei gloriam revelari.-- Occultanda sunt ergo quae agimus, ne, haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus. Et tamen Veritas dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Sed aliud est profecto cum in ostensione operis gloria quaeritur largitoris, aliud cum laus privata concupiscitur de dono largientis. Unde et rursum in Evangelio haec eadem Veritas dicit: Attendite, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Opus ergo nostrum cum hominibus ostenditur, in cordis prius examinatione pensandum est per ejusdem ostensionis studium quid quaeratur. Si enim dantis gloriam quaerimus, etiam publicata nostra opera, in conspectu illius occulta servamus. Si vero per haec nostram laudem concupiscimus, foras ab ejus conspectu jam fusa sunt, etiamsi a multis ignorentur.
10.46.3
Perfectorum est, ostenso opere, Dei gloriam quaerere.-- Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere, auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant exsultatione gaudere. Tunc solum namque innoxie hominibus laudabile opus ostenditur, cum per despectum mentis veraciter laus impensa calcatur. Quam quia infirmi quique perfecte contemnendo non superant, restat necesse est, ut bonum quod operantur abscondant. Saepe enim ab ipso ostensionis exordio propriam laudem quaerunt. Saepe vero in ostensione operis auctoris patefacere gloriam cupiunt; sed excepti favoribus, in laudis propriae cupiditatem rapiuntur; cumque semetipsos dijudicare interius negligunt, sparsi exterius ignorant quod agunt; eorumque 284 opus suae elationi militat, atque hoc se impendere obsequio largitoris putant. Scirpus ergo inter lapides commoratur, quia ibi hypocrita stat, ubi mentis suae intentionem solidat. Nam cum attestationem percipere multorum ambit, quasi in lapidum collectione subsistit. Sed iste hypocrita scirpi appellatione signatus, cum corpus abstinentia domat, cum largiendo quae possidet studio pietatis exsudat, cum notitia sacrae legis eruditur, cum verbo praedicationis utitur, quis hunc tanta plenum largitate conspiciens, a gratia aestimet largitoris alienum? Et tamen superna dispensatio largitur huic dona operis, et sortem denegat haereditatis; operandi munera cumulat, et tamen vitam operantis ignorat, quia cum perceptum munus ad laudem propriam trahitur, in conspectu lucis intimae umbra elationis obscuratur. Unde et bene subditur:
10.47.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT XLIX.
10.47.1
VERS. 18.-- Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
10.47.1
Hypocritae reprobatio.-- De loco suo hypocrita absorbetur, cum a praesentis vitae favoribus, morte interveniente, separatur. Sed hunc absorptum internus arbiter negat, seque eum nescire denuntiat, quia simulatoris vitam juste reprobando Veritas ignorat, nec recognoscit ejus bona quae egit, quia haec ex recta intentione non protulit. Unde et fatuis virginibus in judicium veniens dicet: Amen dico vobis, nescio vos. In quibus dum mentis corruptionem considerat, carnis etiam incorruptionem damnat. Sed utinam hypocritis sua perditio sola sufficeret, et nequaquam perversa eorum studia ardenter alios ad vitam duplicitatis instigarent. Hoc namque uniuscujusque proprium esse solet, ut qualis ipse fuerit, tales sibi conjungi et alios velit, diversitatem vitae refugiat, atque hoc imitandum imprimat quod amat. Unde et apud hypocritarum sensum simplicitas omnis in crimine est. Apertas quippe mentes dijudicant, et puritatem cordis hebetudinem appellant; omnesque quos sibi adhaerere cupiunt a simplicitatis itinere divertunt; et, quasi expulsa insipientia, eos erudisse se aestimant, in quibus puritatem mentis, id est, arcem sapientiae, debellant.[ Vet. XXXIX.] Quia vero non solum ex sua perversitate hypocrita, sed adjuncta etiam sequacium perditione reprobatur, postquam non cognosci a judice dicitur, recte protinus subinfertur:
10.48.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT L.
10.48.1
VERS. 18, 19.-- Haec est enim laetitia viae ejus ut rursum de terra alii germinentur.
10.48.1
Multiplex hypocritae supplicium.-- Ac si aperte diceretur: Veniente judice, nequaquam cognoscitur, sed multipliciter supplicia recipit, quia eo latius in sua iniquitate laetatus est, quo et in aliis mala propagavit. Cui enim hic non sufficit iniquitas propria, torqueatur illic necesse est et merito reatus alieni. Nunc itaque simulatores gaudeant, et humana judicia se obtinuisse glorientur; despiciatur justorum simplicitas, atque a calliditate duplicium fatuitas vocetur; citius despectus simplicium transit, citius duplicium gloria percurrit. Unde et apte subjungitur:
10.49.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT LI [ Rec. XXXI ].
