Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Moralia
Gregorius IMora 16 · 21427-moraliMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 21427 Morali
16.1.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT PRIMUM.
16.1.1
Superius dictorum anacephalaeosis.-- Superiori hujus operis parte tractavimus quod omnipotens Deus, ut mentes corrigeret sub lege positorum, beati Job vitam ad testimonium adduxit, qui legem non novit, et tamen tenuit, qui praecepta vitae quae scripto non acceperat custodivit. Hujus prius actio Deo attestante laudatur, et probari postmodum diabolo insidiante permittitur, ut per tentamenta tribulationis ostenderet quantum prius in tranquillitate profecisset. Hujus vitam inimicus generis humani more suo improbus, et laudari Deo attestante cognovit, et tamen ad tentandum expetiit. Quem cum tot damnis rerum, tot orbitatibus percussum sternere nequivisset, uxorem ei in stimulum malae suasionis excitavit, ut saltem per familiaria verba corrumperet quem per tot sternere nuntiorum tormenta minime valeret. Sed cum adjutorio feminae, quod contra Adam prius in paradiso obtinuit, contra hunc secundum in sterquilinio positum roborari non potuit, ad alia se tentandi argumenta convertit, ut amicos ejus quasi consolantes adduceret, et tamen eorum mentes in asperitatem increpationis excitaret; quatenus eum, cujus patientiam flagella non vicerant, inter flagella saltem aspera verba superarent. Sed inimicus callide insidians fraudem quam contra sanctum virum paraverat pertulit, quia sancto viro quot occasiones perditionis intulit, tot causas victoriae ministravit. Contra tormenta quippe patientiam, contra verba sapientiam tenuit, quia et dolores verberum aequanimiter sustinuit, et stultitiam male suadentium sapienter frenavit. Sed quia in ipsis passionibus doctisque 437 locutionibus sanctae Ecclesiae typum tenet, amicis ejus, ut saepe jam diximus, quaedam recta, et quaedam stulta loquentibus, non immerito haeretici figurantur, qui pro eo quod sancto viro amici sunt, multa de reprobis recta dicunt; sed pro eo quod speciem haereticorum tenent, plerumque in oris sui excessu dilabuntur, et verborum suorum jaculis sancti viri pectus feriunt, sed contra mentem inexpugnabilem ipsa sua percussione fatigantur. Nos igitur subtili debemus discretione distinguere, et quid sit in eorum verbis quod vere de reprobis sentiunt, et quid quod contra beatum Job fatuum sonant.
16.2.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT II.
16.2.1
CAP. XVIII, VERS. 1, 2.-- Respondens autem Balda: Suhites, dixit: Usque ad quem finem verba jactabis? Intellige prius, et sic loquamur.
16.2.1
Haeretici Ecclesiam superbiae et ignorantiae insimulant.-- Omnes haeretici sanctam Ecclesiam in quibusdam cognitis superbire putant, quaedam vero nec intelligere suspicantur. Unde Baldad Suhites beatum Job quasi in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. Sed signat ipse quanta elatione tumuerat, qui beatum Job loqui quae non intelligeret putabat. Et quia omnes haeretici in aestimatione sua a sancta Ecclesia despici conqueruntur, apte subjungitur:
16.3.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT III.
16.3.1
VERS. 3.-- Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram te?
16.3.1
Haereticorum in Ecclesiam suspiciones et contumeliae.-- Humanae mentis est proprium hoc sibi fieri suspicari quod facit. Arbitrantur enim se despici, qui bonorum mores despicere consueverunt. Et quia in his quae comprehendi valent ratione contra haereticos ostendit Ecclesia rationabile non esse quod astruunt, aestimari se ab ejus judicio velut jumenta suspicantur. Ex qua despectus sui suspicione protinus ad dedignationem prosiliunt, atque ad ejusdem Ecclesiae contumelias excitantur. Unde subditur:
16.4.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT IV.
16.4.1
VERS. 4.-- Quid perdis animam tuam in furore tuo?
16.4.1
Ecclesiae zelum, furorem et insaniam vocant haeretici.-- Haeretici vel zelum rectitudinis, vel spiritalem gratiam sanctae praedicationis, non virtutis pondus, sed insaniam furoris aestimant. Quo furore videlicet perire fidelium animas arbitrantur quia inde interire Ecclesiae vitam credunt, unde eam contra se infervere conspiciunt. Sequitur:
16.5.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT V.
16.5.1
IBID.-- Nunquid propter te derelinquetur terra?
16.5.1
Deus extra veram Ecclesiam vere non colitur.-- Se enim ubique Deum colere, se totum mundum existimant occupasse. Quid est ergo dicere: Nunquid propter te derelinquetur terra, nisi hoc quod saepe fidelibus dicunt, quia si hoc est verum quod vos dicitis, omnis a Deo terra derelicta est, quam jam prae multitudine nos tenemus; sancta autem universalis Ecclesia praedicat Deum veraciter nisi intra se coli non posse, asserens quod omnes qui extra ipsam sunt minime salvabuntur. At contra haeretici, qui etiam extra ipsam salvari se posse confidunt, in quolibet loco sibi divinum adjutorium adesse profitentur. Unde dicunt: Nunquid propter te derelinquetur terra? id est, ut quisquis extra te fuerit minime salvetur? Unde etiam subditur:
16.6.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT VI.
16.6.1
IBID.-- Et transferentur rupes de loco suo.
16.6.1.1
438 Haeretici doctores suos rupes vocant.-- Haeretici rupes vocant eos quos sublimibus in humano genere excedere sensibus aestimant, quos profecto doctores se habere gloriantur. Cum vero sancta Ecclesia perversos quosque praedicatores intra sinum rectae fidei colligere studet, quid aliud quam de locis propriis rupes movet, ut intra eam recta sentientes humiliter jaceant, qui in perversis suis sensibus prius rigidi stabant? Sed hoc fieri haeretici omnino contradicunt, et propter ejus vocem rupes de loco proprio transferri renituntur, quia videlicet nolunt ut ad eam venientes vera humiliter sentiant hi qui apud eos elati sensibus falsa sapiebant.
16.6.1.2
[ Vet. et Rec. III.] 7. Contra Ecclesiam propter flagella quae patitur, insaniunt.-- Plerumque vero haeretici, cum quosdam intra sanctam Ecclesiam vel inopia, vel flagellis laborantes aspiciunt, semetipsos mox in arrogantiam justitiae extollunt; et quidquid adversum fidelibus evenisse considerant, hoc factum pro eorum iniquitatibus putant, nescientes nimirum quia actionum meritum praesentis vitae qualitas nullatenus probat. Nam plerumque et bona malis, et mala bonis eveniunt, pro eo quod et vera bona bonis, et vera mala malis in aeterna retributione servantur. Baldad itaque typum haereticorum de prosperitate vitae praesentis sese extollentium tenens, adversus beati Job flagella quasi ex eorum voce contra justorum opprobria inflatur, ac diserte quidem contra impios disputat; sed quam perverse contra justum talia dicat ignorat, nam subjecit, dicens:
16.7.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT VII.
16.7.1
VERS. 5.-- Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?
16.7.1
Saepe mala bonis, et bona malis in vita eveniunt.-- Haec si in praesentis vitae definitione denuntiat, fallitur; quia plerumque et impiis inesse lumen prosperitatis cernitur, et pios tenebrae ignobilitatis ac paupertatis abscondunt. Sin vero ad hoc ejus sermo dirigitur, ut ostendat quid impii in suo fine patiantur, veraciter dicitur: Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? Quod si dici de impio recte potuit, contra sanctum tamen virum in flagellis constitutum dici non debuit. Sed nos vires brachiorum illius in suis sententiis perpendentes, pensemus quam valide jacula intorquet, et desinamus aspicere intorquendo quem impetit, nimirum scientes, quia frustratis ictibus lapidem feriat. Dicat ergo: Nonne lux impii exstinguetur?[ Rec. IV.] Quia habent et impii lucem suam, prosperitatem scilicet vitae praesentis. Sed lux impii exstinguetur; quia fugitivae vitae prosperitas cum ipsa citius vita terminatur. Unde apte subditur: Nec splendebit flamma ignis ejus?
16.7.2
Mali quod appetunt, plerumque ad cumulum perditionis obtinent.-- Omnis namque impius habet flammam ignis proprii, quem in corde suo ex fervore desideriorum temporalium accendit, dum modo istis, modo illis cupiditatibus aestuat, et cogitationes suas per multiplicia blandimenta saeculi amplius inflammat. Ignis autem si flammam non habet, nequaquam fuso lumine splendet. Flamma itaque ignis ejus est decor, vel potestas exterior, quae de interno ejus ardore procedit, quia quod anxie in hoc mundo 439 adipisci desiderat, plerumque ad cumulum perditionis suae obtinet, et sive in potestate culminis, sive in divitiis multiplicationis, quasi per exteriorem gloriam lucet. Sed non splendebit flamma ignis ejus; cum in die exitus, omnis exterior decor subtrahitur, et solo suo intrinsecus ardore concrematur. Flamma ergo ab igne subtrahitur cum gloria exterior ab interno ejus ardore separatur. Habent etiam et justi flammam ignis sui, sed nimirum quae resplendeat, quia videlicet eorum desideria in bonis operibus lucent. Iniquorum vero flamma minime splendet, quia per hoc quod mala appetunt; ad tenebras pertrahuntur. Unde et sequitur:
16.8.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT VIII.
16.8.1
VERS. 6.-- Lux obtenebrescet in tabernaculo illius.
16.8.1.1
Iniquorum gaudium cito deficit. Supra ipsos est gaudium; justorum infra.-- Si plerumque tristitiam tenebras accipimus, non immerito lucem accipere gaudium debemus. Lux ergo in tabernaculo illius tenebrescit, quia in ejus conscientia, quam male inhabitat, gaudium quod de temporalibus rebus fuerat deficit. Unde et apte subjungitur:
16.8.1.2
IBID.-- Et lucerna quae super eum est exstinguetur.
16.8.1.3
[ Vet. IV.] Ut enim de usu multorum loquar, lucerna lumen in testa est, lumen vero in testa est gaudium in carne. Lucerna ergo quae super eum est exstinguitur, quia cum malorum suorum retributio impium sequitur, in ejus mente gaudium carnale dissipatur. Bene autem de lucerna hac non dicitur quae apud eum est, sed quae super eum est, quia iniquorum mentem terrena gaudia possident, sicque eam in voluptatibus absorbent, ut super ipsam sint, non apud ipsam. Justi autem etiam cum prosperitatem vitae praesentis habent, eam sub semetipsis premere noverunt, ut hoc quod apud se in bonis hilarescunt, gravitatis consilio transeant, et virtutis regimine excedant. Lucerna ergo impii quae super eum est exstinguitur, quia citius ejus gaudium deficit, quod eum totum in hac vita possedit. Et qui nunc male se in voluptatibus dilatat, eum post in suppliciis poena coangustat. Unde adhuc subditur:
16.9.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT IX.
16.9.1
VERS. 7.-- Arctabuntur gressus virtutis ejus.
16.9.1
Qui nunc in deliciis vagantur, in suppliciis arctabuntur.-- Nunc enim quasi toties virtutis suae gressus exerit, quoties potestatis suae violentias exercet. Sed gressus virtutis ejus arctabuntur, quia vires malitiae illius, quas nunc in voluptate sua exhibet, postmodum poena constringit. Sequitur:
16.10.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT X [ Rec. V ].
16.10.1
IBID.-- Et praecipitabit eum consilium suum.
16.10.1
Suo unusquisque impius consilio in praeceps ruit.-- Habet nunc consilium suum omnis iniquus praesentia appetere, aeterna deserere, injusta agere, justa deridere; sed cum judex justorum injustorumque venerit, suo unusquisque impius consilio praecipitatur, quia per hoc quod hic appetere pravis cogitationibus elegit, in aeterni supplicii tenebras mergitur. Quem enim hic gloria temporalis extollit, illic sine termino poena premit. Qui hic in voluptate laetatus est, illic perpetua ultione cruciatur. Et fit plerumque ut ipsa hujus mundi prosperitas, quae ab impiis inhianter appetitur, eorum gressus ita obliget, ut etiam cum ad bona opera voluerint redire, vix possint, quia recta agere non valent cum mundi hujus amatoribus 440 displicere timent. Unde agitur ut per gloriam quam impius ex peccato assequitur ejus adhuc peccata amplius multiplicentur, quod bene Baldad exprimit cum subjungit:
16.11.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XI [ Rec. VI ].
16.11.1
VERS. 8.-- Immisit enim in rete pedem suum, et in maculis ejus ambulat.
