Moralia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 21427 Morali
18.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit.
18.1
501[ Vet. et Rec. I.] Qui contra veritatis verba in allegatione deficiunt, saepe etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur. Unde Eliphaz, beati Job sermonibus pressus, ea dicit quae nullus ignorat. Ait enim:
18.1.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT PRIMUM.
18.1.1
CAP. XXII, VERS. 2.-- Nunquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae?
18.1.1
Scientia nostra divinae comparata, ignorantia est.-- In comparatione enim Dei, scientia nostra ignorantia est. Ex Dei namque participatione sapimus, non comparatione. Quid ergo mirum cum illud quasi per doctrinam dicitur, quod sciri potuit etiamsi taceretur? Qui adhuc Dei potentiam quasi defendendo subjungit:
18.2.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT II.
18.2.1
VERS. 3.-- Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit vita tua?
18.2.1
Justitia nostra Deus non indiget.-- In omni quippe quod bene agimus, nosmetipsos, non autem Deum juvamus. Unde et per Psalmistam dicitur: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges. Ipse enim vere nobis Dominus, quia et utique Deus est, qui bono non indiget servientis, sed bonitatem confert quam recipit, ut oblata bonitas non ipsi, sed prius accipientibus et post reddentibus prosit. Nam etsi in judicium Dominus veniens dicit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis, mira hoc pietate loquitur ex suorum compassione membrorum. Et ipse nos per hoc quod caput nostrum est adjuvat, qui per nostra bona opera in suis membris adjuvatur. Adhuc adjungit Eliphaz, quod nullus ignorat, dicens:
18.3.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT III.
18.3.1
VERS. 4.-- Nunquid timens arguet te, et veniet tecum ad judicium?
18.3.1
Otiose de Deo dicitur quod a nemine ignoratur.-- Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Dominus ex timore nos arguat, et ex metu judicium contra nos suum proponat? Sed qui verba sua metiri nesciunt, procul dubio ad otiosa dicta dilabuntur. In quibus si se minime reprehendunt, statim ad noxia et contumeliosa verba prosiliunt. Unde Eliphaz, qui otiosa intulit, ad contumeliosa protinus verba prorupit, dicens:
18.4.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT IV.
18.4.1
VERS. 5.-- Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
18.4.1
A verbis otiosis ad contumeliosa venitur.-- Ecce a torpenti corde ad verba venit otiosa, ab otiosis autem verbis per crimen fallaciae ad contumelias exarsit. Isti quippe sunt casus culpae crescentis, ut lingua cum non restringitur nequaquam ubi ceciderit jaceat, sed semper ad deteriora descendat. Ea vero quae subjuncta sunt, quia valde juxta historiam patent, exponenda ad litteram non sunt.
18.4.2
Sed quia amicos beati Job haereticorum speciem tenere diximus, ipsum vero significationem sanctae Ecclesiae gerere, jam nunc Eliphaz verba quo modo haereticorum falsitati congruant, demonstremus. Nam sequitur:
18.5.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT V [ Vet. et Rec. II ].
18.5.1
502 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
18.5.2
TYPICUS SENSUS. 6. Haeretici suos errare et Spiritum sanctum amittere, dum ad Ecclesiam redeunt, mentiuntur.-- In Scriptura sacra pignoris appellatione aliquando dona Spiritus sancti, aliquando vero signatur confessio peccati. Pignus namque accipitur donum Spiritus sancti, sicut per Paulum dicitur: Qui dedit nobis pignus Spiritus. Ad hoc enim pignus accipimus, ut de promissione quae nobis fit certitudinem teneamus. Donum ergo sancti Spiritus pignus dicitur, quia per hoc nostra anima ad interioris spei certitudinem roboratur. Rursum pignoris nomine peccati confessio solet intelligi, sicut in Lege scriptum est: Cum debet tibi quidpiam frater tuus, et abstuleris pignus ab eo, ante solis occasum pignus restitue. Frater etenim noster debitor nobis efficitur cum quilibet proximus in nos aliquid deliquisse monstratur. Peccata quippe debita vocamus. Unde peccanti servo dicitur: Omne debitum dimisi tibi. Et in Dominica oratione quotidie precamur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. A debitore autem nostro pignus accipimus, quando ab eo qui in nos peccasse cognoscitur peccati ejus jam confessionem tenemus, per quam relaxare peccatum quod in nos perpetratum est postulamur. Qui enim peccatum quod commisit fatetur, et veniam petit, jam quasi pro debito pignus dedit. Quod nimirum pignus ante solis occasum reddere jubemur, quia priusquam in nobis per dolorem cordis sol justitiae occidat, debemus ei confessionem veniae reddere a quo confessionem accipimus culpae, ut qui se deliquisse in nos meminit a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit. Quia ergo sancta Ecclesia cum quoslibet ab haereticis ad veritatem fidei revertentes recipit, prius ut confiteri erroris sui culpam debeant persuadet, quasi sub haereticorum specie per Eliphaz dicitur: Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa. Id est, ab his qui a nobis ad te veniunt inutiliter confessionem erroris exegisti. Si vero, ut praediximus, pignus sancti Spiritus dona sentiamus, haeretici sanctam Ecclesiam fratrum suorum pignus dicunt abstulisse, quia eos qui ad illam veniunt dona spiritalia suspicantur amittere. Unde et sequitur: Et nudos spoliasti vestibus.
18.5.3
[ Rec. III.] 7. Eosdem pigros dicunt et hebetes.-- Eos quos haeretici perversis praedicationibus trahunt praecepta doctrinae suae quasi quaedam vestimenta habere existimant, et tandiu illos vestitos putant, quandiu haec quae ipsi praedicaverunt ab illis servari considerant; ex quibus cum quidam ad sanctam Ecclesiam redeunt, eos protinus doctrinae vestimenta perdidisse suspicantur.[ Vet. III.] Sed cum nudus exspoliari nequeat, quaerendum nobis est quomodo prius nudi, et post spoliati memorantur? 503 Sed sciendum est quia omnis qui cordis puritate perfruitur, eo ipso quo duplicitatis tegumentum non habet, nudus est. Et sunt nonnulli apud haereticos qui cordis quidem puritatem habent, sed tamen doctrinae eorum dogmata perversa suscipiunt. Hi nimirum et ex sua puritate nudi sunt, et quasi ex eorum praedicatione vestiuntur. Et quia tales quique facile ad sanctam Ecclesiam redeunt, eo quod duplicitatis malitia non utuntur, eos haeretici nudos fatentur, quos ab ea dicunt vestibus exspoliatos, quia simplices quosque pigros atque hebetes putant, quos prava sua dogmata perdidisse considerant.
