Moralia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 21427 Morali
14.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur.
14.1
[ Vet. et Rec. I.] Mos justorum est tanto sollicitius praesentem vitam quam sit fugitiva cogitare, quanto studiosius noverint coelestis patriae bona aeterna perpendere. Ex his enim quae manentia intus aspiciunt, foris fugam rerum labentium subtilius attendunt. Unde beatus Job, cum de lapsu humani temporis sententiam protulisset, dicens: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Et rursum: Et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet, adhuc de brevitate vitae ejus adjungit:
14.1.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT PRIMUM.
14.1.1
CAP. XIV, VERS. 5.-- Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est.
14.1.1
Quod tanta velocitate transcurrit velut non est.-- Hoc etenim apud nos velut non esse considerat, quod tanta velocitate transcurrit. Quia vero apud omnipotentem Deum etiam labentia stant, apud eum esse numerum nostrorum mensium perhibet. Vel certe in diebus brevitas temporis, in mensibus vero quasi multiplicata dierum spatia designantur. Nobis ergo breves dies sunt. Sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus nostrorum mensium esse memoratur. Unde et per Salomonem dicitur: Longitudo dierum in dextera ejus. Sequitur:
14.2.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT II [ Rec. II ].
14.2.1
IBID.-- Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. 393
14.2.1
Nulla fiunt hominibus sine Dei consilio, etsi occulto. Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesciens, ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe jam homini est, vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum adversitas feriat, ne electos ejus aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivat. Nam etsi annos quindecim Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus, cum eum mori permisit, tunc eum praescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur, quomodo ei per prophetam dicatur: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives; cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas est vita addita. Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse merebatur; per largitatem vero misericordiae illo eum tempore ad mortem distulit, quod ante saecula ipse praescivit. Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur; nec dominica statuta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit; atque spatium vitae quod inopinate foris est additum, sine augmento praescientiae fuit intus statutum. Bene ergo dicitur:[ Vet. II.] Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.
14.2.2
Deus profectibus spiritualibus modum ponit.-- Quod tamen intelligi etiam juxta spiritum valet, quia nonnunquam in virtutibus proficere conamur, et quaedam dona percipimus, a quibusdam vero repulsi in imis jacemus. Nemo enim est qui tantum virtutis apprehendat quantum desiderat, quia omnipotens Deus, interiora discernens, ipsis spiritalibus provectibus modum ponit, ut ex hoc homo quod apprehendere conatur, et non valet, in illis se non elevet quae valet. Unde ille quoque egregius praedicator, qui raptus ad tertium coelum fuerat, paradisi arcana penetraverat, esse post revelationem tranquillus atque intentatus non valebat. Sed quia omnipotens Deus terminos constituit homini, qui praeteriri non poterunt, et elevavit hunc ad cognoscenda sublimia, et reduxit iterum ad infirma toleranda, ut modi sui mensuram aspiciens, dum securitatem comprehendere conaretur, et non posset, ne per elationem extra se iret, per humilitatem cogeretur intra suos semper terminos redire. Sequitur:
14.3.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT III [ Rec. III ].
14.3.1
VERS. 6.-- Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii dies ejus.
14.3.1
Sancti vitae praesentis taedio ad aeternam requiem semper anhelant.-- Hoc loco recede dicitur vim flagelli amove. Quis enim valet Deo recedente quiescere, cum solus ipse sit requies, et a quo quisque quanto longe fuerit, fit tanto et inquietus? Itaque sic recede ab eo, dicitur, ut intelligas feriendo. Apte enim subjungitur: Donec optata veniat, sicut mercenarii dies ejus. Mercenarius quanto longe est a fine operis, tanto et retributione mercedis. Ita vir quisque sanctus in hac vita positus, dum longe se esse ab exitu vitae praesentis conspicit, longe se esse ab aeternis gaudiis gemit. Quid est ergo dicere: Recede paululum ab eo, ut quiescat, nisi: jam flagella vitae praesentis subtrahe, et bona aeternae quietis ostende? Unde etiam de ipsa quiete additur: Donec 394 optata veniat, sicut mercenarii dies ejus. Tunc namque homini optata sicut mercenarii dies venit, quando aeternam requiem pro recompensatione sui laboris acceperit. Quantum vero ad praesentis vitae speciem spectat, adhuc beatus Job humanum genus multis miseriis repletum quam sit despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia ipsum praeire videantur narrat, cum dicit:
14.4.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT IV [ Vet. III, Rec. IV ].
14.4.1
VERS. 7- 10.-- Lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Si senuerit radix ejus in terra, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est?
14.4.1
Ligni nomine multa significantur: Crux, vir justus, incarnata Dei Sapientia. Ex percussione justi ad amorem coelestis patriae accenduntur.-- Sed quia hoc juxta litteram patet, debemus sensum ad interiora reducere, et qualiter haec juxta spiritum intelligi debeant perscrutari. In Scriptura etenim sacra ligni nomine aliquando crux, aliquando vir justus, aut etiam injustus, aliquando vero incarnata Dei sapientia figuratur. Crux etenim ligno signatur, cum dicitur: Mittamus lignum in panem ejus. Lignum quippe in panem mittere est Dominico corpori crucem adhibere. Rursum ligni nomine vir justus aut etiam injustus exprimitur, sicut per prophetam Dominus dicit: Ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile. Quia juxta ejusdem Veritatis vocem: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Salomon quoque ait: Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit. In die etenim mortis suae justus ad Austrum cadit, peccator ad Aquilonem, quia et justus per fervorem spiritus ad gaudia ducitur, et peccator cum apostata angelo, qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, in frigido suo corde reprobatur. Rursum per lignum incarnata Dei Sapientia figuratur, sicut de ea scriptum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam; et sicut ipsa ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Hoc itaque loco cum lignum praefertur homini, quid homo nisi carnalis quisque accipitur? Et quid ligni nomine nisi justi uniuscujusque vita designatur: Lignum etenim habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescit, quia cum in morte passionis pro veritate justus afficitur, in aeternae vitae viriditate recuperatur. Et qui hic virebat per fidem, illic virescit per speciem. Et rami ejus pullulant, quia plerumque ex passione justi fideles quique ad amorem coelestis patriae multiplicantur, et viriditatem vitae spiritalis accipiunt, dum hic pro Deo fortiter egisse gratulantur. Sequitur:
14.5.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT V.
14.5.1
VERS. 8, 9.-- Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est.
14.5.1.1
Sua morte uberes in nobis fructus gignunt justi.-- Quid radix justi nisi sancta praedicatio, quia ab ipsa oritur, et in ipsa subsistit? et quid terrae vel pulveris nomine nisi peccator accipitur? cui voce conditoris dicitur: Terra es, et in terram ibis, vel certe, sicut habet nostra translatio: Pulvis es, et in pulverem reverteris. Justi igitur radix in terra senescit, et in pulvere truncus emoritur, 395 quia apud corda pravorum ejus praedicatio despecta cunctisque viribus effeta creditur. Et in pulvere truncus emoritur, quia inter manus persequentium corpus illius exanimatur. Juxta Sapientiae etenim vocem: Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum. Sed iste cujus radix in terra senuit, et in pulvere truncus emortuus est, ad odorem aquae germinat, quia per afflatum sancti Spiritus in electorum cordibus exemplo sui operis germen virtutis facit. Aquae etenim appellatione nonnunquam sancti Spiritus irrigatio designari solet, sicut scriptum est: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Sequitur: Et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Succiso trunco comam facere, est exstincto corporaliter justo, ipso suae passionis exemplo multorum corda suscitare, et ex fide recta viriditatem veritatis ostendere. Bene autem dicitur: Quasi cum primum plantatum est. Omne quod hic a justis agitur secunda plantatio est, quia prima videlicet plantatio non in opere justorum, sed in praescientia conditoris est. Et quia cuncta quae agunt electi, sicut prius interius conspiciuntur atque disponuntur, ita postmodum exterius perficiuntur, bene dicitur: Faciet comam quasi cum primum plantatum est; id est, viriditatem suam ostendit in effectu operis, quam prius habuit in praescientia conditoris.
14.5.1.2
[ Vet. IV.] 7. Homo ex se deficit, sed adveniente Spiritu sancto renovatur.-- Potest etiam radix justi ipsa natura humanitatis intelligi, ex qua subsistit. Quae videlicet radix senescit in terra cum natura carnis deficit in pulverem redacta. Cujus in pulvere truncus emoritur, quia exstinctum corpus a sua specie dissipatur. Sed ad odorem aquae germinat, quia per adventum sancti Spiritus resurgit: Et faciet comam quasi cum primum plantatum est, quia ad illam speciem redit ad quam percipiendam creatus fuerat, si in paradiso positus peccare noluisset.
14.5.2
Christus arbor in passione succisa, in resurrectione multiplicata.-- Quod fortasse etiam de Domino ipso, scilicet bonorum omnium capite, valet intelligi; juxta hoc namque quod praediximus, quia de semetipso ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Se esse lignum viride, et nos lignum aridum dixit, quia ipse in se vim divinitatis habuit; nos vero, qui puri homines sumus, lignum aridum appellamur. Habet ergo lignum spem, si praecisum fuerit, quia rursum virescit, quoniam et si occidi per passionem potuit, per resurrectionis gloriam rursus ad vitae viriditatem venit. Hujus rami pullulant, quia, resurrectione illius multiplicati, longe lateque fideles creverunt. Hujus radix in terra quasi senuit, quia ejus praedicatio Judaeorum perfidiae despecta fuit. Et in pulvere truncus emortuus est, quia in corde persequentium, quod perfidiae suae vento levabatur, contemptibilis et despectus est habitus, quia carne potuit occidi. Sed ad odorem aquae germinavit, quia per virtutem Dei exstincta caro illius ad vitam rediit, juxta quod scriptum est: Quem Deus suscitavit a mortuis. Quia enim Deus Trinitas est, exstinctam carnem unigeniti Filii sancta Trinitas, 396 id est Pater, et idem Filius, et Spiritus sanctus resuscitavit. Et fecit comam quasi cum primum plantatum est, quia illa apostolorum debilitas, quae in morte illius expavit, et negavit, et negando aruit, per resurrectionis ejus gloriam rursus ad fidem viruit. In cujus ligni comparatione quid omnis homo, nisi pulvis est? Unde et subditur:
14.6.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT VI [ Vet. V ].