16.11.1.1
Peccator cum a peccati laqueis expediri nititur, cognoscit quam duris nexibus teneatur, maxime in fine vitae.-- Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit ejicit, sic qui in peccata se dejicit non mox ut voluerit surgit; et qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat, et cum expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur. Saepe namque contingit ut quis, hujus mundi delectatione persuasus, in eo ad honoris gloriam pertingat, ut ad desideriorum suorum effectum perveniat, et pervenisse se ad hoc quod expetiit laetetur. Sed quia bona mundi non habita in amore sunt, et plerumque habita vilescunt, percipiendo discit quam sit vile quod expetiit. Unde revocatus ad mentem exquirit qualiter sine culpa fugiat, quod se cum culpa conspicit adeptum; sed ipsa eum dignitas quae implicavit tenet, et sine culpis aliis fugere non valet hoc ubi non sine culpa pervenit. Immisit ergo in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat, quia cum expediri nititur, tunc veraciter conspicit quam duris nexibus tenetur. Neque enim vere obligationem nostram cognoscimus, nisi cum evadere nitentes, quasi levare pedes conamur. Unde et hanc eamdem obligationem aperit subjungens:
16.11.1.2
VERS. 9.-- Tenebitur planta illius laqueo.
16.11.1.3
[ Vet. V.] Quia videlicet stringetur finis in peccato. Et quia hostis generis humani, cum uniuscujusque vitam in culpa obligat, ad ejus mortem anxius anhelat, recte subjungitur:
16.12.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XII.
16.12.1
IBID.-- Et exardescet contra eum sitis.
16.12.1
Cum se obligatum experitur, concupiscentia acrius aestuat peccator.-- Antiquus quippe noster inimicus, cum in peccato vitam illaqueat, sitit, ut mortem peccatoris bibat. Quod tamen et aliter intelligi potest. Nam perversa mens, cum in peccatum se venisse conspicit, quadam cogitationis superficie evadere peccati laqueos quaerit; sed vel terrores, vel opprobria hominum timens, eligit in aeternum mori, quam ad tempus aliquid adversitatis perpeti. Unde totum se vitiis deserit, quibus jam se semel obligatum sentit. Cujus ergo usque ad finem vita in culpa constringitur, ejus planta laqueo tenetur. Sed quia se quo malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat, ipsa jam desperatione acrius ad hujus mundi concupiscentias aestuat, fit desideriorum fervor in mente, et peccatis praecedentibus irretitus animus ad majora etiam delicta succenditur. Unde et subditur: Et exardescet contra eum sitis. In ejus quippe animo contra eum sitis exardescit, quia quo agere perversa consuevit, eo ad ebibenda mala vehementer accenditur. Impio quippe sitire est hujus mundi bona concupiscere. Unde et Redemptor noster ante Pharisaei domum hydropicum curat, et cum contra avaritiam disputaret, scriptum est: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum. Quid est ergo quod ante Pharisaei domum hydropicus curatur, nisi quod per alterius aegritudinem corporis, in altero exprimitur aegritudo cordis? Hydropicus quippe 441 quo amplius biberit, amplius sitit, et omnis avarus ex potu sitim multiplicat, quia cum ea quae appetit adeptus fuerit, ad appetenda alia amplius anhelat. Qui enim adipiscendo plus appetit, hujus sitis ex potu crescit. Sequitur:
16.13.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XIII [ Vet. VI, Rec. VII ].
16.13.1
VERS. 10.-- Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
16.13.1
Diaboli quanta in decipiendo astutia. Qualitates morum certis vitiis affines.-- In terra pedica absconditur cum culpa sub terrenis commodis occultatur. Inimicus quippe insidians ostendit humanae menti in terreno lucro quid appetat, et occultat peccati laqueum, ut ejus animam stringat, quatenus videat quidem quod concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat in quo culpae laqueo pedem ponat. Decipula vero a decipiendo vocata est. Et tunc ab antiquo hoste super semitam decipula ponitur, quando in actione hujus mundi, quam mens appetit, peccati laqueus paratur; quae videlicet non facile deciperet, si videri potuisset. Sic quippe decipula ponitur, ut dum esca ostenditur, nequaquam ipsa a transeunte videatur. Quasi esca quippe in laqueo est lucrum cum culpa, et hujus mundi prosperitas cum iniquitate. Dum itaque a concupiscente lucrum appetitur, quasi pedem mentis apprehendit decipula, quae non videtur. Saepe ergo proponuntur animo cum culpa honores, divitiae, salus, et vita temporalis; quae mens infirma dum quasi escam videt, et decipulam non videt, per escam quam videns appetit, in culpa constringitur quae non videtur. Existunt etenim qualitates morum, quae certis vitiis sunt vicinae. Nam mores asperi, aut crudelitati, aut superbiae solent esse conjuncti; mores autem blandi, et quam decet paulo amplius laetiores, nonnunquam luxuriae et dissolutioni. Intuetur ergo inimicus generis humani uniuscujusque mores cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem ad quae cognoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac laetis moribus saepe luxuriam, nonnunquam vanam gloriam; asperis vero mentibus iram, superbiam, vel crudelitatem proponat. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit, quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquae cogitationis. Et quia perversus homo omne quod facit etiam pati metuit, atque hoc sibi ab omnibus fieri aestimat quod ipse omnibus quibus valet parat, recte sequitur:
16.14.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XIV.
16.14.1
VERS. 11.-- Undique terrebunt eum formidines.
16.14.1.1
Peccator pravis desideriis ad malam actionem tractus timore irretitur.-- Tales enim contra se omnes esse suspicatur, qualis ipse esse contra omnes nititur. Quae nimirum formidines quid in ejus actione faciant, subinfertur cum dicitur:
16.14.1.2
IBID.-- Et involvent pedes ejus.
16.14.1.3
[ Vet. VII.] Pedes quippe si involuti fuerint, gressus liberos habere non possunt, et nullum carpere iter valent, quia sua eos involumenta retinent. Prava itaque desideria ad pessimam actionem trahunt, sed pessima actio restringit in formidine. Quae videlicet formido involvit pedes, ne in rectam exire valeant actionem. Et saepe contingit ut idcirco quisque bonus esse metuat, ne hoc a pravis ipse patiatur quod se bonis fecisse reminiscitur; dumque hoc pati quod fecit metuit, undique territus, undique suspectus, quasi pedes involutos habet, qui timore irretitur, nil libere agere praevalet, quia in bono opere quasi inde gressum perdidit, unde ad mala 442 quae concupierat excessit. Sequitur:
16.15.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XV.
16.15.1
VERS. 12.-- Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
16.15.1
Iniquus fame tabescit, quia nulla cibi interni refectione pascitur.-- Scripturae sacrae more, optare videtur quod futurum praevidet, scilicet non maledicentis animo, sed praedicentis. Omnis itaque homo, quia ex anima et carne consistit, quasi ex robore et infirmitate compositus est. Ex ea enim parte qua spiritus rationalis est conditus, non incongrue dicitur robustus; ex ea vero qua carnalis, infirmus est. Robur ergo est hominis anima rationalis, quae impugnantibus vitiis resistere per rationem valet. Unde et superius per beatum Job dictum est: Roborasti eum paululum, ut in perpetuum pertransiret. Ex rationali quippe anima habet homo ut in perpetuum vivat. Hujus ergo iniqui robur fame attenuatur, quia ejus anima nulla interni cibi refectione pascitur. De qua scilicet fame Deus per prophetam loquitur: Emittam famem in terram, non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini.
16.15.2
Hinc sensus mentis deficiunt.-- Bene autem subditur: Et inedia invadat costas illius. Costae enim viscera constringunt, ut latentia intrinsecus earum soliditate muniantur. Costae ergo uniuscujusque sunt sensus animi, qui latentes cogitationes muniunt. Inedia igitur invadit costas, quando, omni spiritali refectione subtracta, sensus mentis deficiunt, et cogitationes suas regere vel tueri non possunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas nullatenus regant. Nam dum sensus mentis obtusi fuerint, cogitationes ad exteriora prodeunt, et, quasi costis infirmantibus, ea quae in occulto sana latere potuerant foras viscera funduntur. Unde fit ut, cogitationibus exterius sparsis, exterioris gloriae speciem deceptus appetat animus, nihilque diligat, nisi quod pulchrum foris viderit. Contra quem adhuc apte subjungitur:
16.16.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XVI [ Vet. et Rec. VIII ].
16.16.1
VERS. 13.-- Devoret pulchritudinem cutis ejus, et consumat brachia illius primogenita mors.
16.16.1
Primogenita mors est superbia quam cavere vix possunt divites.-- Pulchritudo cutis est gloria temporalis, quae dum foris concupiscitur, quasi species in cute retinetur. Brachiorum vero nomine non incongrue opera designantur, quia corporale opus brachiis agitur. Quid autem mors nisi peccatum est, quod ab interiore vita animam occidit? unde scriptum est: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima, quia ille post in carne feliciter resurget, qui, in hac vita positus, a mentis suae morte resurrexerit. Si igitur peccatum mors, non incongrue primogenita mors superbia valet intelligi, quia scriptum est: Initium omnis peccati superbia. Pulchritudinem igitur cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat, quia iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim etiam in hac vita sine culpa gloriosus existere, si superbus minime fuisset; potuit auctoris sui judicio quibusdam suis operibus commendari, nisi haec ipsa opera ante ejus oculos elatio supplantaret. Saepe enim quosdam divites videmus, qui opes et gloriam habere sine culpa potuissent, si haec habere cum humilitate voluissent. Sed extolluntur rebus, inflantur honoribus, dedignantur caeteros, omnemque vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum ponunt. Unde et quidam dives dicebat: 443 Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare. Quas eorum cogitationes dum supernus judex aspicit, de hac ipsa eos sua fiducia evellit. Unde hic quoque apte subditur:
16.17.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XVII [ Rec. IX ].
16.17.1
VERS. 14.-- Evellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus.
16.17.1.1
Quos diabolus blandis persuasionibus decipit, violentis nexibus ad supplicium rapit.-- Hoc loco interitus nomine ipse hostis generis humani, qui interitum intulit, designatur; qui per suum quemdam satellitem exprimitur, de quo ad Joannem dicitur: Nomen illi mors. Iste itaque interitus in die exitus quasi rex super impium calcat, quia quem prius blandis persuasionibus decepit, ad extremum violentis nexibus ad supplicium rapit, tantoque eum durius deprimit, quanto in pravis actibus vehementius astringit. Qui hic quoque reprobi mentem dum possidet calcat, quia quoties eam delectationibus pressit, quasi toties super eam pedes suae tyrannicae dominationis posuit.
16.17.1.2
[ Vet. IX.] 21. Non peccati tentationem, sed dominationem effugere possumus.-- Si vero interitus nomine non aperte diabolus, sed peccatum debet intelligi, ex quo contingit reprobos ad interitum trahi, talis nimirum interitus quasi rex calcat mentem, cum eam non resistentem possidet. Non enim potest in hac vita homini posito tentatio deesse peccati, sed aliud est peccato tentanti resistere, aliud dominanti servire. Iniquus autem quisque, quia resistere peccati suasionibus nescit, subjugari autem ejus dominio non pertimescit, recte de eo dicitur: Calcet super eum quasi rex interitus. Hujus quippe interitus regnum a discipulorum cordibus repellebat. Apostolus cum dicebat: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Non enim ait: Non sit, sed Non regnet, quia non esse non potest, non autem regnare in cordibus bonorum potest. Quia ergo cum quaelibet culpa cor iniqui pulsaverit, resistens illud non invenit, sed suo dominio substernit, dicatur recte: Evellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus. De terra ergo fiducia ejus evellitur, quando perversus quisque, qui multa sibi ad votum in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcat super eum quasi rex interitus, quia vel hic vitiis premitur, vel mortis suae tempore per hoc quod ad supplicia rapitur potestati daemoniacae subjugatur. Quod idcirco ita in reproborum mentibus agitur, quia et cum occasio perpetrandi peccati deest, desideriorum cogitationes eorum cordibus nullatenus desunt. Et cum semper diabolum sequantur in opere, valde tamen se illi obligant in cogitatione. Prius ergo culpa in cogitatione est, postmodum vero in opere. Unde filiae Babylon dicitur: Descende in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra. Cum enim semper pulvis terra sit, non tamen terra semper est pulvis. Quid ergo per pulverem nisi cogitationes debemus accipere, quae dum importune ac silenter in mente evolant, ejus oculos excaecant? Et quid per terram nisi terrena actio designatur? Et quia reproborum mens prius ad prava cogitanda dejicitur, et postmodum ad facienda, recte filiae Babylon, quae ab internae rectitudinis judicio descendit, per ferientem sententiam 444 dicitur ut prius in pulvere, et post in terra sedeat, quia nisi se in cogitatione prosterneret, in malo opere non inhaesisset. Sequitur:
16.18.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XVIII [ Rec. X ].
16.18.1
VERS. 15.-- Habitent in tabernaculo illius socii ejus, quia non est.