18.5.1.1
Ecclesiam inscitiae arguunt, cum incognita loquuntur.-- Sequitur: Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. Haeretici quo veritatis soliditatem non tenent, eo nonnunquam student ut loquaciores appareant, et contra catholicorum fidem quasi de doctrinae scientia gloriantur; cunctos quos aspiciunt pravis ad se trahere sermonibus quaerunt, et unde sibi alios ad interitum sociant, inde se agere aliquid vivaciter putant. Eos vero lassos dicimus qui sub hujus saeculi onere laborioso fatigantur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Haeretici igitur, quia sua dogmata praedicare non cessant, sanctam Ecclesiam quasi de imperitia irrident, dicentes: Aquam lasso non dedisti, et esurienti panem subtraxisti. Se enim aquam lasso dare existimant cum quibusdam sub terreno fasce laborantibus sui poculum erroris praebent. Et panem se esurientibus non subtraxisse suspicantur, quia etiam de invisibilibus atque incomprehensibilibus requisiti, cum superba audacia respondent. Et tunc se doctos prae omnibus credunt cum loqui de incognitis infelicius praesumunt. Sancta vero Ecclesia dum quempiam videt esurire quod ei non prosit accipere, aut si jam sunt sibi cognita, modeste supprimit, aut si adhuc videntur incognita, humiliter fatetur, eosque ad ordinatae humilitatis sensum revocat cum per suum illis praedicatorem dicit: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Et rursum: Noli altum sapere, sed time. Atque iterum: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Et rursum: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. Mel quippe invenire est sancti intellectus dulcedinem degustare. Quod tunc sufficienter comeditur, quando nostra intelligentia juxta mensuram sensus sub moderamine tenetur. Nam satiatus mel emovit, qui plus appetens penetrare quam capit, et illud perdit unde potuit nutriri. Quia ergo sancta Ecclesia ab infirmis mentibus prohibet alta perscrutari, beato Job dicitur: Esurienti subtraxisti panem.
18.5.1.2
[ Vet. IV.] 9. Ejus magnitudini et universalitati invident.-- Et quia ejus quoque magnitudini haeretici invident, quod in fide vera populos universaliter tenet, cum terrenae prosperitatis tempus inveniunt, contra eam in superbis vocibus excedunt, et exprobrantes aperiunt quantum prius ejus potentiae latenter invidebant. Nam sequitur: In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Ac si patenter dicant: Quod in praedicatione tua 504 terram universaliter occupasti, potentia fortitudinis, non ratio veritatis fuit. Quia enim christianos principes praedicationem ejus tenere conspiciunt, hoc quod ei a populis creditur, non virtutem rectitudinis, sed causam saecularis potentiae esse suspicantur. Sequitur:
18.6.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT VI.
18.6.1
VERS. 9.-- Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
18.6.1
Magistros errorum resipiscentes benigne suscipienti detrahunt.-- Plebes quae haereticis praedicantibus sunt subjectae ex carnali intelligentia errorum eorum semina perversa concipiunt, eisque in sua damnatione sociantur. Sed cum sancta Ecclesia ipsos errorum praedicatores vel ratione victos ad se suscipit, vel studio perversitatis obduratos sub disciplinae suae vinculo restringit, destituti haeretici cum remanere apud se plebes sine praedicatoribus vident, quid aliud a sancta Ecclesia quam viduas vacuas relictas dolent? Et quia subtractis haereticorum magistris, eorum discipulos in suo opere infirmari suspicantur, quasi lacertos pupillorum comminutos ab Ecclesia esse conqueruntur. Vel certe quia sancta Ecclesia dum quosdam ab haereticis venientes suscipit, liquet nimirum quod pristino eorum errori contradicit. Nam sunt nonnulli qui ita virginitati carnis student, ut nuptias damnent; et sunt nonnulli, qui ita abstinentiam laudant, ut sumentes alimenta necessaria detestentur. De quibus per Paulum dicitur: Prohibentium nubere, jubentium abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. Quia ergo eos a carnali intentione suae superstitionis revocat, haeretici cum hos aspiciunt aliter vivere quam docuerunt, lacertos eorum ab operatione quam prius tenuerant comminutos esse ab Ecclesia testantur. Unde et in hoc tempore disciplinae, si quid ei adversitatis evenerit, hoc evenisse ex digna peccatorum retributione suspicantur. Nam subditur:
18.7.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT VII.
18.7.1
VERS. 10.-- Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
18.7.1.1
Adversa patienti, scelerum poenas esse exprobrant.-- Illum formido subita conturbat, qui considerare negligit quid ex districtione judicis venientis immineat. Quia ergo fidelem populum haeretici culpis perfidiae oppressum credunt, circumdatum laqueis accusant. Et quia existimant quod futura non praevideat, in percussione sua hunc subita formidine conturbatum putant. Qui adhuc insultantes adjungunt:
18.7.1.2
VERS. 11.-- Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.
18.7.1.3
Ac si aperte dicat: Securitatem pacis in spe tibi proposueras, et idcirco de praesumptione tua quasi de luce gaudebas, nec te unquam opprimi tribulationibus existimasti. Sed ecce, dum supervenientibus malis affligeris, an sint recta quae tenes ipsae quae te opprimunt tribulationum tenebrae ostendunt. Quas videlicet tribulationes Eliphaz aquis inundantibus comparat, quia dum aliae super alias irruunt, quasi aquis tumentibus, undae undas sequuntur. Sequitur:
18.8.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT VIII [ Vet. V ].