14.6.1
VERS. 10.-- Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est?
14.6.1
Homo peccator moritur in culpa, nudatur a justitia, consumitur in poena.-- Nullus homo sine peccato est, nisi ille qui in hunc mundum non venit ex peccato. Et quia omnes in culpa ligamur, ipsa amissione justitiae morimur; concessa prius in paradiso veste innocentiae nudamur, interitu etiam carnis subsequente consumimur. Homo itaque peccator moritur in culpa, nudatur a justitia, consumitur in poena. Hanc nuditatem peccatoris filii tegere dignatus est pater, qui eo redeunte dixit: Cito proferte stolam primam. Prima quippe stola est vestis innocentiae, quam homo bene conditus accepit, sed male a serpente persuasus perdidit. Contra hanc rursum nuditatem dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Vestimenta quippe custodimus cum praecepta innocentiae servamus in mente, ut cum nos judici culpa nudat, ad amissam redeuntes innocentiam poenitentia operiat. Bene autem dicitur: Ubi, quaeso, est? quia peccator homo illic stare noluit, ubi conditus fuit; hic vero, ubi cecidit, diu esse prohibetur. Patriam volens perdidit, a peregrinatione vero sua quam diligit invitus expellitur. Ubi ergo est, qui in ejus amore non est ubi verum esse est? Sequitur:
14.7.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT VII.
14.7.1
VERS. 11, 12.-- Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat, sic homo, cum dormierit, non resurget.
14.7.1
Mens humana aestuanti mari similis.-- Mare mens hominis, et quasi fluctus maris sunt cogitationes mentis, quae aliquando per iram tumescunt, per gratiam tranquillae fiunt, per odium cum amaritudine defluunt. Sed cum homo moritur, aquae maris recedunt, quia, juxta Psamistae vocem: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Et rursum de moriente scriptum est: Amor quoque et odium simul peribunt. Arescit ergo fluvius vacuefactus, quia, subducta anima, vacuum remanet corpus. Quasi enim alveus fluminis vacuus est corpus exanime. Qua in re vigilanter intuendum est quia vita praesens, videlicet quousque anima moratur in corpore, mari comparatur et fluvio. Aqua enim maris amara est, fluminis dulcis. Et quia hic viventes modo quibusdam amaritudinibus afficimur, modo autem dulcedine tranquilli ac mites invenimur, praesentis vitae decursus comparatione exprimitur maris et fluminis.
14.7.2
( Vet. VI, Rec. V.] Job resurrectionem non absolute negat, sed tantum futuram ante mundi finem.-- Sed in his durum valde videtur esse quod subditur: Sic homo, cum dormierit, non resurget. Cur itaque laboramus, si in resurrectionis retributionem non tendimus? Quomodo autem dicitur: Non resurget, cum scriptum sit: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et rursum: Si in 397 hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Et per semetipsam Veritas dicat: Omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae. Sed subjuncta sententia indicat quae discretio in praemissa lateat. Nam subditur:
14.8.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT VIII.
14.8.1
VERS. 12.-- Donec atteratur coelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
14.8.1
Liquet enim quia non resurget, scilicet donec atteratur coelum, quia nisi mundi hujus finis advenerit, humanum genus a somno mortis ad vitam non evigilabit. Non ergo quia omnino non resurgat, sed quia ante contritionem coeli, humanum genus minime resurgat, insinuat. Notandum quoque est cur postquam superius hominem mortuum dixit, inferius non mortuum, sed dormientem nominat, eumque de somno suo minime consurgere, donec coelum atteratur narrat, nisi quod patenter datur intelligi quia in comparatione ligni revirentis hominem mortuum peccatorem nominat, a vita scilicet justitiae exstinctum. Ubi autem de morte carnis loquitur, non hanc mortem, sed somnum maluit vocare, spem procul dubio resurrectionis insinuans, quia sicut citius homo a somno evigilat, ita concite ad conditoris nutum a morte corporis resurgat. Vehementer enim ab infirmis mentibus nomen mortis pertimescitur, somni autem vocabulum non timetur. Unde et Paulus discipulos admonens, dicit: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. Quid est quod praedicator egregius mortem Domini mortem vocat, mortem vero servorum Domini, non mortem, sed somnum nominat, nisi quia, infirma corda audientium respiciens, medicamentum praedicationis suae mira arte componit, et illum quem jam resurrexisse noverant, eis mortuum insinuare non dubitat; eos vero qui necdum resurrexerant, ut spem resurrectionis insinuet, non mortuos, sed dormientes vocat? Non enim verebatur dicere mortuum quem auditores jam resurrexisse cognoverant, et verebatur dicere mortuos quos resurgere vix credebant. Beatus igitur Job, quia carne mortuos ad vitam rursus evigilare non dubitat, eos dormientes potius quam mortuos appellat. Sequitur:
14.9.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT IX [ Vet. VII, Rec. VI ].
14.9.1
VERS. 13.-- Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me?
14.9.1
Duplex infernus, alius inferior malis cruciandis, alius superior justis usque ad adventum Christi recipiendis destinatus.-- Quia ante adventum mediatoris Dei et hominis omnis homo, quamvis mundae probataeque vitae fuerit, ad inferni claustra descenderit, dubium non est, quoniam homo, qui per se cecidit, per se ad paradisi requiem redire non potuit, nisi veniret ille qui suae incarnationis mysterio ejusdem nobis paradisi iter aperiret. Unde et post culpam primi hominis ad paradisi aditum romphaea flammea posita esse memoratur, quae et versati lis dicitur, pro eo quod quandoque veniret tempus ut etiam removeri potuisset Nec tamen ita justorum animas ad infernum dicimus descendisse, ut in locis poenalibus tenerentur. Sed esse superiora inferni loca, esse alia inferiora credenda sunt, ut et in superioribus justi requiescerent, et in inferioribus 398 injusti cruciarentur. Unde et Psalmista propter praevenientem se Dei gratiam dicit: Eripuisti animam meam ex inferno inferiori. Beatus igitur Job ante Mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens, conditoris sui illic protectionem postulat, ut a locis poenalibus alienus existat, ubi, dum ad requiem ducitur, a suppliciis abscondatur. Unde subjungit:
14.10.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT X [ Rec. VII ].
14.10.1
IBID.-- Et abscondas me donec pertransent furor tuus.
14.10.1
Dei furor perturbationis expers, in fine mundi consummatur.-- Furor etiam omnipotentis Dei in hoc quotidie vim suae districtionis peragit, quod viventes indigne dignis suppliciis demergit. Qui furor nunc equidem transit, sed in fine pertransit, quia modo agitur, sed in mundi termino consummatur. Qui tamen iste furor, quantum ad electorum animas, in Redemptoris nostri adventu pertransiit, quia eas ab inferni claustris ad paradisi gaudia mediator Dei et hominum, dum ipse illuc pie descenderet, reduxit. Inter haec vero sciendum est quod furoris nomen Divinitati non congruit, quia naturam Dei simplicem perturbatio nulla confundit. Unde ei dicitur: Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos. Sed quia justorum animae per Mediatoris adventum erant quandoque ab inferni locis, quamvis non poenalibus, liberandae, hoc quoque justus vir praevidet, et petendo subjungit:
14.11.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XI [ Vet. et Rec. VIII ].
14.11.1
IBID.-- Et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
14.11.1
Christus ab inferno eduxit tantum quos sibi inhaesisse praescivit.-- At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Hanc itaque redemptionem vir Domini praesciens, in qua erant multi etiam ex gentilitate liberandi, sicut ipse ait: Licet haec celes in cordo tuo, tamen scio quia universorum memineris, apud omnipotentem Deum tempus sibi constitui suae recordationis petit. Hinc est enim quod in Evangelio Dominus dicit: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum, omnia videlicet electa. Non enim ab inferno rediens Dominus electos simul et reprobos traxit, sed illa exinde omnia sustulit quae sibi inhaesisse praescivit. Unde etiam per Osee prophetam dicit: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Quod enim occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo enim quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus Dominus occidit mortem, mors mortis exstitit. Quia vero ex inferno partem abstulit, partemque reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Dicit ergo: Ero mors tua, a mors; id est, in electis meis te funditus perimo. Ero morsus tuus, inferne, quia, sublatis eis, te ex parte transfigo. Sciens igitur beatus Job hunc adventum ad inferos Redemptoris nostri, petat quod futurum praevidit, et dicat: Et constituas mihi tempus in quo recorderis mei. Sequitur:
14.12.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XII.
14.12.1
VERS. 14.-- Putasne mortuus homo rursum vivet?
14.12.1
Nonnunquam a fortibus infirmitatis verba suscipienda.-- Solent justi viri in eo quod ipsi certum ac solidum sentiunt quasi ex dubietate aliquid proferre, ut infirmorum in se verba transferant. Sed rursum per fortem sententiam infirmanti dubietate omnimodo contradicunt, quatenus per hoc quod dubie proferre cernuntur infirmis aliquatenus condescendant, et per hoc quod certam sententiam proferunt, 399 infirmorum mentes dubias ad soliditatem trahant. Quod nimirum dum faciunt exemplum nostri capitis sequuntur. Passioni quippe Dominus propinquans infirmantium in se vocem sumpsit, dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste, eorumque timorem, ut abstraheret, suscepit; et rursus per obedientiam vim fortitudinis ostendens ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas conditoris nostri etiam contra voluntatem nostram fiat. Hoc igitur exemplo nonnunquam a fortibus infirmitatis verba suscipienda sunt, ut per eorum post praedicamenta fortia infirmorum corda gratius roborentur. Unde beatus Job, cum quasi dubitantis verba protulit, dicens: Putasne mortuus homo rursum vivet? illico sententiam suae certitudinis adjunxit, qua ait:
14.13.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XIII [ Vet et Rec. IX ].