16.18.1
Satan non esse dicitur, quia bene esse amisit.-- Id est, in mente ejus apostatae angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit, et per hoc, quotidie excrescente defectu, quasi ad non esse tendit, quo semel ab eo qui vere est cecidit; qui recte quoque non esse dicitur, quia bene esse perdidit, quamvis naturae essentiam non amisit.[ Vet. X.] Adhuc tamen easdem iniqui cogitationes subtilius exprimens subjungit, dicens:
16.19.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XIX.
16.19.1
IBID.-- Aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
16.19.1
Peccata carnis sulphuri fetenti et ardenti recte comparantur.-- Sulphur quid aliud quam fomentum ignis est? Quod tamen sic ignem nutrit, ut fetorem gravissimum exhalet. Quid itaque in sulphure, nisi peccatum carnis accipimus? Quod dum perversis cogitationibus quasi quibusdam fetoribus mentem replet, aeterna ei incendia praeparat; et dum fetoris sui nebulam in mente reproba dilatat, contra eam flammis subsequentibus quasi nutrimenta subministrat. Nam quia per sulphur fetor carnis accipitur, ipsa sacri eloquii historia testatur, quae contra Sodomam ignem ac sulphur pluisse Dominum narrat. Qui cum carnis ejus scelera punire decrevisset, in ipsa qualitate ultionis notavit maculam criminis. Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Quia itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul igne et sulphure perirent, quatenus ex justa poena discerent ex injusto desiderio quid fecissent. Hoc ergo in tabernaculo iniqui sulphur aspergitur, quoties perversa carnis delectatio in ejus mente dominatur. Quem quia indesinenter pravae cogitationes possident, eumque ferre boni operis fructum vetant, recte subjungitur:
16.20.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XX.
16.20.1
VERS. 16.-- Deorsum radices ejus siccentur, sursum autem atteratur messis ejus.
16.20.1
Iniquorum ariditas et streilitas.-- Quid namque radicum nomine, quae in occulto sitae sunt, et germen in apertum ferunt, nisi cogitationes accipimus, quae dum non videntur in corde, visibilia opera producunt? Unde et messis nomine eadem aperta operatio signatur quae videlicet ex latenti radice producitur. Et quia omnis iniquus prius in cogitationibus tentationum arescit, et postea a bonis actibus deficit, recte per Baldad dicitur: Deorsum radices ejus siccentur, sursum autem atteratur messis ejus. Quia dum pravus quisque cogitationes suas in infimis rebus ponit et sempiternae viriditatis gaudia appetere negligit, quid aliud quam radices suas deorsum siccari permittit? Cujus sursum messis atteritur, quia omnis ejus operatio a superno judicio quasi nihilum deputatur, etiam si ante humanos oculos bona videatur. In imo itaque radices sunt, et superius messis, quia hic prius bonas cogitationes mittimus, ut quandoque bonorum operum fructum percipere in aeterna retributione mereamur. Sed iniquus quisque, cum 445 bonas cogitationes deserit, et ad ea quae sunt exterius semetipsum fundit, deorsum siccantur radices ejus. Sursum vero messis ejus atteritur, quia qui hic sterilis persistit, post hanc vitam ad nulla praemia vocatur. Sequitur:
16.21.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXI [ Vet. et Rec. XI ].
16.21.1
VERS. 17.-- Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.
16.21.1
Antichristi et iniquorum omnium quam brevis gloria.-- Intuendum est nobis quia sic Baldad Suhites de unoquoque iniquo loquitur ut latenter ad caput omnium iniquorum ejus verba vertantur. Caput quippe iniquorum diabolus est. Ipse quippe, in ultimis temporibus, illud vas perditionis ingressus, Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur, quod nunc unusquisque imitatur cum de memoria terreni nominis gloriam laudis suae extendere nititur, atque opinione transitoria laetatur. Sic ergo haec verba intelligantur de unoquoque iniquo, ut referri quoque debeant ad ipsum specialiter caput iniquorum. Dicat itaque: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. Plateae quippe appellatione graeca a latitudine sunt vocatae. Memoriam vero suam in terra statuere Antichristus conatur, cum in terrena gloria appetit, si esset possibile, in perpetuum permanere. Nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suae iniquitatis extendit. Sed quia diu haec ejus iniquitas non sinitur extolli, dicatur: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis; id est, et citius laudem terrenae potestatis amittat, et omne gaudium sui nominis perdat, quod longe lateque in brevi temporis prosperitate diffuderat. Sequitur:
16.22.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXII.
16.22.1
VERS. 18.-- Expellet eum de luce in tenebras.
16.22.1.1
Iniquorum gloriam supplicium aeternum excipit.-- De luce ad tenebras ducitur cum de honore vitae praesentis ad supplicia aeterna damnatur. Unde et apertius subditur:
16.22.1.2
IBID.-- Et de orbe transferet eum.
16.22.1.3
De orbe quippe transfertur cum, superno apparente judice, de hoc mundo tollitur, in quo perverse gloriatur. Qui pro eo quod cum omnibus sequacibus suis, fine mundi interveniente, damnatur, recte subjungitur:
16.22.1.4
VERS. 19.-- Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.
16.22.1.5
Scriptum quippe est, quia Dominus Jesus interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Dum ergo ejus iniquitas cum mundi statu terminatur, progenies ejus in populo suo non relinquetur, quia et ipse et ejus populus cum ea ad supplicium pariter urgetur, et omnes iniqui, qui de ejus perversa persuasione in pravis actionibus nati sunt, illustratione adventus Domini aeterno interitu cum eodem suo capite ferientur. Ac nulla ejus progenies in mundo remanet, quia districtus judex iniquitates illius cum ipso mundi fine concludit. Quod vero haec aperte de Antichristo intelligi debeant, demonstratur cum subditur:
16.23.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXIII [ Vet. XII ].
16.23.1
VERS. 20.-- In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
16.23.1
Antichristi saeva persecutio. Tunc sanctis aderit et constantia ex virtute, et pavor ex carne.-- Tanta enim tunc contra justos iniquitate effrenabitur, ut etiam electorum corda non parvo pavore 446 feriantur. Unde scriptum est: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quod videlicet dicitur, non quia electi casuri sunt, sed magnis terroribus trepidaturi. Tunc vero contra eum certamen justitiae, et novissimi electi habere narrantur et primi, quia scilicet et hi qui in fine mundi electi reperientur in morte carnis prosternendi sunt, et illi etiam qui a prioribus mundi partibus processerunt, Enoch scilicet et Elias, ad medium revocabuntur, et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Hujus vires in tanta potestate laxatas novissimi obstupescunt, et primi metuunt, quia licet juxta hoc quod spiritu superbiae sublevatur, omnem temporalem ejus potestatem despiciunt, juxta hoc tamen quod ipsi adhuc in carne mortali sunt, in qua cruciari temporaliter possunt, ipsa quae fortiter tolerant supplicia perhorrescunt; ita ut in eis uno eodemque tempore et constantia ex virtute sit, et pavor ex carne, quia etsi electi sunt, ut tormentis vinci nequeant, per hoc tamen quod homines sunt, et ipsa metuunt tormenta quae vincunt. Dicatur ergo: In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror, quia videlicet tanta tunc signa monstraturus, et crudelia ac dura facturus est, ut ad stuporem perducat quos in fine mundi invenerit, et priores patres qui in ejus expugnationem servati sunt carnalis mortis dolore transfigat. Igitur quia de iniquis omnibus, vel de ipso iniquorum capite multa narravit, generali mox definitione subjungit:
16.24.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXIV.
16.24.1
VERS. 21.-- Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
16.24.1
Antichristi locus tenebrae sunt, in quas cum iniquis omnibus detrudetur.-- Superius enim dixerat: Expellet eum de luce ad tenebras, et de orbe transferet eum. Cujus cum mala subjungeret, adjunxit: Haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum, videlicet indicans quia is qui nunc Deum ignorando extollitur, tunc ad propria tabernacula pervenit, quando eum sua iniquitas in supplicia demergit; et locum suum quandoque invenit tenebras, qui dum hic de falsa gauderet luce justitiae, locum tenebat alienum. Perversi enim in omne quod per simulationem faciunt nomen gloriae justorum quasi locum occupare alienum nituntur. Sed ad locum suum tunc perveniunt, cum iniquitatis suae merito perpetuo igne cruciantur. Hic namque per omne quod agunt percipiendae laudis desiderio serviunt, et per imaginem bonorum operum sinum mentis ad avaritiam extendunt. Eat igitur nunc iniquus, et, multis apparatibus tumidus, sua hic habitacula construat, nomen gloriae extendat, rura multiplicet, seque abundantibus opibus delectet; cum vero ad supplicia aeterna pervenerit, profecto cognoscet quia haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. Recte vero haec Baldad dixerat, sed cui diceret ignorabat. Vehementer autem justi cor affligitur, quando contra illum sententiae ex injusta aestimatione proferuntur. Unde beatus Job protinus respondit, dicens:
16.25.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXV [ Vet. XIII, Rec. XII ].
16.25.1
CAP. XIX, VERS. 2.-- Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? 447
16.25.1
Quid a malis patiantur justi.-- Sancti viri eloquia, ut saepe jam diximus, aliquando ex persona propria, aliquando vero ex voce capitis, aliquando autem ex typo sunt universalis Ecclesiae sentienda. Valde vero affligitur anima justorum quando illi contra bonos districtas sententias intorquent, qui bene vivere ignorant; et ex voce sibi justitiam vindicant, quam moribus impugnant. Unde amicis beati Job, ut saepe jam diximus, haereticorum typum tenentibus, recte ab eodem respondetur: Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? Atteruntur enim boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent. Sequitur:
16.26.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXVI.
16.26.1
VERS. 3.-- En, decies confunditis me.
16.26.1
Sive sileant justi, sive loquantur, malos semper experiuntur adversarios.-- Numeratis vicibus locutionum amicorum Job, adhuc nisi quinquies locutos eos cognoscimus. Sed propter hoc quod ab eis quinquies increpationes audierat, quorum increpationibus quinquies ipse respondit, decies se perhibet esse confusum, quia et in eo graviter laboravit quod frustra increpatus est, et in eo confusionem pertulit quod verba doctrinae non audientibus dixit. Itaque et cum audiens taceret, et cum loquens non audiretur, ipse laborem pertulit, qui et tacendo patienter, et eis loquendo inutiliter, cordis dolorem sensit. Unde et superius dicit: Quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me. Sin vero ad typum sanctae Ecclesiae haec verba referimus, liquet quod magnum ejus est gaudium servare Decalogi praecepta. Sed hanc perversi decies confundunt, quia per omne quod peccant pravis suis moribus Decalogi praecepta relinquunt, et toties bonis confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt. Sequitur:
16.27.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXVII.
16.27.1
IBID.-- Et non erubescitis opprimentes me.
16.27.1
Hostes Ecclesiae nec timore Dei, nec hominum pudore refrenantur.-- Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat. Et plerumque per hoc quod exterius erubescunt, ad interiora sua redeunt, et contra se internum judicium sumunt, quia si propter hominem mala facere metuunt, quanto magis propter Deum, qui cuncta inspicit, nec appetere mala debuerunt? In quibus fit ut mala majora corrigant per bona minima, scilicet per exteriorem verecundiam interiorem culpam. Et sunt quidam qui postquam Deum in mente contempserint, multo magis humana judicia spernunt, atque omne malum quod appetunt, audacter peragere non erubescunt. Quos ad perpetrandum malum occulta iniquitas invitat, et nulla aperta verecundia retardat; sicut et de quodam iniquo judice dicitur: Deum non timebat, et hominem non verebatur. Hinc est etiam quod de quibusdam impudenti fronte peccantibus dictum est: Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt. Plerumque ergo tales sunt adversarii sanctae Ecclesiae, qui a perpetrandis malis nec timore Domini, nec hominum pudore refrenantur. Quibus bene per beatum Job dicitur: Et non erubescitis opprimentes me, quia etsi pravum fuit mala voluisse, pejus est male appetita non erubescere. Sequitur:
16.28.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXVIII.
16.28.1
VERS. 4.-- Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. 448
16.28.1
Ecclesiae humilitati haeretici arrogantiam opponunt.-- Habent hoc haeretici proprium, ut de inani scientiae suae arrogantia inflentur, et recte credentium simplicitatem saepe derideant, et nullius esse meriti vitam humilium ducant.[ Vet. XIV.] At contra sancta Ecclesia in omne quod veraciter sapit sensum suum humiliter deprimit, ne scientia infletur, ne in requisitione occultorum tumeat, et perscrutari aliqua quae ultra vires sunt illius praesumat. Utilius etenim studet nescire quae perscrutari non valet quam audacter definire quae nescit. Scriptum quippe est: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. Dulcedo etenim mellis, si plus quam necesse est sumitur, unde delectatur os, inde vita comedentis necatur. Dulcis quoque est requisitio majestatis; sed qui plus hanc scrutari appetit quam humanitatis cognitio permittit, ipsa hunc ejus gloria opprimit, quia velut immoderate mel sumptum, perscrutantis sensum, dum non capitur, rumpit. Nobiscum vero esse dicitur, quod pro nobis est; et rursum non nobiscum esse dicitur quod contra nos est. Quia ergo scientia sua haeretici cor inflat, fideles autem cognitio ignorantiae suae humiliat, dicat beatus Job voce sua, dicat etiam confessione universalis Ecclesiae: Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. Ac si aperte haereticis dicatur: Omnis vestra scientia vobiscum non est, quia contra vos est, dum stulta elatione vos erigit. Mea vero ignorantia mecum est, quia pro me est; quoniam dum perscrutari de Deo aliquid superbe non audeo, in veritate me humiliter servo. Et quia haec ipsa haeretici quae scire quaerunt ad usum solius elationis arripiunt, ut contra fideles et humiles docti videantur, recte subjungitur:
16.29.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXIX [ Rec. XIII ].