18.8.1
VERS. 12- 14.-- An cogitas quod Deus excelsior coelo sit, et super stellarum vertices sublimetur? Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, 505 et circa cardines coeli perambulat.
18.8.1
Immensitatis et providentiae divinae eximia descriptio. Deus sic intendit omnibus, ut adsit singulis.-- Sunt plerique ita hebetes ut formidare nesciant nisi quod corporaliter vident. Unde fit ut Deum non metuant, quem videre non possunt. Haeretici autem, quia se esse sapientes arbitrantur, verba contra catholicos irrisionis proferunt, atque ab eis illum non timeri suspicantur, quem videre corporaliter nequeunt ut quasi per torporem sensus auctorem suum existiment, quia coelo excelsior est, et super stellarum vertices sublimatur, ex longinquo videre non posse; et quia inter nos et coelestem sedem partes aereae intersunt, quasi in nube latens per caliginem judicet, et superioribus intentus, minus ima perpendat; et dum coeli cardines ambiendo constringit, interiora non videat. Sed quis de Deo ista vel desipiens suspicetur, qui nimirum cum sit semper Omnipotens, sic intendit omnibus, ut adsit singulis; sic adest singulis, ut simul omnibus nunquam desit? Nam etsi quosdam peccantes deserit, eisdem tamen ipsis adest per judicium, quibus deesse cernitur per adjumentum. Sic itaque exteriora circumdat, ut interiora impleat; sic interiora implet ut exteriora circumdet; sic summa regit, ut ima non deserat; sic imis praesens est, ut a superioribus non recedat; sic latet in sua specie, ut tamen cognoscatur in operatione; sic cognoscitur in suo opere, ut tamen comprehendi non valeat a cognoscentis aestimatione; sic adest, ut videri nequeat; sic videri non valet, ut tamen ejus praesentiam ipsa sua judicia testentur; sic se nobis intelligendum praebet, ut tamen ipsum nobis radium sui intellectus obnubilet; et rursum sic caligine nos ignorantiae reprimit, ut tamen menti nostrae radiis suae claritatis intermicet: quatenus et sublevata quidpiam videat, et reverberata contremiscat; et quia eum, sicuti est, videre non potest, aliquatenus vivendo cognoscat. Sed haec haeretici sanctam Ecclesiam scire non aestimant, quia stulto judicio solos se esse sapientes putant. Ex quorum adhuc typo subjungitur:
18.9.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT IX.
18.9.1
VERS. 15.-- Nunquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?
18.9.1
Christi semita humilitas mundi superbia.-- Sicut semita Redemptoris nostri humilitas, ita semita saeculorum superbia est. Saeculorum itaque semitam viri iniqui calcant, quia per hujus vitae desideria in elatione perambulant. De quibus adhuc iniquis subditur:
18.10.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT X [ Vet. VI, Rec. IV ].
18.10.1
VERS. 16.-- Qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum.
18.10.1
Iniqui semper ante tempus quod sibi praefixerunt nunquam ante constitutum a Deo moriuntur.-- Cum tempus vitae a divina nobis praescientia sit procul dubio praefixum, quaerendum valde est qua ratione nunc dicitur quod iniqui ex praesenti saeculo ante tempus proprium subtrahantur. Omnipotens enim Deus etsi plerumque mutat sententiam, consilium nunquam. Eo ergo tempore ex hac vita quisque subtrahitur, quo ex divina potentia ante tempora praescitur. Sed sciendum quia creans et ordinans nos omnipotens Deus, juxta singulorum merita, disponit et terminos, ut vel malus ille breviter vivat, ne multis bene agentibus 506 noceat; vel bonus iste diutius in hac vita subsistat, ut multis boni operis adjutor existat; vel rursum malus longius differatur in vita ut prava adhuc opera augeat, ex quorum tentatione purgati justi verius vivant; vel bonus citius subtrahatur, ne si hic diu vixerit, ejus innocentiam malitia corrumpat. Sciendum tamen quia benignitas Dei est peccatoribus spatium poenitentiae largiri. Sed quia accepta tempora non ad fructum poenitentiae, sed ad usum iniquitatis vertunt, quod a divina misericordia mereri poterant amittunt. Quamvis omnipotens Deus illud tempus uniuscujusque ad mortem praesciat quo ejus vita terminatur, nec alio in tempore quisquam mori potuit, nisi ipso quo moritur. Nam si Ezechiae anni additi ad vitam quindecim memorantur, tempus quidem vitae crevit ab illo termino quo mori ipse merebatur. Nam divina dispositio ejus tempus tunc praescivit, quo hunc postmodum ex praesenti vita subtraxit. Cum ergo ita sit, quid est quod dicitur: Quia iniqui sublati sunt ante tempus suum, nisi quod omnes qui praesentem vitam diligunt longiora sibi ejusdem vitae spatia promittunt? Sed cum eos mors superveniens a praesenti vita subtrahit, eorum vitae spatia, quae sibi longiora quasi in cogitatione tendere consueverant, intercidit. De quibus recte dicitur:[ Rec. V.] Et fluvius subvertit fundamentum eorum.
18.10.2
Iniquorum fundamentum in terrenis, justorum in coelestibus est.-- Iniqui enim dum corde transire ad aeterna negligunt, et cuncta praesentia fugitiva esse non intuentur, mentem in amore praesentis vitae figunt, et quasi longae habitationis in ea sibi fundamentum construunt, quia in terrenis rebus per desiderium solidantur. Sic primus in terra Cain civitatem construxisse describitur, qui videlicet peregrinus aperte monstratur, quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate aeternae patriae alienus fuit. Peregrinus quippe a summis, fundamentum in infimis posuit, qui stationem cordis in terrena delectatione collocavit. Unde et in ejus stirpe Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie Enoch septimus fuisse memoratur, quia videlicet reprobi in hac vita quae ante est semetipsos aedificando dedicant, electi vero aedificationis suae dedicationem in fine temporis, id est in septimo, exspectant. Videas namque plurimos temporalia sola cogitare, honores quaerere, ambiendis rebus inhiare, nil post hanc vitam requirere. Quid itaque isti nisi in prima se generatione dedicant? Videas electos nil praesentis gloriae quaerere, libenter inopiam sustinere, mala mundi aequanimiter perpeti, ut possint in fine coronari. Electis ergo Enoch in septima generatione nascitur, quia sui dedicationem gaudii in extremae retributionis gloria requirunt. Et quia quotidiano temporis lapsu ipsa praesentis vitae mortalitas decurrit, atque reproborum dedicationem eosdem reprobos subtrahendo destruit, recte de iniquis dicitur: Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Id est, ipse cursus mutabilitatis statum 507 in eis subruit perversae constructionis. Sequitur:
18.11.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XI.