14.13.1
IBID.-- Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea.
14.13.1
Job, hujus vitae cursu despecto, immutabilitatis statum requirit.-- Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat; et cursum vitae praesentis quantum despiciat innotescit, qui hunc militiam appellat. Per militiam quippe semper ad finem tenditur, et quotidie conclusionis terminus exspectatur. Cursum itaque vitae hujus despicit, et statum soliditatis requirit, qui per hoc quod mutabiliter militat, ad immutationem suam pervenire festinat. Justo quippe in hac vita ipsa sarcina suae corruptionis onerosa est. Quod vigiliae defatigant, somnus quaeritur, ut vigiliarum labor atque anxietas temperetur. Sed nonnunquam etiam somnus occidit. Fames corpus atterit, atque, ut ejus necessitas repellatur, cibi requiruntur; sed saepe et cibi gravant, qui ad repellendum debilitatis gravamen quaesiti fuerant. Gravis itaque est sarcina corruptionis, quae nisi ita gravis esset, Paulus nequaquam diceret: Vanitati creatura subjecta est, non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. Sanctus ergo vir incorruptionis statum desiderans, dicat: Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea. In qua immutatione quid agatur adjungit:
14.14.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XIV [ Rec. X ].
14.14.1
VERS. 15.-- Vocabis me, et ego respondebo tibi.
14.14.1
Vocanti Deo respondebimus, cum ad ejus jussum incorruptibiles resurgemus.-- Respondere cuilibet dicimur cum ejus factis congrua ad vicem opera reddimus. In illa igitur commutatione vocat Dominus, et respondet homo, quia ante incorrupti claritatem, incorruptus homo ostenditur post corruptionem. Nunc etenim quousque subditi corruptioni sumus, auctori nostro minime respondemus, quia dum corruptio ab incorruptione longe est, similitudo apta nostrae responsioni non est. De illa vero immutatione scriptum est: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Tunc ergo vocanti Deo veraciter respondebimus, quando ad summae incorruptionis jussum incorruptibiles surgemus.[ Vet. X.] Et quia hoc percipere creatura ex semetipsa non valet, sed solius 400 omnipotentis Dei dono agitur ut ad tantam incorruptionis gloriam permutetur, recte subjungitur:
14.15.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XV [ Rec. XI ].
14.15.1
IBID.-- Operi manuum tuarum porriges dexteram.
14.15.1
Quod ex seipso homo consequi non valet.-- Ac si patenter dicat: Idcirco creatura tua corruptibilis persistere ad incorruptionem potest, quia tuae potestatis manu erigitur, et tui respectus gratia, ut persistat, tenetur. Humana namque creatura, eo ipso quod creatura est, in semetipsa habet sub se defluere, sed a conditore suo homo accepit, ut et super se contemplatione rapiatur, et in seipso incorruptione teneatur. Creatura ergo ne sub se defluat, sed in incorruptione persistat, ad incommutabilitatis statum auctoris sui dextera levatur. Potest quoque dexterae nomine Filius designari: Quia omnia per ipsum facta sunt. Operi igitur manuum suarum porrexit omnipotens Deus dexteram suam, quia ut abjectum atque in infimis jacens ad summa erigeret genus humanum, incarnatum ad hoc unigenitum misit. Ex cujus nobis incarnatione datum est ut qui ex voluntate propria in corruptionem cecidimus, vocanti nos Deo quandoque ad incorruptionis gloriam respondere valeamus. Qua in re largitatem divinae misericordiae pensare quis valeat, quod ad tantam perducit gloriam hominem post culpam? Pensat Deus mala quae facimus, et tamen per benignitatis suae gratiam ea misericorditer relaxat. Unde et subditur:
14.16.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XVI [ Rec. XII ].
14.16.1
VERS. 16.-- Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parcis peccatis meis.
14.16.1
Culpae nostrae, ne Deus eas puniat, poenitentia castigandae.-- Gressus Deus dinumerat, cum singula quaeque nostra opera propter retributionem signat. Quid enim in gressibus, nisi unaquaeque nostra actio designatur? Omnipotens itaque Deus et gressus dinumerat, et peccatis parcit, quia et subtiliter acta nostra considerat, et tamen haec poenitentibus misericorditer relaxat. Qui et duritiam in peccantibus conspicit, sed tamen hanc, praeveniente gratia, ad poenitentiam emollit. Culpas ergo dinumerat, cum nos ipsos ad singula quae fecimus, deflenda convertit. Quas misericorditer relaxat, quia eas dum nos ipsi punimus, ipse nequaquam in extremo examine judicat, Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Unde adhuc subditur:
14.17.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XVII [ Vet. XI ].
14.17.1
VERS. 17.-- Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
14.17.1
Peccata, nisi poenitentia diluantur, de sacculo secreti, exibunt ad publicum judicii.-- Signantur quasi in sacculo delicta nostra, quia hoc quod nos exterius agimus, nisi poenitentia interveniente diluamus, in secreto judiciorum Dei sub quadam occultatione servatur, ut quandoque etiam de sacculo secreti exeat ad publicum judicii. Unde etiam per Moysen dicitur: Nonne haec congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam illis. Cum vero pro malis quae fecimus disciplinae flagello atterimur, et haec per poenitentiam deflemus, iniquitatem nostram signat et curat, quia nec inulta hic deserit, nec in judicio punienda reservat. Signat igitur delicta, quia ea hic subtiliter attendit ut feriat; curat vero, quia haec per flagellum funditus relaxat. Unde iniquitatem quoque illius persecutoris sui, quem in terra 401 prostraverat, signando curavit, cum de illo ad Ananiam dixit: Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Ego enim ostendam illi, quanta eum oporteat pro nomine meo pati. Cui enim adhuc pro transactis excessibus venturas passiones minatur, profecto hoc quod deliquerat in corde signatum tenebat. Sed procul dubio delicta ejus signando curaverat, quem Vas electionis vocabat. Vel certe peccata nostra signantur in sacculo cum mala quae fecimus sollicito semper corde pensamus. Quid namque est cor hominis, nisi sacculus Dei? Ubi dum studiose conspicimus per quanta delinquimus, peccata nostra quasi in Dei sacculo signata portamus. An non peccatum suum David signatum tenebat in sacculo, qui dicebat: Iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum coram me est semper? Et quia culpas, quas non intuendo et poenitendo cognoscimus, pius nobis conditor relaxat, recte post signata in sacculo delicta subjungitur: Sed curasti iniquitatem meam. Ac si aperte dicat: Quae modo signas ut poenitendo videam, agis procul dubio ne in retributione videantur. Sequitur:
14.18.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XVIII [ Rec. XIII ].
14.18.1
VERS. 18, 19.-- Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes.
14.18.1
Alii subitis, alii lentis ac blandis tentationibus evertuntur.-- Hoc crebro agitur ut, cadentibus rupibus, saxum ad loca alia transferatur; ut aquae lapides excavent, et paulatim terra alluvionibus consumatur. Sed magna nobis intentione discutiendum est quod infertur: Et homines ergo similiter perdes. Quid est enim hoc, quod cadenti monti et saxo translato, quod excavato lapidi et per alluvionem terrae consumptae perditio humana comparatur, nisi hoc, quod patenter datur intelligi, quia duo sunt genera tentationum? Unum, quod in mente etiam justi hominis per repentinum eventum agitur, quatenus sic subito tentetur, ut hunc inopinato proventu concutiat et prosternat, casumque suum nonnisi postquam ceciderit videat. Aliud vero, quod paulatim venit in mentem, et resistentem animum lenibus suggestionibus inficit, et omnes in eo vires justitiae non nimietate sua, sed assiduitate consumit. Quia ergo alia est tentatio quae justos plerumque subita invasione prosternit, dicatur: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo; id est, mens sancta, cujus locus justitia fuerat, impulsu subito transfertur ad culpam. Rursum quia alia est tentatio, quae se cordi hominis leniter infundit, omnemque duritiam fortitudinis corrumpit atque consumit, dicatur: Lapides excavant aquae, quia videlicet duritiam mentis absorbent assidua et mollia blandimenta libidinis, et lentum atque subtile vitium corrumpit durum et forte propositum mentis. Unde subditur: Et alluvione paulatim terra consumitur.[ Vet. XII.] Sicut enim influente aqua paulatim terra consumitur, sic leniter subrepente vitio mens etiam fortis absorbetur. Unde bene subjungitur Et homines ergo similiter perdes. Id est, quia cum tentationem justo judicio ejus menti qui stare in alto cernitur repente dominari permittis, cadere ac defluere montem facis; et cum voluntas ad vitium commutatur, quasi ad locum alium transfertur saxum; 402 cum vero tentationem lentam atque subtilem, sed tamen assiduam, eorum qui fortes esse creduntur praevalere mentibus sinis, quasi lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, quia nimirum suggestione leni subacta mentis duritia mollitur.
