Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Moralia
Gregorius IMora 11 · 21427-moraliMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 21427 Morali
11.1.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT PRIMUM.
11.1.1
Perversi recta ut prava adversantium dicta rejiciunt, secus boni.-- Perversae mentes si semel ad studium contrarietatis eruperint, sive pravum, seu rectum quid a contradicentibus audiant, adversis hoc responsionibus impugnant, quia cum persona per contrarietatem displicet, nec recta quae protulerit placent. At contra bonorum corda, quibus in odium non venit persona, sed culpa, sic perversa dijudicant, ut recta quae dicuntur assumant. Discernendis quippe contradicentium sensibus aequissimi arbitri resident, et sic male prolata respuunt, ut tamen approbent quae ex veritate cognoscunt. Solet namque inter spinarum multitudinem, etiam de frugis semine spica succrescere. Cauta ergo manu operantis agendum est, ut dum spina tollitur, spica nutriatur, quatenus qui studet eradicare quod pungit, noverit servare quod reficit. Unde et beatus Job, quia Baldad Suhites recte per inquisitionem dixerat: Nunquid Deus supplantat judicium, aut Omnipotens 288 subvertit quod justum est? quia vera in hypocritas robustaque protulerat, bene haec et contra pravos generaliter prolata conspiciens, studium propriae defensionis calcat, atque audita protinus approbat, dicens:
11.2.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT II [ Rec. II ].
11.2.1
CAP. IX, VERS. 2.-- Vere scio quod ita sit, et quod non justificatur homo compositus Deo.
11.2.1
Deo supponi debemus, non componi.-- Homo quippe Deo suppositus justitiam percipit, compositus amittit, quia quisquis se auctori bonorum comparat, bono se quod acceperat privat. Qui enim accepta bona sibi arrogat, suis contra Deum donis pugnat. Unde ergo despectus erigitur, dignum est ut erectus inde destruatur. Sanctus autem vir, quia omne virtutis nostrae meritum esse vitium conspicit, si ab interno arbitro districte judicetur, recte subjungit:
11.3.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT III.
11.3.1
Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. 289
11.3.1
Dona Dei amittit qui de eis extollitur.-- In Scriptura sacra millenarius numerus pro universitate solet intelligi. Hinc etenim Psalmista ait: Verbi quod mandavit in mille generationes; cum profecto constet, quod ab ipso mundi exordio usque ad Redemptoris adventum, per evangelistam non amplius quam septuaginta et septem propagines numerentur. Quid ergo in millenario numero, nisi ad proferendam novam sobolem perfecta universitas praescitae generationis exprimitur? Hinc et per Joannem dicitur: Et regnabunt cum eo mille annis, quia videlicet regnum sanctae Ecclesiae universitatis perfectione solidatur. Quia vero monas multiplicata in denarium ducitur, denarius per semetipsum ductus in centenarium dilatatur, qui rursus per denarium ductus in millenarium tenditur, cum ab uno incipimus, ut ad millenarium veniamus, quid hoc loco unius appellatione, nisi bene vivendi initium, quid millenarii numeri amplitudine nisi ejusdem bonae vitae perfectio designatur? Cum Deo autem contendere est non ei tribuere, sed sibi gloriam suae virtutis arrogare. Sed sanctus vir conspiciat quia et qui summa jam dona percepit, si de acceptis extollitur, cuncta quae acceperat amittit, et dicat: Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. Qui enim cum auctore contendit, unum pro mille respondere non sufficit, quia qui de perfectione se erigit, habere se bene vivendi nec initium ostendit. Unum namque pro mille respondere non possumus, quia cum de bonae vitae perfectione extollimur, hanc nos nec inchoasse monstramus. Sed tunc de nostra infirmitate verius concutimur, si quam sit immensa potentia judicis, considerando pensamus. Unde et subditur:
11.4.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT IV [ Vet. II ].
11.4.1
VERS. 4.-- Sapiens corde est, et fortis robore.
11.4.1
Deus ut sapiens falli, ut fortis vitari non potest.-- Quid mirum si conditorem sapientium, sapientem dicimus, quem ipsam esse sapientiam scimus? Et quid mirum quod fortem esse memorat, quem hanc ipsam esse fortitudinem nullus ignorat? Sed sanctus vir duobus verbis in laudem auctoris prolatis, aliquid nobis intimat, unde nos ad cognitionem nostram trepidos reducat. Sapiens quippe Deus dicitur, quia occulta nostra subtiliter agnoscit; et esse fortis adjungitur, quia valenter cognita percutit. Nec falli ergo a nobis, quia sapiens; nec vitari, quia fortis est, valet. Nunc ut sapiens omnia invisibilis aspicit, tunc ut fortis sine ullo obstaculo quos reprobat punit. Qui hoc quoque hic forti sapientia ordinat, ut humana mens cum contra auctorem se elevat, ipsa se sua elatione confundat. Unde et subditur:
11.5.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT V.
11.5.1
IBID.-- Quis restitit ei, et pacem habuit?
11.5.1
Qui Deo resistit, pace cadit. Resistere Deo quid sit.-- Qui enim cuncta mirabiliter creat, ipse, ut creata sibimet conveniant ordinat. In quo ergo conditori resistitur, pacis conventio dissipatur, quia ordinata esse nequeunt, quae superni moderaminis dispositionem perdunt. Quae enim subjecta Deo in tranquillitate persisterent, ipsa se sibimet dimissa confundunt, quia in se pacem 290 non inveniunt, cui venienti desuper in auctore contradicunt. Sic summus ille angelicus spiritus, qui subjectus Deo in culmine stare potuisset, semetipsum repulsus patitur, quia per naturae suae inquietudinem foras vagatur. Sic primus humani generis parens, quia auctoris praecepto restitit, carnis protinus contumeliam sensit; et quia subesse conditori per obedientiam noluit, sub semetipso prostratus, et pacem corporis protinus amisit. Bene ergo dicitur: Quis restitit ei, et pacem habuit? quia perversa mens unde se contra auctorem erigit, inde se in semetipsa confundit. Resistere autem Deo dicimur, cum repugnare ejus dispositionibus conamur. Neque enim nostra infirmitas incommutabili ejus sententiae obviat, sed tamen quod explere non valet tentat. Nam saepe humana infirmitas occulte vim dispositionis agnoscit, et tamen hanc si mutare valeat appetit. Contraire satagit, sed ipso se gladio contradictionis frangit. Ordini interno renititur, sed suis victa conatibus ligatur. Habere ergo pacem resistens non potest, quia dum superbiam confusio sequitur, quod stulte per culpam geritur, hoc in agentis poenam mirabiliter ordinatur. Sed vir sanctus, virtute prophetici spiritus plenus, cum confusionem generaliter humanae superbiae conspicit, ad speciale malum protinus plebis Israeliticae oculos mentis tendit, et quae poena elatos omnes maneat, ex unius gentis interitu ostendit. Nam repente subjungit, dicens:
11.6.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT VI.
11.6.1
VERS. 5.-- Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.
11.6.1
Praedicitur verbi Dei praedicatio a Judaeis ad gentes transferenda.-- In Scriptura sacra saepe montium nomine praedicantium altitudo signatur de quibus per Psalmistam dicitur: Suscipiant montes pacem populo tuo. Electi quippe praedicatores aeternae patriae non immerito montes vocantur, quia per vitae suae celsitudinem ima terrarum deserunt, et coelo propinqui fiunt. Sed montes Veritas transtulit, cum praedicatores sanctos a Judaeae obduratione subtraxit. Unde recte etiam per Psalmistam dicitur: Transferentur montes in cor maris. In cor enim maris montes translati sunt cum praedicantes apostoli a Judaeae perfidia repulsi, ad intellectum gentilium venerunt. Unde ipsi quoque in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repellitis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Sed hanc eamdem translationem montium hi ipsi nescierunt, qui in Domini furore subversi sunt, quia cum de suis finibus Hebraei apostolos pellerent, lucrum se fecisse arbitrati sunt, quod praedicationis lumen amiserunt. Exigentibus quippe meritis, justa animadversione percussi, tanto intelligentiae errore caecati sunt, ut quod lucem perderent, hoc esse gaudium putarent. Sed repulsis apostolis, per Romanum protinus principem Titum Judaea destruitur, atque in cunctis gentibus sparsa dissipatur. Unde et translatis montibus recte subjungitur:
11.7.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT VII [ Vet. III ].
11.7.1
VERS. 6.-- Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutientur. 291
11.7.1
Judaeorum dispersio praedicitur.-- De loco quippe suo terra commota est cum plebs Israelitica, de Judaeae finibus evulsa, nimirum colla gentibus subdidit, quia subdi auctori recusavit. Quae scilicet terra columnas habuit, quia in sacerdotes et principes, legis doctores atque Pharisaeos, ruitura ejus pertinaciae structura surrexit. In ipsis namque litterae aedificium tenuit, et tranquillitatis suae tempore, sacrificiorum carnalium quasi superimpositae fabricae onera portavit. Sed translatis montibus, columnae concussae sunt, quia subductis a Judaea apostolis, nec ipsi vivere in illa permissi sunt, qui ab illa vitae praedicatores expulerunt. Dignum quippe erat ut terrenam patriam subacti perderent, cujus amore nequaquam veriti sunt coelestis patriae milites impugnare. Sed expulsis sanctis doctoribus, Judaea funditus torpuit, et justo judicantis examine in erroris sui tenebris mentis oculos clausit. Unde et adhuc subditur:
11.8.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT VIII [ Rec. III ].
11.8.1
VERS. 7.-- Qui praecipit soli, et non oritur; et stellas claudit quasi sub signaculo.
11.8.1.1
Praedicatoribus expulsis Judaeae lux defuit.-- Aliquando namque in sacro eloquio solis nomine, praedicatorum claritas designatur; sicut per Joannem dicitur: Factus est sol ut saccus cilicinus. In extremo quippe tempore sol quasi cilicinus saccus ostenditur, quia fulgens vita praedicantium, ante reproborum oculos aspera et despecta monstratur. Qui stellarum quoque claritate figurantur, quia dum recta peccatoribus praedicant, tenebras nostrae noctis illustrant. Unde et subtractis praedicatoribus, per prophetam dicitur: Prohibitae sunt stellae pluviarum. Quia vero sol per diem fulget, stellae obscuritatem noctis irradiant; et plerumque in sacro eloquio diei appellatione aeterna patria, noctis autem nomine praesens vita signatur: praedicatores sancti ut sol nostris oculis fiunt cum contemplationem nobis verae lucis aperiunt, et velut stellae in tenebris lucent cum per activam vitam profuturi nostris necessitatibus terrena disponunt. Quasi in die ut sol coruscant cum ad contemplandam internae claritatis patriam mentis nostrae aciem sublevant; et quasi stellae in nocte resplendent, quia et cum terrena agunt offensurum jamjamque nostri operis pedem exemplo suae rectitudinis dirigunt. Sed quia expulsis praedicatoribus non fuit qui plebi Judaicae in perfidiae suae nocte remanenti vel claritatem contemplationis ostenderet, vel activae vitae lumen aperiret( veritas quippe, quae hanc repulsa deseruit, subtracto praedicationis lumine, merito suae pravitatis excaecavit), recte dicitur: Qui praecipit soli, et non oritur; et stellas claudit quasi sub signaculo. Oriri quippe ei solem noluit, a qua praedicantium animum divertit. Et quasi sub signaculo stellas clausit, qui dum praedicatores suos per silentium intra semetipsos retinuit, caecis iniquorum sensibus coeleste lumen abscondit.
11.8.1.2
[ Vet. IV.] 9. Judaea ad fidem est revocanda.-- Pensandum vero est quia idcirco aliquid sub sigillo claudimus, ut hoc cum tempus congruit ad medium proferamus. Et sacro eloquio attestante didicimus quod Judaea, quae nunc descritur, 292 ad sinum fidei in fiae colligatur. Hinc namque per Isaiam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient. Hinc Paulus ait: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret. Qui igitur praedicatores suos nunc Judaeae oculis subtrahit, sed postmodum ostendit, quasi sub signaculo stellas clausit, ut, absconsis prius, et post coruscantibus, astrorum spiritalium radiis, noctem suae perfidiae et nunc repulsa non videat, et tunc illuminata deprehendat. Hinc est quod duo illi eximii praedicatores dilata morte subtracti sunt, ut ad praedicationis usum in fine revocentur. De quibus per Joannem dicitur: Hi sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. Quorum unum in Evangelio per semetipsam Veritas pollicetur, dicens: Elias venturus est, et restituet omnia. Quasi ergo sub signaculo stellae clausae sunt, qui et nunc occultantur ne appareant, et post ut prodesse valeant apparebunt. Sed tamen plebs Israelitica, quae ubertim in fine colligetur, in ipsis sanctae Ecclesiae exordiis crudeliter obduratur. Nam praedicatores veritatis renuit, verba adjutorii sprevit. Quod tamen mira auctoris dispensatione agitur, ut nimirum praedicantium gloria, quae recepta in uno populo latere poterat, in cunctis gentibus repulsa dilatetur. Unde et apte mox subditur:
11.9.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT IX [ Rec. IV. ]
11.9.1
VERS. 8.-- Qui extendit coelos solus.
11.9.1
Evangelium a Judaeis repelli permisit Deus, ut in omnes gentes diffunderetur.-- Quid namque coelorum nomine nisi haec eadem coelestis praedicantium vita designatur? De quibus per Psalmistam dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei. Ipsi igitur coeli, ipsi sol esse memorantur; coeli scilicet, quia intercedendo protegunt; sol autem, quia praedicando vim luminis ostendunt. Commota igitur terra, coeli extensi sunt, quia cum Judaea ad vim persecutionis infremuit, apostolorum vitam Dominus in cunctarum gentium cognitionem dilatavit; et dum illa per judicium in mundum captiva dispergitur, isti ubique per gratiam in honorem tenduntur. Angusti quippe coeli fuerant, cum una plebs tot egregios praedicatores tenebat. Quis enim gentilium Petrum nosset, si in solius Israelitici populi praedicatione remaneret? Quis Pauli virtutes agnosceret, nisi hunc Judaea ad nostram notitiam persequendo transmisisset? Ecce jam qui flagris et contumeliis ab Israelitica plebe repulsi sunt per mundi fines honorantur. Solus ergo Dominus coelos tetendit, qui secreti mira dispensatione consilii praedicatores suos unde permisit in una gente opprimi, fecit in mundi cardines inde dilatari. Sed neque ipsa haec praesenti dedita mundo gentilitas, cum culpas ejus apostolorum lingua corripuit, verba vitae libenter accepit. Nam protinus in elationem contradictionis intumuit, atque ad crudelitatem se persecutionis excitavit. Sed quae praedicationis verbis contraire nititur, signorum citius admiratione temperatur. Unde apte quoque in auctoris laudem subjungitur:
11.10.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT X [ Vet. et Rec. V ].
11.10.1
IBID.-- Et graditur super fluctus maris. 293
11.10.1
Gentilium persecutiones miraculorum virtute frangendae.-- Quid enim maris nomine nisi in bonorum nece saeviens mundi hujus amaritudo signatur? De quo et per Psalmistam dicitur: Congregans quasi in utre aquas maris. Aquas etenim maris quasi in utre Dom nus congregat cum, miro moderamine cuncta disponens, in suis clausas cordibus carnalium minas frenat. Super fluctus ergo maris Dominus graditur, quia cum se procellae persecutionis erigunt, miraculorum ejus obstupefactione franguntur. Qui enim tumores humanae vesaniae mitigat, quasi erectas in cumulo undas calcat. Nam cum morem suum gentilitas destrui novae conversationis praedicatione conspiceret, cum mundi hujus divites elationi suae contraire viderent facta pauperum, cum sapientes saeculi adversari sibi imperitorum verba pensarent, in persecutionis protinus tempestatem tumuerunt. Sed qui, verborum adversitate commoti, ad persecutionis procellas insiliunt, signorum, ut diximus, admiratione temperantur. Tot ergo in his fluctibus Dominus gressus posuit, quot superbis persecutoribus miracula ostendit. Unde bene rursum per Psalmistam dicitur: Mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis Dominus, quia contra electorum vitam ad persecutionis undas mundus se mirabiliter extulit, sed has supernorum conditor sublevata virtute praedicantium mirabilius stravit; ministros etenim suos plus ostendit posse per miracula, quam potestates terrenae tumuerant per iram. Quod bene etiam per Jeremiam Dominus exteriora narrans, interiora denuntians, dicit: Posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit; et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illum. Arenam quippe Dominus mari terminum posuit, quia ad frangendam mundi gloriam abjectos et pauperes elegit. Cujus nimirum maris fluctus intumescunt, cum potestates saeculi ad commotionem persecutionis exsiliunt. Sed transire arenam nequeunt, quia despectorum miraculis et humilitate franguntur. Sed dum mare saevit, dum per insaniae suae fluctus erigitur, quia tamen virtutis intimae ostensione calcatur, sancta Ecclesia proficit, atque ad statum sui ordinis per temporum incrementa consurgit. Unde et apte mox subditur:
11.11.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XI [ Vet. et Rec. VI ].
11.11.1
VERS. 9.-- Qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas, et interiora Austri.
11.11.1
Verbis sapientum mundi cur utatur Scriptura.-- Nequaquam sermo veritatis vanas Hesiodi, Arati, et Callimachi fabulas sequitur, ut Arcturum nominans, extremam stellarum septem caudam Ursae suspicetur, et quasi Orion gladium teneat amator insanus. Haec quippe astrorum nomina a cultoribus sapientiae carnalis inventa sunt; sed Scriptura sacra idcirco eisdem vocabulis utitur, ut res quas insinuare appetit notitia usitatae appellationis exprimantur. Nam si astra quae vellet per ignota nobis nomina diceret, homo, pro quo haec eadem Scriptura facta est, nesciret procul dubio quid audiret. Sic igitur in sacro eloquio sapientes Dei sermonem trahunt a sapientibus saeculi, sicut in eo pro utilitate hominis vocem in se humanae passionis ipse conditor hominum sumit Deus, ut videlicet dicat: Poenitet me 294 fecisse hominem super terram; cum profecto constet quia is qui cuncta prius quam veniant conspicit, nequaquam postquam aliquid fecerit poenitendo resipiscat. Quid ergo mirum si spiritales viri utuntur verbis carnalium, quando ipse ineffabilis et creator omnium Spiritus, ut ad intellectum suum carnem pertrahat, in se ipso carnis sermonem format? In Scriptura igitur sacra dum nota astrorum nomina audimus, de quibus astris sermo moveator agnoscimus. Cum vero quae narrentur astra perpendimus, restat ut ex eorum motibus ad spiritualis intelligentiae arcana surgamus. Neque enim juxta litteram mirum aliquid dicitur, quod Deus Arcturum, Orionas, et Hyadas fecit, de quo nimirum constat quia omnino in mundo nihil sit quod ipse non fecerit. Sed sanctus vir haec fecisse Dominum dicit: per quae signari proprie ea quae spiritaliter geruntur intelligit.