10.49.1
VERS. 20.-- Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis: 285
10.49.1
Propter bona non bona intentione facta, et propter dolos.-- Quia nimirum districtus in judicio apparens, et despectum simplicium glorificando eriget, et malignorum gloriam reprobando confringet. Maligni enim vocantur hypocritae, qui bona non bene faciunt, et recta quaeque sub studio laudis operantur. Manum vero cui porrigimus, hunc videlicet ab imis elevamus. Malignis ergo Deus manum non porrigit, quia quaerentes terrenam gloriam in imo derelinquit, et quamlibet recta videantur esse quae agunt, hos ad gaudia superna non provehit. Vel certe ideo maligni appellantur hypocritae, quia benignitatem erga proximos ostendunt, et dolos suae iniquitatis operiunt. Per omne namque quod vel faciunt, vel loquuntur, simplicitatem exterius exhibent, sed subtilitate interius duplicitatis callent; puritatem superficie simulant, sed semper malitiam sub specie puritatis occultant. Quos contra bene per Moysen dicitur: Non indues vestem ex lana linoque contextam. Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et nimirum vestis, quae ex lana linoque conficitur, linum interius celat, lanam in superficie demonstrat. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui in locutione vel actione qua utitur intus subtilitatem malitiae operit, et simplicitatem foras innocentiae ostendit. Quia enim sub puritatis imagine deprehendi calliditas non valet, quasi sub lanae grossitudine linum latet. Bene autem post reprobationem duplicium justorum remuneratio demonstratur, cum protinus subditur:
10.50.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT LII.
10.50.1
VERS. 20, 21.-- Donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
10.50.1.1
Sanctorum risus post luctum. Jubilum.-- Os quippe justorum tunc risu replebitur, cum eorum corda, finitis peregrinationis fletibus, aeternae laetitiae exsultatione satiabuntur. De hoc risu discipulis Veritas dicit: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Et rursum: Videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis. De hoc risu sanctae Ecclesiae Salomon ait: Ridebit in die novissimo. De hoc iterum dicitur: Timenti Dominum, bene erit in extremis. Non autem tunc risus erit corporis, sed risus cordis. Risus enim nunc corporis de lascivia dissolutionis, nam risus cordis tunc de laetitia nascetur securitatis. Cum ergo electi omnes implentur gaudio manifestae contemplationis, quasi ad hilaritatem risus exsiliunt in ore mentis. Jubilum vero dicimus, cum tantam laetitiam corde concipimus, quantam sermonis efficacia non explemus; et tamen mentis exsultatio hoc quod sermone non explicat voce sonat. Bene autem os risu impleri dicitur, labia jubilo, quia in illa aeterna patria, cum justorum mens in exsultationem rapitur, lingua in cantum laudis elevatur. Qui quoniam tantum vident, quantum dicere non valent, in risu jubilant, quia non explendo resonant quod amant.
10.50.1.2
[ Vet. XL.] 89. Reproborum nunquam finienda supplicia. Vis particulae donec.-- Donec autem dicitur, non quo omnipotens Deus eousque malignos non sublevat, quousque electos suos in jubilationis gaudia assumat, ac si post a poena eripiat quos ante in culpa deserens damnat; sed quo hoc nequaquam vel ante 286 judicium faciat, cum dubium hominibus videri possit an fiat. Nam post electorum suorum jubilum, quia malignis manum non porrigat, ex ipsa jam districtione ultimi examinis constat. Sic namque et per Psalmistam dicitur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, non quo a dextris Domini nequaquam Dominus sedeat, postquam inimicos illius feriens ejus potestati substernit, sed quo in aeterna cunctis beatitudine praesidet, et prius quam rebellium suorum corda conculcet. In qua nimirum constat quia subjectis hostibus sine fine et posterius regnat. Sic per Evangelium de Mariae sponso dicitur: Et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum; non quo hanc post nativitatem Domini cognoverit, sed quo nequaquam illam contigit, etiam cum conditoris sui matrem esse nescivit. Nam quia eam nequaquam contingere valuit, postquam redemptionis nostrae ex ejus utero celebrari mysterium agnovit, de illo profecto tempore necesse erat ut evangelista testimonium ferret, de quo propter Joseph ignorantiam dubitari potuisset. Sic itaque nunc dicitur: Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. Ac si aperte diceretur: Vitam simplicium nec ante judicium deserit et malitiosorum mentes deserendo percutere, nec prius quam appareat praetermittit. Nam quia sine fine reprobos cruciet, et electi ejus in perpetuum postquam apparuerit regnent, profecto dubium non est. Sequitur:
10.51.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT LIII [ Rec. XXXII ].
10.51.1
VERS. 22.-- Qui oderunt te induenter confusione.
10.51.1
Reprobi unde erubescent in die judicii.-- Justorum hostes in extremo examine confusio induit, quia cum transacta mala redundare sibi ante oculos mentis aspexerint, suus eos undique deprimens reatus vestit. Ad poenam quippe tunc factorum suorum memoriam tolerant, qui nunc quasi a sensu rationis extranei gaudentes peccant. Ibi vident quantum debuerint fugere quod amaverunt, ibi conspiciunt quam lugubre fuerit quod nunc in culpa gratulantur. Tunc animum reatus obnubilat, et recordationis suae jaculis ipsa se conscientia impugnat. Quis igitur digne penset iniquorum confusio quanta tunc erit, quando et foris aeternus judex cernitur, et intus ante oculos culpa versatur? Qui ad haec idcirco perveniunt, quia sola hic transeuntia dilexerunt. Unde et apte mox subditur:
10.52.1
LIBER OCTAVUS. Postremam capitis sexti partem, a 27 versu, et cum septimo totum octavum, enarrat. In hac porro enarratione a versu 11 capitis octavi ad finem usque, de hypocrisis vitio copiose edisserit. CAPUT LIV.