14.18.2
David mons altus repentino casu cecidit. Salomon subrepente paulisper peccati lenocinio.-- Videamus David ille quantum mons altus fuerit, qui tanta Dei mysteria prophetico spiritu valuit contemplari; sed aspiciamus quam subito casu defluxit, qui dum, in solario deambulans, alienam conjugem concupivit et abstulit, ejusque virum cum damno sui exercitus interemit, repentino casu mons cecidit, cum mens illa mysteriis coelestibus assueta, inopinata tentatione devicta est, tamque immanissimae turpitudini subacta. Saxum itaque de loco suo translatum est, cum prophetae animus, a prophetiae mysteriis exclusus, ad cogitandas turpitudines venit. Videamus etiam qualiter lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur. Salomon quippe immoderato usu atque assiduitate mulierum ad hoc usque perductus est, ut templum idolis fabricaret; et qui prius Deo templum construxerat, assiduitate libidinis, etiam perfidiae substratus, idolis construere templa non timuit. Sicque factum est ut ab assidua carnis petulantia usque ad mentis perfidiam perveniret. Quid itaque aliud quam aquae excavarunt lapidem, et alluvione paulatim terra consumpta est, quia subripiente paulisper infusione peccati, terra cordis illius ad consumptionem defluxit? Consideret ergo beatus Job utrasque tentationes, vel subitam et immensam, vel lentam atque longiorem; consideret casus hominum, et ex his quae exterius accidunt rapiat interius contemplationem, dicens: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur; et homines ergo similiter perdes; id est, sicut haec insensibilia modo subito corruunt, modo paulisper infusa aquarum mollitie consumuntur, ita etiam eum quem rationabilem condidisti, vel subita tentatione dejicis, vel longa ac lenta consumi permittis. Atque mox eamdem rationabilem creaturam verbis sequentibus explicat, dicens:
14.19.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XIX.
14.19.1
VERS. 20.-- Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret.
14.19.1
Vitae brevi succedit aeternitas.-- Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit ut in perpetuum transeat ubi ejus vitam terminus non concludat. Sed in hac brevitate ubi roboratus est colligit unde in perpetuitate inveniat, vel ut semper gaudeat, vel ut suscepta supplicia non evadat. Qui pro eo quod paululum roboratus est ut in perpetuum transeat, apte mox subditur:
14.20.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XX [ Rec. XIV ].
14.20.1
IBID.-- Immutabis faciem ejus, et emittes eum.
14.20.1
Hominis in morte quanta mutatio.-- Facies hominis immutatur cum ejus species morte atteritur. Emittitur vero, quia ab his quae volens tenuit transire ad aeterna cogitur nolens; dumque ad illa perducitur, haec quae diu cogitata tenuit qualiter sese habitura sint relicta nescit. Unde et additur.
14.21.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXI [ Vet. XIII ].
14.21.1
VERS. 21. Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelligit.
14.21.1
Animae sanctorum Deum videntes, nihil eorum quae extra se sunt ignorant; secus aliae.-- Sicut enim hi qui adhuc viventes sunt 403 mortuorum animae quo loco habeantur ignorant, ita mortui vita in carne viventium post eos qualiter disponatur nesciunt, quia et vita spiritus longe est a vita carnis; et sicut corporea atque incorporea diversa sunt genere, ita etiam distincta cognitione. Quod tamen de animabus sanctis sentiendum non est, quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident nullo modo credendum est quia foris sit aliquid quod ignorent. Sed carnales quique, quia amorem praecipuum filiis impendunt, hoc eos beatus Job nescire postmodum asserit quod hic vehementer amaverunt, ut sive nobiles, sive ignobiles sint filii nesciant, quorum eos semper cura fatigabat. Quod tamen si intelligi spiritaliter debet, non incongrue filiorum nomine opera designantur; sicut de muliere Paulus dicit: Quia salva erit per filiorum generationem. Neque enim mulier quae, continentiae studens, nequaquam filios generat salva non erit, sed per generationem filiorum salvari dicitur, quia per effectum bonorum operum perpetuae saluti sociatur. Nobiles ergo sunt filii recta opera, ignobiles autem facta perversa. Et saepe homo agere quaelibet bona intentione nititur; sed tamen pro multis, quae subrepunt, ejus acta apud omnipotentem Deum qualiter habeantur, incertum est. Sive itaque nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelligit, quia, subtili examine discussa, utrum approbentur ejus opera an reprobentur ignorat. Et hic ergo homo in dolore laboris est positus, et illuc ducitur in timore suspicionis. Unde adhuc de ipso praesentis vitae labore subjungitur:
14.22.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXII.
14.22.1
VERS. 22.-- Attamen caro ejus, dum vivit, dolebit, et anima ejus super semetipso lugebit.
14.22.1
Qui carnis voluptatibus delectantur, majores ex carne tribulationes experiuntur.-- De conjugibus Paulus dicit: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Sed tribulationem carnis hic pati possunt, etiam jam qui spiritaliter vivunt. Cur ergo inesse conjugibus carnis tribulatio quasi specialiter dicitur, quae etiam a vita spiritalium longe non est, nisi quod hi frequenter majores tribulationes ex carne suscipiunt qui carnis voluptatibus delectantur? Bene autem dicitur: Et anima ejus super semetipso lugebit, quia quisquis gaudere in se appetit, eo ipso jam in luctu est quo a vera laetitia recessit. Vera quippe laetitia mentis creator est Dignum itaque est ut in se semper homo moerores inveniat, qui, derelicto creatore, in se gaudium quaerebat. Sequitur.
14.23.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXIII [ Vet. XIV, Rec. XV ].
14.23.1
CAP. XV, VERS. 1, 2.-- Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Nunquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
14.23.1
Mali bonorum verba non rationis sententias, sed furoris stimulos censent.-- Crebro jam diximus beatum Job typum sanctae universalis Ecclesiae, amicos vero illius haereticorum speciem tenere, qui, quasi ex defensione Domini, occasionem stultae locutionis inveniunt, et contumeliosa contra bonos verba jaculantur. Quibus cuncta quae a fidelibus sentiuntur quasi in ventum prolata displicent. Unde nunc dicitur: Nunquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens? Nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Unde et subditur. Et implebit ardore stomachum suum. Quia ea etiam quae se sciunt contumeliose dicere, student semper, ut dictum est, ex Domini defensione palliare. Unde 404 Eliphaz subdit:
14.24.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXIV.
14.24.1
VERS. 3.-- Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
14.24.1
Dum vera quae exprobrent non inveniunt, falsa fingunt haeretici.-- Nullum vero existimant timorem Domini habere, nisi eum quem potuerint ad suae confessionis stultitiam trahere. Unde adjungit:-- VERS. 4-- Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. Tulisti dicitur abstulisti, ac si aperte dicat: De tua justitia praesumens, Creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum enim vera mala haeretici contra bonos non inveniunt, fingunt quae redarguant, ut justi esse videantur, et fit plerumque ut ad aperta contumeliarum verba perveniant. Unde adhuc subditur:
14.25.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXV.
14.25.1
VERS. 5.-- Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
14.25.1
Dei honori specie caventes, bonitati detrahunt.-- Iniquitas os docet quando ex mala vita concipitur quod pejus dicatur. Quia autem beatus Job tanto in ore liber fuerat quanto justus in opere, ab amicis suis haereticorum typum tenentibus, et de iniqua vita, et de audaci ore reprehenditur, ut dicatur: Docuit enim iniquitas tua os tuum. Ac si aperte ei diceretur: Quod perverse loqueris, ex perversiore didicisti vita. Saepe vero haeretici dum quasi venerantur Deum, ejus mysteriis contradicunt, et humilitatem putant si veritatem denegant. Sunt namque nonnulli qui Deo se injuriam irrogare existimant si eum veram carnem assumpsisse fateantur, aut si hunc veraciter pro nobis carne mori potuisse crediderint. Cumque Deo quasi plus honoris conantur tribuere, coguntur laudes veras bonitatis illius negare. Quid enim est in charitatis suae laude potentius quam ut illa sibi pro nobis digna ad susceptionem faceret, quae ei videntur indigna? Sancta autem Ecclesia veram carnem, veram mortem illius confitetur; sed haec dicens, ab haereticis irrogare Deo contumeliam creditur. Unde nunc dicitur: Et imitaris linguam blasphemantium. Cui si quid in hoc mundo adversitatis evenerit, hoc ei contingere ex ipsa hac injuria suae confessionis dicunt. Unde adhuc subditur:
14.26.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXVI.
14.26.1
VERS. 6.-- Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
14.26.1
Rectae fidei confessionem adversitatis flagellis puniri delirant.-- Quia enim ex errore confessionis existimant mala adversitatis erumpere, labia sua ei asserunt respondere, ut culpa eloquii sit causa flagelli. Aliquando vero eam comprimere quasi ratiocinantes volunt.[ Vet. XV.] Unde Eliphaz beatum Job reprehendere quasi ex ratione conatur, dicens:
14.27.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXVII.
14.27.1
VERS. 7, 8.-- Nunquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? Nunquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
14.27.1.1
Dum divinam gloriam defendere videntur, suae prospiciunt.-- Ac si verbis apertioribus dicat: Qui de aeterno loqueris pensa quia temporalis es, qui de ejus sapientia disputas, pensa quia ejus consilium ignoras. Sed quia ad hoc haeretici verba dominicae defensionis assumunt, ut docti esse videantur, et dum divinam gloriam defendere videntur, suam scientiam hominibus innotescant, ipsa hoc Eliphaz subjuncta verba testantur, qui loqui quidem de sapientia Dei coepit, sed statim ad suam elationem cecidit, dicens:
14.27.1.2
VERS. 9.-- Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
14.27.1.3
405 Quae videlicet dicta patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad Dominicam defensionem sonat. Sequitur:
14.28.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXVIII.
14.28.1
VERS. 10.-- Et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
14.28.1
De antiquorum patrum magisterio et consensu falso sibi blandiuntur.-- Quia omnes haeretici a sancta universali Ecclesia sunt egressi, testatur Joannes, qui ait: Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Sed ut ea quae asserunt commendare stultis mentibus hominum quasi de antiquitate possint, antiquos patres se habere testantur, atque ipsos doctores Ecclesiae suae professionis magistros dicunt. Cumque praesentes praedicatores despiciunt de antiquorum Patrum magisterio falsa praesumptione gloriantur, ut ea quae ipsi dicunt, etiam antiquos patres tenuisse fateantur, quatenus hoc quod rectitudine astruere non valent quasi ex illorum auctoritate confirment. Quia vero scriptum est: Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit. Saepe sancta Ecclesia multis in hac vita adversitatibus laborat, et reproborum vita tanto sine flagello dimittitur, quanto ad nulla praemia servatur. Sed afflictiones sanctae Ecclesiae videntes haeretici, eam despiciunt, et tot illam flagellis atteri ex pravae professionis merito suspicantur. Unde adhuc subditur:
14.29.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXIX.