11.11.2
Arcturus significat Ecclesiam.-- Quid namque Arcturi nomine, qui, in coeli axe constitutus, septem stellarum radiis fulget, nisi Ecclesia universalis exprimitur, quae in Joannis Apocalypsi per septem Ecclesias septemque candelabra figuratur? Quae dum dona in se septiformis gratiae Spiritus continet, claritate summae virtutis irradians, quasi ab axe veritatis lucet.[ Vet. VII.] Pensandum quoque est quod Arcturus semper versatur, et nunquam mergitur, quia et sancta Ecclesia persecutiones iniquorum sine cessatione tolerat, sed tamen usque ad mundi terminum sine defectu perdurat. Saepe namque eam reprobi, quia usque ad internecionem persecuti sunt, quasi hanc se funditus exstinxisse crediderunt; sed eo multiplicius ad statum sui provectus rediit, quo inter manus persequentium moriendo laboravit. Arcturus ergo dum versatur erigitur, quia tunc sancta Ecclesia valentius in veritate reficitur, cum ardentius pro veritate fatigatur.
11.11.3
Oriones martyres.-- Unde apte quoque post Arcturum protinus Orionas subdit. Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant, et maria terrasque perturbant. Quid igitur post Arcturum per Orionas nisi martyres designantur? Quid, dum sancta Ecclesia ad statum praedicationis erigitur, pondus persequentium molestiasque passuri, ad coeli faciem quasi in hieme venerunt. His etenim natis, mare terraque turbata est, quia dum gentilitas mores suos destrui, apparente illorum fortitudine, doluit, in eorum necem non solum iracundos ac turbidos, sed etiam placidos erexit. Ex Orionibus itaque hiems inhorruit, quia, clarescente sanctorum constantia, frigida mens infidelium ad tempestatem se persecutionis excitavit. Orionas ergo coelum edidit, cum sancta Ecclesia martyres misit. Qui dum loqui recta rudibus ausi sunt, omne pondus ex frigoris adversitate pertulerunt.
11.11.4
Hyades doctores.-- Bene autem protinus Hyadas subdit, quae juvenescente verno ad coeli faciem prodeunt, et cum jam sol caloris sui vires exerit ostenduntur. Illius quippe signi initiis inhaerent quod sapientes saeculi Taurum vocant, ex quo augeri sol incipit, 295 atque ad extendenda diei spatia ferventior exsurgit. Qui itaque post Orionas Hyadum nomine nisi doctores sanctae Ecclesiae designantur? Qui, subductis martyribus, eo jam tempore ad mundi notitiam venerunt quo fides clarius elucet, et, repressa infidelitatis hieme, altius per corda fidelium sol veritatis calet. Qui, remota tempestate persecutionis, expletis noctibus longae infidelitatis, tunc sanctae Ecclesiae exorti sunt, cum ei jam per credulitatis vernum lucidior annus aperitur.[ Vet. VIII.] Nec immerito doctores sancti Hyadum nuncupatione signantur. Graeco quippe eloquio ὑετὸς pluvia vocatur, et Hyades nomen a pluviis acceperunt, quia ortae procul dubio imbres ferunt. Bene ergo Hyadum appellatione expressi sunt qui, ad statum universalis Ecclesiae quasi in coeli faciem deducti, super arentem terram humani pectoris sanctae praedicationis imbres fuderunt. Si enim praedicationis sermo pluvia non esset, Moyses minime dixisset: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum; nequaquam per Isaiam Veritas diceret: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem; atque hoc, quod paulo ante protulimus: Quamobrem prohibitae sunt stellae pluviarum. Dum ergo Hyades cum pluviis veniunt, ad coeli spatia altiora sol ducitur, quia, apparente doctorum scientia, dum mens nostra imbre praedicationis infunditur, fidei calor augetur. Et perfusa terra ad fructum proficit, cum lumen aetheris ignescit, quia uberius frugem boni operis reddimus, dum per sacrae eruditionis flammam in corde clarius ardemus. Dumque per eos diebus singulis magis magisque scientia coelestis ostenditur, quasi interni nobis luminis vernum tempus aperitur, ut novus sol nostris mentibus rutilet, et eorum verbis nobis cognitus, se ipso quotidie clarior micet. Urgente etenim mundi fine, superna scientia proficit, et largius cum tempore excrescit. Hinc namque per Danielem dicitur: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Hinc Joanni in priori parte revelationis angelus dicit: Signa quae locuta sunt septem tonitrua. Cui tamen in ejusdem revelationis termino praecipit, dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus. Pars quippe revelationis anterior signari praecipitur, terminus prohibetur, quia quidquid in sanctae Ecclesiae initiis latuit, finis quotidie ostendit. Nonnulli vero a Graeca littera quae y dicitur Hyadas nuncupatas arbitrantur. Quod si ita est, significationi quam diximus contrarium non est. Doctores enim his stellis non inconvenienter expressi sunt quae a litteris nomen trahunt. Sed quamvis Hyades ab ejusdem litterae visione non discrepent, certum tamen est quia ὑετὸς imber dicitur, et ortae pluvias apportant.
11.11.5
In Ecclesia fulserunt apostoli, tum martyres, post doctores.-- Vir igitur sanctus redemptionis nostrae ordinem contemplatus admiretur, atque admirans exclamet, dicens: Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris; qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas. Extensis etenim coelis, Dominus formavit Arcturum, quia, in honorem deductis apostolis, in coelesti conversatione fundavit Ecclesiam. Formato quoque Arcturo, fecit 296 Orionas, quia, roborata fide universalis Ecclesiae, contra procellas mundi edidit martyres. Editis quoque Orionibus, protulit Hyadas, quia, convalescentibus contra adversa martyribus, ad infundendam ariditatem humanorum cordium doctrinam contulit magistrorum. Isti itaque sunt astrorum spiritalium ordines, qui, dum summis virtutibus eminent, semper ex supernis lucent.
11.11.6
Quae sanctis hinc migrantibus gloria praeparata.-- Sed post ista quid restat, nisi ut sancta Ecclesia, laboris sui fructum recipiens, ad videnda supernae patriae intima perveniat? Unde apte, quia dixit, Qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas, protinus addidit: Et interiora Austri.[ Vet. IX.] Quid namque in hoc loco Austri nomine nisi fervor sancti Spiritus designatur? quo dum repletus quisque fuerit, ad amorem patriae spiritalis ignescit. Unde et sponsi voce in Canticorum canticis dicitur: Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Austro quippe veniente, Aquilo surgens recedit, cum adventu sancti Spiritus expulsus antiquus hostis, qui in torpore mentem constrinxerat, deserit. Atque hortum sponsi Auster perflat, ut aromata defluant, quia nimirum dum sanctam Ecclesiam donorum suorum virtutibus Spiritus veritatis impleverit, ab ea longe lateque odores boni operis spargit. Interiora ergo Austri sunt occulti illi angelorum ordines, et secretissimi patriae coelestis sinus, quos implet calor Spiritus sancti. Illuc quippe sanctorum animae et nunc corporibus exutae et post corporibus restitutae perveniunt, et quasi astra in abditis occultantur. Ibi per diem, quasi in meridiano tempore, ardentius solis ignis accenditur, quia conditoris claritas, mortalitatis nostrae jam pressa caligine, manifestius videtur; et velut sphaerae radius ad spatia altiora se elevat, quia de semetipsa nos veritas subtilius illustrat. Ibi lumen intimae contemplationis sine interveniente cernitur umbra mutabilitatis; ibi calor summi luminis sine ulla obscuritate corporis; ibi invisibiles angelorum chori quasi astra in abditis emicant, quae eo nunc ab hominibus videri nequeunt, quo flamma veri luminis altius perfunduntur. Valde itaque mirum est quod, missis apostolis, Dominus coelos tetendit; quod, temperatis persecutionum tumoribus, maris fluctus gradiens repressit; quod solidata Ecclesia, Arcturum statuit; quod, roboratis contra adversa martyribus, Orionas misit; quod, repletis in tranquillitate doctoribus, Hyadas praebuit; sed post haec valde est admirabile quod sinum nobis coelestis patriae quasi interiora Austri praeparavit.
11.11.7
Sanctorum pulchritudo alia morum, alia praemiorum.-- Pulchrum est hoc omne quod quasi in coeli facie de divina dispensatione cernitur, sed longe illud et incomparabiliter pulchrius ad quod invisibiliter pervenitur. Unde bene iterum sponsus in sponsae suae laudibus dicit: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra! oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Pulchram narrat, et pulchram replicat, quia alia ei est pulchritudo morum in qua nunc cernitur, atque alia pulchritudo praemiorum in qua tunc per conditoris sui speciem sublevabitur. Cujus videlicet membra omnes electi, quia ad cuncta simpliciter incedunt, ejus oculi 297 columbarum vocantur, qui magna luce irradiant, quia et signorum miraculis coruscant. Sed quantum est omne hoc miraculum quod videri potest? Illud de internis miraculum est mirabilius quod videri nunc non potest. De quo illic apte subditur: Absque eo quod intrinsecus latet. Magna quippe gloria aperti operis, sed longe incomparabilis occultae remunerationis. Quod ergo per beatum Job astrorum nomine, hoc Salomonis vocibus oculorum appellatione signatur; et quod per Salomonem dicitur: Absque eo quod intrinsecus latet, hoc nobis beatus Job intimat, cum Austri interiora commendat. Sed ecce vir sanctus exteriora mirans, interiora considerans, aperta narrans, occulta penetrans, omne quod interius exteriusque agitur dicere conatur; sed opera summae magnitudinis quando explicet lingua carnis? Unde et apte mox haec eadem opera melius deficiendo comprehendit dicens:
11.12.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XII [ Vet. X ].
11.12.1
VERS. 10.-- Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
11.12.1
Dei opera facundius obstupescendo quam loquendo laudamus.-- Divinae fortitudinis facta tunc verius explemus, cum haec nos explere non posse cognoscimus; tunc facundius loquimur, cum ab his obstupescendo reticemus. Ad narranda quippe Dei opera habet defectus noster, quam sufficienter exerat linguam suam, ut quae comprehendere idonee non valet, haec idonee mutus laudet. Unde bene per Psalmistam dicitur: Laudate eum in potentatibus ejus, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. Ille quippe Dominum secundum multitudinem magnitudinis ejus laudat, qui se succumbere in ejus laudis expletione considerat. Dicat ergo: Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus, videlicet magna virtute, inscrutabilia ratione, innumerabilia multiplicitate. Divina ergo opera, quae explere dicendo non potuit, facundius deficiendo definivit. Sed in consideratione rerum cur longe extra nos ducimur, qui hoc ipsum quoque quod erga nos agitur ignoramus? Unde et apte subjungitur:
11.13.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XIII [ Rec VII. ]
11.13.1
VERS. 11.-- Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam.
11.13.1
Homo ita caecus, ut gratiae donum saepe iram putet, ac vice versa.-- Seclusum quippe ab internis gaudiis genus humanum, exigente culpa, mentis oculos perdidit, et quo meritorum suorum passibus graditur nescit. Saepe enim donum gratiae est, quod iram deputat, et saepe divinae districtionis ira est, quod gratiam putat. Nam plerumque gratiam aestimat dona virtutum, et tamen eisdem donis elatus corruit. Plerumque velut iram metuit adversa tentationum; et tamen, eisdem tentationibus pressus, ad virtutum custodiam cautior exsurgit. Quis enim Deo se propinquare non aestimet cum supernis excrescere se muneribus agnoscit, cum vel prophetiae donum; vel doctrinae magisterium percipit, vel ad exercendam curationis gratiam convalescit? Et tamen saepe mens, dum de virtutis suae securitate resolvitur, insidiante adversario, inopinatae culpae telo perforatur; et inde a Deo in aeternum longe fit, unde ei ad tempus sine cautelae custodia propinquavit.[ Vet. XI.] Et quis se derelictum jam gratia divina non deputet cum post experimentum munditiae lacessiri se carnis tentationibus videt, inhonesta ad animum congeri, et ante cogitationis oculos nonnulla improba et immunda 298 versari? Et tamen cum fatigant ista, nec superant, nequaquam per pollutionem trucidant, sed per humilitatem servant, ut infirmum se animus in tentatione deprehendens, totum se ad Divinitatis adjutorium conferat, et sui fiduciam funditus amittat; sicque fit ut inde altius Deo inhaereat, unde se a Deo profundius cecidisse suspirabat. Accessus igitur recessusque Dei a mente nostra minime cognoscitur, quousque rerum alternantium finis ignoratur, quia et de tentatione incertum est utrum probet an trucidet, et de donis nequaquam deprehenditur utrum hic desertos remunerent, an in via nutriant, ut ad patriam perducant. Homo ergo ab internis gaudiis semel expulsus clausas contra se januas secreti spiritalis aspiciat, atque ad semetipsum foras projectus in carne gemat, et, caecitatis suae damna considerans, dicat: Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam. Ac si aperte deploret, dicens: Postquam semel sponte oculos perdidi, quoniam quaesitae noctis caecitatem patior, nec ortum jam, nec occasum solis agnosco. Et tamen homo qui infirmitatis poena premitur, et caecitatis suae caligine gravatur, ad supernae lucis judicium properat, ut suorum actuum rationem reddat. Unde et mox subditur:
11.14.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XIV [ Rec. VIII ].
11.14.1
VERS. 12.-- Si repente interroget, quis respondebit ei?
11.14.1
Deo judicanti aut percutienti respondere homo non sufficit.-- Repente Deus interrogat cum nos ad districtionem sui examinis inopinatos vocat. Sed interrogationi illius respondere homo non sufficit, quia si remota tunc pietate discutitur, in illo examine etiam justorum vita succumbit. Vel certe interrogat cum duris nos percussionibus pulsat, ut cum mens nostra magna de se in tranquillitate aestimat, semetipsam veraciter qualis sit in perturbatione deprehendat. Et plerumque quoniam percutitur gemit, sed respondere non sufficit, quia et ipsa ei percussionis suae adversitas displicet; sed tamen semetipsum homo considerans, tacet, et divina judicia discutere metuit, quia esse se pulverem agnoscit. Unde et per Paulum dicitur: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Respondere Deo non posse convincitur qui homo nominatur, quia per hoc quod de humo sumptus est, judicia superna discutere dignus non est. Unde hic quoque apte subjungitur:
11.15.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XV.
11.15.1
IBID.-- Vel quis ei dicere potest, cur ita facis?
11.15.1
Dei facta non discutienda, sed veneranda.-- Auctoris facta semper indiscussa veneranda sunt, quia injusta esse nequaquam possunt. Rationem quippe de occulto ejus consilio quaerere nihil est aliud quam contra ejus consilium superbire. Cum ergo factorum causa non deprehenditur, restat ut sub factis illius cum humilitate taceatur, quia nequaquam sufficit sensus carnis, ut secreta penetret majestatis. Qui ergo in factis Dei rationem non videt, infirmitatem suam considerans, cur non videat rationem videt. Unde et per Paulum quoque subsequenter adjungitur: Nunquid dicet figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic? Quo enim se cernit figmentum divini operis, eo semetipsum redarguit, ne contra manum resultet operantis, quia qui benigne quod non erat fecit, quod est, injuste non deserit. Ad semetipsam ergo in percussione mens redeat, et quod apprehendere non valet, non requirat, ne si divinae irae causa discutitur, amplius discussa 299 provocetur; et quam placare humilitas poterat, inexstinguibiliter superbia accendat. Unde apte quoque de hac eadem ira protinus subditur:
11.16.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XVI [ Rec. IX ].
11.16.1
VERS. 13.-- Deus, cujus resistere irae nemo potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
11.16.1
Qua ratione irae Dei nemo resistat. Quaestionis solutio.-- Mirum valde est quod irae Dei nullum posse resistere dicitur, cum multos indignationi supernae animadversionis obviasse eloquia divina testentur. An non irae Dei Moyses restitit, qui, pro cadente populo erectus, ipsum supernae percussionis impetum mortis suae oblatione restrinxit, dicens: Dimitte illis hanc noxam; alioqui dele me de libro tuo, quem scripsisti? An non irae Dei Aaron restitit, cum inter viventes ac mortuos thuribulum sumpsit, atque animadversionis ignem incensi fumo temperavit? An non Phinees irae Dei restitit, qui, luxuriantes cum alienigenis in ipso coitu trucidans, zelum suum divinae indignationi obtulit, et furorem gladio placavit? An non irae Dei David restitit, qui, angelo ferienti se offerens, placationis gratiam et ante tempus propositum exegit? An non Elias irae Dei restitit, qui longo jam tempore terra arente, subductas de coelo pluvias verbo revocavit? Quomodo ergo divinae irae nullum posse resistere dicitur, cum multos saepe restitisse exemplis existentibus demonstratur? Sed si subtiliter et haec beati Job eloquia, et illorum facta pensamus, et verum cognoscimus quia divinae irae non resistitur, et verum quia multi saepe restiterunt.[ Vet. XII.] Omnes enim sancti qui irae Dei obviant ab ipso accipiunt ut contra impetum percussionis ejus opponantur, atque, ut ita dixerim, cum ipso se erigunt contra ipsum, eosque divina vis sibi opponit secum, quia in eo quod adversum saevientis iram foris obtinent, intus eos gratia irascentis fovet; et famulantes interius levat, quos quasi adversantes exterius tolerat. Portat ergo contradictionem deprecantium quam aspirat; et velut nolenti imponitur, quod ab ipso ut fiat imperatur. Moysi etenim dicit: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos; faciamque te in gentem magnam. Quid est servo dicere, Dimitte me, nisi deprecandi ausum praebere? Ac si aperte diceretur: Pensa, quantum apud me valeas, et cognosce quia obtinere poteris quidquid pro populo exoras. Quod quia hac mente agitur, statim venia subjuncta testatur. Cum vero superna indignatio sese, ut ita dixerim, medullitus movet, hanc oppositio humana non retinet; nec se utiliter cujuslibet deprecatio objicit, cum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim quod Moyses, qui reatum totius plebis apud Deum suis precibus tersit, dumque se obicem obtulit, divinae iracundiae vim placavit, ad petram Horeb veniens, et pro aquae exhibitione diffidens, repromissionis terram ingredi, Domino irascente, non potuit. Et saepe hac de re affligitur, saepe desiderio se excitante turbatur, et dispositae ultionis iracundiam repellere a semetipso non valuit, qui hanc, volente Domino, et a populo amovit. Hinc David, qui a prostrata plebe postmodum angeli gladium prece compescuit, prius plorans et ejulans, nudis pedibus filium fugit; et quousque 300 perpetrati facinoris ultionem ad plenum reciperet, iram Dei pro semetipso temperare nequaquam valuit. Hinc Elias, ut sicut homo parum aliquid quasi de divina animadversione sentiret, qui verbo coelos aperuit, ante indignationem mulieris territus per desertum fugit; et pro semetipso infirmatur in formidine, qui furorem Dei placat aliis per interventionem. Irae igitur Dei et resisti valet, quando ipse qui irascitur opitulatur; et resisti omnino non valet, quando se et ad ulciscendum excitat, et ipse precem quae ei funditur non aspirat. Hinc ad Jeremiam dicitur: Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me. Et rursum: Si steterint Moyses et Samuel coram, me, non est anima mea ad populum istum.