18.11.1
VERS. 17.-- Qui dicebant Deo: Recede a nobis.
18.11.1.1
Haec etiam beatum Job dixisse quis ambigat? Sed quae in ejus dictis exposuimus, propter legentis fastidium replicare devitamus. Sequitur:
18.11.1.2
IBID.-- Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum.
18.11.1.3
In his quoque sermo, et non sententia immutatur. Nam quod per beatum Job dictum est: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? hoc per Eliphaz dicitur: Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum. Sequitur:
18.12.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XII [ Vet. VII ].
18.12.1
VERS. 18.-- Cum ille implesset domos eorum bonis.
18.12.1.1
Deus etiam malos beneficiis cumulat. Quo consilio.-- Malorum domos Dominus bonis implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat, ut aut benignitatem conditoris erubescant, et ad bonitatem redeant; aut redire omnimodo contemnentes, inde illic gravius puniantur, unde hic et bonis Dei largioribus mala reddiderunt, ut duriora eos tunc supplicia puniant, quorum hic malitiam nec dona vicerunt. Sequitur:
18.12.1.2
IBID.-- Quorum sententia procul sit a me.
18.12.1.3
Aliud sententia, aliud consilium.-- Hoc etiam per beatum Job dictum est. Ait namque: Quorum consilium longe sit a me, quamvis aliud sententia, atque aliud consilium possit intelligi. Sententia quippe in ore est, consilium in cogitatione. Dum ergo Eliphaz longe se a malorum sententia, beatus vero Job a consilio optavit, constat nimirum quia iste malorum verbis, ille vero etiam cogitationi desiderat esse dissimilis. Sequitur:
18.13.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XIII [ Rec. VI. ]
18.13.1
VERS. 19.-- Videbunt justi, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos.
18.13.1
Justi de iniquorum peccatis nunc tabescunt, de eorum interitu quandoque laetaturi.-- Justi cum hic injustos errare conspiciunt, de errore pereuntium laetari non possunt. Si enim gaudent erroribus, justi non sunt. Rursum si per insultationem laetantur eo quod tales non sunt quales alios esse conspiciunt, omnino superbi sunt. Unde et pharisaeus justificationem perdidit, quia publicani meritis gaudendo se praetulit, dicens: Gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Rursum si dicimus quod perfecto gaudio exsultare justi possunt de morte pravorum, quale est in hoc mundo gaudium de ultione peccantium, in quo adhuc incerta est vita justorum? Discernamus igitur tempora tremoris et exsultationis. Vident etenim nunc injustos justi, et de eorum nequitia tabescunt. Cumque eos feriri conspiciunt, de sua quoque vita suspecti fiunt. Quando ergo videbunt justi iniquorum interitum, et laetabuntur, nisi cum districto judici perfecta jam securitate exsultationis inhaeserint, cum in illo extremo examine illorum damnationem conspicient, et de se jam quod metuant non habebunt? Nunc itaque reprobos aspiciunt et gemunt, tunc aspicient et subsannabunt, quia eos exsultando despicient, quos modo nec sine gemitu iniqua perpetrantes, nec sine metu vident pro iniquitate morientes. Unde per hoc quod subditur, quia de damnatione eorum ultima dicatur ostenditur; nam protinus subinfertur:
18.14.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XIV [ Rec. VII ].
18.14.1
508 VERS. 20. Nonne succisa est erectio eorum et reliqua eorum devoravit ignis?
18.14.1
Mali nunc florent, aliquando succidendi, et tam in carne quam in anima puniendi.-- Hic namque iniqui erecti sunt, quia in pravis actionibus extolluntur, quia et perverse agunt, et tamen pro perversis actibus minime feriuntur. Peccant et florent peccata augent et terrena bona multiplicant. Sed eorum erectio tunc succiditur, cum vel a praesenti vita ad interitum, vel a conspectu aeterni judicis ad aeternum gehennae incendium pertrahuntur. Qui etsi hic mortuam suam carnem relinquunt, ipsam quoque in resurrectione recipiunt, ut cum carne ardeant, in qua peccaverunt. Sicut enim eorum culpa in mente fuit et corpore, ita eorum poena in anima erit pariter et carne. Quia ergo nec hoc eis erit a tormento liberum, quod hic mortuum relinquunt, recte nunc dicitur: Reliquias eorum devoravit ignis. Sequitur:
18.15.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XV [ Vet. VIII ].
18.15.1
VERS. 21, 22.-- Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos. Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde suo.
18.15.1
Haereticorum superbia et praesumptio.-- Culpa superbiae est docere meliorem, quam saepe haeretici perpetrant, qui de his quae prave sentiunt quasi docere catholicos praesumunt. Tunc enim eos putant Deo acquiescere, si illos contigerit eorum perversitatibus consentire. Et acquiescentibus pacem promittunt, quia contra eos qui sibi consentiunt jam jurgari desistunt. Fructus autem optimos sibi consentientibus pollicentur, quia eos solos bona opera agere existimant, quos ad sua dogmata se trahere exsultant. Quibus et hoc congruit, quod adjungit: Suscipe ex ore illius legem. Quia ea quae ipsi sentiunt ex ore Dei procedere suspicantur: Et pone sermones ejus in corde tuo. Ac si aperte astruat, dicens: Quos nunc usque in ore, et non in corde tenuisti. Quia enim eorum perversa dogmata respuit, non eum verba Dei in sensu, sed in ostensione habuisse criminantur. Unde quasi sub quadam specie dulcedinis infundunt virus pestiferae persuasionis, ut verba Dei Ecclesiam in corde suo ponere admoneant. Quae si unquam a corde illius recessissent, ab illis talia nullatenus audiret. Sequitur:
18.16.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XVI.