14.29.1
VERS. 11.-- Nunquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
14.29.1
Afflictam Ecclesiam despiciunt.-- Ac si ei patenter dicat: Si professionem fidei corrigeres, jamdudum consolationem a flagellis habere potuisses. Sequitur:
14.30.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXX.
14.30.1
VERS. 12.-- Quid te elevat cor tuum, et, quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?
14.30.1
Sanctorum contemplationem irrident nunquam experti.-- Saepe justorum mens ita ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed quia hanc contemplationis vim in occulto agere haeretici ignorant, hoc a justis et recta sapientibus fieri magis per hypocrisim quam per veritatem putant, quia hoc quod ipsi habere nequeunt inesse veraciter aliis non suspicantur. Sequitur:
14.31.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXXI [ Vet et Rec. XVI ].
14.31.1
VERS. 13.-- Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
14.31.1
Justorum et iniquorum verba saepe similia, sed cor dissimile. Haeretici falsis quaedam vera permiscent, non rejicienda.-- Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quem post justitiam flagella deprimebant; sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potius quam per veritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse verba bona non existimant. Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen semper cor longe dissimile, et ex quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum, dicebat: Jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo; sed justificatus magis publicanus, quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum, molestia corporis afflictus, ad extremitatem pervenisset vitae, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Nec tamen Dominus 406 hanc confessionem perfectionis ejus despexit, aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere, et Ezechias justum se esse asseruit etiam in cogitatione, atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba a cogitationibus pensat, et in ejus auribus superba non sunt quae humili corde proferuntur? Unde beatus Job, cum sua opera protulit, contra Deum nullo modo tumuit, quia ea quae veraciter fecerat humiliter dixit. Sed solent haeretici errorum suorum dictis vera aliqua permiscere, et amici beati Job quamvis in reprehensione ejus omnimodo fallantur, possunt tamen et quaedam vera dicere, quae ex illius assiduitate didicerunt. Quorum dicta si omnia refutanda essent, Eliphaz sententiam Paulus apostolus minime protulisset, dicens: Apprehendit sapientes in astutia eorum. Quia igitur et ea quae recta dicunt contra beatum Job recte non dicunt, nos in eorum dictis et calcemus vitium indiscretionis, et discutiamus vires rectitudinis. Sequitur:
14.32.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXXII.
14.32.1
VERS. 14.-- Quid est homo, ut immaculatus sit?
14.32.1
Homo ex humo et ex muliere ortus, qui possit esse sine macula?-- Eo enim ipso quo dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus: homo enim ab humo appellatus est. Et quomodo esse valet sine macula, qui sponte sua ad infirmitatem concidit factus de terra? Ubi et additur,-- IBID.-- Et ut justus appareat natus de muliere. Primam quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso. Quomodo ergo justus apparebit, qui de illa natus est quae injustitiae propinatrix exstitit? Sequitur:
14.33.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXXIII [ Vet. et Rec. XVII ].
14.33.1
VERS. 15.-- Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu ejus.
14.33.1
Solus Deus mutabilitatis expers.-- Hoc coelorum nomine repetiit quod sanctorum prius appellatione signavit. Nam de eisdem sanctis scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei. Qui per naturam omnes in semetipsis propriam mutabilitatem habent; sed dum immutabili veritati studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt, ut immutabiles fiant. Cumque ad hanc toto affectu se tenent, quandoque accipiunt ut super semetipsos ducti vincant hoc quod in semetipsis mutabiles exstiterunt. Quid enim mutabilitas nisi mors quaedam est? Quae dum rem quamlibet in aliam immutat, quasi occidit quod fuerat, ut incipiat esse quod non erat. Et de auctore omnium scriptum est: Qui solus habet immutabilitatem, quia videlicet in semetipso solus immutabilis est. De quo per Jacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Ipsa enim mutabilitas umbra est, quae quasi obscuraret lucem, si hanc per aliquas vicissitudines permutaret. Sed quia in Deo mutabilitas non venit, nulla ejus lumen umbra vicissitudinis intercidit. Bene autem dicitur: Coeli non sunt mundi in conspectu ejus, quia per semetipsos ante districtum Dei judicium nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt qui munditiae praedicatores fiunt, Joanne attestante, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Si igitur inter sanctos illius nemo immutabilis est, et coeli in conspectu ejus non sunt mundi, quis apud se de justitiae opere praesumat? Unde et subditur:
14.34.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. 407 CAPUT XXXIV [ Rec. XVIII ].
14.34.1
VERS. 16.-- Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquas iniquitatem?
14.34.1
Mala opera nostra nequissima esse, sed bona imperfecta et inutilia.-- Qui immaculatum prius hominem et justum per se posse esse negaverat, hunc abominabilem et inutilem appellat: abominabilem scilicet propter immunditiam maculae, inutilem vero propter injustitiam imperfectae vitae. Qui tamen abominabilis et inutilis intelligi et aliter potest. Aliquando enim homo perversus quaedam recte agere videtur, sed per ea quae iniqua sunt etiam ea quae ejus recta sunt destruuntur. Et quia multum Deo displicent mala, neque illa placent quae videntur bona. Qui ergo in malis suis Deo abominabilis est, in bonis est inutilis, quia dum se per prava opera Deo exsecrabilem exhibet, nec illud de eo quod rectum videtur placet. Bene autem dicitur: Qui bibit quasi aquas iniquitatem. Hoc namque quod comeditur cum mora glutitur, quia manditur ut glutiatur. Quod autem bibitur, tanto ad glutiendum moram non habet, quanto nullam et ad mandendum necessitatem habet. Culpa ergo, quia a stulto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur. Quia enim illicita sine timore facit, quasi potum injustitiae sine obstaculo glutit. Sequitur:
14.35.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXXV [ Vet. XVIII ].
14.35.1
VERS. 17.-- Ostendam tibi, audi me, quod vidi narrabo tibi.
14.35.1
Superbi quo altius per intelligentiam assurgunt, per elationem gravius cadunt.-- Habent hoc omnes arrogantes proprium, ut cum rectum quid vel parvum senserint, in usum hoc elationis inflectant; atque unde per intellectum sibimetipsis altiores fiant, inde per tumorem in foveam elationis cadant, seque doctis doctiores existiment, reverentiam sibi a melioribus exigant, et docere sanctiores quasi ex auctoritate contendant. Unde nunc dicitur: Ostendam tibi, audi me. Et quia cum minore auctoritate docet is qui audita quam is qui ea quae viderit loquitur, ut fortiorem sibimet auctoritatem Eliphaz arroget, dicit: Quod vidi narrabo tibi. Quia vero nonnunquam haeretici de damnatis suis patribus confunduntur, et tamen eorum sententias quasi cum auctoritate ad medium proferunt, ex quorum stultitia jure reprobantur, recte ipsa haereticorum audacia subinfertur, cum dicitur:
14.36.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXXVI.
14.36.1
VERS. 18.-- Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.
14.36.1
Quos erroris magistros habuerunt haeretici, quam insulse jactitent sapientes.-- In quorum et laudem prosiliunt, et eos velut solos Ecclesiae praefuisse gloriantur. Unde adhuc subditur:-- VERS. 19:-- Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. Solis suis patribus datam terram existimant, quia solos errorum suorum magistros rexisse veraciter Ecclesiam putant. Quis vero alienus nisi apostata angelus vocatur? Unde et per Psalmistam de cunctis simul malignis spiritibus dicitur: Quoniam alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam. Haeretici igitur, quia doctorum suorum corda apostatae angelo existimant non fuisse subjecta, transisse per eos alienum denegant. Cui videlicet alieno per unumquemque transire est iniquas in corde ejus cogitationes immittere. Unde et per prophetae vocem de malignis spiritibus contra stantem animam dicitur: Et dixerunt animae tuae: Incurvare 408 ut transeamus. Sed Eliphaz Themanites quia quaedam narraturus audiri vult, quamvis multa quae dicenda sunt sciat, sed quia beato Job dicenda non erant nesciat, audiamus sententias quas contra beatum Job protulit. Nec enim debemus cui, sed solum pensare quid dixit. Sequitur:
14.37.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXXVII [ Rec. XIX ].
14.37.1
VERS. 20.-- Cunctis diebus suis impius superbit.
14.37.1
Electi in humilitate, reprobi in superbia vitam finiunt.-- Solent etiam electi in quibusdam suis cogitationibus atque actibus superbire. Sed quia electi sunt, cunctis diebus suis superbire non possunt, quia priusquam vitam finiant, ad humilitatis metum ab elatione corda commutant. Impius vero diebus suis omnibus superbit, quia sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Circumspicit quod temporaliter floret, et pensare negligit quo in aeternum ducitur. In vita carnis fiduciam ponit, eaque diu permanere existimat quae ad praesens tenet. Solidatur in elatione animus, in despectum adducitur omnis propinquus; quam repentina mors subrepat nunquam considerat; quam sit ejus incerta felicitas nunquam pensat. Qui si incertitudinem fugacis vitae conspiceret, incerta pro certo nequaquam teneret. Unde et bene subditur:
14.38.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXXVIII [ Rec. XX ].