11.16.2.1
Orationis pro inimicis virtus.-- Qua in re quaeri utiliter potest cur, relictis tot antiquioribus patribus, ad effundendam precem Moyses et Samuel tantummodo praestantius elegantiusque nominantur? Quod tamen facile agnoscimus, si ejus quae diligere et inimicos praecipitur charitatis merita pensamus.[ Vet. XIII.] Conditoris namque auribus illa maxime oratio commendatur, quae pro inimicis quoque intercedere nititur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Et rursum: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum. Cum vero patrum priorum facta sacro eloquio describente revolvimus, Moysen et Samuelem exorasse pro adversantibus invenimus. Unus quippe eorum saevientis populi persecutionem fugit, et tamen pro vita sui persecutoris intervenit; alter, ex principatu populi dejectus, ipsis suis adversariis dicit: Absit a me hoc peccatum in Domino, quo minus cessem orare pro vobis. Quid est ergo in difficultate deprecandi Moysen et Samuelem deducere, nisi apertius indicare quia ejus irae neque illi si astarent obsisterent, qui idcirco pro amicis intervenire citius possent, quia apud hunc intercedere et pro inimicis solerent? Hinc ad eamdem Judaeam dicitur: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli. Et rursum: Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Vir igitur sanctus aspiciat quia nullius interventu divina ira restringitur cum implacabiliter excitatur, et dicat: Deus, cujus resistere irae nemo potest. Quod bene et ad specialem intellectum ducimus, si ejusdem plebis Israeliticae damna pensamus, quam Redemptor per dispensationis suae mysterium ostensus superbientem deseruit, atque ad cognitionis suae gratiam gentes vocavit. Unde et apte mox subditur: Sub quo curvantur qui portant orbem.
11.16.2.2
[ Rec. X.] 25. Portant orbem qui regunt.-- Ipsi etenim orbem portant qui curas praesentis saeculi tolerant. Tantorum quippe pondera unusquisque sustinere compellitur, quantis in hoc mundo principatur. Unde et terrae princeps non incongrue Graeco eloquio βασιλεὺς dicitur. Λαός enim populus interpretatur. βασιλεὺς igitur βάσις λαοῦ vocatur, quod Latina videlicet lingua basis populi dicitur, quia videlicet ipse super se populum sustinet, qui motus illius potestatis pondere fixus regit. 301 Quo enim subjectorum suorum onera tolerat, eo quasi superpositam columnam basis portat. Beatus igitur Job, virtute prophetici spiritus plenus, aspiciat quod Judaea deseritur, atque ad Divinitatis cultum gentium principes inclinantur, et dicat: Deus cujus irae nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Ac si aperte fateatur dicens: Et subjectos quondam districte deseris, et erectas potestates gentium misericorditer flectis.
11.16.2.3
[ Vet. XIV.] 26. Tales angeli in ministerium missi.-- Quamvisper hoc quod dicitur, sub quo curvantur qui portant orbem, possunt et angelicae virtutes intelligi. Ipsae etenim orbem portant, quae regendi mundi curas administrant, Paulo attestante, qui ait: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Ait ergo: Deus cujus resistere irae nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Ac si humilitatem omnis creaturae conspiciat, et tremefactus dicat: Quis infirmorum hominum tuis nutibus obviat, cujus se fortitudini et virtutes angelicae inclinant? Vel certe, quoniam cum curvamur, superiora non cernimus: Erecti essent illi subtilissimi spiritus, si plene potentiam ejus majestatis attingerent. Sed qui orbem portant, sub Deo curvi sunt, quia divinitatis ejus celsitudinem quamvis sublevatae videant, nec virtutes tamen angelicae comprehendunt. Quam vir justus prae infirmitate non penetrans, sed hanc utcunque ex subjectis summorum spirituum ministeriis pensans, ad considerationem se propriam sollicita humilitate recolligit, sibique coram se prae potestate supernae magnitudinis vilescit, dicens:
11.17.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XVII.
11.17.1
VERS. 14.-- Quantus ergo ego sum, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
11.17.1
De judiciis Dei disputare non possunt, qui pondere corruptionis premuntur.-- Ac si aperte dicat: Si creatura illa hunc considerare non sufficit, quae carne non premitur, qua mente de ejus ego judiciis disputo, qui pondere corruptionis angustor? Sicut autem saepe ad nos verba Dei sunt judicia illius, quae nostrorum actuum sententiam loquuntur, ita verba nostra ad Deum sunt opera quae exhibemus. Sed cum Deo loqui verbis suis homo non valet, quia apud subtile ejus judicium nullam de suis actibus fiduciam tenet. Unde et apte subditur:
11.18.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XVIII [ Rec. XI ].
11.18.1
VERS. 15.-- Qui si habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor.
11.18.1
Justitia nostra eget veniae deprecatione.-- Ut enim saepe diximus, omnis humana justitia injustitia esse convincitur, si districte judicetur. Prece ergo post justitiam indiget, ut quae succumbere discussa poterat, ex sola judicis pietate convalescat. Quae cum plene a perfectioribus habetur, haberi de illa quidpiam dicitur, quia mens humana et comprehensa vix peragit, et valde extrema sunt quae comprehendit. Dicat ergo: Qui si habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Velut si apertius fateatur, dicens: Et si ad opus virtutis excrevero, ad vitam non meritis, sed ex venia convalesco. Preci itaque innitendum est, cum recta agimus, ut omne quod juste vivimus, ex humilitate condiamus.[ Vet. XV.] 302 Sed plerumque ipsa nostra deprecatio tam multis tentationibus quatitur, ut pene a conspectu judicis repulsa videatur. Et saepe hanc creator misericors percipit; sed quia illibatam se ut vult exerere non valet, super se judicium reprobationis pavet. Unde et subditur:
11.19.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XIX.
11.19.1
VERS. 16.-- Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam.
11.19.1
Animi inter orandum alternantes motus.-- Plerumque etenim mens divini amoris igne accenditur, atque ad intuenda coelestia et arcana sublevatur; ad summa jam rapitur, et, perfecto desiderio compuncta, ab infimis alienatur; sed repentina tentatione percussa, quae intentione forti erecta in Deum fuerat, obortis cogitationibus transfixa curvatur; ita ut seipsam discernere nequeat, atque inter vitia virtutesque deprehensa, ex qua parte sit valentior non agnoscat. Nam saepe ad hoc usque perducitur, ut miretur quomodo tam summa comprehendit, quam cogitatio illicita polluit; et rursum quomodo illicitas cogitationes recipit, quam super se valide fervor spiritus Quos alternantes cogitationum motus in animo bene Psalmista intuens, ait: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos. Usque ad coelos quippe ascendimus cum summa penetramus; sed ad abyssos usque descendimus, cum repente a contemplationis culmine per turpia tentamenta dejicimur. Motus itaque animi dum inter vota et vitia alternant, nimirum sibi certitudinem exauditionis obnubilant. Recte ergo dicitur: Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam, quia mens ex ipsa sua mutabilitate fit trepida; et per hoc quod nolens patitur, repulsam se abjectamque suspicatur.
11.19.2
Judicii extremi severitas. Maxime in eos quos diu Dei patientia toleravit.-- Libet intueri vir sanctus quanta se subtilitate dijudicat, ne quid in illo divina judicia reprehendant. Infirmitatem namque suam intuens, ait: Quantus ergo sum ego qui respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?[ Rec. XII.] De justitiae suae meritis non confidens, sed ad solam se spem postulationis conferens subdit: Qui etiam si habuero quidpiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Sed de ipsa quoque postulatione pavidus adjungit: Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam. Cur tanta circumspectione trepidat, cur tanta sollicitudine formidat, nisi quia terrorem judicis in extrema districtione considerat, et, vim discussionis illius non ferens, omne quod gerit esse sibi insufficiens pensat? Unde et protinus subdit:
11.20.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XX [ Vet. XVI ].
11.20.1
VERS. 17.-- In turbine enim conteret me.
11.20.1
Peccator quisque in turbine atteritur, qui erectus in tranquillitate videbatur, quia quem diu superna longanimitas tolerat, extrema judicii severitas necat; quae recte turbo dicitur, quia in elementorum commotione revelatur, Psalmista attestante, qui ait: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida Unde et propheta quoque alius dicit: Dominus in tempestate et turbine viae ejus.. In quo nimirum turbine 303 idcirco justus nequaquam conteritur, quia semper hic sollicite metuit ne conteratur. Perpendit namque, adhuc in praesentis vitae itinere constitutus, humanis actibus exactor operum quam districtus appareat, qui quosdam tunc reatu culpae originalis astrictos etiam sine operibus damnat. Unde recte vir sanctus ex humani generis voce protinus adjungit:
11.21.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXI.
11.21.1
IBID.-- Et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
11.21.1
Damnantur parvuli ex sola culpa originali.-- Nonnulli etenim prius a praesenti luce subtrahuntur quam ad proferenda bona malave merita activae vitae perveniant. Quos quia a culpa originis sacramenta salutis non liberant, et hic ex proprio nihil egerunt, et illuc ad tormenta perveniunt. Quibus unum vulnus est corruptibiliter nasci, aliud carnaliter emori. Sed quia post mortem quoque aeterna mors sequitur, occulto eis justoque judicio etiam sine causa vulnera multiplicantur. Perpetua quippe tormenta percipiunt et qui nihil ex propria voluntate peccaverunt. Hinc namque scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus nec unius diei infans super terram. Hinc per semetipsam Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Hinc Paulus ait: Eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Qui itaque, nullum proprium adjungens, ex solo originis reatu perimitur, quid iste in illo extremo examine, quantum ad humani sensus aestimationem, nisi sine causa vulneratur? Sed tamen sub divina districtione justum est ut propago mortalis, velut infructuosa arbor, et in ramis servet amaritudinem quam traxit ex radice. Ait ergo: In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Ac si, aperte humani generis damna considerans, dicat: Districtus judex qua eos animadversione trucidat quos culpa propriae actionis damnat, si et illos in aeternum percutit quos reatus arbitrii non addicit?
11.21.2
Job Dei judicium timet. Percussus est ut meritum augeretur, non ut vitium tergeretur.-- Quae nimirum dicta nec a beato Job specialiter discrepare cognoscimus, si haec quam vere prolata sunt indagamus. Semetipsum namque subtiliter pensans, atque in omni actione dijudicans, supernae districtionis vim quanta sollicitudine pertimescat insinuat, subdens: In turbine enim conteret me. Ac si aperte dicat: Idcirco hunc semper et in tranquillitate timeo, quia per flagella qualis in turbine veniat non ignoro. Quae flagella scilicet et metuens praevidit, et praevidens pertulit. Unde subjungit: Et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Ut enim saepe jam diximus, nequaquam beatus Job percussus est ut in eo percussio vitium tergeret, sed ut meritum augeret. Vulneratum se itaque sine causa asserens, hoc de se foris loquitur, quod de illo Veritas in occulto testatur, dicens: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. Vir ergo sanctus superbe non dicit quod veraciter dicit, nec per haec verba a rectitudine discrepat, per quae a judice non discordat. Qui eorumdem protinus vulnerum continuationem exprimit, cum subjungit:
11.22.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXII [ Vet. XVII ].
11.22.1
VERS. 18.-- Non concedit quiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
11.22.1
Job intus et foris affligitur.-- Saepe justis exercitium virtutis est sola exterius 304 adversa tolerare. Sed ut eorum vires certamen plenae probationis erudiat, hos nonnunquam et foris tormenta lacerant, et intus tentamenta castigant. Unde vir sanctus impletum se amaritudinibus asserit, quia cum flagella exterius tolerat, illud est gravius quod de tentatione adversarii in intimis portat. Sed inter haec mitigat vim doloris considerata aequitas et potentia ferientis. Unde subjungit:
11.23.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXIII.
11.23.1
VERS. 19.-- Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas judicii, nemo pro me audet testimonium dicere.
11.23.1.1
Aequitas judicii Dei.-- Ille quippe vitae causas examinat, qui has per alienum testimonium non explorat, quia qui districtus quandoque ostenditur illator poenae, ipse diu tacitus exstitit testis culpae. Hinc etenim per prophetam dicitur: Ego sum judex et testis. Hinc rursum ait: Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar. Parturiens namque cum dolore ejicit quod diu in abditis cum pondere portavit. Post longum ergo silentium, sicut parturiens, Dominus loquitur, quia quod apud se nunc tacitus tolerat, in ultione quandoque judicii quasi cum dolore manifestat. Sed requirendum nobis est, iste vir justus, si pro eo testimonium dicere quisquam praesumeret, nunquid hunc a reatu liberaret? Et si huic alius testimonium non impendit, nunquid ad proferendum pro se testimonium saltem ipse convalescit? Sequitur.
11.23.1.2
VERS. 20.-- Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
11.23.2
Nemo se innocentem certo scit.-- Ac si aperte dicat: Quid de aliis loquar, qui ipse de me testimonium ferre non valeo? Sed quia innocentiae tuae testificari non sufficis, nunquid hoc ipsum, quia innocentiam habeas, scis? Subdit:
11.24.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXV [ Rec. XIII ].
11.24.1
VERS. 21.-- Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignoravit anima mea.
11.24.1.1
Utilitas et incommodum ignorantiae nostrae.[ Vet. XVIII]. Saepe vitium peragit quod virtus inchoavit.-- Plerumque si scimus bona quae agimus, ad elationem ducimur; si nescimus, minime servamus. Quis enim aut de virtutis suae conscientia non quantulumcunque superbiat? Aut quis rursum bonum in se custodiat quod ignorat; sed contra utraque quid superest, nisi ut recta quae agimus sciendo nesciamus, ut haec et recta aestimemus, et minima, quatenus et ad custodiam sensificet animum scientia rectitudinis, et in tumorem non elevet aestimatio minorationis? Sed sunt nonnulla quae sciri a nobis facile nequeunt, etiam cum geruntur. Nam saepe recto studio contra delinquentium culpas accendimur; et cum ultra aequitatis metas per iram rapimur, hoc zelum justae districtionis aestimamus. Saepe officium praedicationis assumimus, ut per hoc fraternae utilitati serviamus; sed nisi placeamus cui loquimur, nequaquam libenter accipitur quod praedicamus. Cumque placere mens utiliter studet, ad amorem laudis propriae turpiter defluit; et quae a captivitate vitiorum alias curabat eruere, ipsa suis favoribus incipit capta servire. Quasi latrunculus quippe est appetitus laudis humanae, qui recto itinere gradientibus ex latere jungitur, ut ex occultis educto gladio gradientium vita trucidetur. Cumque propositae utilitatis intentio ad studia privata 305 deducitur, horrendo modo unum idemque opus culpa peragit, quod virtus inchoavit. Saepe et ab ipsis exordiis aliud cogitatio expetit, aliud actio ostendit.
11.24.1.2
[ Vet. XIX.] 38. Alias recta est actio, non animus.-- Saepe se fidelem sibi nec ipsa cogitatio exhibet, quia aliud ante oculos mentis versat, et longe ad aliud ex intentione festinat. Nam plerumque nonnulli terrena praemia appetunt, et justitiam defendunt, seque innocentes aestimant, et esse defensores rectitudinis exsultant. Quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus justitiae cessatur; et tamen defensores se justitiae cogitant, sibique se rectos asserunt, qui nequaquam rectitudinem, sed nummos quaerunt. Quos contra bene per Moysen dicitur: Juste quod justum est exsequeris. Injuste quippe quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur. Injuste quod justum est exsequitur, qui ipsam quam praetendit justitiam venundare minime veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertionem justitiae eamdem ipsam justitiam quaerere. Saepe recta agimus, et nequaquam praemia, nequaquam laudes ab hominibus exspectamus; sed tamen mens, in sui fiduciam erecta, his a quibus nihil expetit placere contemnit, eorum judicia despicit, seque male liberam per abrupta elationis rapit; et inde sub vitio pejus obruitur, unde, quasi devictis vitiis, nullis se appetitionibus subjacere gloriatur.
11.24.2
A nimia aut nulla nostri discussione nobis est discrimen.-- Saepe dum nosmetipsos plus justo discutimus, de ipso discretionis studio indiscretius erramus; et mentis nostrae acies quo plus cernere nititur, obscuratur, quia et qui importune solis radios aspicit, tenebrescit; et inde nihil videre compellitur, unde videre amplius conatur. Quia igitur ab inquisitione nostra torpentes nos omnino nescimus, aut si subtili nos discussione requirimus, plerumque inter vitia virtutesque caligamus, recte nunc dicitur: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Ac si aperte diceretur: Conditoris contra me judicia qua temeritate redarguo, qui ipsum me ex infirmitatis caligine ignoro? Unde bene per prophetam dicitur: Dedit abyssus vocem suam ab altitudine phantasiae suae. Abyssus quippe phantasiae altitudinem portat cum humanus animus, immensa cogitatione caliginosus, semetipsum etiam discutiendo non penetrat. Sed ab hac altitudine vocem dare est, quia dum se deprehendere non potest, cogitur in admirationem consurgere, ut eo perscrutari non audeat quod super ipsum est, quo, incomprehensibilitatem suam ipse cogitans, non valet invenire quod est. Sed justorum corda, quia ad perfectum se examinare nequeunt, aegre hoc exsilium caecitatis ferunt. Unde et subditur,-- IBID.:-- Et taedebit me vitae meae. Taedet justum vivere, quia et operando vitam non desinit quaerere, et tamen ejusdem vitae suae meritum non valet invenire. Libram quippe examinis a sinu intimae aequitatis trahit; et inde in se erga effectum inventionis deficit, unde super se raptus ad vim inquisitionis excrescit. Sed est consolatio nostrae caliginis reducta ad animum 306 justa et incomprehensibilis potentia conditoris, quae et iniquos sine ultione non deserit, et rectorum justitiam incomprehensibilitatis immensitate transcendit. Unde et apte subjungitur:
11.25.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXVI [ Rec. XIV ].
11.25.1
VERS. 22.-- Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.
11.25.1
Humana puritas divinae comparata evanescit. Impius Dei ultionem non effugit. Mors omnes invadit.-- Innocens a Creatore consumitur, quia quantalibet ejus simplicitas fuerit, divinae magnitudinis simplicitate devoratur. Quamvis enim simplicitatem studiose servemus, ex consideratione tamen intimae puritatis ostenditur quod haec ipsa quam agimus simplicitas non sit. Impius quoque a conditore consumitur, quia, Deo cuncta mirabiliter ordinante, ipsis suis versutiis ejus impietas ligatur. Nam inde se suppliciis et nesciens implicat, unde se aliquid facere scienter exsultat. Quia igitur omnipotens Deus et bonorum innocentiam simplicitate superat, et malorum astutiam penetrans damnat, recte nunc dicitur: Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit. Ac si aperte diceretur: Hoc apud me verbum cogitationis protuli, quia nec innocens, si districte discutior, innocens apparebo; nec impius, si apud me latere voluero, a superni examinis acumine abscondor, quoniam districtus judex, cuncta comprehendens, occulta malitiae mirabiliter penetrat, et suis hanc inventionibus bene ordinans damnat. Vel certe et innocentem et impium ipse consumere dicitur, quia quamvis in mentis vita divisi sint, primae tamen culpae merito aeque ad carnis interitum pertrahuntur. Unde et per Salomonem dicitur: Moritur doctus similiter ut indoctus. Et rursum: Cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum; de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Sequitur:
11.26.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXVII [ Rec. XV ].