18.16.1
VERS. 23.-- Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
18.16.1
Quid ad Deum post peccata revertitur, in cogitatione et opere munducatur.-- Fidelem populum haeretici a Deo discessisse existimant, quia eum suis praedicationibus resistentem vident. Quem cum malis praesentibus afflictum conspiciunt, quasi per admonitionem ad conditoris gratiam trahere conantur, dicentes: Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis. Ac si aperte dicant: Quia nostris dogmatibus resistendo a Domino recessisti, idcirco a justitiae aedificatione destructus es. Tabernaculum vero aliquando accipimus habitaculum corporis, aliquando vero habitaculum cordis. Nam sicut anima habitamus in corpore, ita per cogitationes habitamus in mente. Iniquitas ergo in tabernaculo mentis, est perversa intentio in studio cogitationis, iniquitas autem in tabernaculo corporis per expletionem operis actio carnalis. Eliphaz itaque quia amicus beati viri exstitit, quaedam vera sentiens, et tamen in his, in quibus a rectitudine deviat, haereticorum speciem tenens, beatum Job ex virtutibus flagellatum nesciens 509 errasse credidit, quem percussum vidit, eique, si reversus ad Omnipotentem fuerit, pollicetur dicens: Longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo, ac si patenter dicat: Quisquis ad Deum post errata revertitur, in cogitatione simul et in opere mundatur. Sequitur:
18.17.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XVII [ Vet. IX, Rec. VIII ].
18.17.1
VERS. 24.-- Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
18.17.1
Infirmi, sanante Deo, fortes evadunt, et aliis doctrina praelucent.-- Quid per terram nisi infirmitas actionis, quid per duritiam silicis, nisi fortitudo signatur? quid per torrentes aureos, nisi doctrinam intimae claritatis accipimus? Omnipotens autem Deus ad se conversis pro terra dat silicem, quia pro infirma actione fortitudinem tribuit robusti operis. Dat etiam pro silice torrentes aureos, quia pro robusto opere doctrinam multiplicat clarae praedicationis, ut peccator quisque conversus, et ex infirmo fortis existere valeat, et in sua fortitudine usque ad proferenda verba intimae claritatis exsurgat, quatenus in eo et infirmitas actionis, in qua velut solvitur, bene vivendi fortitudine solidetur; et rursus cum sensus ex vita trahitur, ex ipsa fortitudine torrentes aurei defluant, quia in ore bene viventium doctrinae claritas inundat. Sequitur:
18.18.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XVIII.
18.18.1
VERS. 25. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
18.18.1
Deus, fugatis hostibus, divini eloquii argento nos ditat.-- Quos magis alios hostes patimur quam malignos spiritus, qui in nostris nos cogitationibus obsident, ut civitatem valeant nostrae mentis irrumpere, eamque sub sui jugo dominii captam tenere? Argenti autem nomine sacra eloquia designati testatur Psalmista, qui ait: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae. Et saepe cum eloquiis sacris intendimus, malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent. Quod nimirum Psalmista pertulerat, cum dicebat: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Videlicet patenter insinuans quia mandata Dei perscrutari non poterat cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Quod etiam in Isaac opere sub Allophylorum pravitate cognoscimus designari, qui puteos quos Isaac foderat terrae congerie replebant. Hos enim nos nimirum puteos fodimus cum in Scripturae sacrae abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen occulte replent Allophyli quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt. Sed quia nemo hos hostes sua virtute superat, per Eliphaz dicitur: Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. Ac si aperte diceretur: Dum malignos spiritus Dominus a te sua virtute repulerit, divini intus eloquii talentum lucidum excrescit. Sequitur:
18.19.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XIX [ Vet. X, Rec. IX ].
18.19.1
VERS. 26.-- Tunc super Omnipotentem deliciis afflues.
18.19.1
Deliciis affluunt qui multiplices in sacris Scripturis sensus discernere sciunt.-- Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius Scripturae sacrae epulis satiari. In cujus nimirum verbis tot delicias invenimus, quot ad profectum nostrum intelligentiae diversitates accipimus, ut modo nuda nos pascat historia, modo sub textu litterae velata medullitus nos reficiat moralis allegoria, modo ad altiora suspendat contemplatio, in praesentis vitae tenebris jam de lumine aeternitatis 510 intermicans. Et sciendum quod quisquis deliciis affluit in quadam sui remissione solvitur, atque a laboris studio quasi ex lassitudine relaxatur, quia nimirum anima cum internis deliciis abundare coeperit, terrenis jam operibus incubare minime consentit; sed amore conditoris capta, et sua captivitate jam libera, ad contemplandam ejus speciem deficiendo suspirat, et quasi lassescendo convalescit, quia dum sordida onera portare jam non valet, ad illum per quietem properat, quem intus amat. Hinc etiam in admiratione sponsae scriptum est: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens? Quia nimirum sancta Ecclesia nisi verborum Dei deliciis afflueret, de deserto vitae praesentis ascendere ad superiora non posset. Deliciis ergo affluit, et ascendit, quia dum mysticis intelligentiis pascitur, ad superna quotidie contemplanda sublevatur. Hinc etiam Psalmista ait: Et nox illuminatio mea in deliciis meis, quia dum per intellectum mysticum studiosa mens reficitur, jam in ea vitae praesentis obscuritas fulgore diei subsequentis illuminatur, ut etiam in hujus corruptionis caligine in intellectum illius vis futuri luminis erumpat, et verborum deliciis pasta praegustando discat quid de pabulo veritatis esuriat. Sequitur:
18.20.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XX.
18.20.1
IBID.-- Et elevabis ad Deum faciem tuam.