14.38.1
IBID.-- Et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
14.38.1.1
Mors timeri debet, quod praevideri nequeat.--
14.38.1.2
Superbire enim minime debuisset, etiam si annorum suorum numerum certum habere potuisset, ut sciens quantum viveret, praesciret quando se ab elatione removeret. At postquam praesens vita semper incerta est, tanto semper mors subrepens timeri debet, quanto nunquam praevideri valet. Bene autem superbiam impii tyrannidem vocat. Proprie enim tyrannus dicitur qui in communi republica non jure principatur.[ Vet. XIX.] Sed sciendum est quia omnis superbus juxta modum proprium tyrannidem exercet. Nam quod nonnunquam alius in republica, hoc est, per acceptam dignitatis potentiam, alius in provincia, alius in civitate, alius in domo propria, alius per latentem nequitiam hoc exercet apud se in cogitatione sua. Nec intuetur Dominus quantum quisque mali valeat facere, sed quantum velit. Et cum deest potestas foris, apud se tyrannus est, cui iniquitas dominatur intus, quia etsi exterius non affligit proximos, intrinsecus tamen habere potestatem appetit, ut affligat. Et quia omnipotens Deus corda pensat, jam in ejus oculis impius egit quod cogitavit. Ad hoc autem conditor noster latere nos voluit finem nostrum, ut dum incerti sumus quando moriamur, semper ad mortem parati inveniamur. Unde recte postquam dictum est: Cunctis diebus suis impius superbit, adjungit: Et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. Ac si aperte diceretur: Cur quasi de certo extollitur, cujus vita sub poena incertitudinis tenetur? Sed omnipotens Deus prave agentibus non solum ventura supplicia reservat, sed eorum corda hic etiam ubi delinquunt poenis implicat, ut eo ipso quo peccant semetipsos feriant, ut semper trepidi semperque suspecti mala ab aliis pati metuant, quae se aliis fecisse meminerunt. Unde adhuc de hoc impio subditur:
14.39.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XXXIX [ Rec. XXI ].
14.39.1
VERS. 21.-- Sonitus terroris semper in auribus illius; et cum pax sit, ille insidias suspicatur.
14.39.1
Simplicitas cordis arx munitissima.-- Nil autem simplici corde felicius, quia quo 409 innocentiam erga alios exhibet, nihil est quod pati ab aliis formidet. Habet enim quasi arcem quamdam fortitudinis simplicitatem suam. Nec suspectus est pati quod se fecisse non meminit. Unde bene per Salomonem dicitur: In timore Domini fiducia fortitudinis( Prov. XIV, 26). Qui et rursum ait: Secura mens, quasi juge convivium. Quasi enim continuatio refectionis est ipsa tranquillitas securitatis. At contra mens prava semper est in laboribus, quia aut molitur mala quae inferat, aut metuit ne haec sibi ab aliis inferantur. Et quidquid contra proximos excogitat, hoc contra se excogitari a proximis formidat. Fit undique suspecta, undique trepida. Omnis qui ad memoriam venit exquirere contraria creditur. Cui ergo tranquillitas securitatis deest, huic procul dubio terroris sonitus semper in auribus est. Et saepe contingit ut illi quilibet proximus suus simpliciter loquatur, nil adversum cogitet. Sed cum pax sit, ille insidias suspicatur, quia qui semper dolose agit, simpliciter erga se agi non aestimat. Et quia scriptum est: Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit, involutus iniquitatis suae tenebris jam de luce desperat. Unde et sequitur:
14.40.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XL [ Vet. XX ].
14.40.1
VERS. 22.-- Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
14.40.1
Impius desperata salute, ad nequitiam semper excrescit.-- Quia dum feriri se undique insidiis credit, salute desperata, semper ad nequitiam excrescit. Aliquando vero iste perversus etiam superna judicia attendit, et super se haec venire metuit. Sed cum stipendium vitae praesentis quaerit, haec eadem judicia quae metuere coeperat avaritiae devictus insania contemnit. Et quidem mori se posse in peccato existimat, sed tamen a peccato non cessat. Unde et subditur:
14.41.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XLI.
14.41.1
VERS. 23.-- Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
14.41.1
Etsi feriri metuat, semper auget quo feriatur.-- Panis etenim, stipendium vitae praesentis; tenebrarum vero dies tempus ultionis accipitur. In actu itaque suo aliquando iste perversus iram superni judicis perpendit praesentem; sed a malo non avertitur, ut etiam ipsa quoque ab ejus interitu valeat averti. Accusante se autem conscientia feriri metuit, sed tamen semper auget quo feriatur. Contemnit reditum suum, desperat veniam, superbit in culpa; sed tamen testem suae nequitiae intus habet timorem. Et quamvis prava videatur foris audacter agere, de his tamen apud semetipsum cogitur trepidare. Unde scriptum est: Cum enim sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi, quia cum illicita quisquis perpetrat, pavet quod facit; et apertus damnationis testis est ipse timor iniquitatis, quia et timetur quod agitur, et tamen malum non vincitur quod timetur. De quo et adhuc subditur:
14.42.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XLII.
14.42.1
VERS. 24.-- Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium.
14.42.1
Quot angustiis vallatur, qui securitatis sociam, viam veritatis relinquit. Plana est veritatis via; asperum iter mendacii.-- In omne quod iniquus agit tribulatione et angustia vallatur, quia cor ejus anxietate et suspicione confunditur. Alius occulte appetit vi aliena diripere, qui laborat in cogitationibus, ne 410 deprehendi valeat. Alius, relicta veritate, mentiri deliberat, ut audientium animum fallat. Sed quantus labor est sollicite custodire ne ipsa ejus fallacia deprehendi queat? Ponit quippe ante oculos quid sibi a veritatem scientibus responderi possit, et cum magno cogitatu pertractat quomodo per argumenta falsitatis documenta veritatis exsuperet. Hinc inde se circumtegit, et contra hoc, ubi deprehendi potuerit, veritati similem responsionem quaerit, qui si vellet verum dicere, utique sine labore potuisset. Plana quippe veritatis via, et grave est iter mendacii. Unde et per prophetam dicitur: Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt. Bene ergo dicitur: Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, quia apud semetipsum in labore timoris deficit, qui securitatis sociam viam veritatis relinquit. Qui bene regi praeparato ad praelium comparatur, quia in eo ipso malo quod agit, et terretur, et festinat, et ex conscientia trepidat, et ex desiderio anhelat, metuit et superbit, pavescit suspicionibus, et mentem per audaciam erigit.[ Vet. XXI.] Sciendum quoque est quia rex qui praeparatur ad praelium sic de hoste suspectus est, ut eidem quoque quem ducit exercitui metuat, ne labefactetur, ne per destitutionem militum jaculis pateat inimicorum. Iniquus ergo angustia vallatur, sicut rex qui praeparatur ad praelium, quia videlicet falsa agens, falsa loquens, formidat ne suos amittat milites, id est, argumenta falsitatis, et veritatis jaculis pateat, si ei fortasse defuerit quod ex fallacia opponat. Sed quamvis animus trepidet, quamvis conscientia accuset, cupiditate tamen sua iniquus vincitur, et suppresso pavore audaciam de iniquitatibus sumit. Et saepe etiam ultione menti proposita, se contra Deum erigit, quaelibet ab eo adversa perpeti deliberat, dummodo hic, dum valet, omne quod placet agat. Unde et subditur:
14.43.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XLIII [ Rec. XXII ].
14.43.1
VERS. 25, 26.-- Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
14.43.1
Pravorum voluntati quandoque Deus per misericordiam obsistit, quam iratus aliquando sinit impleri.-- Haec de ipso iniquorum capite, scilicet Antichristo, apertius sentiuntur qui contra Deum manum erigens, roborari dicitur, quia parvo tempore permittitur exaltari, ut quo ad modicum gloriari sinitur, eo in perpetuum atrocius puniatur. Sed quia ejus membra sunt omnes iniqui, hoc quod in fine mundi ille tunc singulariter acturus est unus, videamus modo qualiter a malis agatur singulis. Sunt namque nonnulli qui et si qua aliquando agere contra omnipotentis Dei judicium nituntur, ipsa impossibilitate explendae suae voluntatis fracti, ad semetipsos respiciunt, atque ad eum quem contemnere voluerant convertuntur; et qui discedere longe potuerant, si quod vellent implere valuissent, per hoc aliquando salvantur, quia quod nequiter voluerunt, implere nequiverunt. Unde ad se reducti, cujus sint conditionis aspiciunt, et plangunt se contraria veritati voluisse. Et sunt nonnulli 411 qui hoc quod perverse contra Deum appetunt justo Dei judicio implere nequius permittuntur. Et cum eos malitia accendit, potentia roborat, tanto jam semetipsos in errore cognoscere nequeunt, quanto in rebus affluentibus extra se semper per potentiam trahuntur. De quorum nunc intentione dicitur: Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Contra Deum quippe manum tendere est in operatione prava, despectis Dei judiciis, perseverare. Et quia tunc magis irascitur Deus, quando permittit impleri quod saltem concipi in cogitatione non debuit, contra Omnipotentem iniquus iste roboratur, quia prosperari in mala sua actione permittitur, quatenus et perversa faciat, et tamen feliciter vivat. De quo adhuc subditur: Cucurrit adversus eum erecto collo.
14.43.2
Opulentorum superborum quanta in pravis operibus audacia.-- Erecto collo contra Deum currere est ea quae Creatori displicent cum audacia perpetrare. De quo recte dicitur: Cucurrit, id est, in malo opere obstaculum de adversitate non habuit.[ Vet. XXII.] De quo adhuc, additur: Et pingui cervice armatus est. Pinguis cervix est opulenta superbia, affluentibus videlicet rebus quasi multis carnibus fulta. Potens igitur iniquus pingui cervice contra Deum armatur, qui, rebus temporalibus tumens contra praecepta veritatis, quasi de magnitudine carnis erigitur. Quid enim paupertas nisi quaedam macies, et quid rerum abundantia nisi pinguedo est vitae praesentis? Pingui ergo cervice se contra Deum erigit qui temporalem abundantiam in superbiam assumit. Habent enim hoc potentes et iniqui proprium, ut, fallacibus divitiis occupati, veras Dei opes negligant; et quanto minus quod verum est inquirunt, tanto amplius falsis divitiis extollantur. Cura etenim multiplex terrenarum rerum, quia occupat, excaecat. Unde adhuc apte subjungitur:
14.44.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XLIV.