16.29.1
VERS. 5.-- At vos contra me erigimini.
16.29.1
Ordo postulat ut primum contra nos, et postmodum contra malos erigamur. Hanc correctionis rationem ignorant mali.-- Sed haec fortasse melius verba perpendimus, si ipsis specialiter amicis beati Job quemadmodum congruant demonstremus. Ipsi etenim percussum justum videntes, ad sua intima redire debuerunt, et nequaquam beatum Job verbis increpationis premere, sed se deflere, quia si sic percussus fuerat qui ita serviebat, qua ultione feriri merebantur qui non ita servierant? Quibus bene dicitur: At vos contra me erigimini. Ac si eis apertius dicatur: Qui erigi contra vosmetipsos ex mea percussione debuistis[ Vet. XV]. Ordo quippe erectionis in bono iste est, ut primum contra nos et postmodum contra malos erigamur. Nam qui contra bonos erigitur per superbiam inflatur. Contra nosmetipsos enim erigimur quando, mala propria recognoscentes, districta nosmetipsos poenitentiae ultione ferimus, quando nequaquam nobis in peccatis parcimus, et nullis erga nos cogitationum blandimentis inclinamur. Qui si districte prius nostra in nobis mala insequimur, justum quoque est ut etiam contra aliena mala utiliter erigamur; et ea quae in nobis punimus, etiam in aliis redarguendo superemus.
16.29.2
Sed hanc erectionem mali nesciunt, quia se relinquunt, et bonos impetunt. Sibi se intra conscientiam suam mollitie blandae adulationis inclinant, et contra bonorum vitam districtione asperitatis eriguntur. Unde amicis beati Job in ejus flagello tumentibus recte nunc dicitur: At vos contra me 449 erigimini; id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis. Qui enim semetipsum prius non judicat, quid in alio rectum judicet ignorat. Et si novit fortasse per auditum quod rectum judicare debeat, recte tamen judicare aliena merita non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam judicii regulam praebet. Hinc est enim quod insidiantibus quibusquam, et puniendam adulteram deducentibus dicitur. Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Ad aliena quippe punienda peccata ibant, et sua reliquerant. Revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant. Hinc est quod cum tribus Benjamin in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem voluit, sed tamen semel et iterum in belli certamine ipse prostratus est. Consulto autem Domino si ad ulciscendum ire debuissent, jussum est. Qui juxta divinae vocis imperium perrexit, et semel et secundo cecidit, et tunc demum peccatricem tribum valde feriens pene funditus exstinxit. Quid est quod in ultionem sceleris inflammatur, et tamen prius ipse prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt per quos aliorum culpae feriuntur, ut ipsi jam mundi per ultionem veniant, qui aliorum vitia corrigere festinant? Unde necesse est ut cum contra nos ultio divini examinis cessat, nostra se conscientia ipsa reprehendat, atque ad lamenta poenitentiae ipsa se contra semetipsam erigat, nec contra bonos elata et sibi humilis, sed contra se rigida sit, bonis vero omnibus submissa[ Vet. XVI]. Superbis ergo corripientibus recte nunc dicitur: At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. Omnes elati grave esse opprobrium deputant mala temporalia; et tanto unumquemque esse a Deo despectum credunt, quanto hunc afflictum percussionis flagello conspiciunt. Nil etenim in moribus, nil in actibus quaerunt; sed quoslibet in hac vita percussos viderint, esse jam divino judicio damnatos arbitrantur. Unde bene nunc beati Job voce dicitur:
16.30.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXX.
16.30.1
IBID.-- Et arguitis me opprobriis meis.
16.30.1
Falsa reproborum de justorum flagellis judicia.-- Quia hi qui eum justum ante flagella noverant, injustum esse ex ipsa jam sua percussione judicabant. Unde et saepe haeretici, quia affligi quosdam intra sanctam Ecclesiam vident, scriptum quippe de Deo est: Flagellat omnem filium quem recipit, tribulationes fidelium non nisi ex peccato esse suspicantur, seque ideo justos credunt, quia, in pravitatis suae sensu dimissi, sine flagello duruerunt. Sequitur:
16.31.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXXI [ Rec. XIV ].
16.31.1
VERS. 6.-- Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me.
16.31.1.1
Quaedam Scripturae sacrae verba prava censentur, quia ad interiorem sui intelligentiam non exiguntur.-- O quam durum sonat vox justi verberibus afflicti; quam tamen non elatio, sed dolor expressit! Sed justus non est qui justitiam in dolore deserit. Beatus autem Job, quia mite cor habuit, nec in dura voce peccavit. Nam si hunc peccasse in hac voce dicimus, implesse diabolum astruimus quod proposuit, dicens: Tange os ejus et carnem, si non in faciem benedixerit tibi. Gravis itaque quaestio oritur. Si etenim non peccavit in eo quod dicit: Saltem nunc intelligite, quia Deus non aequo judicio afflixerit me, Deum( quod dici nefas est) injuste aliquid egisse consentimus. Si vero 450 peccavit, diabolus de illo quod promisit exhibuit. Astruendum est igitur quia et Deus recte circa beatum Job egerit, et tamen beatus Job ex eo quod dicit se non justo Dei judicio afflictum mentitus non sit, et antiquus hostis in eo quod de beati viri promiserat culpa mentitus sit. Nonnunquam namque ideo prava creduntur verba bonorum, quia interiori sua intelligentia minime pensantur. Beatus enim Job vitam suam attenderat, et ea quae patiebatur flagella pensabat, et videbat aequum non esse ut ad talem vitam talia flagella reciperet. Et cum dicit non aequo se judicio afflictum, hoc libera voce locutus est, quod in secreto suo Dominus de illo adversario ejus dixerat: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. Quod enim dicit Deus, quia frustra beatum Job afflixerit, hoc rursum beatus Job asserit, quia non aequo judicio a Domino sit afflictus. In quo itaque peccavit qui a sententia auctoris sui in nullo discrepavit.
16.31.1.2
[ Vet. XVII.] 37. Bona de se dicere, modo vera sint, aliquando licet. Quod exemplo Pauli et Job confirmatur.-- Sed fortasse aliquis dicat id nos de nobis bonum dicere quod de nobis in occulto judex dixerit sine peccato esse non posse. Nam quem justus judex laudat, esse hunc jure laudabilem non dubitatur. Ad vero si se ipse laudaverit, jam ejus justitia laude digna esse non creditur. Quod videlicet recte dicitur, si quod judex justus per aequam sententiam perhibet, hoc de se is de quo agitur, praesumat post dicere per elatam mentem. Nam si ipse quoque in humili cogitatione permanens, exigente causa vel dolore, bona de se veracia dixerit, in tantum à justitia non recessit, in quantum à veritate nullo modo discrepavit.
16.31.2
Unde Paulus quoque apostolus multa de se fortia pro discipulorum suorum aedificatione narravit; sed haec narrando minime deliquit, quia a veritatis tramite et attestatione certa et corde humili non recessit. Justam itaque beatus Job vitam suam sentiens, dicat non se esse justo judicio afflictum. Nec peccat in hac voce in qua non discrepat ab auctore, quia is quem Deus frustra percussit, ipse quoque semetipsum asserit non justo judicio afflictum. Sed rursus alia quaestio oritur quam jam in hujus operis memini exordio solutam, cum omnipotens Deus frustra nil faciat, cur beatum Job frustra se afflixisse testetur? Justus enim conditor noster tot verberibus in beatum Job, non vitia illius curavit exstinguere, sed merita augere. Aequum ergo fuit quod fecit per augmentum boni meriti; non tamen videbatur aequum, quod causas credebatur punire peccati. Beatus autem Job peccata sua illis flagellis deleri credidit, non merita augeri; et idcirco non aequum judicium vocat, quia vitam suam cum flagellis examinat. Ergo si vita et flagella pensantur, non aequum fuit quod beatus Job, sicut dixi, per iram districtionis sibi fieri credidit. Si vero misericordia judicis attenditur, quia per poenam justi viri vitae ejus merita cumulantur, aequum vel potius misericors judicium fuit. Igitur et vera Job dixit, dum vitam cum flagello pensavit; et Deus non injusto judicio Job afflixit, quia merita ex flagello cumulavit; et diabolus quod promiserat non implevit, quia beatus Job inter verba quae durum sonant et a vera sententia et a mente humili non recessit. Sed haec afflicti verba minus fortasse intelligimus, nisi sententiam judicis cognoscamus. Qui 451 cum inter utrasque partes sententiam daret, dicit amicis Job: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Quis ergo stulta mente beatum Job in locutione sua peccasse fateatur, dum ipsa voce judicis recte locutus asseritur? Quam quidem vocem si ad personam sanctae Ecclesiae referamus, infirmis ejus membris non incongrue aptamus quae, persecutionis ejus tempore, dum et merita illius et flagella considerant, quia injustos florere conspiciunt, et justos interire, hoc justum esse nullatenus suspicantur. Bene autem beati viri voce subditur:
16.32.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXXII [ Vet. XVIII ].
16.32.1
IBID.-- Et flagellis suis me cinxerit.
16.32.1
Infirma Ecclesiae membra ex assiduis flagellis turbantur.-- Aliud quippe est flagellis percuti, aliud cingi. Flagellis namque percutimur cum consolationem et in doloribus ex rebus aliis habemus. Nam cum tanta nos afflictio depremit, ut ex nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur. Cinctus enim flagellis Paulus fuerat, cum dicebat: Foris pugnae, intus timores. Cinctus flagellis fuerat, cum dicebat: Periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, et caetera, quae ita enumerat, ut nusquam se habuisse requiem ostendat. Sancta vero Ecclesia cum tribulationum suarum flagellis cingitur, in ea infirmi quique in pusillanimitatis casu rediguntur, ita ut se eo jam despectos existiment, quo exaudiri se tardius vident. Recte adhuc etiam ex eorum typo sancti viri voce subjungitur:
16.33.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXXIII.
16.33.1
VERS. 7.-- Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet; vociferabor, et non est qui judicet.
16.33.1
Dolentium querelas dissimulat Deus, ut utilitatem augeat.-- Omnipotens Deus quid nobis profuturum esse valeat sciens, dissimulat exaudire dolentium vocem, ut augeat utilitatem, ut purgetur vita per poenam, et quietis tranquillitas, quae hic inveniri non valet, alibi quaeratur. Sed hanc dispensationis gratiam nonnulli etiam fidelium ignorant. Ex quorum etiam persona nunc dicitur: Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet; vociferabor, et non est qui judicet. Non est enim qui judicet dicitur quando judicare dissumulat ipse qui est, quia causam nostram contra adversarium, praeter eum, qui judicet non est. Nec tamen hoc sine judicio est, quod judicium differtur, quia cum haec beatus Job diceret, et sancti viri merita, et adversarii poena crescebat. Hoc ipsum ergo judicium differre judicis est. Sed aliud est quod juste intrinsecus disponit Deus, aliud quod foris flagellis attritus expetit animus. Unde adhuc de ipsa verberum depressione subjungit:
16.34.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXXIV [ Rec. XV ].
16.34.1
VERS. 8.-- Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit.