18.20.1
Ad Deum faciem levare, est cor poenitentia mundatum ad divina investiganda attollere.-- Ad Deum faciem levare, est cor ad sublimia investiganda attollere. Nam sicut per corporis faciem homini, ita per interiorem imaginem Deo noti atque conspicabiles sumus. Cum vero reatu culpae deprimimur, ad Deum levare cordis nostri faciem veremur. Dum enim nulla bonorum operum confidentia fulcitur, intueri summa mens trepidat, quia ipsa se conscientia accusat. Cum vero jam poenitentiae lamentis culpa diluitur, et sic perpetrata planguntur, ut plangenda minime perpetrentur, magna menti fiducia nascitur, et ad conspicienda supernae retributionis gaudia cordis nostri facies levatur. Sed haec Eliphaz recte diceret si infirmum moneret. Cum vero justum virum propter flagella despicit, quid aliud quam verba scientiae nesciens fundit? Quae nimirum dicta si ad haereticorum typum ducimus, ipsi falsis promissionibus ad Deum nos faciem levare pollicentur. Ac si fideli populo patenter dicant: Quandiu praedicationem nostram non sequeris, cor in infirmis premis. Quia vero Eliphaz beatum Job ad Deum reverti admonuit, a quo videlicet idem vir beatus nunquam recessit, adhuc pollicendo subjungit:
18.21.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXI.
18.21.1
VERS. 27.-- Rogabis eum, et exaudiet te.
18.21.1.1
Frustra Deum rogant qui ejus praecepta contemnunt.-- Rogant quippe Dominum, sed exaudiri minime merentur, qui jubentis Domini praecepta contemnunt. Unde scriptum est: Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Quandiu ergo Eliphaz beatum Job non exaudiri credidit, hinc nimirum in suo opere errasse judicavit. Unde et adhuc subdit:
18.21.1.2
IBID.-- Et vota tua reddes.
18.21.1.3
[ Vet. XI.] Qui vota vovit, sed haec prae infirmitate solvere non valet, ei ex peccati poena agitur ut volenti bonum posse subtrahatur. Cum vero in conspectu intimi judicis ea quae obsistit culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur. Sequitur:
18.22.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXII.
18.22.1
511 VERS. 28.-- Decernes rem, et veniet tibi.
18.22.1
Falsa hominum de adversis et prosperis judicia.-- Hoc esse proprium infirmantium judicium solet, ut tanto quempiam existiment justum, quanto hunc adipisci conspiciunt omne quod appetit. cum videlicet noverimus nonnunquam bona terrena justis subtrahi, quae largo munere tribuuntur injustis, quia et desperatis aegris medici quidquid poposcerint dari praecipiunt, et eis quos reduci posse ad salutem praevident quae appetunt dari contradicunt. Sed si dicta haec Eliphaz de donis spiritalibus intulit, sciendum quod res decernitur et venit cum virtus quae ex desiderio appetitur, largiente Deo, etiam effectu prosperatur. Unde et adhuc subditur:
18.23.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXIII [ Rec. X ].
18.23.1
IBID.-- Et in viis tuis splendebit lumen.
18.23.1
Mirus virtutis splendor.-- In viis quippe justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suae claritatis aspergere, ut quocunque per intentionem pergunt, ab intuentium cordibus peccati noctem excutiant, et exemplo sui operis in eis justitiae lumen fundant. Sed quantalibet sit justitia operis, apud internum judicem nulla est, si nanc elevat tumor mentis. Unde et subditur:
18.24.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXIV.
18.24.1
VERS. 29.-- Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria; et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur.
18.24.1
Humilitatis commendatio.-- Quae nimirum sententia a Veritatis ore non discrepat dicentis: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Unde et per Salomonem dicitur: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et antequam glorietur, humiliatur. Recte autem dicitur: Qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur, quia, quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima superbiae ostensio esse in oculis solet. Hinc enim scriptum est: Et oculos superborum humiliabis. Hinc de ipso superbientium capite dicitur: Omne sublime videt. Hinc de illa quae ei per infidelitatem adhaesit scriptum est: Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in altum subrectae. Oculos ergo inclinare est nullum respiciendo despicere, sed se minorem atque imparem cunctis quos aspicit aestimare. Salvabitur itaque qui oculos inclinat, quia qui falsum superbiae verticem deserit, veritatis altitudinem ascendit. Sequitur:
18.25.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXV.
18.25.1
VERS. 30.-- Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum.
18.25.1
Gratiae praevenientis necessitas, quam comitari et subsequi debet liberum arbitrium.-- Quae scilicet sententia si de coelestis regni retributione promitur, veritate fulcitur, quia cum de Deo scriptum sit: Qui reddit unicuique secundum opera ejus, illum in extremo examine justitia aeterni judicis salvat, quem hic ejus pietas ab immundis operibus liberat. Sin vero ad hoc salvari quisque hic munditia manuum suarum creditur, ut suis viribus innocens fiat, procul dubio erratur, 512 quia si superna gratia nocentem non praevenit, nunquam profecto inveniet quem remuneret innocentem. Unde veridica Moysis voce dicitur: Nullusque apud te per se innocens est. Superna ergo pietas prius agit in nobis aliquid sine nobis, ut, subsequente quoque nostro libero arbitrio, bonum quod jam appetimus agat nobiscum, quod tamen per impensam gratiam in extremo judicio ita remunerat in nobis, ac si solis processisset ex nobis.[ Vet. XII.] Quia enim divina nos bonitas, ut innocentes faciat, praevenit, Paulus ait: Gratia autem Dei sum id quod sum. Et quia eamdem gratiam nostrum liberum arbitrium sequitur, adjungit: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Qui dum se de se nihil esse conspiceret, ait: Non autem ego. Et tamen quia se esse aliquid cum gratia invenit, adjunxit: Sed gratia Dei mecum. Non enim diceret mecum si cum praeveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet. Ut ergo se sine gratia nihil esse ostenderet, ait: Non ego. Ut vero se cum gratia operatum esse per liberum arbitrium demonstraret, adjunxit: Sed gratia Dei mecum. Munditia itaque manuum suarum innocens salvabitur, quia qui hic praevenitur dono ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur. Quae cuncta Eliphaz, sicut praedictum est, etsi recte protulit, cui tamen proferret ignoravit, quia docere meliorem non debuit, sed audire. Quae tamen omnia per typum haereticorum promissionibus congruunt, qui cum fideles quosque in praesenti vita afflictos inveniunt, eos ex culpa perfidiae percussos arbitrantur, eisque si sua dogmata sequantur, salutem innocentiae per bonorum operum munditiam promittunt. Sed mens fidelium tanto eos altius despicit, quanto illos innocentiam non videt habere quam pollicentur. Unde bene per Salomonem dicitur: Frustra jactatur rete ante oculos pennatorum( Prov. I, 17). Pennati quippe sunt bonorum spiritus, qui dum ad altiora per spem veritatis evolant, apposita pravorum hominum deceptionis retiacula declinant. Sequitur:
18.26.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXVI [ Rec. XI ].