10.52.1
IBID.-- Et tabernaculum impiorum non subsistet.
10.52.1
Quae circa terrena bona reproborum affectio. Quae justorum.-- Tabernaculum quippe construitur ut ab aestu corpus et frigore defendatur. Quid itaque hoc loco tabernaculi nomine nisi aedificatio terrenae felicitatis exprimitur, per quam super se reprobi casura multiplicant, ut se a praesentis vitae necessitatibus quasi ab aestu et imbribus defendant? Honoribus namque excrescere ambiunt, ne despecti videantur. Terrena aggregando exaggerant, ne inopiae frigore tabescant. Contemnunt curare quod sequitur, et tota intentione satagunt ne quid in praesentibus desit. Student nomen dilatare, ne lateant; et si cuncta ad desiderium suppetant, munitos se in omnibus et felices putant. Ubi ergo 287 mentis habitationem construunt, ibi procul dubio tabernacula fixerunt. Adversa impatienter perferunt, remisse in prosperis laetantur. Sola quae adsunt cogitant, nec ad affectum coelestis patriae ulla recordatione respirant. Gaudent sibi suppetere bona quae cupiunt; atque ubi carne requiescunt, ibi et mentem exstinguendo sepeliunt, quia, saecularis curae telo trucidati, terrenarum rerum aggerem, quem foras exquirendo multiplicant, hunc semper interius per cogitationem portant.
10.52.2
[ Vet. XL.] At contra justi nec oblata bona hic pro magno suscipiunt, nec illata mala valde pertimescunt. Sed et cum bonis praesentibus utuntur, ventura mala metuunt; et cum de malis praesentibus gemunt, bonorum sequentium amore consolantur. Sicque temporali refoventur subsidio, sicut viator in stabulo utitur lecto: pausat, et recedere festinat; quiescit corpore, sed ad aliud tendit mente. Nonnunquam vero et adversa perpeti appetunt, in transitoriis prosperari refugiunt, ne delectatione itineris a patriae perventione tardentur, ne gressum cordis in via peregrinationis figant, et quandoque ad conspectum coelestis patriae sine remuneratione perveniant. Gaudent despici, nec dolent se necessitatibus affligi. Qui ergo contra praesentia se adversa non muniunt, quasi contra aestus et pluvias habere tabernaculum nolunt. Unde et Petrus jure reprehenditur, quia necdum mentis perfectione roboratus, veritatis claritate cognita, in terra figere tabernaculum conatur. Justi itaque hic se construere negligunt, ubi peregrinos se et hospites noverunt. Quia enim in propriis gaudere desiderant, esse in alieno felices recusant. Injusti autem quanto longius ab aeternae patriae haereditate divisi sunt, tanto in terra altius fundamenta cogitationis figunt. 288 Hinc est quod ab ipso humanae conditionis exordio, in electa prole Enoch septimus nascitur. Hinc est quod Cain primum filium Enoch vocat, atque ex ejus nomine civitatem quam condidit appellat. Enoch quippe dedicatio dicitur. Iniqui ergo se in primordiis dedicant, quia in hac vita, quae ante est, cordis radicem plantant, ut hic ad votum floreant, et a sequenti patria funditus arescant. Justis vero Enoch septimus oritur, quia eorum vitae festa dedicatio in fine servatur. Hinc est quod, attestante Paulo, Abraham in casulis habitat, quia habentem fundamenta civitatem, quam supernus artifex construxit, exspectat. Hinc est quod Jacob greges ovium sequens humiliter, graditur, atque huic Esau obviam veniens tumultu multiplicis comitatus elevatur, quia nimirum et electi hic elationem non habent, et in bonis carnis reprobi laeti tument. Hinc ad Israel Dominus dicit: Si elegeris unum de populo terrae, et constitueris principem super te, non faciet sibi equos et equites. Et tamen primus rex ab eodem populo electus, repente ut culmen potestatis attigit, tria millia sibimet equites elegit, in elationem protinus prodiit, ad aedificationem percepti culminis erupit, quia foras restringere sub aequalitate non poterat quod intus animus super caeteros tumebat. Quasi munitum sibi dives ille tabernaculum construxerat, qui dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos multos: requiesce, comede et bibe, et epulare. Sed quia ejus tabernaculum in veritatis fundamento non subsistit, illico audivit: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam abs te; quae praeparasti, cujus erunt? Bene ergo dicitur: Tabernaculum impiorum non subsistet, quia vitae fugientis amatores, dum studiose se in praesentibus construunt, repente ad aeterna rapiuntur.

Intertext edge

Open linked passage

Note