16.34.1
Ex ignorantia et infirmitate peccantibus adest Deus illuminatio et salus nostra.-- Circumseptam verberibus semitam suam vidit cum, transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit. Et quia se percuti aspexit, nec tamen percussione dignam vitam in semetipso reperit, quasi in calle cordis ignorantiae suae tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur penetrare non potuit. Quod ad infirma quoque membra sanctae Ecclesiae non incongrue refertur, quando per hoc quod prave se egisse meminerunt, a 452 bono quoque opere retardantur; et ex infirmitate propria timidi, bona contra haec fortia aggredi non praesumunt. Timent enim magna bona incipere, qui se in suis actibus infirmos esse meminerunt. Et cum plerumque etiam bonum quod eligant nesciunt, quasi in calle suo positas tenebras perhorrescunt. Nam saepe ita de suo opere fit animus incertus, ut ignoret omnino quid virtus, quid culpa sit. In calle ergo suo tenebras invenit, qui in his quae agere appetit quid eligere debeat nescit.[ Vet. XIX.] Quia igitur saepe infirmitate, nonnunquam vero ignorantia peccatur, ex infirmantibus membris dicitur: Semitam meam circumsepsit, et transire non possum. Ex eis vero quid ad ipsum opus bonum quod eligant caligant subditur: Et in calle meo tenebras posuit. Ex poena etenim culpae est videre bonum quod agere debeat, et tamen implere non posse, et rursum ex graviori poena culpae est quod agere debeat nec videre. Unde et contra haec utraque Psalmistae voce dicitur: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Contra ignorantiae enim tenebras illuminatio, contra infirmitatem vero salus est Dominus, quando et ostendit quid debeat ad agendum appeti, et vires praebet ut quod ostenderit possit impleri. Sequitur:
16.35.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXXV [ Rec. XVI. ]
16.35.1
VERS. 9.-- Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
16.35.1
Infirma Ecclesiae membra aliquando justitia spoliantur ad tempus.-- Quod cuncta haec beati viri in afflictione positi personae conveniant, dubium non est. Sed quia historiae verba patent, juxta litteram expositione non indigent. Oportet ergo ut per sensus debeant mysticos investigari. Ait namque: Spoliavit me gloria mea. Gloria quippe uniuscujusque justitia est. Sicut vero vestimentum tegit a frigore, ita justitia munit a morte. Unde non immerito justitia vestimento comparatur, cum per Prophetam dicitur: Sacerdotes tui induantur justitia. Quia vero afflictionis suae tempore hoc justitiae vestimentum, quod apud Deum protegit, sancta Ecclesia in membris suis infirmantibus amittit, dicatur recte: Spoliavit me gloria mea; id est, justitia ab infirmis ablata est, quae ab eis auferri non posset si medullitus inhaesisset; sed idcirco tolli potuit, quia more vestimenti exterius adhaesit. Qua in re quaerendum est quomodo sanctae Ecclesiae membra dici valeant qui potuerunt justitiam perdere, quam tenere videbantur. Sed sciendum est quod plerumque a membris ejus infirmantibus justitia ad tempus amittitur; sed cum per cognitionem culpae postmodum ad poenitentiam redeunt, sese ad eamdem justitiam quam perdiderant fortius quam credebatur astringunt. Ubi adhuc subditur: Et abstulit coronam de capite meo. Sicut caput corporis prima pars est, ita principale interioris hominis mens est. Corona vero victoriae praemium est, quod desuper potitur, ut qui certaverit remuneretur. Quia ergo multi adversitatibus pressi minime in certamine perdurant, in eis sancta Ecclesia quasi coronam de capite amittit. Corona quippe in capite est superna remuneratio in mente. Et sunt plerique qui, dum adversitatibus affliguntur, superna praemia cogitare negligunt, et ad perfectionem victoriae pervenire non possunt. In his itaque corona de capite aufertur, quia 453 supernum et spiritale praemium de mentis cogitatione tollitur, ut exteriora jam tranquilla appetant, et aeterna praemia, quia cogitare consueverant, non requirant.
16.35.2
Corona de capite Ecclesiae aufertur, cum praelati bona spiritualia negligunt.-- Vel certe caput fidelium non immerito sacerdotes accipiuntur, quia pars membrorum Domini prima sunt. Unde et per prophetam caput et cauda exterminari dicitur, ubi videlicet et capitis nomine sacerdotes, et caudae appellatione prophetae reprobi designantur. Corona ergo de capite aufertur cum supernae remunerationis praemia etiam ipsi deserunt qui in hoc Ecclesiae corpore praeesse videbantur. Et plerumque ducibus cadentibus, latius succumbit exercitus qui sequebatur. Unde mox post damna majorum de multimoda labefactione Ecclesiae subsecutus adjunxit:
16.36.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXXVI [ Vet. XX ].
16.36.1
VERS. 10.-- Destruxit me undique, et pereo, et quasi avulsae arbori abstulit spem meam.
16.36.1
Praepositis corruentibus infirmi cadunt.-- Quasi undique enim Ecclesia destruitur, atque in infirmis membris deperit, quando ipsa quae videbantur fortia corruunt, quando corona de capite abstrahitur, id est quando aeterna praemia etiam a praepositis negliguntur. Bene autem de infirmis cadentibus subditur: Et quasi avulsae arbori abstulit spem meam. Arbor quippe vento impellitur ut cadat. Et quem minae terrent, ut ad injustitiam corruat, quid aliud quam arbor flatum venti pertulit, et statum suae rectitudinis amisit? Quasi enim ex vento spem perdidit, qui, pravorum minis ac persuasionibus devictus, aeterna quae sperabat praemia reliquit. Et quia plerumque contingit ut poenas quis metuens justitiam deserat, fit, judicante Deo, ut etiam justitiam deserens poenas quas timuit non evadat, et qui mentis interitum minime timuit, etiam carnis mala toleret, quae timebat. Unde adhuc subditur:
16.37.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXXVII [ Rec. XVII ].
16.37.1
VERS. 11.-- Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
16.37.1
Quosdam ferit Deus tanquam filios, alios tanquam hostes.-- Praedicatore quippe egregio attestante dicimus quia fidelis est Deus, et non patietur nos tentari supra id quod possumus ferre, sed faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere. Per prophetam quoque Dominus dicit: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli. Qui ergo ita percutitur, ut vires illius a percussione superentur, non hunc Dominus jam quasi filium per disciplinam, sed quasi hostem per iram ferit. Cum ergo virtutem nostrae patientiae flagella transeunt, valde metuendum est ne, peccatis nostris exigentibus, non jam quasi filii a patre, sed quasi hostes a Domino feriamur. Et quia fit plerumque ut etiam maligni spiritus afflictorum cordibus multa suadeant, atque inter flagella quae exterius feriunt cogitationes noxias in mentibus fundant, post furorem Domini recte subjungitur:
16.38.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXXVIII [ Rec. XVIII ].
16.38.1
VERS. 12.-- Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me.
16.38.1.1
Afflictos maligni spiritus irrumpentes obsident. In eis voluntas injuste est, et potestas justa.-- Latrones namque ejus maligni sunt spiritus, qui exquirendis hominum mortibus occupantur. Quia viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quae exterius tolerantur cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. De quibus adhuc dicitur:
16.38.1.2
Et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
16.38.1.3
In gyro enim tabernaculum obsident quando 454 ex omni latere suis tentationibus mentem cingunt. Quam modo lugere de temporalibus, modo desperare de aeternis, modo in impatientiam ruere, atque in Deum blasphemiae verba jaculari, pessima suggestione persuadent. Quae tamen verba, ut jam praediximus, beato Job etiam juxta historiam congruunt, qui dum mala quae pertulit ante oculos congessit, non quasi corrigendum filium, sed quasi hostem percussum se esse judicavit. Per quem sibi etiam latrones ejus viam fecerunt, quia maligni contra eum spiritus licentiam percussionis acceperunt. Cujus in gyro tabernaculum obsederunt, quia, sublatis rebus et filiis, etiam corpus ejus omne vulneribus attriverunt.[ Vet. XXI.] Sed mirum valde est, cum latrones diceret, cur addidit ejus? ut videlicet eosdem latrones Dei esse monstraret. Qua in re si voluntas ac potestas malignorum spirituum discernatur, cur latrones Dei dicantur aperitur. Maligni quippe spiritus ad nocendum nos incessabiliter anhelant; sed cum pravam voluntatem ex semetipsis habeant, potestatem tamen nocendi non habent, nisi eos voluntas summa permittat. Et cum ipsi quidem injuste nos laedere appetunt, quemlibet tamen laedere, non nisi juste a Domino permittuntur. Quia ergo in eis voluntas injusta est, et potestas justa, et latrones dicuntur, et Dei, ut ex ipsis sit quod inferre mala injuste desiderant, et ex Deo, quod desiderata juste consummant. Sed quia, ut saepe jam diximus, sanctus vir positus in dolore poenarum, modo suis, modo Ecclesiae, modo Redemptoris nostri vocibus utitur, et plerumque sic sua narrat, ut tamen per typum ea quae sunt sanctae Ecclesiae ac Redemptoris nostri proferat, postposita paulisper cura historiae, in his quae subjungit qualiter Redemptoris nostri vocibus congruat demonstremus. Sequitur:
16.39.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XXXIX [ Rec. XIX ].
16.39.1
VERS. 13, 14.-- Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
16.39.2
ALLEGORICUS SENSUS.-- 47. Judaei Christi fratres, noti et propinqui, quem incarnandum praedixerant, incarnatum negarunt.-- Hoc melius ostendimus, si Joannis ad medium testimonium proferamus, qui ait: In propria venit, et sui eum non receperunt. Ab eo quippe fratres longe facti sunt, et noti recesserunt, quem tenentes legem prophetare Hebraei noverunt, et praesentem minime recognoscebant. Unde recte dicitur: Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. Judaei etenim propinqui per carnem, noti per legis instructionem, quasi obliti sunt quem prophetaverant, dum eum et incarnandum verbis legis canerent, et incarnatum verbis perfidiae negarent. Sequitur:
16.40.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XL.
16.40.1
VERS. 15.-- Inquilini domus meae et ancillae sicut alienum habuerunt me.
16.40.1
A sacerdotibus et levitis pro alieno habitus fuit Christus.-- Inquilini domus Dei fuerunt sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata jam per officium in conditione tenebatur. Ancillae autem non immerito intelliguntur Levitarum animae, ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi, familiarius servientes. Dicat ergo de sacerdotibus sedula cura servientibus, dicat de Levitis ad interiora domus Dei obsequentibus: Inquilini domus meae et ancillae sicut alienum habuerunt me, quia incarnatum Dominum, quem dudum per legis verba praedixerant, cognoscere ac venerari noluerunt. 455 Qui adhuc apertius quod ab eorum perversa voluntate non sit cognitus manifestat cum subdit:
16.41.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XLI.
16.41.1
IBID.-- Et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
16.41.1
Christus in propria domo peregrinus.-- Redemptor etenim noster, dum a synagoga cognitus non est, in domo sua quasi peregrinus exstitit. Quod aperte propheta testatur, dicens: Quare sicut colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quia enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus est creditus. Qui quasi viator ad manendum tantummodo declinavit, quia paucos ex Judaea abstulit, et ad vocationem gentium pergens, iter coeptum peregit. Peregrinus ergo in eorum oculis fuit, quia dum sola quae videre poterant cogitabant, non valuerunt intelligere in Domino quod videre non poterant. Dum enim despiciunt carnem visibilem, non pervenerunt ad invisibilem majestatem. Dicatur igitur recte: Et quasi peregrinus fui in oculis eorum. De quo adhuc populo apte subjungitur:
16.42.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XLII.
16.42.1
VERS. 16.-- Servum meum vocavi, et non respondit.
16.42.1
Christus a suo servo, nimirum a Judaico populo contemptus.-- Quid enim Judaicus populus nisi servus fuit, qui non amore filii obsequebatur Domino, sed timore servili? Quo contra nobis per Paulum dicitur: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater. Hunc igitur servum vocavit Dominus, quia, collatis muneribus, quasi emissis eum vocibus ad se ducere studuit. Sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Vocat enim nos Deus cum muneribus praevenit, respondemus vero vocationi ejus cum digne juxta percepta munera deservimus. Quia ergo tot muneribus Judaicum populum praevenit, dicat: Servum meum vocavi. Sed quia etiam post tot munera eum contempsit, subjungat: Et non respondit. Sequitur:
16.43.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XLIII ( Vet. XXII, Rec. XX ).
16.43.1
IBID.-- Ore proprio deprecabar illum.
16.43.1
Christus jussis reluctantem deprecatus est, nec exauditus.-- Ac si apertius diceret: Ego ille qui ante incarnationem meam tot ei praecepta facienda per prophetarum ora mandaveram, incarnatus ad eum veniens, ore eum proprio deprecabar. Unde et Matthaeus, cum praecepta ab eo dari in monte describeret, ait: Aperiens os suum, dixit. Ac si patenter dicat: Tunc os suum aperuit, qui prius aperuerat ora prophetarum. Hinc est etiam quod de illo a sponsa praesentiam ejus desiderante dicitur: Osculetur me osculis oris sui. Sancta quippe Ecclesia quot praecepta ex ejus praedicatione cognovit, quasi tot oris ejus oscula accepit. Bene autem dicitur: Deprecabar, quia in carne monstratus, dum mandata vitae humiliter dixit, quasi superbientem servum, ut veniret, rogavit. Ubi et apte subditur:
16.44.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XLIV ( Rec. XXI ).
16.44.1
VERS. 17.-- Halitum meum exhorruit uxor mea.