18.26.1
CAPUT XXIII, VERS. 1, 2.-- Respondens autem Job dixit: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
18.26.1
Inordinata consolatio dolorem auget.-- More suo beatus Job planioribus verbis inchoat, sed dicta sua alta mysterii prosecutione consummat. Mederi quippe dolor afflicti ex amicorum consolatione debuerat; sed quia consolatio ad blandimenta fallaciae erupit, afflicti dolor inhorruit. Quia, enim Eliphaz spondere converso meliora non timuit, quasi ex noxio medicamine vulnus crevit. Unde recte dicitur: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum, quia videlicet 513 inordinatae consolationis intentio percussionem quam minuere debuit multiplicavit. In quibus nimirum verbis per typum sanctae Ecclesiae etiam fidelium dolor exprimitur, qui eo amplius gemunt, quo malos blandiri conspiciunt, qui juxta Pauli vocem: Per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
18.26.2
[ Vet. XIII.] Fidelium mentes sine amaritudine esse nesciunt. Quae etiam verba ad considerandam subtilius mentem fidelium recte referuntur, qui esse sine amaritudine nesciunt etiam si in hoc mundo prosperari videantur. Quibus cum et adversitas evenit, eum quem invenit ingeminat dolorem. Unde recte dicitur: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, ut aperte monstretur quia electorum mens sine amaritudine et in prosperitate non fuerit. Bene autem dicitur: Et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. Manus quippe plagae est fortitudo percussionis. Primam namque percussionem suam electi considerant, quia a conditoris sui visione divisi sunt, quia nequaquam illuminationis intimae claritate perfruuntur, sed in praesentis vitae exsilio quasi in caecitatis loco relegati gemunt. Semper ergo habent in hac manu plagae gemitum suum. Sed cum adhuc etiam adversa in hac vita accidunt, manus plagae eorum etiam super gemitum gravatur. Erat enim plagae gemitus etiam cum praesentis vitae adversa deessent. Sed amaritudo primae percussionis etiam ex tentatione crescit adversitatis. Dicit ergo: Et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum: quia justum quemque in hac vita adversitas non laetum perculit, sed in eo dolorem vulneris multiplicavit. Fit tamen miro omnipotentis Dei moderamine ut cum in hoc mundo mens justi adversitatibus plus laborat, auctoris sui contemplandam faciem amplius sitiat. Unde hic apte subjungitur:
18.27.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXVII [ Rec. XII ].
18.27.1
VERS. 3.-- Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?
18.27.1
Ardor electorum Dei conspectu frui cupientium.-- Electus quisque nisi Deum cognovisset, utique non amaret. Sed aliud est cognoscere per fidem, atque aliud per speciem; aliud invenire per credulitatem, aliud per contemplationem. Ex qua re agitur ut electi omnes eum quem fide cognoverunt videre quoque per speciem anhelent. Cujus amore flagrantes aestuant, quia ejus dulcedinis suavitatem jam in ipsa suae fidei certitudine degustant. Quod bene ille in Gerasenorum regione sanatus a daemonibus designat, qui vult abire cum Jesu; sed ei a magistro salutis dicitur: Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Deus. Amanti enim adhuc dilatio imponitur, ut ex dilati amoris desiderio meritum retributionis augeatur. Fit ergo nobis omnipotens Deus dulcis in miraculis, et tamen in sua celsitudine manet occultus, ut et quiddam monstrando de se occulta nos inspiratione in suo amore succendat, et tamen abscondendo Majestatis suae gloriam amoris sui vim per aestum desiderii augeat. Nisi enim sanctus vir videre hunc in sua Majestate quaereret, non utique subinferret: Et veniam usque ad solium ejus[ Vet. XIV]. Quid namque est solium Dei, nisi illi angelici spiritus 514 qui, Scriptura teste, throni vocati sunt? Qui ergo usque ad solium Dei venire vult, quid aliud quam interesse angelicis spiritibus concupiscit, ut nulla jam defectiva temporum momenta sustineat, sed ad permanentem gloriam in contemplatione aeternitatis exsurgat?
18.27.2
Electi occulta Dei judicia venerantur.-- Quae tamen verba etiam in hac vita positis justis conveniunt. Nam cum contra votum suum atque desiderium quodlibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur quod inordinatum foris currere videtur. Cum enim praesidentem angelicis spiritibus Creatorem omnium fidei oculis contemplantur, ad ejus nimirum solium veniunt. Et quia considerant quoniam is qui mire angelos regit injuste homines non disponit, profecto inveniunt causales rationes quam justae sint, dum ipsae causae extrinsecus videantur injustae; dumque id humiliter faciunt, semetipsos saepe in sua voluntate reprehendunt, sua in se nonnunquam vota dijudicant, dum meliora esse ea quae disponit conditor pensant. Unde bene adhuc subditur:
18.28.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXVIII [ Rec. XIII ].
18.28.1
VERS. 4.-- Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus.