11.26.1
VERS. 23.-- Si flagellat, occidat semel et non de poenis innocentum rideat.
11.26.1
Job mediatorem desiderat qui sua nos morte liberet.-- Quis haec non per superbiam prolata crederet, nisi sententiam judicis audiret, qui ait: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job? Restat ergo ut nullus auctoris verba reprehendere audeat, quae constat quia judex laudat.[ Vet. XX.] Sed tanto in intimis suis cautius subtiliusque rimanda sunt, quanto durius foras sonant. Vir etenim sanctus humani generis damna considerans, unde quo venerint pensans; quod homo, pollicente adversario, boni malique scientiam appetens scire, perdidit etiam semetipsum, ita ut veraciter dicat: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea; quod post expulsionis poenam flagella quoque corruptionis sustinet, et adhuc ad carnis, vel certe ad mentis interitum etiam post tormentum tendit, ut recte dicat: Et innocentem et impium ipse consumit; Mediatoris contra haec gratiam requirit, dicens: Si flagellat, occidat semel. Nos enim quia et a Deo mente recessimus, et carne ad pulverem redimus, poena duplae mortis astringimur. Sed venit ad nos qui pro nobis sola carne moreretur, qui simplam suam duplae nostrae conjungeret, et nos ab utraque morte liberaret. De qua per Paulum dicitur: 307 Quod autem mortuus est peccato, mortuus est semel. Damna ergo vir sanctus nostrae corruptionis aspiciat, et unam, quae duas nostras destruat, mortem Mediatoris quaerat, atque hanc desiderans dicat: Si flagellat, occidat semel.
11.26.2.1
Desiderium suum non differri appetit.-- Sed ecce quasi humilitati renititur, quod protinus subinfertur: Et non de poenis innocentum rideat. Quod tamen valde humillimum sine difficultate cognoscimus, si humili hoc mente pensamus. Cunctis etenim liquet quod omne desiderium poena est cum differtur, Salomone quoque attestante, qui ait: Spes quae differtur affligit animam. Ridere autem Dei est humanae nolle afflictioni misereri. Unde per Salomonem rursum Dominus reprobis in culpa durantibus dicit: Ego quoque in interitu vestro ridebo; id est, afflictioni vestrae nulla pietate compatiar. Ante Redemptoris igitur adventum poenam suam electi omnes habuerunt, quia, aestuante desiderio, incarnationis ejus mysterium videre cupierunt, ipso attestante, qui ait: Multi, dico vobis, justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt. Poenae itaque innocentum sunt desideria justorum. Quousque ergo electorum suorum vota Dominus non compatiens distulit, quid aliud quam poenas innocentum risit? Itaque vir sanctus, venturi Redemptoris dona considerans, et votorum suorum dilationem graviter tolerans, dicat: Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. Ac si aperte exoret, dicens: Quia vita nostra quotidie flagello vindictae pro culpa atteritur, ille jam veniat qui pro nobis semel sine culpa moriatur, ut de innocentum poenis Deus ultra non rideat, si ipse carne passibilis apparet in cujus se desideriis mens nostra castigat.
11.26.2.2
[ Vet. XXI.] 43. Deus de innocentum poenis ridet, cum eorum lacrymis delectatur.-- Vel certe si risum Dei ejus laetitiam appellat, de innocentum poenis ridere Dominus dicitur, quia quo a nobis ardentius quaeritur, eo de nobis suavius laetatur. Quasi quoddam quippe ei ex poena gaudium facimus, cum per sancta desideria pro ejus nos amore castigamus. Hinc Psalmista ait: Constituite diem solemnem in confrequentationibus, usque ad cornu altaris. Solemnem namque diem Domino in confrequentatione constituit, quisquis se assidue in ejus desiderio affligit. Qui nimirum solemnitatis dies usque ad altaris cornu tendi praecipitur, quia tandiu necesse est ut quisque se afficiat, quousque ad superni sacrificii altitudinem, id est ad aeterna gaudia pertingat. Justus igitur vir, quia impleri desiderium suum appetit, non differri, humiliter dicit: Non de poenis innocentum rideat. Ac si diceret: Vota nostra libenter accipiens, ultra non differat, sed ostendendo exhibeat eum qui nos in sua exspectatione castigat. Quia vero eum specialiter beatus Job occidi semel petivit qui carnis solius mortem in mundi pro nobis fine toleravit, protinus aperit, qui ipsum quoque ordinem ejus passionis adjungit, dicens:
11.27.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXVIII.
11.27.1
VERS. 24.-- Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit.
11.27.1
Christi caro impio diabolo tradita. Christi interfectores a diabolo excaecati. Iniqui et diabolus una persona, qua nihil magis impium.-- Quid namque terrae nomine nisi caro exprimitur? Quis appellatione impii nisi diabolus designatur? Hujus impii manus fuerunt hi qui 308 in Redemptoris nostri morte grassati sunt. Terra itaque data est in manus impii, quia antiquus hostis Redemptoris mentem corrumpere per se tentando non valuit, sed ejus carnem per suos satellites ad triduum permissus exstinxit, et dispensationi supernae pietatis nesciens ex hac ipsa permissione servivit. Tribus etenim Redemptorem nostrum tentationibus pulsans, cor Dei temerare non valuit. Sed cum Judae mentem ad mortem carnis ejus excitavit, cumque ei cohortem atque a pontificibus et Pharisaeis ministros tradidit, nimirum iste impius manus ad terram tetendit. Hujus terrae judices, sacerdotes et principes, Pilatus atque illusores milites fuerunt. Iste itaque impius vultum judicum ejus operuit, quia corda persequentium, ne auctorem suum cognoscerent, malitiae nubilo velavit. Unde per Paulum dicitur: Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum. Qui rursus ait: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Vultus ergo judicum opertus exstitit, quia mens persequentium eum, quem carne tenere potuit, Deum nec per miracula agnovit. Quia vero antiquus hostis cum iniquis omnibus una persona est, sic plerumque Scriptura sacra de iniquorum capite, id est diabolo, loquitur, ut repente ad ejus corpus, id est ad sequaces illius, derivetur.[ Vet. XXII.] Potest ergo nomine impii infidelis ac persecutor populus designari, cui et hoc congruit omnino quod subditur:
11.28.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXIX.
11.28.1
IBID.-- Quod si non ille est, quis ergo est?
11.28.1
Ac si aperte diceretur: Quis unquam impius esse putandus est, si ille populus, qui ipsam pietatem persecutus est, impius non est? Sed considerata vir sanctus Judaicae plebis perfidia, ad semetipsum mentis oculos revocat; dolet quod videre nequeat quem amat; moerore afficitur, quia ex praesenti mundo ante subtrahitur quam salus mundi reveletur. Unde et subdit:
11.29.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXX [ Rec. XVI ].
11.29.1
VERS. 25.-- Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.
11.29.1
Antiqui justi dolent se ad Christi tempora non pervenisse.-- Cursoris quippe officium est secutura nuntiare. Omnes igitur electi, qui ante adventum Redemptoris orti sunt, quia hunc aut vivendo tantummodo, aut etiam loquendo nuntiarunt, quasi in mundo quidam cursores fuerunt. Sed quia ante praestolatum redemptionis tempus se subtrahi praevident, transire se cursore velocius dolent; diesque suos esse breves ingemiscunt, quia usque ad videndam Redemptoris lucem minime tenduntur. Unde apte dicitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. Omnia quae creata sunt bona sunt, Moyse attestante, qui ait: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et ecce bona valde. Sed hoc solum bonum principaliter bonum est, per quod haec omnia bona sunt, quae bona non principaliter existunt. De quo bono Veritas per Evangelium dicit: Nemo bonus nisi solus Deus( Luc. XVIII, 19). Quia igitur antiquorum patrum prius dies finiti sunt quam mundo Deus in carne monstraretur, recte de eisdem diebus dicitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte diceretur: Ante exspectatum tempus elapsi sunt, quia ad Redemptoris praesentiam pervenire nequiverunt. Unde adhuc subditur:
11.30.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. 309 CAPUT XXXI.
11.30.1
VERS. 26.-- Pertransierunt quasi naves poma portantes.
11.30.1
Quem exspectando odorati sunt, ejus nos visu et fructu satiamur. Opertum nobis detulerunt Spiritus fructum.-- Hi qui poma deferentes maria transmeant, ipsi quidem fructuum odore perfruuntur, sed eorumdem fructuum aliis cibos ferunt. Quid igitur antiqui patres nisi naves poma portantes exstiterunt? Qui divinae incarnationis mysterium prophetantes, ipsi quidem spei odore potiti sunt, sed nobis fructum de ejusdem spei perfectione detulerunt. Quod enim illi exspectando odorati sunt, hoc nos cernendo et percipiendo satiamur. Unde et Redemptor isdem discipulis dicit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Quorum videlicet dies comparantur navibus, quia decurrunt; et recte poma portantibus, quia electos omnes quos ante Redemptoris praesentiam gestaverunt, per prophetiae valuerunt spiritum exspectatione refovere, non autem manifesta exhibitione reficere. Vel certe quia naves cum poma portant, haec paleis admiscent, ut ad terras illaesa perducant, recte patrum praecedentium dies describuntur navibus poma portantibus similes, quia antiquorum dicta in eo quod mysteria spiritalis vitae denuntiant, per interfusam haec historiae stipulam servant, et opertum nobis fructum Spiritus deferunt cum carnalia loquuntur. Saepe namque dum quaedam narrant propria, ad Divinitatis elevantur arcana. Qui crebro etiam cum altitudinem Divinitatis aspiciunt, ad incarnationis ejus mysterium repente funduntur.[ Vet. XXIII.] Unde adhuc apte subjungitur:
11.31.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXXII.
11.31.1
IBID.-- Sicut aquila volans ad escam.
11.31.1
Velut aquilae a summis ad ima descendunt, Christi carne pascendi.-- Moris quippe est aquilae ut irreverberata acie radios solis aspiciat; sed cum refectionis indigentia urgetur, eamdem oculorum aciem, quam radiis solis infixerat, ad respectum cadaveris inclinat; et quamvis ad alta evolet, pro sumendis tamen carnibus terram petit. Sic videlicet, sic antiqui patres fuerunt, qui in quantum humanitatis infirmitas admittebat, Creatoris lucem erecta mente contemplati sunt; sed incarnandum hunc in mundi fine praescientes, quasi a solis radiis ad terram oculos deflexerunt. Et quasi de summis ad ima veniunt, dum hunc Deum supra omnia et hominem intra omnia agnoscunt. Quem pro humano genere dum passurum moriturumque conspiciunt, qua scilicet morte semetipsos refici atque reformari ad vitam noverunt, quasi more aquilae post contemplatos solis radios in cadavere escam quaerunt. Libet spectare aquilam solis radios intuentem, quae ait: Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Sed ab alto volatu celsitudinis ad terras veniat, escam cadaveris inferius inquirat. Paulo post etenim subdit, dicens: Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Et rursum: Et homo est, et quis cognoscet eum? Sublevata ergo in divinitatem mens justi, cum dispensationis gratiam ex ejus carne considerat, quasi a summis repente, ut aquila ad escam volat. Sed ecce ille Israeliticus populus immenso dudum prophetiae spiritu infusus ejusdem prophetiae dona perdidit, atque in ea fide quam praevidendo nuntiaverat non permansit; 310 et a se Redemptoris praesentiam negando repulit, quam cunctis se sequentibus praenuntiando declaravit. Unde et apte protinus per compassionem ad eorum quoque duritiam sermo convertitur, atque ab eis quomodo prophetiae gratia subtrahitur, indicatur. Nam subditur:
11.32.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXXIII.
11.32.1
VERS. 27.-- Cum dixero: Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor.
11.32.1
Judaeorum perfidia et reprobatio.-- Plebs quippe Judaica loqui ut prius noluit, quae eum quem praedixerat negavit. Sed commutata facie dolore torquetur, quia dum interni sui hominis aspectum, quo agnosci a conditore potuerat, foeditate perfidiae polluit, a praesentibus malis incipiens, sub aeterna se ultione damnavit. Quasi enim commutata facie, ab auctore non cognoscitur, quae perdita bonae conscientiae fide reprobatur. Sed nimirum restat ut suppliciorum dolor torqueat, quam suus non cognoscens conditor ignorat. Quia igitur haec sub Redemptoris nostri significatione transcurrimus, nunc moraliter discutiendo replicemus.
11.32.2
SENSUS MORALIS.-- 50. CAP. IX, VERS. 25.-- Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.-- Quibus bonis homo peccando spoliatus, quibus malis obnoxius.-- Sicut saepe jam diximus, sic primus homo conditus fuit, ut per augmenta temporum tendi posset ejus vita tantummodo, non evolvi. Sed quia sponte ad culpam decidit, quo attigit vetitum, pertulit decursum, quem nunc homo praesentis vitae desiderio oppressus indesinenter et tolerat et optat. Ne enim finiatur, vivere appetit, sed per augmenta vitae quotidie ad finem tendit. Nec deprehendit valde temporum incrementa quam nulla sint, nisi cum repente transacta fiunt quae venientia longa videbantur.[ Vet. XXIV.] Vir igitur sanctus statum suae conditionis aspiciat, et ex humani generis voce damna decursus ingemiscat, dicens: Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte dicat: Ad hoc homo conditus fuit, ut bonum, quod Deus est, videre potuisset; sed qui stare ad lucem noluit, fugiendo oculos amisit, quia quo per culpam coepit ad ima decurrere, eo caecitatem pertulit, ne intimum lumen videret. De quibus adhuc diebus apte subjungitur: Pertransierunt quasi naves poma portantes. Naves cum poma portant, fructus terrae videlicet per fluctus ferunt. Terra vero hominis paradisus exstitit, quae hunc inconcussum tenere potuit, si per innocentiam stare voluisset. Sed quia ad mutabilitatis undas per culpam cecidit, ad praesentis vitae maria post terram venit. Poma etiam terrae hujus fuerunt mandati sermo, concessa possibilitas operis, naturae indita intelligentia conditoris. Sed haec poma quae edere in terra renuimus, per maria portamus, quia concessa bona tot munerum inconcussi custodire in paradiso noluimus, et servare nunc in tentationibus conamur. Tendentes ad terminum, aura vitae praesentis impellimur, mutabilitatis nostrae fluctu fatigamur. Sed quia per crucis mysterium ad ingenita naturae bona restringimur, quasi per lignum poma portamus. Quod tamen intelligi et aliter potest. Naves etenim cum poma portant, suavitatem odoris habent, sed gravitatem ponderis 311 non habent. Et humanum genus paradisi gaudiis expulsum vim contemplationis perdidit, robur conditae fortitudinis amisit; cumque ad superna repetenda se erigit, fragrat quidem odore memoriae, sed digne non exerit pondus vitae. Pomorum ergo odoribus repletur, et tamen huc illucque leviter mentis nostrae navis impellitur, quia et paradisi celsitudinem cum odoris recordatione meminimus, et importunos tentationum fluctus ex carne toleramus. Unde et apte subjungitur: Sicut aquila volans ad escam.[ Vet. XXV.] Aquila etenim alto valde volatu suspenditur, et adnisu praepeti ad aethera libratur; sed per appetitum ventris terras expetit, seseque a sublimibus repente deorsum fundit. Sic sic humanum genus in parente primo ad ima de sublimibus corruit, quod nimirum conditionis suae dignitas in rationis celsitudine quasi in aeris libertate suspenderat; sed quia, contra praeceptum, cibum vetitum contigit, per ventris concupiscentiam ad terras venit; et quasi post volatum carnibus pascitur, quia illa libera contemplationis inspiracula perdidit, et deorsum corporeis voluptatibus laetatur. Sicut ergo aquila volans ad escam, dies nostri velociter transeunt, quia quo ima petimus, eo subsistere in vita prohibemur.
11.32.2
Quaestiones durae circa hominis lapsum qui refrenandae. Menti etsi justa, tamen dura caecitas.-- Sed cum haec ante mentis oculos continua cogitatione revolvimus, duris taciti quaestionibus urgemur, cur omnipotens Deus condidit quem periturum esse praescivit? cur is qui summe potens et summe bonus est nequaquam voluit hominem talem facere qui perire non posset? Cum vero haec tacita mens interrogat, pavet ne ipso interrogationis ausu in superbiam erumpat, seque humiliter comprimit, et cogitationes restringit. Sed eo gravius affligitur, quo inter mala quae sustinet etiam de conditionis suae abscondito intellectu cruciatur. Unde hic quoque apte subjungitur: Cum dixero, Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor. Nequaquam quippe ita nos debere loqui dicimus cum, nostrae infirmitatis modum ex inquisitione transeuntes, nosmetipsos pavore reprehendimus, et supernae reverentiae consideratione refrenamus. In qua refrenatione scilicet mentis nostrae facies commutatur, quia quae prius non capiens audenter summa requirebat, infirmitatem suam postmodum agnoscens, venerari inchoat quod ignorat. Sed in ipsa commutatione dolor est, quia valde affligitur, quoniam primae culpae merito ad intelligenda ea quae de ipsa sunt caecatur. Quae patitur, justa esse considerat; pavet, ne in dolore per licentiam locutionis excedat; ori silentium indicit, sed excitatus dolor eo ipso quo restringitur augetur. Dicat ergo: Cum dixero, Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor, quia tunc gravius plerumque affligimur, cum quasi per consolationis studium afflictionis nostrae nobis conamur mala levigare. Sed quisquis, jam subtiliter parentis primi damnatione propagata, humani generis damna considerat, superest ut his adjungere propria metuat. Unde vir sanctus postquam communia intulit, repente specialia subjungit, dicens:
11.33.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. 312 CAPUT XXXIV [ Rec. XVII ].
11.33.1
VERS. 28.-- Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
11.33.1.1
Operibus etiam bonis timendum Job docet.-- Quae beatus Job opera exercuit, sacrae hujus historiae textus ostendit. Holocaustis quippe multiplicibus auctorem placare studuit, quia juxta filiorum numerum, ut scriptum est, consurgens diluculo, offerebat holocausta per singulos; eosque non solum ab immundis actibus, sed a prava quoque cogitatione mundabat. De quo, Scriptura teste, perhibetur: Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Affectum ergo compassionis exercuit, quia ipse de se amicorum quaestionibus exactus dicit: Flebam quondam super eum qui afflictus erat. Ministerium pietatis impendit, qui ait: Oculus fui caeco, et pes claudo. Castitatis munditiam in corde custodivit, qui obtestando se aperit, dicens: Si deceptum est cor meum super mulierem. Humilitatis culmen medullitus tenuit, qui dicit: Si contempsi judicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Beneficia largitatis impendit, qui ait: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Et rursum: Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Gratiam hospitalitatis exhibuit, qui dicit: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Et inter haec ad virtutum cumulum per excellentiorem viam charitatis, et inimicos dilexit, qui ait: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat. Et rursum: Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. Quid ergo vir sanctus sua opera verebatur, qui illa semper exhibuit, ex quibus placari Deus erga iniquitates solet? Quid ergo est quod, mira opera faciens, haec ipsa etiam veretur pavens, cum dicit: Verebar omnia opera mea, nisi quod in sancti viri actibus verbisque colligimus, ut si placere Deo veraciter cupimus, postquam perversa subigimus, ipsa in nobis etiam bene gesta timeamus?