16.44.1
Christum exhorruit sponsa synagoga.-- Quid uxor Domini nisi Synagoga accipitur, in legis foedere carnali ei intelligentia subjecta? Halitus vero ex carne est. Sed infidelis populus carnem Domini carnaliter intellexit, quia purum hunc hominem credidit. Halitum ergo ejus uxor exhorruit, quia Synagoga eum quem videbat hominem Deum credere expavit. Cumque ab ejus ore verba corporaliter audiret, in eo intelligere divinitatis arcana 456 recusavit, et Creatorem esse non credidit quem creatum vidit. Carnis ergo halitum carnalis uxor exhorruit, quia, carnalibus sensibus dedita, incarnationis ejus mysterium non agnovit. Sequitur:
16.45.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XLV ( Rec. XXII ).
16.45.1
IBID.-- Et orabam filios uteri mei.
16.45.1
Qui Deus membra corporea habere dicatur.-- In Deo, qui corporis forma non circumscribitur, membra corporis, id est manus, oculus, uterus ita nominantur, ut ex membrorum vocabulis effectus ejus potentiae designentur. Oculos quippe habere dicitur, quia cuncta videt; manus habere describitur, quia cuncta operatur; in utero autem proles concipitur, quae in hac vita profertur. Quid ergo uterum Dei nisi ejus consilium debemus accipere, in quo ante saecula per praedestinationem concepti sumus, ut creati per saecula producamur? Deus ergo qui manet ante saecula uteri sui filios oravit, quia eos quos potenter per divinitatem condidit, incarnatus veniens humiliter rogavit. Sed quia in ipsa carne qua apparuit ab eorum aestimatione despectus est, subjungitur:
16.46.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XLVI.
16.46.1
VERS. 18.-- Stulti quoque despiciebant me.
16.46.1
Sapientibus a veritate cadentibus, etiam stulti defecerunt.-- Sapientibus a veritatis fide cadentibus, recte de stultis quoque additur, quia dum Dominum Pharisaei ac legisperiti despicerent, eorum incredulitatem etiam populi turba secuta est, quae in eo quod hominem vidit, Redemptoris mundi praedicamenta despexit. Nam saepe stultorum nomine hi qui sunt in plebe pauperes designantur. Unde et per Jeremiam dicitur: Dixi, forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, et judicium Dei sui. Relictis autem mundi sapientibus atque divitibus, Redemptor noster quaerere pauperes et stultos venerat. Unde nunc quasi in augmentum doloris dicitur: Stulti quoque despiciebant me. Ac si aperte diceretur: Ipsi etiam me despexerunt, pro quibus sanandis stultitiam praedicationis assumpsi. Scriptum quippe est: Quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Verbum quippe Dei sapientia est, sed stultitia hujus sapientiae dicta est caro Verbi; ut quia carnales quique per carnis suae prudentiam pertingere non valebant ad sapientiam Dei, per stultitiam praedicationis, id est per carnem Verbi sanarentur. Ait ergo: Stulti quoque despiciebant me. Ac si aperte diceretur: et ab ipsis despectus sum pro quibus stultus aestimari veritus non sum. Et quia Judaeorum plebs cum miracula nostri Redemptoris cerneret, hunc ex signis honorabat, dicens: Hic est Christus; cum vero humanitatis ejus infirma conspiceret, eum creatorem credere dedignabatur, dicens: Non, sed seducit turbas; recte subjungitur:
16.47.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XLVII ( Vet. XXIII ).
16.47.1
IBID.-- Et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
16.47.1
Christo a miraculis quiescenti detraxerunt.-- Quasi accedebat quippe ad corda populorum Dominus cum eis miracula demonstraret, et quasi recedebat cum nulla signa ostenderet. Sed recedenti Domino detrahebant cum a miraculis quiescenti praebere fidem nolebant. Sed quid mirum eum perpeti ista a plebibus, cum ipsi quoque qui legis doctores esse videbantur, qui eum 457 verbis propheticis incarnandum esse perhibebant, et incarnatum viderunt, et ab eo tamen perfidiae interruptione divisi sunt? De quibus subditur:
16.48.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XLVIII.
16.48.1
VERS. 19.-- Abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me.
16.48.1
Abominati sunt eum legis doctores et Pharisaei.-- Cunctis liquet quia Deus consiliariis non eget, qui ipsis quoque consiliariis hominum sapientiae consilium praebet. De quo etiam scriptum est: Quis cognovit sensum Domini, aut quis ejus consiliarius fuit. Sed quemadmodum cum panis vel vestimentum egenti tribuitur, hoc se Dominus accepisse testatur, ita cum nescienti cuilibet rectum consilium datur, hoc ipse accipit, cujus ille membrum est qui eruditur. Omnes etenim fideles membra nostri Redemptoris sumus; et sicut ipse in nobis per misericordiam largitatis pascitur, ita ipse in nobis per doctrinae consilium juvatur. Scribae itaque et legis doctores, qui erudire populos ad vitam consueverant, quid aliud quam venturi Redemptoris consiliarii fuerunt? Qui tamen dum incarnatum Dominum conspicerent, consiliis suis multos ab ejus fide diviserunt, quamvis prius ad credendum incarnationis ejus mysterium per prophetarum verba multos docuisse viderentur. Et quia ille apud Deum magis in amore est, qui ad ejus amorem plurimos trahit, adhuc de eodem legis doctorum atque Pharisaeorum ordine subditur: Et quem maxime diligebam aversatus est me. Ipse enim ordo, suadente perfidia, a fide veritatis aversus est, qui prius in labore praedicationis serviens, maxime diligebatur; quem non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum quoque Dominum populorum turba secuta est, et usque ad passionem illius saevitiae facibus accensa. In qua videlicet passione discipulorum corda turbata sunt. Unde et nunc subditur:
16.49.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT XLIX [ Rec XXIII ].
16.49.1
VERS. 20.-- Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum.
16.49.1
Christo patienti, fugientibus apostolis, sanctae mulieres tanquam pellis adhaeserunt.-- In osse fortitudo, in carnibus vero infirmitas corporis designatur. Quia igitur Christus et Ecclesia una persona est, quid per os nisi ipse Dominus designatur? Quid per carnem nisi discipuli, qui passionis ejus tempore infirma sapuerunt? Per pellem vero, quae exterior carne manet in corpore, quid nisi illae sanctae feminae figurantur, quae ad praeparanda subsidia corporis exterioribus Domino ministeriis serviebant? Nam cum ejus discipuli quamvis necdum firmi veritatis fidem populis praedicarent, ossi suo inhaerebant carnes. Et cum sanctae mulieres ea quae necessaria erant exteriora praepararent, quasi pellis exterius manebant in corpore. Sed cum ad crucis horam ventum est, ejus discipulos gravis ex persecutione Judaeorum timor invasit: fugerunt singuli, mulieres adhaeserunt. Quasi ergo consumpta carne, os Domini pelli suae adhaesit, quia fortitudo ejus, passionis tempore, fugientibus discipulis, juxta se mulieres invenit. Stetit equidem aliquandiu Petrus, sed tamen post territus negavit. Stetit etiam Joannes, cui ipso crucis tempore dictum est: Ecce mater tua Sed perseverare minime potuit, quia de ipso quoque scriptum est, quod adolescens quidam sequebatur illum 458 amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum; at ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. Qui etsi post, ut verba Redemptoris sui audiret, ad horam crucis rediit, prius tamen territus fugit. Mulieres autem non solum non timuisse, neque fugisse, sed etiam usque ad sepulcrum stetisse memorantur. Dicat ergo: Pelli mea, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Hoc est, hi qui meae fortitudini propinquius inhaerere debuerant, passionis meae tempore timore consumpti sunt, et eas, quas ad exteriora ministeria posui, in passione mea sine formidine inhaerere mihi fideliter inveni. Ubi et aperte subintelligitur, quod haec verba per mysterium dicantur, dum sequitur:
16.50.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT L [ Vet. XXIV ].
16.50.1
IBID.-- Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
16.50.1
Christi dentes apostoli, eo patiente virtutem omnem amiserant.-- Quid enim circa dentes aliud quam labia habemus, etiam si nulla flagella patiamur? Sed quid per labia nisi locutio, quid per dentes, nisi sancti apostoli designantur? Qui in hoc Ecclesiae corpore idcirco sunt positi, ut vitam carnalium correptione mordeant, eamque a suae pertinaciae duritia confringant. Unde et eidem primo apostolorum quasi denti in ejus corpore posito dicitur: Macta, et manduca. Sed quia passionis ejus tempore isti dentes prae timore mortis amiserunt morsum correptionis, amiserunt fiduciam roboris, amiserunt efficaciam omnimodae operationis, ita ut duo ex illis ambulantes, post ejus mortem ac resurrectionem, in via loquerentur et dicerent: Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel, recte nunc dicitur: Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Confabulabantur adhuc de illo, sed jam in illum minime credebant. Tantummodo ergo labia circa dentes ejus remanserant, quia virtutem bonae operationis amiserant, et sola de illo confabulationis verba retinebant. Perdiderant morsum correptionis, et habebant motum locutionis. Labia itaque tantummodo circa dentes relicta sunt, quia adhuc quidem confabulari noverant, sed praedicare jam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Peractis itaque his quae in voce capitis dixit, ad propria beatus Job verba revertitur, dicens:
16.51.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT LI.
16.51.1
VERS. 21.-- Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me.
16.51.1
Piorum mens in adversis, ad preces, non ad iram movetur.-- Hoc habere solet proprium mens piorum, quod cum injusta ab adversariis patitur, non tam ad iram quam ad preces moveatur, ut si moderari eorum pravitas placide valeat, plus deprecari eligant quam irasci. Unde recte nunc dicitur: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me. Ecce eos a quibus semper contumeliis se affligi considerat amicos vocat, quia bonis mentibus etiam ipsa fiunt prospera, quae videntur adversa. Nam perversi quique bonorum dulcedine aut convertuntur, ut redeat, et eo ipso amici sunt quo boni fiunt; aut in malitia perseverant, et in hoc quoque etiam nolentes amici sunt, quia si qua bonorum delicta sunt, ea suis persecutionibus etiam nescientes purgant. Notandum quoque, quod eis 459 quae secreto apud Deum gesta sunt, beati viri in publico verba concordant. A Satan quippe percussus fuerat, nec tamen percussionem suam Satanae tribuit, sed tactum se manu Domini appellat, sicut ipse quoque Satan dixerat: Mitte manum tuam et tange os ejus et carnem, si non in faciem benedixerit tibi. Sciebat quippe vir sanctus quia et per hoc ipsum quod perversa voluntate contra se Satan egerat, potestatem non a semetipso, sed a Domino habebat. Sequitur:
16.52.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT LII [ Vet. XXV, Rec. XXIV ].
16.52.1
VERS. 22.-- Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
16.52.1
Deus non saeviendo nos persequitur.-- Non abhorret a locutione pietatis quod a Deo se perhibet persequi. Est namque persecutor bonus, sicut de semetipso ore prophetico Dominus dicit: Detrahentem occulte adversus proximum suum, hunc persequebar. Cum vero sanctus quisque flagellari permittitur, scit quod persecutionem contra commissa vitia ex interna dispensatione patiatur. Crudeles autem persecutorum mentes cum potestatem feriendi appetunt, contra bonorum vitam non studio purgationis, sed livoris facibus accenduntur. Et quidem hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit. Sed dum una causa cum Deo etiam per eos agitur, non tamen voluntas una in eadem causa servatur, quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas saeviendo malitiam exercet. Quod ergo dicitur, quare persequimini me sicut Deus? ad exteriorem hoc percussionem retulit, non ad intimam intentionem, quia etsi hoc agunt exterius quod Deus agi disposuit, non tamen hoc quod Deus in sua actione appetunt, ut boni ex afflictione purgentur. Quod intelligi et aliter potest. Tanto enim omnipotens Deus justius aliena vitia percutit, quanto in semetipso nihil habet vitiorum. Homines vero cum per disciplinam alios feriunt, sic alienam infirmitatem debent percutere, ut etiam ad suam noverint oculos revocare, ut ex semetipsis considerent quantum aliis feriendo parcant, cum se quoque ipsos dignos percussionibus non ignorant. Itaque nunc dicitur: Quare persequimini me sicut Deus? Ac si aperte diceretur: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Unde considerandum est quod si qui fortasse sint qui asperitate correptionis indigeant, tunc eis dura correptio a nobis admovenda est, cum Dei manus cessat a verbere. Cum vero superna flagella insunt, non a nobis jam correptio, sed consolatio debetur, ne dum in dolore increpationem jungimus, percussionem percussioni sociemus.