14.44.1
VERS. 27.-- Operuit faciem ejus crassitudo.
14.44.1
Terrenarum rerum abundantia oculos claudente.-- Visus quippe in facie est, in qua et prima corporis honorabilior pars est. Non ergo immerito mentis intentio per faciem designatur, quam quolibet vertimus, illuc videmus. Faciem ergo crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit, et hoc quod in eis esse honorabile debuit, ante Dei oculos foedat, quia curis multiplicibus aggravat. Quibus tamen nec solum sufficit ut ipsi superbiant, nisi et hi qui eis conjuncti sunt de eorum pinguedine etiam ipsi glorientur. Nam sunt nonnulli qui patronis majoribus adjuti superbiunt, et de eorum potentia contra inopes extolluntur. Unde et adhuc subditur:
14.45.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XLV.
14.45.1
IBID.-- Et de lateribus ejus arvina dependet.
14.45.1
Qui iniquo potenti adhaerent, de ejus potentia tument.-- Quia arvina pinguedo carnis est, et latera dicere divitum solemus hos quos eis conjunctos cernimus, arvina de ejus lateribus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de ejus potentia, velut ex pinguedine rerum, tumet, ut, patroni perversi iniquitatem sequens, Deum non timeat, quos valet, et quantum valet, 412 pauperes affligat, de gloria temporali cor elevet. Cum ergo talis est qui iniquo potenti adhaeret, de ejus profecto latere arvina dependet. De quibus adhuc subditur:
14.46.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XLVI [ Vet. XXIII ].
14.46.1
VERS. 28.-- Habitabit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
14.46.1
Ille vicissim dum sibi conjunctorum laudibus extollitur, ad prava opera vehementius rapitur.-- Quia enim a conversatione conviventium civitas appellatur, civitates desolatae sunt ipsi obsequentium cunei perversorum, quorum clamoribus perversus iste laudatur cum ad prava opera per nequitiam rapiatur. Unde scriptum est: Laudatur peccator in desiderio animae suae, et qui iniqua agit benedicitur. Domus vero desertae sunt cogitationes pravae, quas iniquus iste inhabitat, quia per omne quod agit iniquorum hominum placere cogitationibus appetit. Quae civitates desolatae, et domus desertae recte nominantur, quia nisi omnipotens Deus, talium conversationes cogitationesque, praecedentibus eorum culpis, relinqueret, ad graviora perpetranda minime pervenirent. Bene autem dicitur: Quae in tumulos sunt redactae. Ruentia namque domorum atque civitatum aedificia tumulos faciunt, quoniam dum pravi quique confusis actionibus sibimetipsis ad perversa opera junguntur, ostendunt procul dubio quia de aedificio vitae ceciderunt. Sequitur:
14.47.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XLVII.
14.47.1
VERS. 29.-- Non habitabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terram radicem suam.
14.47.1
Virtutibus non ditatur nisi cujus mentem Deus inhabitat. Sine radice stat superbus, leni flatu statim prostrandus.-- Quod hic Non habitabitur dictum est in quibusdam Codicibus reperi Non ditabitur; sed sensus non discrepat, quamvis a se sermo discordet. Ille enim virtutibus ditatur, cujus mentem inhabitat omnipotens Deus. Sed quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitatur, profecto per hoc virtutibus non ditatur. Propter hoc ergo quod interius est vacuus, dicatur: Non inhabitabitur; propter hoc vero quod transitorium foris tumet, recte subjungit: Nec perseverabit substantia ejus. Ac si aperte dicatur: Hoc quod habere videtur exterius transit, et illud quod transire non poterat interius non habet. Unde et apte subjungitur: Nec mittet in terra radicem suam. Quod si de hac terra dictum accipimus, liquet procul dubio quia arbor quae in terra radicem non habet, vel tenuissimis commota flatibus cadit. Et superbus quisque dum contra omnipotentem Dominum roboratur, dum currit erecto collo, et pingui cervice contra auctorem erigitur, stare quasi arbor videtur. Sed status ejus sine radice est, quia velut ad lenem flatum, sic ad motum occultae sententiae vita ejus eruitur. Sin vero hoc loco terram aeternae vitae retributionem accipimus, de qua Propheta ait: Portio mea in terra viventium, iniquus iste in terra radicem suam non mittit, quia nunquam ad aeternae vitae desiderium cordis sui cogitationes plantat.[ Vet. XXIV.] Quod enim radix arbori, hoc unicuique hominum cogitatio sua est, quia in hoc quod exterius videtur, per illud tenetur quod exterius non videtur. Unde et per prophetam dicitur: Mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. Cum enim cogitationem nostram ad compatiendum indigenti proximo tendimus, 413 quasi radicem deorsum mittimus, ut retributionis fructum superius faciamus. Sequitur:
14.48.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XLVIII.
14.48.1
VERS. 30.-- Non recedet de tenebris.
14.48.1
Quia lucem justitiae non quaerit, de tenebris non recedit.-- Si superbus iste a culpa ad justitiam redire voluisset, de tenebris recederet. Sed quia lucem justitiae non quaerit, de tenebris non recedit. Cujus etiam exemplo hi qui ei adhaerent in terrenis profectibus anhelant, avaritiae facibus accenduntur, desideriorum carnalium ignibus uruntur. Unde et subditur:
14.49.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT XLIX.
14.49.1
IBID-- Ramos ejus arefaciet flamma.
14.49.1
Desideriorum carnalium facibus cum sibi conjunctis uritur.-- Si enim sibi quosdam aeternam patriam quaerentes adjungeret, ramos in se virides haberet. Sed quia ipsi quoque qui ei conjuncti sunt terrenis desideriis aestuant, et dum desideriorum flamma clientium ejus animos accendit, scilicet ramos ejus arefacit, ut fructum boni operis non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Bene autem subditur:
14.50.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT L.
14.50.1
IBID.-- Et auferetur spiritu oris sui.
14.50.1
Propter laxata linguae frena gravissime torquendus.-- Superbus etenim quisque quo in hac vita plus valet, eo sibi linguae frena audacius relaxat, ut loquatur perversa quaelibet, nullum de verbis suis metuat, istos contumeliis feriat, illos maledictionibus jaculetur. Nonnunquam vero in blasphemiam contra conditorem rapitur, sicut de talibus per Psalmistam dicitur: Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transivit super terram: Unde et dives in igne positus, stillari sibi aquam ex digito Lazari in linguam postulat. Qua ex re intelligitur quia ubi amplius peccaverat, ibi atrocius ardebat. Recte ergo nunc dicitur: Et auferetur Spiritu oris sui, quia eo percussionis sententiam accepit, quo oris sui spiritum sub divina formidine non restrinxit. Sequitur:
14.51.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT LI [ Rec. XXIII ].
14.51.1
VERS. 31.-- Non credat frustra deceptus, quod alio pretio redimendus sit.
14.51.1
Tunc solum eleemosynae nobis prosunt cum peccata plangimus et abdicamus.-- Quoties post culpam eleemosynas facimus, quasi pro pravis actibus pretium damus. Unde et per Prophetam de eo qui haec non agit dicitur: Non dabit Deo propitiationem suam, nec pretium redemptionis animae suae. Nonnunquam vero divites elati inferiores opprimunt, aliena rapiunt, et tamen quasi quaedam aliis largiuntur; et cum multos deprimant, aliquando quibusdam opem defensionis ferunt, et pro iniquitatibus quas nunquam deserunt dare pretium videntur. Sed tunc eleemosynae pretium nos a culpis liberat, cum perpetrata plangimus, et abdicamus. Nam qui et semper peccare vult, et quasi semper eleemosynam largiri, frustra pretium tribuit, quia non redimit animam, quam a vitiis non compescit. Unde nunc dicitur: Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Quia eleemosyna superbi divitis eum redimere non valet, quam perpetrata simul rapina pauperis ante Dei oculos ascendere non permittit.[ Vet. XXV.] Quod fortasse intelligi aliter potest, quia saepe superbi divites cum eleemosynam tribuunt, non hanc pro aeternae vitae desiderio, sed pro extendenda vita temporali largiuntur, mortem se posse differre donationibus credunt, sed non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit, quia obtinere ex impenso munere non valet ut finem debitum evadat, 414 cujus etiam nequitia intercidit vitam. Unde et subditur:
14.52.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT LII.
14.52.1
VERS. 32.-- Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.
14.52.1
Praefixi dies singulis, nec augeri possunt nec minui. Qui longiores sperat, antequam impleantur, perit.-- Praefixi dies singulis ab interna Dei praescientia nec augeri possunt, nec minui, nisi contingat ut ita praesciantur, ut aut cum optimis operibus longiores sint, aut cum pessimis breviores, sicut Ezechias augmentum dierum meruit impensione lacrymarum; et sicut de perversis scriptum est: Indisciplinatis obviat mors. Sed saepe iniquus, quamvis in occulta Dei praescientia longa vitae ejus tempora non sint praedestinata, ipse tamen quia carnaliter vivere appetit, longo animo dies proponit. Et quia ad illud tempus pervenire non valet quod exspectat, quasi antequam dies illius impleantur perit. Quod tamen intelligere et aliter possumus. Plerumque enim quosdam cernimus et perverse agere, et usque ad senectutem ultimam pervenire. Quomodo ergo dicitur: Antequam dies ejus impleantur peribit, cum in quibusdam saepe videamus quia aetate longa jam membra deficiunt, et tamen pravitatem suam eorum desideria exsequi non desistunt?