11.33.1.2
[ Vet. XXVI.] 53. In illis metuendae desidia et fraus.-- Duo quippe sunt quae in bonis operibus necesse est ut studiose formidentur, desidia videlicet et fraus. Unde et per prophetam apud vetustam translationem dicitur: Maledictus omnis qui facit opus Dei fraudulenter et desidiose. Sed sciendum magnopere est, quia desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem. Illam namque minor Dei amor exaggerat, hanc autem male mentem possidens proprius amor creat. Fraudem quippe in Dei opere perpetrat quisquis, semetipsum inordinate diligens, per hoc quod recte egerit, ad remunerationis transitoria bona festinat. Sciendum quoque est quod tribus modis fraus ipsa committitur, quia per hanc procul dubio aut tacita cordis humani gratia, aut favoris aura, aut res quaelibet exterior desideratur. Quo contra recte de justo per prophetam dicitur: Beatus qui excutit manus suas ab omni munere. Quia enim non solum fraus in acceptione pecuniae est, munus procul dubio unum non est. Tres vero sunt acceptiones munerum, ad quas ex fraude festinatur. Munus namque a corde est captata gratia a cogitatione. Munus ab ore est gloria per favorem. Munus ex manu est praemium per dationem. Sed 313 justus quisque ab omni munere manus excutit, quia in eo quod recte agit, nec ab humano corde inanem gloriam, nec ab ore laudem, nec a manu recipere dationem quaerit. Solus ergo in Dei opere fraudem non facit, qui cum ad studia bonae actionis invigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis verba, nec ad humani judicii gratiam anhelat. Ipsa igitur bona nostra, quia insidiantis culpae evadere gladium nequeunt, nisi sollicito quotidie timore muniantur, per sanctum virum nunc recte dicitur: Verebar omnia opera mea. Ac si humili confessione diceretur: Quae aperte egerim video, sed quid in his latenter pertulerim ignoro.[ Vet. XXVII]. Saepe enim bona nostra latrocinanti fraude depereunt, quia rectis se nostris actibus concupiscentiae terrenae subjungunt. Saepe desidia interveniente deficiunt, quia a fervore quo coepta sunt frigescente amore tabefiunt. Quia ergo culpae subreptio vel in ipso virtutis actu vix vincitur, quid ad securitatem superest, nisi ut studiose semper et in virtute timeatur?
11.33.2.1
Delictum nullum est inultum.-- Sed post haec valde scrupulosum cordi se objicit quod subjungit: Sciens quod non parceres delinquenti. Si enim delinquenti non parcitur, quis ab aeterna morte eripitur, cum a delicto mundus nemo reperitur? An poenitenti parcit et delinquenti non parcit? Quia cum delicta plangimus, nequaquam jam delinquentes sumus. Sed quid quod Petrus cum negat respicitur, et Redemptoris negati respectu ad lacrymas vocatur? Quid quod Paulus cum Redemptoris nomen in terra conaretur exstinguere, ejus verba de coelo meruit audire? Sed tamen culpa in utroque punita est, quia et de Petro, teste Evangelio, scriptum est: Recordatus Petrus verbi Jesu, egressus foras, flevit amare. Et de Paulo haec eadem, quae hunc vocavit, Veritas dicit: Ego ostendam ei quanta eum oporteat pro nomine meo pati. Delinquenti ergo Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur Sic David audire post confessionem meruit: Dominus transtulit peccatum tuum. Et tamen multis post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum culpae quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur; sed tamen, reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus. Bene ergo dicitur: Sciens quod non parceres delinquenti, quia delicta nostra sive per nos, sive per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult videre. Sed saepe mens dum plus justo trepidat, dum pavore quatitur, dum sinistris suspicionibus urgetur, taedet hanc vivere, quae se ad vitam vel per labores ambigit pervenire. Unde et subsequenter adjungitur:
11.33.2.2
VERS. 29.-- Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
11.34.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXXV [ Rec. XVIII ].
11.34.1
Sancti ita incerti sunt ut confidant, ita confidunt ut non torpeant.-- Si enim remota pietate discutimur, opus nostrum poena dignum est, quod remunerari praemiis praestolamur. Vir igitur sanctus, sub occulta judicia trepidans, dicit: Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? non quo hunc laborasse poenitet, sed quo incertus esse de praemiis et inter labores dolet. Sciendum vero est quod viri sancti ita incerti sunt ut confidant, atque ita confidunt ut tamen ex securitate non torpeant. Quia ergo plerumque mens et impensa rectis actibus trepidat, restat ut postquam bonum opus agitur lacrymae deprecationis exquirantur, quatenus ad aeterna praemia meritum recti operis subvehat humilitas postulationis.[ Vet. XXVIII, Rec. XIX.] Sed tamen sciendum est quia mundos nos ad perfectum reddere, vel vita, vel lacrymae non valent quousque nos mortalitas nostrae corruptionis tenet. Unde et apte subjungitur:
11.35.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXXVI.
11.35.1
VERS. 30, 31.-- Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
11.35.1
Lacrymae mundant, si profluant cum humilitate. Si non propter terrena, sed superna bona.-- Aquae enim nivis sunt lamenta humilitatis. Quae profecto humilitas, quia ante districti judicis oculos caeteris virtutibus praeeminet, quasi per magni meriti colorem candet. Sunt namque nonnulli qui lamenta habent, sed humilitatem non habent, quia afflicti plangunt, sed tamen in ipsis fletibus vel contra proximorum vitam superbiunt, vel contra ordinationem conditoris eriguntur. Hi nimirum aquas habent, sed nivis aquas non habent, et mundi esse nequeunt, quia humilitatis fletibus minime lavantur. Aquis autem nivis a culpa se laverat qui confidenter dicebat: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Qui enim lamentis affliguntur, sed murmurando rebelles sunt, mentem quidem conterunt, sed humiliari contemnunt. Quamvis aquae nivis intelligi et aliter possunt. Aqua enim fontis et fluminis ex terra oritur, aqua vero nivis ex aere proruit. Et sunt plerique qui per orationum lamenta se cruciant, sed tamen totis lamentorum laboribus ad sola terrena desideria exsudant; compunguntur in precibus, sed felicitatis transitoriae gaudia exquirunt. Hos itaque nivis aqua non abluit, quia eorum fletus ab imis venit. Quasi enim ex terrae aqua perfusi sunt, qui pro terrenis bonis in precibus compunguntur. Qui vero idcirco plorant, quoniam praemia superna desiderant, aqua nivis hos diluit, quia coelestis compunctio infundit. Nam cum perennem patriam per lamenta appetunt, ejusque accensi desideriis plangunt, a summis accipiunt unde mundentur. Per manus autem quid aliud quam opera designantur? Unde quibusdam per prophetam dicitur: Manus vestrae sanguine plenae sunt; id est, opera crudelitate.
11.35.2.1
Perfectam munditiam hic non assequimur.-- Notandum vero quod vir sanctus non ait: Fulserunt mundissimae manus meae; sed, velut mundissimae manus meae, quia quousque poena corruptionis astringimur, quamlibet rectis operibus, veram munditiam nequaquam apprehendimus, sed imitamur. Unde et apte subjungitur: Tamen sordibus 315 intinges me. Deus nos sordibus intingere dicitur, intinctos sordibus demonstrare, quia quanto ad illum verius per bona opera surgimus, tanto subtilius vitae nostrae sordes agnoscimus, quibus ab ejus munditia discordamus. Ait ergo: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me. Ac si apertius dicat: Quamvis lamentis supernae compunctionis infundar, quamvis per studia rectae operationis exercear, in tua tamen munditia video quia mundus non sum. Intentam quippe Deo animam ipsa adhuc corruptibilis caro diverberat, ejusque amoris pulchritudinem obscenis et illicitis cogitationum motibus foedat.
11.35.2.2
[ Vet. XXIX.] 58. Animae vestis corpus.-- Unde et subditur: Et abominabuntur me vestimenta mea. Quid enim vestimenti nomine nisi hoc terrenum corpus exprimitur, quo induta anima tegitur, ne in subtilitate suae substantiae nuda videatur? Hinc etenim Salomon ait: Omni tempore sint vestimenta tua candida; id est, membra corporis a sordidis actibus munda. Hinc Isaias ait: Vestimentum mistum sanguine erit in combustionem. Sanguine quippe vestimentum miscere est desideriis carnalibus corpus inquinare. Quibus nimirum se pollui Psalmista formidaverat, cum dicebat: Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Hinc voce angeli ad Joannem dicitur: Habes pauca nomina in Sardis, quae non inquinaverunt vestimenta sua. More autem sacri eloquii vestimenta nostra nos abominari referuntur, quia abominabiles reddunt; sicut per Petrum quoque de Juda dicitur: Hic possedit agrum de mercede iniquitatis. Neque enim emptum pretio sanguinis agrum Judas possidere figuli potuit, qui, relatis triginta argenteis, traditionis crimen criminosiori in se protinus morte mulctavit; sed possedit dictum est possidere fecit. Ita hoc loco: Abominabuntur me vestimenta mea dicitur abominabilem facient, quia nimirum dum contra mentem membra superbiunt, dum sancti desiderii studia tentationum suarum tumultibus interrumpunt, in ipso suo certamine posita anima agnoscit quantum adhuc a divinitate despicitur, quae correptionem suam plene appetens transire, sed non valens, foedae pulvere cogitationis inquinatur. Hanc vestimentorum abominationem senserat qui dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Haec etiam vestimenta, in quibus perfecte placere non poterat, quandoque melius resumenda, deponere festine cupiebat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Dicat ergo vir justus: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea, quia quantumlibet ad summa ex compunctione contemplationis ascenderit, quantumlibet in opere se per exercitium laboris accinxerit, indignum tamen adhuc aliquid de corpore mortis sentit, et abominabilem se esse considerat in multis, quae de pondere corruptionis portat.[ Vet. XXX, Rec. XX.] Cui hoc quoque fit gravius, quod saepe neque hoc intelligit unde delinquit. Flagella suscipit, sed districto judici quid 316 in se majus, quidve minus displiceat, non agnoscit. Unde et subditur:
11.36.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXXVII.
11.36.1
VERS. 32.-- Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo, nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri.
11.36.1
Justo quam grave sit ignorare unde delinquit.-- Dum cum quolibet in judicio ex aequo contendimus, et quid contra nos dicatur agnoscimus, et in his quae dicimus audimur, et quo objecta patenter apprehendimus, eo audenter ad proposita respondemus. Quia ergo invisibilis judex quae facimus videt, quasi audit quae dicimus; sed quia id quod ei displicet nequaquam plene cognoscimus, quasi quid ipse dicit ignoramus. Vir igitur sanctus vestimentorum suorum abominationem considerans, eo amplius timet, quo audiri ex aequo in judicio non valet, quia quousque corruptionis suae pondere premitur, hoc in poena sua gravius tolerat, quod et sensum sui reprehensoris ignorat. Ac si aperte dicat: In hoc ex aequo non audior, quia et patent cuncta quae facio, et tamen ipse nescio per quanta reprehendor. Sequitur:
11.37.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXXVIII.
11.37.1
VERS. 33.-- Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
11.37.1
Arguere Deum quid sit.-- Durum sonat ut quaeratur qui Deum arguat; sed durum non erit, si recurrat ad memoriam quod ipse per alium prophetam dicit. Per Isaiam quippe admonet, dicens: Quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam; et venite, et arguite me, dicit Dominus. Ei namque quem arguimus rationis auctoritate contraimus. Et quid est quod Dominus, agere sancta nos admonens, adjungit: Venite, et arguite me, nisi quod aperte insinuat quantam bonis actibus fiduciam praestat? Ac si patenter dicat: Recta agite, et animadversionis meae motibus non jam per deprecationis gemitum, sed per fiduciam auctoritatis obviate. Hinc etenim Joannes dicit: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Hinc est quod Moyses, quia placet serviens, auditur tacens, cum silenti dicitur: Quid clamas ad me? Hinc est quod irascentem retinet, cum audit: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra populum istum. Hinc est quod arguentem Dominus non habuisse se queritur, cum per prophetam dicitur: Quaesivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me, ne dissiparem eam, et non inveni. Hinc est quod graviter Isaias deplorat, dicens: Omnes nos cecidimus quasi folium, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos; non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te.
11.37.2
Christus solus potuit nos a morte liberare. Patiendo hominis culpam corripuit, et placavit Dei iram.-- Sed possunt recti quilibet per acceptae innocentiae meritum aliquando praesentis motibus animadversionis obviare, non autem valent virtute propria ab humano genere supplicia secuturae mortis expellere. Vir igitur sanctus humanum genus consideret quo defluxit; aeternae mortis damna conspiciat; cui nimirum constat quia nequaquam justitia humana contradicat, videat quam perverse homo deliquerit; videat quam districte conditor contra hominem irascatur, et mediatorem Dei et hominis, Deum et hominem, requirat.[ Vet. XXXI, Rec. XXI.] Quem quia longe post venturum considerat, deplorans 317 dicat: Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. Redemptor quippe humani generis, mediator Dei et hominis per carnem factus, quia justus in hominibus solus apparuit, et tamen ad poenam culpae etiam sine culpa pervenit, et hominem arguit ne delinqueret, et Deo obstitit ne feriret, exempla innocentiae praebuit, poenam malitiae suscepit. Patiendo ergo utrumque arguit, qui et culpam hominis, justitiam aspirando, corripuit, et iram judicis moriendo temperavit; atque in utrisque manum posuit, quia et exempla hominibus quae imitarentur praebuit, et Deo in se opera, quibus erga homines placaretur, ostendit. Nullus quippe ante hunc exstitit, qui sic pro alienis reatibus intercederet, ut proprios non haberet. Aeternae igitur morti tanto quis in aliis obviare non poterat, quanto hunc reatus de propriis astringebat. Venit itaque novus homo ad homines, contradictor ad culpam, amicus ad poenam; mira monstravit, crudelia pertulit. Manum ergo suam in ambobus posuit, quia unde reum recta docuit, inde iratum judicem placavit. Qui hoc quoque ipsis suis miraculis mirabilius praebuit, quia corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit. Unde et subditur:
11.38.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XXXIX [ Rec. XXII ].
11.38.1
VERS. 34.-- Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.
11.38.1
Mansuetudine potius quam terrore nos correxit.-- Per legem quippe virgam Deus tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. Sed incarnatus virgam abstulit, quia vias vitae per mansuetudinem ostendit. Unde ei per Psalmistam dicitur: Intende, prospere procede, et regna, propter veritatem et mansuetudinem et justitiam( Psal. XLIV, 5).[ Vet. XXXII.] Timeri quippe quasi Deus noluit, sed quasi pater ut amaretur inspiravit. Quod liquido Paulus dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater. Unde hic quoque apte subjungitur:
11.39.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XL.
11.39.1
VERS. 35.-- Loquar, et non timebo eum.
11.39.1
Timor a peccato nos suscitare non valuit.-- Vir enim sanctus, quia humani generis Redemptorem venire mitem conspicit, non metum ad Dominum, sed affectum ad patrem sumit; et timorem despicit, quia per adoptionis gratiam ad amorem surgit. Hinc Joannes ait: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Hinc Zacharias dicit: Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi. A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Quod bene Elisaeo Sunamitis filium suscitante signatur, qui cum baculo puerum mittens, exstincto filio vitam minime reddidit; per semetipsum vero veniens, seque super mortuum sternens, atque ad ejus membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit. Auctor quippe humani generis Deus, quasi mortuum puerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quia per Moysen terrorem legis protulit, quasi 318 per puerum virgam misit. Sed puer cum baculo mortuum suscitare non valuit, quia, Paulo attestante: Nihil ad perfectum adduxit lex. Ipse autem per semetipsum veniens, et super cadaver se humiliter sternens, ad exaequanda sibi mortui membra se collegit: Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Huc illucque deambulat, quia et Judaeam juxta, et longe positas gentes vocat. Super mortuum septies inspirat, quia per apertionem divini muneris gratiae septiformis spiritum in peccati morte jacentibus tribuit. Moxque vivens erigitur, quia is, quem terroris virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam rediit. Dicat itaque ex sua, dicat ex voce humani generis: Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat; loquar, et non timebo eum. Ubi et apte subjungitur:
11.40.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XLI.
11.40.1
IBID.-- Neque enim possum metuens respondere
11.40.1
Timor digna Deo pro ejus donis obsequia non reddit.-- Respondere quippe cuilibet dicimur cum factis illius digna opera repensamus. Deo ergo respondere est donis ejus praecedentibus nostra obsequia reddere. Unde et psalmi quidam, in quibus sancta operatio imitanda proponitur, ad respondendum scripti praenotantur. Rectum itaque Deus hominem condidit, eumque ad perversa defluentem cum longanimitate toleravit. Quotidie culpam aspicit, et tamen vivendi spatia non citius abscidit; dona largitur benignitate sua, et erga malos utitur patientia sua. Respondere homo tot beneficiis debet; sed tamen respondere metuens non valet, quia humani generis conditorem qui adhuc serviliter formidat, procul dubio non amat. Nam tunc solum Deo vera obsequia reddimus, cum eum propter amoris fiduciam non timemus; cum nos ad bona opera affectus, non metus dirigit; cum malum nostrae menti jam non placet, etiam si licet. Nam qui a perversitatis opere ex timore restringitur, perversa libenter ageret, si liceret. Nequaquam ergo veraciter rectus est, qui adhuc a pravitatis desiderio liber non est. Bene itaque dicitur: Neque enim possum metuens respondere, quia vera obsequia Deo non reddimus, si ex timore mandatis illius, et non potius ex amore servimus. Sed cum menti nostrae ejus dulcedinis amor accenditur, omne desiderium praesentis vitae levigatur, in taedium dilectio vertitur, atque hanc cum moerore mens tolerat, cui victa prius reprobo amore serviebat. Unde et apte subditur:
11.41.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XLII [ Vet. XXXIII, Rec. XXIII ].
11.41.1
CAP. X, VERS. 1.-- Taedet animam meam vitae meae.
11.41.1
Amor Dei vitae hujus taedium parit, et ad erratorum confessionem adducit.-- Sed cum praesens vita vilescere, cum conditoris amor dulcescere coeperit, sese contra se animus accendit, ut accusare se de culpis debeat, in quibus se ante supernorum nescius defendebat. Unde adhuc recte adjungit:
11.42.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XLIII.
11.42.1
IBID.-- Dimittam adversum me eloquium meum.