16.52.2
Detractores belluarum more, homines devorant.-- Bene autem subditur: Et carnibus meis saturamini? Quorum mens proximorum poenas esurit, saturari procul dubio alienis carnibus quaerit. Sciendum quoque est quia hi etiam qui alienae vitae detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus satiantur. Unde per Salomonem dicitur: Noli esse in conviviis potatorum, neque comedas cum eis qui carnes ad vescendum conferunt. Carnes quippe ad vescendum conferre est in collocutione derogationis vicissim proximorum vitia dicere. De quorum illic poena mox subditur: Quia vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, 460 et vestietur pannis dormitatio. Potibus vacant, qui de opprobrio alienae vitae se debriant. Symbolum vero dare est, sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Sed vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, quia sicut scriptum est: Omnis detractor eradicabitur. Vestietur autem pannis dormitatio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua invenit, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupavit.[ Vet. XXVI.] Sed tot dura quae beatus. Job sustinet, dignum non est ut per silentium transeant, eaque a notitia hominum ignorantiae obscuritas tegat. Tanti quippe aedificari ad servandam patientiam valent, quanti, implente se superna gratia, ejus patientiae facta cognoverint. Unde et idem beatus Job in exemplum vult pertrahi flagella quae sentit, qui statim subjungit dicens:
16.53.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT LIII [ Rec. XXV ].
16.53.1
VERS. 23, 24.-- Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? Quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel certe sculpantur in silice?
16.53.1
Per plumbi laminam Judaeorum, per silicem gentilium corda designantur.-- Cuncta quae beatus Job pertulit, quia forti patrum sententia edoctus gravis ille Judaeorum populus agnovit, stylo ferreo et plumbi lamina scripta sunt. Quia vero haec etiam dura gentilium corda cognoverunt, quid ea nisi in silice sculpta videmus? Et notandum quia in plumbo quod scribitur ipsa metalli mollitie citius deletur; in silice vero tardius quidem valent litterae imprimi, sed difficilius deleri. Non ergo immerito per plumbi laminam Judaea exprimitur, quae praecepta Dei et sine labore percepit, et cum celeritate perdidit. Recte per silicem gentilitas figuratur, quae verba sacri eloquii vix custodienda suscipere potuit; sed tamen fortiter suscepta servavit. Per stylum vero ferreum quid aliud quam fortis Dei sententia designatur? Unde et per prophetam dicitur: Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo in unque adamantino. In ungue finis est corporis. Ita vero lapis durus est adamas, ut ferro non valeat secari. Per stylum vero ferreum fortis sententia, per unguem vero adamantinum finis signatur aeternus. Peccatum itaque Judae stylo ferreo in ungue adamantino scriptum dicitur, quia culpa Judaeorum per fortem Dei sententiam in finem servatur infinitum.
16.53.2.1
Plumbum avaritiam significat.-- Recte quoque per plumbi laminam eos accipimus quos avaritiae pondus gravat, quibus per increpantem Prophetam dicitur: Filii hominum, usquequo graves corde? Per plumbum namque, cujus natura gravis est ponderis, peccatum avaritiae specialiter designatur, quod mentem quam infecerit ita gravem reddit, ut ad appetenda sublimia attolli nequaquam possit.[ Rec. XXVI.] Hinc enim in Zacharia scriptum est: Leva oculos tuos, et vide. Quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens, et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae, et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus. Qui de hac visione amphorae, et mulieris, et plumbi, ut latius quid cognovisset ostenderet, 461 adhuc secutus adjunxit: Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et coelum. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar. Quod prophetae testimonium inutiliter pro documento plumbi protulimus, si non etiam repetentes exponamus. Ait enim: Leva oculos, et vide. Quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens. Volens Deus prophetae ostendere humanum genus, ex qua ab eo maxime culpa dilabatur, per imaginem amphorae quasi patens os avaritiae designavit. Avaritia quippe velut amphora est, quae os cordis in ambitu apertum tenet. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. Multos obtusi sensus homines cernimus, et tamen eos in malis actibus astutos videmus; propheta quoque attestante, qui ait: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt. Hi itaque sensu torpent, sed in his quae appetunt avaritiae stimulis excitantur; et qui ad bona videnda caeci sunt, excitantibus praemiis, ad peragenda mala vigilantes fiunt. Unde recte de hac eadem avaritia dicitur: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur. Quid est talentum plumbi, nisi ex eadem avaritia pondus peccati? Et ecce mulier una sedens in medio amphorae. Quam mulierem, ne fortassis quae esset dubitare possemus, illico angelus innotuit. Nam illic mox sequitur: Et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae. Impietas in medio amphorae projicitur, quia nimirum in avaritia semper impietas tenetur. Et misit massam plumbi in os ejus. Massa plumbi in os mulieris mittitur, quia scilicet impietas avaritiae peccati sui pondere gravatur. Si enim ad ea quae deorsum sunt non ambiret, erga Deum ac proximum impia nequaquam existeret.
16.53.2.2
[ Vet. XXVIII.] 64. Superbia et inanis gloria duo principalia vitia. His sublevatur avaritia.-- Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum. Quid aliud in his duabus mulieribus accipimus, nisi duo principalia vitia, superbiam videlicet, et gloriam inanem, quae impietati absque ulla dubitatione conjuncta sunt? Quae et in alis suis spiritum habere narrantur, quia in actionibus suis Satanae voluntati deserviunt. Ipsum quippe propheta spiritum appellat, de quo Salomon ait: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Et de quo in Evangelio Dominus dicit: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa. Spiritus in alis earum est, quia superbia et inanis gloria per omne quod agunt Satanae voluntati famulantur. Et habebant alas, quasi alas milvi. Milvus semper naturae studet insidiari pullorum. Istae ergo mulieres alas habent, quasi alas milvi, quia actiones earum diabolo sunt procul dubio similes, qui insidiatur semper vitae parvulorum. Et levaverunt amphoram inter coelum et terram. Superbia et vana gloria habent hoc proprium, ut eum quem infecerint in cogitatione sua super caeteros homines extollant, et modo per ambitum rerum, modo per desiderium dignitatum quem semel captum tenuerint quasi in honoris altitudinem 462 elevent. Qui autem inter coelum et terram est, et ima deserit, et superiora minime attingit.
16.53.3
Levant ergo istae mulieres amphoram inter coelum et terram, quia superbia et inanis gloria mentem per avaritiam honoris captam ita elevant, ut quoslibet proximos despicientes quasi ima deserant, et alta gloriantes petant. Sed tales quique dum superbiunt, et eos mente transeunt cum quibus sunt, et superioribus civibus minime junguntur. Amphora ergo levata inter terram et coelum dicitur, quia avari quique per superbiam atque inanem gloriam et proximos juxta se despiciunt, et superiora quae ultra ipsos sunt nullatenus apprehendunt. Inter terram itaque et coelum feruntur, quia nec aequalitatem fraternitatis in infimis per charitatem tenent, nec tamen summa pertingere sese extollendo praevalent. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar. Eidem amphorae aedificatur domus in terra Sennaar. Sennaar quippe fetor eorum dicitur. Et sicut bonus odor ex virtute est, Paulo attestante, qui ait: Odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo. Ita e contrario fetor ex vitio. Radix enim est omnium malorum cupiditas. Et quia quodlibet malum per avaritiam gignitur, dignum est ut domus avaritiae in fetore construatur. Sciendum quoque est quod Sennaar latissima vallis est, in qua turris a superbientibus aedificari coeperat, quae, linguarum facta diversitate, destructa est. Quae scilicet turris Babylon dicta est, pro ipsa videlicet confusione mentium atque linguarum. Nec immerito ibi avaritiae amphora ponitur, ubi Babylon, id est confusio aedificatur, quia dum per avaritiam et impietatem certum est omnia mala exsurgere, recte haec ipsa avaritia atque impietas in confusione perhibentur habitare.
16.53.4
Ecclesia sermones suos cordibus avaritia gravibus, et duris insculpi postulat.-- Haec paucis per excessum diximus, ut peccati pondus exprimi per plumbi laminam monstraremus. Quae tamen beati Job verba sanctae quoque Ecclesiae congruunt, quae duo sacri eloquii Testamenta custodiens, quasi secundo sermones suos scribi expetit, dicens: Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? quis mihi det, ut exarentur in libro? Quae quia forti sententia modo per pondus avaritiae gravibus, modo autem duris cordibus loquitur, stylo ferreo in plumbi lamina vel certe in silice scribit. Sed jure beatum Job Redemptoris nostri ejusque Ecclesiae uti vocibus dicimus si quid de eodem Redemptore nostro quod aperte loquitur invenimus.[ Vet. XXIX.] Quo etenim pacto credendum est quia ex eo aliquid per figuram insinuat, si eum nobis apertis vocibus non demonstrat? Sed jam quid de eo sentit aperiat, omnesque nobis ambages cogitationum tollat. Sequitur:
16.54.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT LIV.
16.54.1
VERS. 25.-- Scio enim quod Redemptor meus vivit.
16.54.1
Job Christum Redemptorem aperte praenuntiavit.-- Qui enim non ait conditor, sed Redemptor, aperte eum denuntiat qui, postquam omnia creavit, ut nos de captivitate redimeret, inter nos incarnatus apparuit, suaque passione nos a perpetua morte liberavit. Et notandum quanta fide se in virtute ejus divinitatis astringat, de quo per Paulum dicitur: Quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed 463 vivit ex virtute Dei. Ait namque: Scio enim quod Redemptor meus vivit. Ac si apertis vocibus dicat: Infidelis quisque illum flagellatum, derisum, palmis caesum, corona spinea coronatum, sputis illitum, crucifixum, mortuum noverit; ego illum post mortem vivere certa fide credo, libera voce profiteor, quia Redemptor meus vivit, qui inter impiorum manus occubuit. Sed quid, beate Job, per resurrectionem illius etiam de tuae carnis resurrectione confidis, aperta, quaeso, voce profitere. Sequitur:
16.55.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT LV [ Rec. XXVII ].
16.55.1
IBID.-- Et in novissimo die de terra surrecturus sum.
16.55.1.1
Christus mortuus est ut mori non timeremus; resurrexit ut nos resurgere posse confidamus.-- Quia videlicet resurrectionem quam in se ostendit in nobis etiam quandoque facturus est. Resurrectionem quippe quam in se ostendit nobis promisit, quia sui capitis gloriam sequuntur membra. Redemptor ergo noster suscepit mortem, ne mori timeremus. Ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse confidamus. Unde et eamdem mortem non plusquam triduanam esse voluit, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnimodo desperaretur. Quod bene de illo per Prophetam dicitur: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. Quasi enim de quodam flumine nostrae passionis non in mansione bibere, sed in via dignatus est, quia mortem transitorie, id est ad triduum contigit, atque in ea morte quam contigit, nequaquam sicut nos usque ad finem saeculi remansit.[ Rec. XXVIII.] Dum ergo die tertio resurrexit, quid in ejus corpore, id est Ecclesia, sequatur ostendit. Exemplo quippe monstravit quod promisit in praemio, ut sicut ipsum resurrexisse fideles agnoscerent, ita in seipsis in fine mundi resurrectionis praemia sperarent. Ecce nos per mortem carnis usque ad finem mundi remanemus in pulvere, ille autem die tertia ab ariditate mortis viruit; ut divinitatis suae nobis potentiam ipsa innovatione suae carnis ostenderet. Quod bene per Moysen virgis duodecim in tabernaculo positis demonstratur. Nam cum Aaron sacerdotium, qui de tribu Levi fuerat, despiceretur, nec digna tribus quae offerret holocausta crederetur, duodecim virgae, juxta duodecim tribus, in tabernaculo poni praeceptae sunt; et ecce virga Levi viruit, et quid virtutis in munere Aaron haberet, ostendit. Quo videlicet signo quid innuitur, nisi quod omnes qui usque ad finem mundi jacemus in morte, quasi virgae reliquae in ariditate remanemus? Sed cunctis virgis in ariditate remanentibus, virga Levi ad florem redit, quia corpus Domini, veri scilicet sacerdotis nostri in mortis ariditate positum, in florem resurrectionis erupit. Quo flore recte Aaron sacerdos esse cognoscitur, quia hac resurrectionis gloria Redemptor noster, qui de tribu Juda ac Levi ortus est, intercessor pro nobis esse monstratur. Ecce ergo jam virga Aaron post ariditatem floret; sed virgae duodecim tribuum in ariditate remanent, quia jam quidem corpus Domini post mortem vivit, sed nostra adhuc corpora usque ad finem mundi a resurrectionis gloria differuntur. Unde caute hanc eamdem dilationem intulit, dicens: Et in novissimo die de terra surrecturus sum.
16.55.1.2
[ Vet. XXX.] 464 69. Fiduciam nostram roborat multorum mortuorum resurrectio.-- Habemus ergo spem resurrectionis nostrae, considerata gloria capitis nostri. Sed ne quis vel cogitatione tacita forsitan dicat quod idcirco ille resurrexit a morte, quia unus idemque Deus et homo mortem, quam ex humanitate pertulit, ex divinitate superavit, nos vero, qui puri homines sumus, a mortis surgere damnatione non possumus, recte in resurrectionis ejus tempore etiam multorum sanctorum corpora resurrexerunt, ut et in se nobis exemplum ostenderet, et de aliorum qui nobis per puram humanitatem similes fuerunt nos resurrectione roboraret, quatenus cum se homo desperaret percipere quod in se ostenderat Deus homo, hoc in se fieri posse praesumeret, quod in ipsis factum cognosceret quos puros fuisse homines non dubitaret.