14.52.2
Post conversionem exteriora repetens ab omni boni operis statu eradicatur.-- Sunt namque nonnulli qui post vitam perditam ad semetipsos redeunt, et, accusante se conscientia, perversa itinera relinquunt, commutant opera, antiquae suae pravitati contradicunt, terrenas actiones fugiunt, desideria superna sectantur; sed priusquam in eisdem sanctis desideriis solidentur, per torporem mentis ad ea quae dijudicare coeperant redeunt, atque ad mala quae fugere disposuerant recurrunt. Quia enim saepe contingit ut pro utilitate multorum etiam sancti viri exterioribus actibus serviant, et populorum gubernationibus occupentur, hoc infirmi aspicientes, et per vetustam adhuc superbiam quaerentes imitari, exterioribus se actionibus inserunt; sed quanto ad eas non eruditi spiritalibus veniunt, tanto eas carnaliter exsequuntur. Nisi enim prius cor longo studio et diutina conversatione in desideriis coelestibus convalescat, cum ad exteriora agenda refunditur, ab omni statu boni operis eradicatur. Unde recte quoque de hoc iniquo dicitur: Antequam dies ejus impleantur peribit. Quia et si quid boni fortasse coeperit agere, priusquam in eo per longitudinem temporis convalescat, ad exteriora relabitur, et perverse deserit quae recte inchoasse videbatur. Unde et apte subditur: Et manus ejus arescent. Quia dum exterioribus actibus intempestive involvitur, ab omni nimirum bona operatione siccatur. Unde adhuc bene subditur:
14.53.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT LIII [ Rec. XXIV ].
14.53.1
VERS. 33, 34.-- Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. Congregatio enim hypocritae sterilis.
14.53.1.1
Hypocritae bona opera cur arefiant. Quam periculose qui in virtute infirmi sunt, praesint.-- Notandum quod sic de hoc iniquo generaliter loquitur, ut tamen divinus sermo ad specialem ejus nequitiam derivetur. Qui enim dicens: Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum, protinus subdit: Congregatio enim hypocritae sterilis, patenter indicat quia in hoc iniquo reprobationis sententiam contra ejus hypocrisim ferat.[ Vet. XXVI.] Sed 415 nunc pensandum nobis est qualiter hypocrita sicut vinea in primo flore, vel sicut oliva florem projiciens laedatur. Si florentem vineam per inaequalitatem aeris immoderatum frigus attigerit, protinus ab omni humore viriditatis arefacit. Et sunt nonnulli qui post perversa itinera sanctas vias sectari appetunt, sed priusquam in eis, ut diximus, desideria bona roborentur, quaedam illos praesentis saeculi prosperitas accipit, quae eos rebus exterioribus implicat, et eorum mentem dum a calore intimi amoris retrahit, quasi ex frigore exstinguit, et quidquid in eis de virtutum flore apparere videbatur, interficit. In terrenis quippe actibus valde frigescit animus, si necdum fuerit per intima dona solidatus. Unde necesse est ut loca majora vel exteriora opera, quae humanis sunt necessitatibus profutura, illi exercenda suscipiant, qui haec dijudicare, atque sub semetipsis premere ex virtute intima noverunt. Nam cum infirmus quisque vel ad locum regiminis, vel ad exteriora agenda retrahitur, quo quasi extra se ducitur, eradicatur, quia et arbor quae radices in altum prius non mittit, citius ventorum impetu sternitur, si se ad altum vertice extollit; eoque citius ad ima corruit, quo altius in aere sine radicibus excrevit. Nonnunquam vero florentem vineam non frigus, sed aestus arefacit. Cumque immoderato calore tangitur, discusso flore botrus tabescit. Et plerumque contingit ut hi qui ad bona opera recta intentione non veniunt, cum placere se hominibus vident, ad exercenda haec eadem opera vehementius accendantur, humanis placitura oculis agere anxie studeant, et quasi in sancto studio fervescant. Quis itaque istos nisi in flore aestus contigit, quos humanae laudis appetitio a fructu alienos fecit? Unde et bene subditur: Et quasi oliva projiciens florem suum. Oliva quippe cum in flore est, si immoderata nebula tangitur, a plenitudine fructuum vacuatur. Et quoties inchoantes quique bona opera laudari ab aspicientibus coeperint, atque in suis laudibus delectari, fit caligo intelligentiae in cogitatione, ut jam discernere nequeant qua intentione quid faciant, et fructum perdant operis, velut ex nebula favoris. Unde bene per Salomonem dicitur: Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt. Florent quippe vineae cum mentes fidelium bona opera proponunt. Sed fructus non pariunt, si ab eo quod proposuerint aliquibus victi erroribus infirmantur.
14.53.1.2
[ Vet. XXVII.] 61. In bonis operibus attendi non debet initium, sed finis.-- Non ergo intuendum est si vineae floreant, sed si flores ad partum fructuum convalescant, quia mirum non est si quis bona inchoet, sed valde mirabile est si intentione recta in bono opere perduret. Unde fit plerumque ut si in bono opere recta intentio non tenetur, etiam ipsum hoc opus quod bonum creditur amittatur. Nam quosdam saepe vidimus terrena quae possederant reliquisse, et nil jam transitorium quaerere, nullis pro hac vita jurgiis immisceri. Cum itaque hoc in se fidelis anima ostendit, quasi oliva florem protulit. Sed cum quidam ex talibus rursus coeperint mundi gloriam quam contempserant quaerere, et terrenis rebus quas sprevisse videbantur insatiabiliter inhiare, vacare jurgiis, proximorum laesiones exquirere, nimirum projecit 416 oliva florem quem proposuit, quia rudimenta boni studii ad perfecta opera non perduxit. Sed sciendum est quia haec semper eis eveniunt qui Deum puro ac simplici studio non sequuntur. Unde recte subditur: Congregatio enim hypocritae sterilis. Coepta enim bona non amitteret, si hypocrita non fuisset. Congregant vero et hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt fructum recipere in aeterna retributione non appetunt. Fecundi ac virides in suis operibus humanis oculis videntur, sed in conspectu occulti judicis infecundi et aridi apparent. Saepe vero, aestu avaritiae accensi, eo majora de se opera humanis oculis ostendunt, quo ampliora sibi ab hominibus offerri munera appetunt. Unde adhuc subditur:
14.54.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT LIV [ Rec. XXV ].
14.54.1
VERS. 34.-- Et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
14.54.1.1
Parum est munus a manu non recipere nisi munus ab ore respuamus.-- Sicut enim corpus in tabernaculo, sic mens habitat in cogitatione. Sed ignis tabernacula devorat cum aestus avaritiae cogitationes devastat. Et fit plerumque ut hypocrita aurum vel quaeque bona corporalia ab hominibus accipere contemnat, sed quia haec non accipit, majores ab eis recipere laudes quaerat; et fortasse munus se accepisse non aestimat, quia bona corporalia recipere recusat. Unde sciendum est quia aliquando munus a manu, aliquando vero ab ore porrigitur. Nam qui nummum tribuit, munus ex manu dedit; qui autem verbum laudis impendit, munus ab ore protulit. Hypocrita itaque etsi exteriora dona, quae terrenae forsitan necessitati congruunt, accipere recusat, plus est quod sibi retribui appetit, cum, ultra meritum laudari desiderans, munus ab ore quaerit. Et quia in ipso laudis appetitu nimio cor ardore succenditur, dicatur recte: Et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
14.54.1.2
[ Vet. XXVIII.] 63. His muneribus delectantes ignis devorabit.-- Sin vero eorum tabernacula corpora debemus accipere, in quibus illorum animae habitant, ignis eorum tabernacula devorat, quia qui hic in mente ardent igne avaritiae, illic etiam in carne concremantur ignibus gehennae, et quia mens hypocritae nunquam vacat a malitiae cogitatione; nam sive terrena quaeque, seu laudem appetat, haec aliis invidet quae sibi tribui anhelat; et tanto caeteros ostendere perversos molitur, quanto videri sanctior omnibus appetit, ut ex eo quod alii despicabiles fiunt, ipse reverentior semper appareat. Unde fit ut de opinione proximi ante humana judicia, linguae suae laqueos praetendat, ut eorum quibus placere appetit solus aestimationem capiat. Unde et sequitur:
14.55.1
LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. CAPUT LV.
14.55.1
VERS. 35.-- Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos.
14.55.1
Dolorem concipit qui perversa cogitat, iniquitatem pariturus.-- Dolorem quippe concipit cum perversa cogitat. Iniquitatem parit cum explere coeperit quod cogitavit. Invidendo dolorem concipit, derogando iniquitatem parit. Gravis quippe est iniquitas quando is qui perversus est ostendere alios perversos molitur, ut inde ipse quasi sanctus appareat, quod alios sanctos non esse docuerit. Sciendum vero quod in sacro eloquio ventris vel uteri nomine mens solet intelligi. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Lucerna Domini 417 spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. Lux enim gratiae, quae desuper venit, spiraculum homini praestat ad vitam. Quae videlicet lux omnia secreta ventris investigare dicitur, quia occulta mentis penetrat, ut ea quae de seipsa latebant animam, ante ejus oculos flendo reducat. Hinc Jeremias ait: Ventrem meum, ventrem meum doleo. Qui ut ventrem suum quid dixisset ostenderet, adjunxit: Sensus cordis mei turbati sunt. Uteri itaque nomine recte mens accipitur, quia sicut proles in utero concipitur, sic cogitatio 418 in mente generatur; et sicut in ventre cibi, ita continentur in mente cogitationes. Uterus itaque hypocritae praeparat dolos, quia tanto semper majorem malitiam contra proximos in mente concipit, quanto solus prae omnibus videri innocentior quaerit. Haec idcirco Eliphaz protulit, quia beatum Job tanto percussum verbere propter hypocrisim putavit. Sed ejus verba etsi multis congruunt, ab ipso solo aliena sunt pro quo solo dicebantur, quia sanctus vir nihil in suis actibus duplicitatis habuit, quem testis veritas de cordis simplicitate laudavit.