11.42.1
Quasi pro se eloquio suo utitur, qui prava quae gessit defendere excusationibus conatur. Sed adversum se eloquium dimittit, qui accusare in se hoc incipit quod erravit. Saepe vero et cum delinquimus 319 ea quoque quae agimus dijudicamus. Accusat mens ipsa quod perpetrat; sed quia hoc ex desiderio minime deserit, erubescit confiteri quod fecit. Cum vero toto jam judicio carnis delectationem premit, audaci voce in accusationis suae confessionem se erigit. Unde recte nunc dicitur: Dimittam adversum me eloquium meum, quia fortis mens relaxare contra se verba detestationis inchoat, quae apud semetipsam prius infirme verecundata retinebat. Sed sunt nonnulli qui apertis vocibus culpas fatentur, sed tamen in confessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt. Unde adhuc apte subjungitur:
11.43.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XLIV [ Rec. XXIV ].
11.43.1
IBID.-- Loquar in amaritudine animae meae.
11.43.1
Confessio fiat in amaritudine animae.-- Qui culpas suas detestans loquitur, restat necesse est ut has in amaritudine animae loquatur, ut haec ipsa amaritudo puniat quidquid lingua per mentis judicium accusat. Sciendum vero est quia ex poena poenitentiae, quam sibi mens irrogat, aliquatenus securitatem percipit, atque ad interrogationem superni judicis fidentior exsurgit, ut semetipsam subtilius inveniat, et erga se quaeque quomodo disponantur agnoscat. Unde et protinus additur:
11.44.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XLV.
11.44.1
VERS. 2.-- Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.
11.44.1.1
Judicat nos hic et punit Deus duobus modis.-- Quia peccatorem se in amaritudine animae asserit, quid Deo aliud quam ne condemnetur dicit? quia amaritudo praesentis poenitentiae exstinguit supplicia sequentis irae. Duobus autem modis in hac vita hominem Deus judicat, quia aut per mala praesentia irrogare jam tormenta sequentia incipit, aut tormenta sequentia flagellis praesentibus exstinguit. Nisi enim delictis exigentibus justus judex et nunc et postmodum quosdam percuteret, Judas minime dixisset, Secundo eos qui non crediderunt perdidit; et de iniquis Psalmista non diceret: Induantur sicut diploide confusione sua. Diploidem quippe duplum vestimentum dicimus. Confusione ergo sicut diploide induti sunt qui juxta reatus sui meritum et temporali et perpetua animadversione feriuntur. Solos quippe poena a supplicio liberat quos immutat. Nam quos praesentia mala non corrigunt, ad sequentia perducunt. Si autem nequaquam quosdam poena praesens a supplicio aeterno defenderet, Paulus minime dixisset: Cum judicamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Hinc voce angelica ad Joannem dicitur: Ego quos amo redarguo et castigo. Hinc etiam scriptum est: Quem diligit Dominus castigat, flagellat omnem filium quem recipit:
11.44.1.2
[ Vet. XXXIV.] 69. Mens justi ut secura sit, trepidat.-- Saepe ergo mens justi, ut magis secura sit, altius trepidat; et cum flagellis cingitur, superni judicii incertitudine turbatur. Pavet ne initium sequentis damnationis sit omne quod patitur; et per cogitationem interrogat judicem, quia de vitae suae meritis ambigit in percussione. Sed cum vitae virtus ad oculos mentis reducitur, quasi consolatio a judice respondetur, quia nequaquam ad perdendum percutit quem in actionis innocentia feriendo 320 custodit. Bene itaque nunc dicitur: Indica mihi cur me ita judices. Ac si aperte diceretur: Quia flagellando me judicas, ostende quod ad judicium per flagella securum reddas. Quod tamen intelligi et aliter potest. Nam plerumque vir justus flagella ad probationem percipit, et vitam suam subtilissima inquisitione discutiens, quamvis se peccatorem et sentiat et fateatur, pro qua tamen specialiter culpa percutitur, minime cognoscit; atque eo magis in percussione trepidat, quo causas suae percussionis ignorat. Petit ut semetipsum sibi judex indicet, quatenus quod ille animadvertendo percutit, hoc in se flendo et ipse castiget. Scit namque quod aequissimus vindex injuste quempiam nostrum nullo modo affligit, et magno metu concutitur, quia et dolet in verbere, et deprehendere in se perfecte non valet quod deploret. Unde adhuc subditur:
11.45.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XLVI [ Rec. XXV ].
11.45.1
VERS. 3.-- Nunquid bonum tibi videtur, si calumnieris et opprimas pauperem, opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?
11.45.1
Justi propter quid flagelletur ignorantis anxietas.-- Hoc nimirum sic per interrogationem dicitur, ut negetur. Ac si aperte diceretur. Tu qui summe bonus es, novi quia bonum non aestimas, ut pauperem per calumniam premas. Et scio ergo quia non est injustum quod patior, et eo magis doleo quo causas justitiae ignoro. Notandum vero quod non ait Ut opprimas innocentem, sed pauperem. Qui enim districtioni judicis nequaquam innocentiam, sed paupertatem suam objicit, non jam de vita audaciam arripit, sed quam se infirmum conspiciat ostendit. Ubi et congrue subjungit: Opus manuum tuarum. Ac si aperte dicat: Impie opprimere non potes, quem te fecisse gratuito recordaris.
11.45.2
Deus non sinit nos supra vires tentari.-- Bene autem subditur: Et consilium impiorum adjuves? Quos namque hoc loco impios, nisi malignos spiritus vocat? Qui cum redire ipsi ad vitam nequeant, crudeliter socios ad mortem quaerunt. Quorum nimirum consilium fuit ut beatum Job divina correptio tangeret, et qui in tranquillitate justus exstiterat, saltem per flagella peccaret. Sed impiorum consilium Dominus non adjuvit, quia eorum tentationibus carnem justi prodidit, animam negavit. Hoc indesinenter contra bonos consilium maligni spiritus ineunt, ut hi quos servire Deo innocue in tranquillitate conspiciunt vexati adversitatibus ad voraginem culpae rapiantur. Sed eorum consilii acumen destruitur, quia pius conditor cum viribus flagella moderatur, ne virtutem poena transeat, et per astutiam fortium humana infirmitas excidat. Unde et bene per Paulum dicitur: Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Nisi enim misericors Deus cum viribus tentamenta modificet, nullus profecto est qui malignorum spirituum insidias non corruens portet, quia si mensuram judex tentationibus non praebet, eo ipso protinus stantem dejicit, quo ultra vires onera imponit. Sic autem beatus Job negando 321 requisivit ista quae protulit, sicut et requirendo negat ea quae illico subjungit, dicens:
11.46.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XLVII [ Rec. XXVI ].
11.46.1
VERS. 4- 7.-- Nunquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu videbis? Nunquid sicut dies hominis dies tui, aut anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? et scias quia nihil impium fecerim.
11.46.1
Discrimen visus humani et divini, dierum nostrorum et aeternitatis.-- Oculi carnei facta temporum non nisi in tempore agnoscunt, quia et ipsi ad videndum cum tempore prodeunt, cum tempore clauduntur; et humanus visus quodlibet opus sequitur, non praecurrit, quia vix existentia aspicit, et ventura nullo modo agnoscit.[ Vet. XXXV.] Dies quoque et anni hominis a diebus et annis discrepant aeternitatis, quia vitam nostram, quae tempore incipitur, tempore finitur; dum intra sinus sui latitudinem format, aeternitas devorat. Cujus nimirum immensitas, quia ultra citraque super nos tenditur, sine inchoatione et termino ejus aeternum esse dilatatur; eique nec transacta praetereunt, nec adhuc ventura, quasi quae non appareant, desunt, quia is qui semper esse habet, cuncta sibi praesentia conspicit; cumque aspiciendo post et ante non tenditur, nulla intuitus mutatione variatur. Dicat ergo: Nunquid oculi carnei tibi sunt; aut sicut videt homo, et tu videbis? Nunquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? et scias quia nihil impium fecerim. Ac si humiliter requirens, diceret: Cur me in tempore per flagella examinas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti? Cur culpas meas verberibus interrogas, quem per aeternitatis tuae potentiam nec prius quam conderes ignoras? Cujus nimirum potentiae mox pondus exprimit, cum subjungit:
11.47.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XLVIII.
11.47.1
IBID.-- Cum sit nemo qui de manu. tua possit eruere.
11.47.1
Humilis deprecatio flagellati.-- Ac si aperte dicat: Quid tibi restat, nisi parcere, cujus virtuti nullus valet obviare? Quo enim nemo est qui animadversionem tuam ex merito suae virtutis retineat, eo a se facilius tua pietas exigat ut parcat. Quia autem nos in delicto concepti, in iniquitatibus editi, aut noxie prava perpetramus, aut incaute etiam recta agendo delinquimus, districtus judex unde nobis fiat placabilis, non habemus. Sed cum nostrum opus ejus obtutibus dignum exhibere non possumus, restat ut ad placationem illius suum ei opus offeramus. Unde et subditur:
11.48.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT XLIX [ Rec. XXVII ].
11.48.1
VERS. 8.-- Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me?
11.48.1.1
Manichaei dogma destruitur.-- Ac si ei humiliter dicat: Quia sub justo examine dignum non est tua placatione quod feci, pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Quibus etiam verbis perversum Manichaei dogma destruitur, qui duo esse principia mentiens, a Deo spiritum, a Satana vero carnem conditam asserere conatur. Sanctus etenim vir prophetici gratia spiritus plenus, longe post ventura considerat, et errorum genimina praevidens calcat, dicens: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu. Qui enim et plasmatum se, et factum totum in circuitu a Deo asserit, tenebrarum genti 322 nec in spiritu suo aliquid nec in carne derelinquit. Nam plasmatum se propter internam imaginem retulit; factum vero totum in circuitu, in eo quod ex carnis constat indumento, memoravit.
11.48.1.2
[ Vet. XXXVI.] 75. Hominis praerogativa in rerum conditione.-- Notandum vero est quia per hoc quod se plasmatum Dei manibus asserit; misericordiae judicis dignitatem suae conditionis opponit. Quamvis enim per coaeternum Patri Verbum cuncta creata sunt, in ipsa tamen relatione creationis ostenditur quantum cunctis animalibus, quantum rebus vel coelestibus, sed tamen insensibilibus, homo praeferatur. Cuncta quippe dixit et facta sunt. Cum vero facere hominem decernit, hoc quod reverenter pensandum est praemittit, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram( Genes I, 26). Neque enim de eo sicut de rebus caeteris scriptum est, Fiat, et factum est; neque ut aquae volatilia, sic terra hominem protulit; sed prius quam fieret faciamus dicitur, ut videlicet quia rationalis creatura condebatur, quasi cum consilio facta videretur. Quasi per studium de terra plasmatur, et inspiratione conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur, ut scilicet non per jussionis vocem, sed per dignitatem operationis existeret, qui ad conditoris imaginem fiebat. Quod igitur per conditionem homo elegantius in terra creaturis caeteris accepit, hoc in flagello positus pietati sui opificis opponit, dicens: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me? Ac si aperte dicat: Cur tanta vilitate despicis, quem cum tanta dignitate condidisti? Et quem ratione rebus caeteris praefers, cur ex dolore supponis? Sed tamen haec eadem nostra dignitas fulget per imaginem, et longe distat a beatitudinis perfectione per carnem, quia dum spiritus miscetur pulveri, quodam modo connectitur infirmitati. Quam scilicet infirmitatem beatus Job pietati judicis objicit, cum subjungit:
11.49.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT L [ Rec. XXVIII ].
11.49.1
VERS. 9.-- Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me.
11.49.1
Quare angelus irremissibiliter peccavit, non homo.-- Angelorum spiritus idcirco irremissibiliter peccaverunt, quia tanto robustius stare poterant, quanto eos carnis admistio non tenebat. Homo vero idcirco post culpam veniam meruit, quia per carnale corpus aliquid quo semetipso minor esset accepit. Unde et apud respectum judicis argumentum pietatis est haec eadem infirmitas carnis; sicut per Psalmistam dicitur: Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et multiplicavit ut averteret iram suam ab eis, et non accendit omnem iram suam, et rememoratus est quia caro sunt. Ut lutum ergo homo factus est, quia de limo est ad conditionem sumptus. Lutum quippe fit, cum se aqua terrae conspergit. Sicut lutum itaque homo est conditus, quia quasi aqua infundit pulverem, cum anima rigat carnem. Quod sanctus vir bene pietati judicis objicit, cum postulans dicit: Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Ac si aperte dicat: Infirmitatem carnis considera, et reatum iniquitatis laxa. Ubi aperte quoque mors ejusdem carnis adjungitur, cum protinus subinfertur:
11.50.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LI.
11.50.1
IBID.-- 323 Et in pulverem reduces me.
11.50.1
Hominem excusat carnis infirmitas.-- Ac si patenter postulet, dicens: Memento, quaeso, quod per carnem a terra venio, et per ejus interitum ad terram tendo. Materiam itaque originis, et poenam finis aspice, et culpae citius transeuntis parce.[ Vet. XXXVII, Rec. XXIX.] Sed quia qualitatem protulit hominis conditi, nunc subjungit ordinem propagati, dicens:
11.51.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LII.
11.51.1
VERS. 10, 11.-- Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me.
11.51.1
Hominis ortus descriptio.-- Plasmatus quippe homo sicut lutum factus est, propagatus autem et sicut lac mulgetur semine, et sicut caseus coagulatur in carne. Carnibus et pelle induitur, ossibus nervisque solidatur. Per lutum ergo primae conditionis qualitas, per lac vero sequentis ordo conceptionis exprimitur, quia per coagulationis incrementa ducitur, ut paulisper in ossa roboretur. Sed angusta Dei laus est descriptio creati corporis, nisi etiam subsequenter exprimatur mira aspiratio vivificationis. Unde et subditur:
11.52.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LIII.
11.52.1
VERS. 12.-- Vitam et misericordiam tribuisti mihi.
11.52.1
Vitae inspiratio et conservatio.-- Sed incassum nobis bona conditor tribuit, si non omne quod tribuit ipse custodit. Sequitur,-- IBID:-- Et visitatio tua custodivit spiritum meum. Haec autem quae de exteriori homine diximus, etiam interiori quemadmodum possit congruere libet ut breviter replicando monstremus.
11.52.2
Homo lutum, fit pulvis subtracta gratia. Bella carnis patitur, sed gratia roboratur.-- Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Sicut lutum quippe homo noster interior existit, quia sancti Spiritus gratia terrenae menti infunditur, ut ad intellectum sui conditoris erigatur. Humana namque cogitatio, quae peccati sui sterilitate aruit, per vim sancti Spiritus, quasi irrigata terra viridescit. Sed saepe dum perceptis superni doni virtutibus sine interruptione utimur, ad privatam fiduciam usu continuae prosperitatis elevamur. Unde fit plerumque ut isdem qui sublevaverat parumper Spiritus deserat, quatenus ipsum sibi hominem ostendat. Quod sanctus vir protinus exprimit, cum subjungit: Et in pulverem reduces me. Quia enim per subtractionem Spiritus mens aliquantulum in tentatione deseritur, quasi ab humore pristino terra siccatur, ut infirmitatem suam derelictus sentiat, et sine infusione supernae gratiae quantum homo aruit cognoscat. Qui apte quoque reduci ad pulverem dicitur, quia dimissus sibi cujuslibet tentationis aura raptatur. Sed dum relicti concutimur, ea quae afflati cognovimus subtilius jam dona cogitamus. Unde subjungit: Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Mens etenim nostra cum per sancti Spiritus gratiam ab usu vetustae conversationis abstrahitur, sicut lac mulgetur, quia in quadam novae inchoationis teneritudine et subtilitate formatur; et sicut caseus coagulatur, quia in constipatione pinguescentis cogitationis astringitur, ut nequaquam jam per desideria diffluat, sed in uno amore se colligens, ad solidam reformationem surgat.[ Vet. XXXVIII.] Plerumque vero contra haec eadem rudimenta spiritalia ex usu veteri caro submurmurat, et mens bella tolerat ex homine quem foris portat. Unde subjungit: Pelle et carnibus vestisti me. Pelle quippe 324 et carnibus interior homo vestitur, quia in eo quod ad superna erigitur, carnalium motuum obsidione vallatur. Sed tendentem ad justitiam nequaquam in tentatione conditor deserit, qui per infusionem gratiae etiam peccantem praevenit; sed sublevatam mentem et ad bella exterius laxat, et interius roborat. Unde adhuc apte subjungitur; Ossibus et nervis compegisti me. Carnibus et pelle vestimur, sed ossibus nervisque compingimur, quia etsi tentatione foras irruente concutimur, intus tamen nos conditoris manus roborat, ne frangamur. Carnis itaque nos motibus humiliat ad dona, sed per ossa virtutum roborat contra tentamenta. Ait ergo: Carne et pelle vestisti me, ossibus et nervis compegisti me. Ac si aperte dicat: Foras me ad probationem deseris, sed tamen intus ne peream virtutibus astringendo custodis. Qui idcirco nobis bene vivendi rectitudinem tribuit, quia benigne praeterita quae deliquimus parcit. Unde et adhuc apte subjungitur: Vitam et misericordiam tribuisti mihi.
11.52.3
Vitam ex misericordia Dei praeveniente et subsequente accipit et servat.-- Vita quippe tribuitur cum malignis mentibus benignitas aspiratur. Sed vita sine misericordia accipi nequaquam valet, quia ad obtinenda Dominus justitiae bona non adjuvat, si prius misericorditer anteactas nequitias non relaxat. Vel certe vitam nobis et misericordiam tribuit, quia ea qua nos misericordia ad bene vivendum praevenit, etiam subsequente custodit. Nisi enim misericordiam subroget, servari non valet vita quam praebet. Ipso quippe quotidie humanae vitae usu veterascimus, et exterioris hominis impulsu cogitatione lubrica ab interioribus eximus. Et nisi nos superna visitatio vel ad amorem compungendo vivificet, vel ad timorem flagellando restauret, repentino lapsu mens funditus tota destruitur, quae longo virtutis studio innovata videbatur. Unde subjungit: Et visitatio tua custodivit spiritum meum. Humanum quippe spiritum visitatio superna custodit, cum hunc virtutibus ditatum, vel flagello percutere, vel compungere amore non desinit. Nam si dona praestat, sed hunc continue restaurando non sublevat, citius bonum perditur, quod non a largiente custoditur. Sed ecce vir sanctus dum se humiliter agnoscit, conferenda generaliter divinae misericordiae secreta deprehendit; cumque infirmitatem suam veraciter fatetur, repente ad cognoscendam vocationem gentium sublimiter rapitur. Nam protinus subdit:
11.53.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LIV [ Rec. XXX ].