16.55.2.1
Fides resurrectionis astruitur.-- Sunt vero nonnulli qui, considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis ita in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus rursumque ad vitam viridescere posse diffidunt. Qui si resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc tenere ex ratione debuerant. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis suis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur, dum, supervenientibus noctis tenebris, ea quae aspiciebatur subtrahitur, et quasi quotidie resurgit, dum lux ablata oculis, suppressa iterum nocte reparatur. Per momenta quoque temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere, a fructuum prolatione cessare; et ecce subito quasi ex arescenti ligno velut quadam resurrectione veniente videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Indesinenter cernimus parva arborum semina terrae humoribus commendari, ex quibus non longe post aspicimus magna arbusta surgere, folia pomaque proferre. Consideremus ergo parvum cujuslibet arboris semen, quod in terram jacitur, ut arbor ex illo producatur, et comprehendamus, si possumus, ubi in illa tanta brevitate seminis tam immensa arbor latuit, quae ex illo processit, ubi lignum ubi cortex, ubi viriditas foliorum, ubi ubertas fructuum. Nunquidnam in semine tale aliquid cernebatur cum in terram jaceretur? Et tamen occulto rerum omnium opifice cuncta mirabiliter ordinante, et in mollitie seminis latuit asperitas corticis, et in teneritudine illius absconsa est fortitudo roboris, et in siccitate ejus ubertas fructificationis. Quid ergo mirum, si tenuissimum pulverem, nostris oculis in elementis redactum, cum vult, in hominem roformat, qui ex tenuissimis seminibus immensa arbusta redintegrat? Quia ergo rationales sumus conditi, spem resurrectionis nostrae ex ipsa debemus rerum specie et contemplatione colligere, Sed quia in nobis sensus torpuit rationis, accessit in exemplum gratia Redemptoris. Venit namque conditor noster, suscepit mortem, ostendit resurrectionem, ut qui resurrectionis spem ex ratione tenere 465 noluimus, hanc ex ejus adjutorio et exemplo teneremus. Dicat igitur beatus Job: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et quisquis resurrectionis in se virtutem fieri posse desperat, verba in gentilitate positi viri fidelis erubescat, et penset quanto poenae sit pondere feriendus, si adhuc non credit suam, qui jam resurrectionem Domini cognovit factam, si et ille suam credidit, qui adhuc Domini Jesu sperabat esse faciendam.
16.55.2.2
[ Vet. XXXI.] 1. Qualitas corporum post resurrectionem.-- Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen ejusdem resurrectionis exquiro. Credo namque quia resurrecturus sim, sed volo ut audiam qualis. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse, vel aereo, an in eo quo moriar corpore resurgam. Sed si in aereo corpore surrexero, jam ego non ero qui resurgo. Nam quomodo est vera resurrectio, si vera esse non poterit caro? Aperta ergo ratio suggerit quia si vera caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit. Nec enim recte resurrectio dici potest, ubi non resurgit quod cecidit. Sed has nobis beate Job dubietatis nebulas tolle, et quia per acceptam sancti Spiritus gratiam de spe nobis loqui nostrae resurrectionis coepisti, aperte indica, si caro nostra veraciter resurgat. Sequitur:
16.56.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT LVI [ Rec XXIX ].
16.56.1
VERS. 26.-- Et rursum circumdabor pelle mea.
16.56.1.1
Error Eutychii, corpus impalpabile aereque subtilius futurum asserentis refellitur.-- Dum aperte pellis dicitur, omnis dubitatio verae resurrectionis aufertur, quia non, sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Unde etiam redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis, ostendit manus et latus, palpanda ossa carnemque praebuit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Qui cum eidem Eutychio in Constantinopolitana urbe positus, hoc evangelicae veritatis testimonium protulissem, ait: Idcirco Dominus hoc fecit, ut dubitationem resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui inquam: Mira est res valde quam astruis, ut inde nobis dubietas surgat, unde discipulorum corda a dubietate sanata sunt. Quid enim deterius dici potest quam ut hoc nobis de ejus vera carne dubium fiat, per quod discipuli ejus ad fidem ab omni sunt dubietate reparati? Si enim non hoc habuisse astruitur quod ostendit, unde fides discipulis ejus confirmata est, inde nostra destruitur. Qui adjungebat etiam, dicens: Corpus palpabile habuit quod ostendit; sed post confirmata corda palpantium, omne illud in Domino quod palpari potuit in subtilitatem est aliquam redactum. Ad haec ipsa respondi, dicens: Scriptum est: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Si quid ergo in ejus corpore post resurrectionem potuit immutari, contra veridicam Pauli sententiam, post resurrectionem Dominus rediit in mortem. 466 Quod quis dicere vel stultus praesumat, nisi qui veram carnis ejus resurrectionem denegat? Tunc mihi objecit, dicens: Cum scriptum sit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, qua ratione credendum est resurgere veraciter carnem? Cui inquam: in sacro eloquio aliter caro dicitur juxta naturam, atque aliter juxta culpam, vel corruptionem. Caro quippe juxta naturam, sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Caro vero juxta culpam, sicut scriptum est: Non permanebit in hominibus istis spiritus meus, eo quod sunt caro. Et sicut Psalmista ait: Memoratus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens. Unde et discipulis Paulus dicebat: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu. Neque enim in carne non erant, quibus epistolas transmittebat, sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, jam liberi per virtutem spiritus in carne non erant. Quod ergo Paulus apostolus dicit: Quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, carnem vult secundum culpam intelligi, non carnem secundum naturam. Unde et mox, quia carnem secundum culpam diceret ostendit subdens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionum desideria non erit, quia devicto mortis aculeo, in aeterna incorruptione regnabit.
16.56.1.2
[ Vet. XXXII.] 73. Eutychii responsiones et effugia diluuntur.-- Quibus dictis idem Eutychius consentire se protinus respondit, sed tamen adhuc corpus palpabile resurgere posse denegabat. Qui etiam in libello quem de resurrectione scripserat Pauli quoque apostoli testimonium indiderat dicentis: Tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum. Hoc nimirum ostendere festinans, quia caro vel impalpabilis, vel ipsa non erit, dum sanctus Apostolus de resurrectionis agens gloria, non corpus quod futurum est seminari dixerit. Sed ad haec citius respondetur. Nam Paulus apostolus dicens: Non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, hoc insinuat quod videmus, quia granum cum culmo et foliis nascitur, quod sine culmo et foliis seminatur. Ille itaque in augmento gloriae resurrectionis non dixit grano seminis deesse quod erat, sed adesse quod non erat. Iste autem dum verum corpus resurgere denegat, nequaquam dicit adesse quod deerat, sed deesse quod erat.
16.56.2
Eutychii librum flammis addicere cogitat imperator. Moritur Eutychius, abjurato errore.-- Tunc itaque de hac re in longa contentione perducti, gravissima a nobis coepimus simultatione resilire, cum piae memoriae Tiberius Constantinus imperator secreto me et illum suscipiens, quid inter nos discordiae versaretur agnovit, et utriusque partis allegationem pensans, eumdem librum, quem de resurrectione scripserat, suis quoque allegationibus destruens, deliberavit ut flammis cremari debuisset. A quo ut egressi sumus, me aegritudo valida, eumdem vero Eutychium aegritudo et mors protinus est secuta. Quo mortuo, 467 quia pene nullus erat qui ejus dicta sequeretur, dissimulavi coepta persequi, ne in favillas viderer verba jaculari. Dum tamen adhuc viveret, et ego validissimis febribus aegrotarem, quicunque noti mei ad eum salutationis gratia pergebant, ut eorum relatione cognovi, ante eorum oculos pellem manus suae tenebat, dicens: Confiteor quia omnes in hac carne resurgemus. Quod, sicut ipsi fatebantur, omnino prius negare consueverat.
16.56.3.1
Ex verbis Job resurrectio probatur.-- Sed nos ista postponentes in beati Job sermonibus subtiliter exquiramus si vera erit resurrectio verumque corpus in resurrectione.[ Vet. XXXIII.] Ecce enim jam de spe resurrectionis dubitare non possumus, dum ait: Et in novissimo die de terra resurrecturus sum. Dubietatem quoque de reparatione vera corporis abstulit, qui ait: Et rursum circumdabor pelle mea. Qui adhuc ad auferendas ambages nostrae cogitationis subdit:
16.56.3.2
VERS. 26.-- Et in carne mea videbo Deum.
16.56.4
Reducendam carnem in integrum statum credidit Job.-- Ecce resurrectionem, ecce pellem, ecce carnem apertis fatetur vocibus. Quid ergo remanet unde possit mens nostra dubitare? Si itaque iste vir sanctus ante effectum resurrectionis dominicae reducendam carnem in integrum statum credidit, quis erit reatus nostrae dubitationis, si vera carnis resurrectio nec post exemplum creditur Redemptoris? Si enim post resurrectionem corpus palpabile non erit, profecto alius surgit quam moritur, quod dictu nefas est credere, quia ego morior, et alius resurgat. Unde quaeso te, beate Job, subjunge quae sentis, et hujus nobis questionis scrupulum tolle. Sequitur:
16.57.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT LVII [ Rec. XXX ].
16.57.1
VERS. 27.-- Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius.
16.57.1
Caro nostra post resurrectionem eadem futura est per naturam, et diversa per gloriam.-- Si enim, sicut quidam errorum sequaces arbitrantur, post resurrectionem corpus palpabile non erit, sed invisibilis corporis subtilitas caro vocabitur, quamvis substantia carnis non sit, profecto alius est qui moritur, et alius qui resurgit. Sed beatus Job hanc eis sententiam veridica voce destruit, qui ait: Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Nos autem beati Job fidem sequentes, et Redemptoris nostri post resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes, fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram et eamdem, et diversam: eamdem per naturam, diversam per gloriam; eamdem per veritatem, diversam per potentiam. Erit itaque subtilis, quia et incorruptibilis. Erit palpabilis, quia non amittet essentiam veracis naturae. Sed sanctus vir eamdem resurrectionis fiduciam qua spe teneat, quanta certitudine praestoletur, 468 adjungit. Sequitur:
16.58.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT LVIII.
16.58.1
IBID.-- Reposita est haec spes mea in sinu meo.
16.58.1
Job de resurrectione sua certissimus.-- Nil nos habere certius credimus quam hoc quod in sinu tenemus. In sinu ergo suo spem repositam tenuit, quia veram certitudinem de spe resurrectionis praesumpsit. Sed quia venturum diem resurrectionis innotuit, jam nunc seu voce sua, seu typo sanctae et universalis Ecclesiae pravorum facta redarguit, et judicium quod in resurrectionis die sequitur praedicit. Nam protinus subdit:
16.59.1
LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT LIX.
16.59.1
VERS. 28, 29.-- Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse judicium.
16.59.1
Ex judicio quod resurrectionem excepturum est, urget iniquos ad poenitentiam.-- Priori quippe sententia iniquorum facta reprehendit, sequenti autem ex divino judicio poenas innotuit. Ait enim: Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Perversi quilibet quia malo studio bene prolata audiunt, et in lingua justi accusationis aditum invenire appetunt, quid aliud quam contra eum verbi radicem quaerunt, ex qua videlicet loquendi originem sumant, et ramos pravae loquacitatis in accusatione dilatent? Sed vir sanctus cum a pravis talia sustinet, non contra eos, sed magis pro ipsis dolet, et male cogitata redarguit, ac mala eis quae fugiant ostendit, dicens: Fugite ergo a facie gladii, quia ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse judicium. Omnis qui perversa agit, eo ipso quo hoc timere despicit, esse Dei judicium nescit. Si enim hoc timendum sciret, quae in illo sunt punienda non ageret. Nam sunt plerique qui extremum esse judicium verbo tenus sciunt, sed perverse agendo testantur quia nesciunt. Quia enim hoc non formidat ut debet, necdum cognovit cum quanto turbine terroris adveniat. Si enim pensare pondus tremendi examinis nosset, irae diem utique timendo praecaveret. Faciem quoque gladii fugere est animadversionis districtae sententiam prius quam appareat placare. Vitari namque terror judicis non nisi ante judicium potest. Modo non cernitur, sed precibus placatur. Cum vero in illo tremendo examine sederit, et videri potest, et placari jam non potest, quia facta pravorum, quae diu sustinuit tacitus, simul omnia reddet iratus. Unde necesse est nunc timere judicem, cum necdum judicium exercet, cum diu sustinet, cum mala adhuc tolerat quae videt, ne cum semel manum in retributione ultionis excusserit, tanto in judicio districtius feriat, quanto ante judicium diutius exspectavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note