11.53.1
VERS. 13.-- Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
11.53.1
Vocatio gentium in consilio Dei abscondita.-- Ac si aperte dicat: Cur de me trepido, qui et universas gentes quia colligas scio? Quod tamen in corde celas, quia hoc adhuc aperto sermone non indicas. Sed qui et universorum reminisceris, me procul dubio de venia certum facis.[ Vet. XXXIX.] Sciendum vero est quia in quibusdam factis et certi de venia reddimur, et post perpetratas culpas ad absolutionis nostrae fiduciam correctione et poenitentia subsequente roboramur; perpetratae tamen nostrae nequitiae adhuc memoria tangimur, et cogitatione illicita aversi nolentesque pulsamur. Unde et apte subjungitur:
11.54.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LV [ Rec. XXXI ].
11.54.1
VERS. 14.-- Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab 325 iniquitate mea mundum me esse non pateris?
11.54.1
Peccata deleta qui memoriam inficiant, et bellum reparent. Quid tum agendum.-- Ad horam Dominus peccatum parcit, cum reatum culpae concessis protinus fletibus diluit. Sed ab iniquitate nostra mundos nos esse non patitur, quia volentes quidem culpam fecimus, sed nonnunquam nolentes ejus memoriam cum delectatione toleramus. Saepe namque hoc quod a conspectu jam judicis fletu interveniente deletum est ad animum redit, et devicta culpa ad delectationem rursus inserpere nititur, atque in antiquo certamine rediviva pulsatione reparatur; ita ut quod prius egit in corpore, hoc importuna cogitatione postmodum verset in mente. Quod caute ille conspicere athleta spiritalis noverat, qui dicebat: Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Quid namque cicatrices, nisi sanationes sunt vulnerum?[ Vet. XL.] Laxatas ergo nequitias ad delectationem memoriae redire conspexerat, qui cicatrices deflebat. Cicatrices quippe computrescere est sanata jam peccatorum vulnera rursus in tentationem serpere, atque ex eorum suggestionibus, post superductam cutem poenitentiae, fetorem culpae iterum doloremque sentire. Qua videlicet in re et nihil foras opere agitur, et sola intus cogitatione peccatur; districtoque se reatu mens obligat, nisi hoc sollicitis lamentis tergat.
11.54.2
Unde bene per Moysen dicitur: Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra; et non revertetur prius quam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra. Nocturnum quippe est somnium tentatio occulta, per quam tenebrosa cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corporis opere non expletur. Sed somnio nocturno pollutus egredi extra castra praecipitur, quia videlicet dignum est ut qui immunda cogitatione polluitur, indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur, culpae suae meritum ante oculos ponat, et ex bonorum se aestimatione despiciat. Polluto ergo extra castra exire est turpi impugnatione laboranti, sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperam lavatur aqua, cum defectum suum conspiciens ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne quod animum occulta inquinatio accusat. Sed post occasum solis ad castra redeat, quia, defervescente tentationis ardore, necesse est ut iterum fiduciam erga societatem bonorum sumat. Post aquae quippe lavationem, occumbente sole ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae, frigescente flamma cogitationis illicitae, ad fidelium merita praesumenda reparatur; ut jam se a caeteris longe esse non aestimet, qui mundum se per obitum intimi ardoris gaudet. Sed inter haec sciendum est quod idcirco nonnunquam impulsu illicitae cogitationis affligimur, quia in quibusdam terrenae conversationis actibus, quamvis licitis, libenter occupamur. Cumque vel in minimis terrena actio per desiderium tangitur, crescente contra nos antiqui hostis fortitudine, mens nostra non minima importunitate tentationis inquinatur. Unde 326 et sacerdos legis, membra hostiae per frusta concisa, caput atque ea quae erga jecur sunt, jubetur ignibus cremare, pedes vero atque intestina hostiae prius aqua diluere. Nos quippe ipsos sacrificium Deo offerimus cum vitam nostram cultui divino dedicamus. Qui membra hostiae per frusta concisa super ignem ponimus, cum vitae nostrae opera in virtutibus distinguentes immolamus. Caput atque ea quae juxta jecur continentur incendimus, cum in sensu nostro, quo omne corpus regitur, atque in occultis desideriis flamma divini amoris ardemus. Et tamen praecipitur ut pedes atque intestina hostiae laventur. Pedibus enim terra tangitur, intestinis vero stercora gestantur, quia plerumque jam ex desiderio in aeternitatem succendimur, jam toto devotionis sensu ad appetitum nostrae mortificationis inhiamus; sed quia adhuc terrenum prae infirmitate aliquid agimus, nonnulla etiam quae jam subegimus illicita in corde toleramus. Cumque cogitationes nostras immunda tentatio inquinat, quid aliud quam intestina hostiae stercus portant? Sed ut comburi debeant, laventur, quia nimirum necesse est, ut immundas cogitationes timoris fletus diluat, quas in acceptione sacrificii supernus amor incendat. Et quidquid mens vel de inexperto certamine, vel de conversationis pristinae memoria patitur, lavetur, ut tanto suavius in conspectu sui spectatoris ardeat, quanto cum ei assistere coeperit nil terrenum secum, nil lubricum in ara suae orationis imponit. Vir igitur sanctus humanae mentis damna conspiciat, quod plerumque se cogitatione illicita inquinat; et postquam reatum operis judex relaxat, et, sua plorans, nostra quae ploremus aperiat, dicens: Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Ac si aperte dicat: Si culpam venia abstulit, cur hanc et a memoria non detergit?[ Vet. XLI, Rec. XXXII.] Saepe autem ita mens in culpae recordatione concutitur, ut ad perpetrationem illius longe gravius quam prius capta fuerat urgeatur; et deprehensa trepidat, seque ipsam variis motibus impulsa perturbat. Metuit quidem ne vincatur tentationibus, sed resistens hoc ipsum quod longo labore certaminis affligitur perhorrescit. Unde et apte subjungitur:
11.55.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LVI.
11.55.1
VERS. 15.-- Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
11.55.1
Vitiis renitentis ac cedentis discrimen.-- Impius namque vae habet, justus miseriam, quia et aeterna damnatio reprobum sequitur, et electus quisque doloribus transitoriae adversitatis expiatur. Impius caput levat, sed elatus evadere vae quod sequitur non valet. Justus, labore sui certaminis afflictus, caput levare non sinitur, sed pressus a perpetua afflictione liberatur. Ille se in voluptatibus erigit, sed suppliciis sequentibus mergit. Iste se in dolore deprimit, sed tamen a pondere aeternae animadversionis abscondit. Consideret ergo vir sanctus quod aut renitens homo vitiis praesenti labore afficitur, aut succumbens perpetuae afflictioni mancipatur, et dicat: Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. Ac si aperte deploret, 327 dicens: Aut substratus carnis desideriis, supplicio aeterno subjicior; aut repugnans illicitis motibus poena praesenti crucior, quia a labore certaminis liber non sum. Sed superna dispensatio idcirco nos tota sibi intentione servientes carnis nostrae permittit impugnationibus concuti, ne mens nostra in superbiam audeat praesumptione suae securitatis elevari, ut dum pulsata trepidat, in solo auctoris adjutorio spei pedem robustius figat. Unde et adhuc apte subjungitur:
11.56.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LVII [ Rec. XXXIII ].
11.56.1
VERS. 16.-- Et propter superbiam quasi, leaenam capies me.
11.56.1.1
Leaena qua arte capiatur. Eodem modo et lapsi et reparati sumus.-- Leaena cum escam catulis exquirit, inhianter in foveam captionis ruit. Sicut enim ex quibusdam regionibus fertur, fit in ejus itinere fovea, in qua pecus deponitur, ut illuc se ejus appetitu projicere leaena provocetur: quae angusta simul et alta praeparatur, ut in eam ruere ambiendo valeat, sed hanc saliendo nullo modo evadat. Alia quoque fovea, quae priori cohaereat, effoditur, quae tamen ei, in qua pecus est, extremae partis apertione conjungitur. In qua nimirum cavea ponitur, ut leaena corruens, quia desuper terroribus urgetur, cum quasi in secretiori parte foveae occultare, se appetit, caveam volens intret; cujus jam saevitia nequaquam pertimescitur, quia clausa in cavea levatur. Quae enim sua sponte in foveam corruit, ad superiores partes circumsepta vectibus redit. Sic sic nimirum humana mens capta est, quae in libertate arbitrii condita, dum nutrire desideria carnis appetivit, quasi leaena catulis escam quaesivit, atque in deceptionis suae foveam cecidit, quae, suadente hoste, ad cibum prohibitum manum tetendit. Sed in fovea protinus caveam invenit, quia sponte ad mortem veniens corruptionis suae mox carcerem pertulit; atque ad auras liberas, gratia interveniente, reducitur. Sed cum multa agere conatur, et non valet, ejusdem corruptionis suae obstaculis quasi caveae vectibus ligatur. Jam quidem eam in quam ceciderat damnationis foveam evasit, quia secuturae mortis supplicium, manu redemptionis adjuta, ad veniam redeundo superavit. Sed tamen coarctata caveam tolerat, quia supernae quoque disciplinae nexibus cingitur, ne per carnis desideria vagetur. Quae ergo sponte sua in foveam cecidit, ad auras liberas clausa redit, quia et per libertatem arbitrii in culpam corruit, et tamen hanc a suis motibus, conditoris gratia coactam nolentemque constringit. Post foveam itaque caveam patitur, quae, erepta ex aeterno supplicio, a pravae libertatis motibus, et sub coelestis artificis dispensatione religatur. Recte igitur dicit: Et propter superbiam, quasi leaenam capies me, quia et liber homo per cibum sibi mortem intulit, et reductus ad veniam sub disciplina melius clausus vivit. Quasi leaena ergo propter superbiam captus est, quia inde nunc eum disciplina suae corruptionis deprimit, unde transgressionem praecepti non timens, audacter in foveam saltum dedit.
11.56.1.2
[ Vet. XLII.] 87. Sic et elatus de virtute cadere sinitur, ut a superbia sanetur.-- Sed si parumper obtutum mentis a culpa primi parentis avertimus, nos adhuc quotidie ut leaenam capi per vitium elationis invenimus. Saepe namque 328 homo acceptis virtutibus in audaciam suae praesumptionis erigitur, sed mira dispensatione pietatis ante ejus oculos res quaelibet, in qua corruat ordinatur. Dumque per culpam aliquid appetit, quid aliud quam praedam in fovea concupiscit? Sua sponte inhians cadit, sed suis surgere viribus non valet. Qui cum se nihil ex se esse considerat, discit procul dubio cujus adjutorium requirat. Quem tamen superna miseratio captum quasi a fovea evehit, quia hunc infirmitate cognita ad veniam reducit. Leaenae itaque more, propter superbiam ad superiores partes in caveam remeat, qui cum de virtute extollitur lapsus ad desideria in humilitate religatur. Quia enim prius propria praesumptione perierat, mira pietate agitur, ut infirmitatis suae jam notitia clausus vivat. Quod quia sanctus vir crebro accidere hominibus conspicit, nostri in se periculi vocem sumit; ut cum nos ejus fletus agnoscimus, quae in nobis sunt flenda discamus. Sed cum mentem nostram elatio erigit, summi a nobis protinus compunctio amoris recedit; cum vero superna nos gratia visitat, statim per lacrymas ad sua desideria instigat. Unde et apte subjungitur:
11.57.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LVIII [ Rec. XXXIV ].
11.57.1
IBID.-- Reversusque mirabiliter me crucias.
11.57.1
Mentis a Deo desertae obduratio, visitatae compunctio.-- Cum ab auctore relinquimur, nec ipsa ullatenus destitutionis nostrae damna sentimus. Quo enim longe nos conditor deserit, eo mens nostra insensibilius obdurescit, nulla quae Dei sunt diligit, nequaquam superna concupiscit; et quia amoris intimi calorem non habet, frigida deorsum jacet, ac miserando modo fit quotidie tanto securior, quanto pejor; cumque unde sit lapsa non meminit, et supplicia secutura non metuit, quantum lugenda sit nescit. At si afflatu sancti Spiritus tangitur, ad considerationem protinus suae perditionis evigilat, in coelestium inquisitione se excutit, amoris summi aestibus inardescit, quae se circumprimunt damna considerat, et plorat proficiens quae prius laeta peribat. Bene ergo conditori dicitur: Reversusque mirabiliter me crucias, quia omnipotens Deus unde mentem nostram visitans ad amorem suum erigit, inde hanc per lacrymas gravius affligit. Ac si aperte dicat: Relinquendo me nequaquam afficis, quia insensibilem reddis; sed cum reverteris crucias, quia dum te insinuas mihi me quam sim lugendus demonstras. Unde et nequaquam se poenaliter, sed mirabiliter asserit cruciari, quia dum per fletum mens ad summa rapitur, compunctionis suae poenam gaudens miratur; et libet affici, quia afflictione sua se conspicit ad alta sublevari.[ Vet. XLIII.] Saepe autem cum nos a sancti desiderii exercitatione torpescere superna pietas cernit, exempla se sequentium nostris obtutibus objicit, ut mens per otium remissa, quo in aliis vigilantium provectus considerat, eo in se pigritudinem torporis erubescat. Unde et recte subjungitur:
11.58.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LIX [ Rec. XXXV ].
11.58.1
VERS. 17.-- Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam, et poenae militant in me.
11.58.1
Exemplis bonorum Deus ad se nos revocat.-- Testes enim Dei sunt, qui per exercitium sancti operis testantur quae electos secutura sint 329 praemia veritatis. Unde hos quoque quos pro veritate passos agnoscimus Graeco eloquio martyres, id est testes, vocamus. Et per Joannem voce angelica Dominus dicet: In diebus Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos. Sed testes suos contra nos Dominus instaurat, cum electorum vitam pravitati nostrae contrariam ad arguendos nos instruendosque multiplicat. Contra nos ergo testes illius instaurantur, quia cuncta quae agunt studiis nostrae pravitatis adversa sunt. Unde et sermo veritatis adversarius vocatur, cum Mediatoris voce per Evangelium dicitur: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via. Atque de hoc eodem Redemptore reprobi persequentes dicunt: Contrarius est operibus nostris; et paulo post: Et dissimilis est aliis vita illius. Testes itaque suos contra nos Dominus instaurat, quia bona quae facere ipsi negligimus, haec ad correptionem nostram fieri ab aliis demonstrat; ut qui praeceptis non accendimur, saltem exemplis excitemur, atque in appetitu rectitudinis nil sibi mens nostra difficile aestimet quod perfecte peragi ab aliis videt. Et fit plerumque ut cum alienae vitae bona conspicimus, nostrae sollicitius damna timeamus; et eo patescat quantae post pondere animadversionis impatimur, quo nunc a bonorum moribus longe discrepamus.
11.58.2
Eorum labor indicat quae reprobos poena maneat. Bona in aliis visa quos animi motus excitare debeant.-- Unde et testium instauratione memorata, protinus apte subjungitur: Et multiplicas iram tuam. Eo nobis multiplicari ira Dei dicitur, quo esse multiplex indicatur, quia ex ipsa nunc bonorum vita et labore cognoscimus, si emendari, dum tempus est, nolumus, quanta post animadversione feriamur. Electos quippe Dei cernimus et pia agere, et crudelia multa tolerare. Hinc ergo colligitur districtus judex quanta illic feriat districtione quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat; Petro attestante qui ait. Tempus est ut judicium incipiat de domo Dei; si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Omnipotens igitur Deus cum contra nos testes instaurat, iram multiplicat, quia quo bonorum vitam nostris oculis objicit, eo pravitatis perpetratae duritiam qua districtione in judicio percutiat ostendit. Nam cum solis se sequentibus dona exaggerat, torpentes jam quia reliquerit demonstrat. Cum bona ergo in aliis cernimus, valde necesse est ut et exsultationem nostrae formidini, et formidinem nostrae exsultationi misceamus, quatenus et de alienis provectibus charitas gaudeat, et de suis infirmitatibus conscientia contremiscat. Sed cum fraterno proveatu reficimur, cum districtionem super nos interni judicis ex ipso nostro torpore pensamus, quid restat nisi ut ad discutiendum se animus redeat, et quidquid in se reprobum, quidquid pravum deprehendit, affligat? Unde et apte subjungitur: Et poenae militant in me. Consideratis quippe Dei testibus, poenae in nobis militant, quia dum miranda illorum facta conspicimus, vitam nostram, quae ex eorum nobis comparatione displicet, studiosa afflictione cruciamus; ut quidquid in nobis polluerunt opera, diluant lamenta; et si quid adhuc culpa delectationis inquinat, poena moeroris tergat. Beatus igitur Job, 330 quia vitam patrum praecedentium conspicit, quid in se gemere debeat subtilius agnoscit. Sed magni doloris magisterio, dum sua plangit, ad lamenta nos instruit: ut quo virtutes in aliis cernimus, eo apud districtum judicem nostra sollicite delicta timeamus. Sequitur:
11.59.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LX.
11.59.1
VERS. 18.-- Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
11.59.1
Quod nimirum prima oratione jam protulit, dicens: Quare non in vulva mortuus sum? Qui hoc quoque quod hic adjicit, subdens,-- VERS. 19.-- Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum, illic verbis aliis non aliter adjungit, dicens: Sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Quia vero haec superius late digessimus, pro vitando lectoris fastidio, exposita replicare declinamus. Sequitur:
11.60.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LXI [ Vet. XLIV, Rec. XXXVI ].
11.60.1
VERS. 20.-- Nunquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?
11.60.1
Vitae terminus, potissimum attendendus.-- Cautum se ac sollicitum vivere ostendit, qui brevitatem praesentis vitae considerans, non ejus usum, sed terminum conspicit, ut ex fine colligat nihil esse quod transiens delectat. Hinc namque per Salomonem dicitur: Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita. Hinc rursum scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Igitur cum culpa animum tentat, mens necesse est ut brevitatem suae delectationis aspiciat, ne ad vivacem mortem iniquitas rapiat, cum constet quod ad terminum citius mortalis vita percurrat. Sed saepe oculus contemplationis nostrae confunditur dum dolor noster flagellis crebrescentibus aggravatur. Libet praesentis vitae exsilium gemere, sed prae ipsa afflictione mens non valet damna suae caecitatis aestimare. Unde protinus subdit:
11.61.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LXII. [ Rec. XXXVII ].
11.61.1
IBID.-- Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum.
11.61.1
Lacrymas et doloris sensum tollit nimius moeror. Flere mala nostra nos non sinit vis consuetudinis.-- Sicut enim moderata afflictio lacrymas exprimit, ita immoderata subducit, quia moeror ipse quasi sine moerore fit, qui, afflicti mentem devorans, sensum doloris tollit. Vir igitur sanctus feriri plus quam sufficit pertimescit, dicens: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum. Ac si aperte dicat: Flagella tuae percussionis tempera, ut, moderatis doloribus, aestimare mala quae patior flendo convalescam. Quod tamen intelligi et aliter potest. Saepe namque peccator iniquitatis suae vinculis ita constringitur, ut pondus quidem peccatorum toleret, sed tamen quia tolerat ignoret. Saepe etiamsi cognoscat quanto reatu premitur, erumpere conatur, et non potest, ut hunc in se mente libera, conversione integra, persequatur. Flere ergo dolorem suum non valet, quia et iniquitatis suae reatum considerat, et tamen prae terrenae occupationis pondere hanc ei gemere nequaquam vacat. Flere dolorem suum non valet, qui pravae quidem consuetudini contraire nititur, sed tamen adhuc succrescentibus desideriis carnis gravatur. Hujus doloris praesentia Prophetae mentem 331 cruciaverat, cum dicebat: Dolor meus ante me est semper, quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo. Sed solutis iniquitatis vinculis dimissum se noverat qui exsultabat dicens: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.
11.61.2
Nisi Deus ad id nos adjuvet.-- Tunc igitur ad plangendum dolorem nos Dominus dimittit, cum et mala nobis quae fecimus demonstrat, atque ad haec eadem flenda quae cognoscimus adjuvat. Culpas oculis objicit, et pia manu gratiae vincula cordis solvit, ut ad vacationem poenitentiae mens nostra se erigat, et, carnis soluta compedibus, in auctorem suum libera gressum amoris tendat.[ Vet. XLV.] Plerumque etenim vitam nostram ipsi reprehendimus, sed tamen libenter agimus hoc quod in nobis recte reprobamus. Ad justitiam nos spiritus erigit, ad consuetudinem caro restringit. Amori suo mens renititur, sed protinus delectata captivatur. Bene itaque dicitur: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, quia nisi a reatu culpae, quo nos ligavimus, misericorditer dimittamur, perfecte flere non possumus hoc quod in nobis ipsis contra nosmetipsos dolemus. Sed tunc veraciter reatus nostri dolor plangitur, cum tenebrosa illa inferni retributio intento timore praevidetur. Unde apte subjungitur:
11.62.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LXIII [ Rec. XXXVIII ].
11.62.1
VERS. 21.-- Antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.
11.62.1
Inferni poenae nec transitoriae nec phantasticae. Infernus cur terra, cur lacus.-- Quid enim terrae tenebrosae nomine, nisi tetra tartari claustra signantur? Quae aeternae mortis caligo operit, quia damnatos quosque in perpetuum a vitae luce disjungit. Nec immerito infernus terra dicitur, quia quicunque ab eo capti fuerint, stabiliter tenentur. Scriptum quippe est: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat. Recte igitur inferni claustra tenebrosa terra nominantur, quia quos puniendos accipiunt, nequaquam poena transitoria, vel phantastica imaginatione cruciant, sed ultione solida perpetuae damnationis servant. Quae aliquando tamen laci appellatione signantur, propheta attestante, qui ait: Portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. Infernus ergo et terra nominatur, quia susceptos stabiliter tenet; et lacus dicitur, quia hos quos semel ceperit semper fluctuantes et trepidos tormentis circumfluentibus absorbet. Sanctus autem vir sive sua, seu humani generis voce dimitti se postulat, antequam vadat, non quia ad terram tenebrosam qui culpam deflet iturus est, sed quia ad hanc procul dubio qui plangere negligit vadit; sicut debitori suo creditor dicit: Solve debitum prius quam pro debito constringaris; qui tamen non constringitur, si quod debet solvere non moratur. Ubi et recte subditur: Non revertar, quia nequaquam ultra misericordia parcentis liberat quos semel in locis poenalibus justitia judicantis damnat[ Vet. XLVI]. Quae adhuc subtilius loca describuntur, cum dicitur:
11.63.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LXIV.
11.63.1
VERS. 22.-- Terram miseriae et tenebrarum.
11.63.1
Quos tenet, foris cruciantur, intus caecantur.-- Miseria ad dolorem pertinet, tenebrae ad caecitatem. Ea ergo quae a conspectu districti judicis expulsus tenet, miseriae et tenebrarum terra perhibetur, quia foris dolor cruciat quos divisos a vero lumine intus caecitas obscurat. Quamvis miseriae et tenebrarum terra intelligi et aliter potest. 332 Nam haec quoque terra in qua nascimur est quidem miseriae, sed tenebrarum non est, quia multa hic corruptionis nostrae mala patimur, sed tamen adhuc in ea per conversionis gratiam ad lucem redimus, Veritate suadente, quae ait: Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant. Illa vero simul miseriae et tenebrarum terra est, quia quisquis ad toleranda ejus mala descenderit, nequaquam ulterius ad lucem redit. In cujus adhuc descriptione subjungitur:
11.64.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LXV.
11.64.1
IBID.-- Ubi umbra mortis, et nullus ordo.
11.64.1.1
Ultionem habet, non lucem. Quam justae hae poenae.-- Sicut mors exterior ab anima dividit carnem, ita mors interior a Deo separat animam. Umbra ergo mortis est obscuritas divisionis, quia damnatus quisque cum aeterno igne succenditur, ab interno lumine tenebratur. Natura vero ignis est, ut ex se ipso et lucem exhibeat, et concremationem; sed transactorum illa ultrix flamma vitiorum concremationem habet, et lumen non habet. Hinc est enim quod reprobis Veritas dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Quorum rursus omnium corpus in unius persona significans, dicit: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores. Si itaque ignis qui reprobos cruciat lumen habere potuisset, is qui repellitur nequaquam mitti in tenebras diceretur. Hinc etiam Psalmista ait: Super eos cecidit ignis et non viderunt solem. Ignis enim super impios cadit, sed sol igne cadente non cernitur, quia quo illos gehennae flamma devorat, a visione veri luminis caecat; ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus poena caecitatis obscuret; quatenus qui auctori suo et corpore et corde deliquerunt, simul et corpore et corde puniantur; et utrobique poenas sentiant, qui dum hic viverent pravis suis delectationibus ex utroque serviebant. Unde bene per prophetam dicitur: Descenderunt in infernum cum armis suis. Arma quippe peccantium sunt membra corporis, quibus perversa desideria quae concipiunt exsequuntur. Unde recte per Paulum dicitur: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Cum armis ergo ad infernum descendere est cum ipsis quoque membris quibus desideria voluptatis expleverunt aeterni judicii tormenta tolerare, ut tunc eos undique dolor absorbeat, qui nunc, suis delectationibus subditi, undique contra justitiam juste judicantis pugnant.
11.64.1.2
[ Vet. XLVII. Rec. XXXIX]. 98. Ordinatae sunt, ut ab aequo judice criminibus commensuratae.-- Mirum vero est valde quod dicitur: Ubi nullus ordo. Neque enim omnipotens Deus, qui mala bene punit, inordinata esse ullo modo vel tormenta permittit, quia ipsa quoque supplicia quae ex lance justitiae prodeunt inferri sine ordine nequaquam possunt. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque juxta modum criminis et retributio sequitur ultionis? Hinc quippe scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio. Hinc in Babylonis damnatione dicitur: Quantum exsultavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Si igitur juxta modum culpae poena distinguitur, constat nimirum quod in suppliciis ordo servatur. Et nisi tormentorum summam meritorum acta dirimerent, nequaquam judex veniens dicturum se messoribus esse 333 perhiberet: Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum. Si enim nullus in suppliciis ordo servabitur, cur comburenda zizania in fasciculis ligantur? Sed nimirum fasciculos ad comburendum ligare est hos qui aeterno igni tradendi sunt pares paribus sociare, ut quos similis culpa inquinat, par etiam poena constringat, et qui nequaquam dispari iniquitate polluti sunt nequaquam dispari tormento crucientur, quatenus simul damnatio conterat quos simul elatio sublevabat; quosque non dissimiliter dilatavit ambitio, non dissimilis angustet afflictio, et par cruciet flamma supplicii quos in igne luxuriae par succendit flamma peccati. Sicut enim in domo Patris mansiones multae sunt pro diversitate virtutis, sic damnatos diverso supplicio gehennae ignibus subjicit disparilitas criminis. Quae scilicet gehenna quamvis cunctis una sit, non tamen cunctos una eademque qualitate succendit. Nam sicut uno sole omnes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus, quia juxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris, sic damnatis et una est gehenna quae afficit, et tamen non una omnes qualitate comburit, quia quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum. Quomodo ergo nullus inesse ordo suppliciis dicitur, in quibus profecto quisque juxta modum culpae cruciatur?
11.64.1.3
[ Vet. XLVIII.] 99. Ordinatae autem non sunt in corde damnatorum.-- Sed sanctus vir postquam umbram mortis intulit, quanta sit confusio in damnatorum mente subjungit, quia ipsa quoque supplicia, quae ordinata per justitiam veniunt ordinata procul dubio in corde morientium non sunt. Ut enim paulo superius diximus, dum damnatus quisque foris flamma succenditur, intus caecitatis igne devoratur, atque in dolore positus, exterius interiusque confunditur, ut sua deterius confusione crucietur. Repulsis ergo ordo in supplicio non erit, quia in eorum morte atrocius ipsa confusio mentis saevit. Quam tamen mira potentia judicantis aequitas ordinat, ut poena animum quasi inordinata confundat. Vel certe abesse ordo suppliciis dicitur, quia quibuslibet rebus in poenam surgentibus propria qualitas non servatur. Unde et protinus subinfertur:
11.65.1
LIBER NONUS. CAPUT NONUM CUM TOTO DECIMO EXPLANAT. CAPUT LXVI.
11.65.1
IBID.-- Et sempiternus horror inhabitat.
11.65.1.1
Poenarum inferni descriptio.-- In hujus vitae tormentis timor dolorem habet, dolor timorem non habet, quia nequaquam mentem metus cruciat, cum pati jam coeperit quod metuebat. Infernum vero et umbra mortis obscurat, et sempiternus horror inhabitat, quia ejus ignibus traditi, et in suppliciis dolorem sentiunt, et in doloris angustia pulsante se semper pavore feriuntur, ut et quod timent tolerent, et rursum quod tolerant sine cessatione pertimescant. De his etenim scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Hic flamma quae succendit illuminat; illic, ut superius verbis Psalmistae docuimus, ignis qui cruciat obscurat. Hic metus amittitur, cum tolerari jam coeperit quod timebatur; illic et dolor dilaniat, et pavor angustat. Horrendo igitur modo erit tunc reprobis dolor cum formidine, flamma cum obscuritate. 334 Sic sic videlicet a damnatis sentiri pondus summae aequitatis debet, ut qui a voluntate conditoris nequaquam sunt veriti discrepare dum viverent, in eorum quandoque interitu ipsa a suis qualitatibus etiam tormenta discordent, quatenus quo se impugnant, cruciatus augeant, et cum varie prodeunt multipliciter sentiantur. Quae tamen supplicia in se demersos et ultra vires cruciant, et in eis vitae subsidium exstinguentes servant, ut sic vitam terminus puniat; quatenus semper sine termino cruciatus vivat, quia et ad finem per tormenta properat, et sine fine deficiens durat. Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Quia igitur et mors perimit, et non exstinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat; flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit; quantum per notitiam praesentis vitae colligitur, supplicia ordinem non habent, quae non suam per omnia qualitatem tenent.
11.65.1.2
[ Vet. XLIV.] 101. Ignis illic lucem negat ad consolationem, servat ad tormentum.-- Quamvis illic ignis et ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt, quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta conditoris amaverant, ipsorum quoque eos interitus in augmentum suae damnationis affligat. Quod profecto Evangelio attestante colligimus, in quo, Veritate nuntiante, dives ille quem contigit ad aeterni incendii tormenta descendere quinque fratrum describitur meminisse, qui ab Abraham petiit ut ad eorum eruditionem mitteret, ne illuc eos quandoque venientes par poena cruciaret. Qui igitur ad doloris sui cumulum propinquorum absentium meminit, constat procul dubio quia eos ad augmentum supplicii paulo post potuit etiam praesentes videre. Quid autem mirum si secum quoque reprobos aspiciat cremari, qui, ad doloris sui cumulum, eum quem despexerat in sinu Abrahae Lazarum vidit? Is ergo, cui ut poena cresceret et vir electus apparuit, cur non credendum sit quod videre in supplicio eos etiam quos contra Deum dilexerat possit? Qua ex re colligitur quod eos quos inordinate nunc reprobi diligunt miro judicii ordine secum tunc in tormentis videbunt, ut poenam propriae punitionis exaggeret illa auctori praeposita carnalis cognatio pari ante oculos ultione damnata. Ignis itaque qui in obscuritate cruciat credendum est quia lumen ad tormentum servat. Quod si approbare testimoniis in sua expressione non possumus, superest ergo ut e diverso doceamus.
11.65.2.1
Igni lumen et obscuritatem simul esse posse.-- Tres quippe Hebraeae gentis pueri, per Chaldaei regis imperium succensis camini ignibus, ligatis manibus pedibusque projecti sunt: quos tamen cum isdem rex in camini incendio miseratus exploraret, illaesis vestibus deambulantes vidit. Ubi aperte colligitur quia mira dispensatione conditoris ignis qualitas, in diversa virtute temperata, et vestimenta non attigit, et vincula incendit, sanctisque viris et ad inferendum tormentum 335 flamma friguit, et ad solutionis ministerium exarsit. Sicut ergo electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit; ita e diverso gehennae flamma reprobis et nequaquam lucet ad consolationis gratiam, et tamen lucet ad poenam; ut damnatorum oculis ignis supplicii et nulla claritate candeat, et, ad doloris cumulum, dilecti qualiter crucientur ostendat. Quid autem mirum si gehennae ignem credimus habere supplicium simul obscuritatis et luminis, quando experimento novimus quia et taedarum flamma lucet obscura? Tunc edax flamma comburit quos nunc carnalis delectatio polluit, tunc infinite patens inferni barathrum devorat quos nunc inanis elatio exaltat; atque qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi persuasoris expleverunt, tunc cum duce suo reprobi ad tormenta perveniunt.
11.65.2.2
[ Vet L.] 103. Angelos et homines reprobos una poena implicat. Malus sepulcrum diaboli.-- Et quamvis angelorum atque hominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat quos unus in crimine reatus ligat. Quod bene ac breviter insinuat propheta, qui ait: Ibi Assur et omnis multitudo ejus, et in circuitu ejus sepulcra illius. Quis namque Assur superbi regis nomine nisi ille per elationem cadens antiquus hostis exprimitur, qui pro eo quod multos ad culpam pertrahit, cum cuncta sua multitudine ad inferni claustra descendit? Sepulcra autem mortuos tegunt. Et quis alius mortem acrius pertulit quam is qui, conditorem suum despiciens, vitam reliquit? Quem videlicet mortuum cum humana corda suscipiunt, ejus procul dubio sepulcra fiunt. Sed in circuitu illius sepulcra ejus sunt, quia in quorum se mentibus nunc per desideria sepelit, hos sibi postmodum per tormenta conjungit. Et quoniam nunc in semetipsis reprobi malignos spiritus illicita perpetrando suscipiunt, tunc sepulcra cum mortuis ardebunt.
11.65.2.3
[ Rec. XL.] 104. Inferni poenas praenosse non prodest, sed evadere.-- Ecce quae maneat damnatos poena cognovimus; et instruente nos sacro eloquio, quantus in damnatione ignis, quanta in igne obscuritas, quantusque in obscuritate pavor sit, nullatenus ambigimus. Sed quid prodest ista praenosse, si non contingat evadere? Tota ergo intentione curandum est ut, cum vacationis tempus accipimus, bene vivendi studio, malorum ultricia tormenta fugiamus. Hinc quippe per Salomonem dicitur: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. Hinc Isaias ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Hinc Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Hinc rursum ait: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes.
11.65.2.4
[ Vet. LI.] 105. Animo ad id nitenti obstat cura carnis.-- Sed plerumque se ad viam rectitudinis animus accingit, torporem discutit; tantoque in coelestibus desiderio rapitur, ut pene nil ex eo inferius remansisse videatur. Et tamen cum ad carnis curam reducitur, sine qua praesentis vitae via nullo modo expletur, ita hunc inferius depressum tenet, ac si adhuc de summis nulla contigisset. Auditis verbis coelestis oraculi, in amorem patriae coelestis erigitur; sed resurgente praesentis vitae studio, sub terrenae curae aggere sepelitur; atque in terra cordis nequaquam supernae spei semen proficit, quia cogitationis infimae spina densescit. Quam videlicet 336 spinam per semetipsam Veritas manu sanctae exhortationis eradicat, dicens: Nolite solliciti esse in crastinum. Contra hanc quoque per Paulum dicitur: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. Sed in his nimirum ducis ac militis verbis agnoscimus quia tunc ab ea mortifero vulnere animus pungitur, cum in ea mensurae aequitas non tenetur.
11.65.3
Haec non abscidenda prorsus, sed moderanda.-- Neque enim mortali adhuc in carne viventibus funditus cura carnis absciditur, sed ut discrete animo serviat temperatur. Nam quia sollicitos nos esse Veritas in crastinum prohibet, habere utcunque curam in praesentibus non negat, quam tendi ad tempus quod sequitur vetat. Et nimirum Paulus cum carnis curam fieri in concupiscentiis non sinit, procul adhuc dubio in necessitate concedit. Discretione ergo magni moderaminis carnis cura frenanda est, ut serviat et minime principetur, ne quasi domina animum vincat, sed, subacta mentis dominio, quasi ancilla famuletur, ut jussa adsit, atque ad nutum cordis repulsa dissiliat, ut vix a tergo sanctae cogitationis appareat, et nunquam contra faciem recta cogitantis obsistat. Quod bene nobis historia sacrae lectionis innuitur, cum Abraham tribus angelis occurrisse memoratur. Ipse quippe venientibus extra ostium occurrit, Sara vero post ostium stetit, quia videlicet ut vir ac dominus domus spiritalis, noster scilicet intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimae januam exire; cura autem carnis, ut femina, foras non appareat, et videri jactanter erubescat, ut quasi post tergum viri sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nequaquam sciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Cui tamen saepe cum dicitur ut de se minime praesumat, sed totam se in divinae spei fiduciam transferat, despicit, et, cessante studio, adesse sibi vitae subsidia posse diffidit. Unde et haec eadem Sara promissiones Dei audiens ridet, sed ridens corripitur, correpta autem protinus fecundatur; et quae juventute vigens fecundari non potuit, annis fracta senilibus, utero marcescente, concepit, quia cum cura carnis sui confidentiam habere desierit, contra spem ex divina promissione accipit quod habituram se ex humana ratione dubitavit. Unde et bene Isaac, id est risus, dicitur qui generatur, quia cum supernae spei fiduciam concipit, quid mens nostra aliud quam gaudium parit? Curandum itaque est ne aut necessitatis metas cura carnis transeat, aut in eo quod moderate exsequitur, de se praesumat. Saepe vero animus fallitur, ut quod voluptuose appetit, necessarium suspicetur, quatenus omne quod libet vitae debitam utilitatem putet. Et saepe quia effectus providentiam sequitur, in sui fiducia mens levatur. Cumque sibi adest quod deesse caeteris viderit, cogitatione tacita de magnitudine suae provisionis hilarescit; tantoque jam a vera provisione longe fit, quanto ipsam quoque elationem quam patitur nescit. Unde solerti semper custodiae intentione pensandum est vel quid opere agimus, vel quid corde versamus, ne aut mentem praepediens, foras se terrena cura multiplicet, aut saltem de ejus moderamine intus se cogitatio exaltet; ut cum divina judicia temporali circumspectione metuimus, sempiterni supplicia horroris evadamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note