18.28.1
Ex occultorum Dei judiciorum consideratione ad poenitentiam accenduntur electi.-- Coram Deo judicium ponere est intra secretum mentis per fidei contemplationem ad tremendum examen majestatis illius oculos nostrae considerationis aperire, quid peccator homo mereatur attendere, et occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat considerare. Ex qua re agitur ut ad cognitionem sui anima subtilius revocetur, et quo occultum judicem suum magis terribilem videt, eo de suis actibus formidolosius angustetur. Anxie trepidat, culpas suas lamentis insequitur, poenitendo increpat, qualem fuisse se meminit. Unde nunc quoque postquam dictum est: Ponam coram eo judicium, recte subjungitur: Os meum replebo increpationibus. Qui enim sibi in conspectu Dei judicium ponit, os suum increpationibus replet, quia dum subtile examen tremendi contra se judicis contemplatur, amarae se poenitentiae invectione persequitur. Saepe autem dum culpas nostras pensare negligimus, quae earum reprehensio in judicio sequatur ignoramus; dum vero eas poenitendo persequimur, quid nobis de eis judex in suo examine dicere possit invenimus. Unde adhuc apte subjungitur:
18.29.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXIX.
18.29.1
VERS. 5.-- Ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
18.29.1
Occulta Dei judicia, dum metuunt, evadunt electi.-- Tunc enim culpas plangimus cum pensare coeperimus. Sed tunc subtilius pensamus, cum sollicitius plangimus, atque ex lamentis in corde nostro plenius nascitur quid peccantibus divina districtio minatur, quae erunt illa reproborum improperia, qui terror, quae implacabilis Majestatis aversio. Tanta enim tunc Dominus reprobis iratus dicet; quanta eos pati ex aequitate permiserit. Quae nimirum verba animadversionis illius justi, dum modo sollicite metuunt, evadunt. Sed quis in illo examine inveniri justus valeat, si secundum suae fortitudinis Majestatem vitam hominum 515 discutiat Deus? Apte ergo subjungitur:
18.30.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXX [ Vet. XV, Rec. XIV ].
18.30.1
VERS. 6.-- Nolo multa fortitudine contendat mecum; nec magnitudinis suae mole me premat.
18.30.1.1
Dei fortitudinem formidantes, infirmitatem in assumpta humanitate desiderant.-- Mens etenim quamlibet justi, si ab omnipotente Domino districte judicatur, mole magnitudinis premitur. In quibus nimirum verbis hoc quoque intelligendum est, quod sanctus vir, dum Dei fortitudinem devitat, quid ejus aliud quam infirmitatem desiderat? Et scriptum est: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Unde et protinus adjungit:
18.30.1.2
VERS. 7.-- Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum.
18.30.1.3
Quis enim alius nisi Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, aequitatis nomine designatur? de quo scriptum est: Qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia. Quae scilicet justitia dum in hunc mundum contra vias peccatorum venit, antiquum hostem vincimus, a quo captivi tenebamur. Dicat ergo: Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat; proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum. Id est, ad redarguendas vias meas incarnatum Filium mittat, et tunc insidiantem adversarium per absolutionis meae judicium victor excludam. Si enim in divinitatis fortitudine sic unigenitus Dei Filius invisibilis maneret, ut nil de nostra infirmitate susciperet, infirmus homo ad eum invenire accessum gratiae quando potuisset? Consideratum quippe pondus ejus magnitudinis opprimeret potius quam juvaret. Sed fortis super omnia apparuit infirmus inter omnia, ut dum nobis ex assumpta infirmitate congrueret, ad permanentem nos suam fortitudinem elevaret. In altitudine enim sua divinitas a nobis utpote parvulis apprehendi non potuerat, sed stravit se hominibus per humanitatem, et quasi in jacentem ascendimus; surrexit, et levati sumus. Unde hoc quoque mox subditur, per quod divinitas invisibilis atque incomprehensibilis demonstretur. Nam sequitur:
18.31.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXXI [ Rec. XV ].
18.31.1
VERS. 8, 9.-- Si ad Orientem iero, non apparet; si ad Occidentem, non intelligam eum; si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
18.31.1
Deus invisibilis et incomprehensibilis, non in parte sed ubique quaerendus.-- Creator quippe omnium in parte non est, quia ubique est. Et tunc minus invenitur, quando is qui totus ubique est in parte quaeritur. Incircumscriptus namque spiritus omnia intra semetipsum habet, quae tamen et implendo circumdat, et circumdando implet, et sustinendo transcendit, et transcendendo sustinet. Bene autem postquam dictum est: Si ad Orientem iero, non apparet; si ad Occidentem, non intelligam eum; si ad sinistram quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum; illico adjunxit: Ipse vero scit viam meam. Ac si aperte dicat: Videre non valeo videntem me, et eum qui me subtiliter intuetur intueri non possum; ut videlicet ostendat quia tanto cautius formidandus est, quanto conspicabilis non est. Qui enim ita nos aspicit, ut a nobis aspici nequeat, eo magis timendus est, quo cuncta videns minime videtur. Cum enim contra nos latere quempiam in insidiis credimus, eo illum amplius metuimus, quo minime videmus. 516 Cumque ejus insidias nequaquam deprehendimus ubi sunt, et ibi eas metuimus ubi non sunt. Creator autem noster, qui ubique totus est, et cernens cuncta non cernitur, tanto magis metuendus est, quanto invisibilis permanens, de nostris actibus quando et quid decernat ignoratur. Quae tamen verba intelligi et aliter possunt. Ad Orientem quippe imus, cum mentem in consideratione majestatis ejus attollimus. Sed non apparet, quia qualis in natura sua est a cogitatione mortali videri non praevalet. Si ad Occidentem non intelligam eum.[ Vet. XVI.] Ad Occidentem imus cum sublevatum in Deo cordis oculum, sed ipsa immensitate luminis reverberatum, ad nosmetipsos reducimus, et lassati discimus valde super nos esse quod quaerebamus, nostramque mortalitatem considerantes, indignos nos adhuc esse deprehendimus qui immortalem videre valeamus. Si ad sinistram, quid agam non apprehendam eum. Ad sinistram ire est peccatorum delectationibus consentire. Et nimirum constat quia Deum apprehendere non valet qui adhuc in delectatione peccati per sinistram jacet. Si me vertam ad dexteram, non videbo illum. In dexteram procul dubio vertitur qui de virtutibus elevatur. Sed Deum videre non valet qui privata laetitia de bonis actibus gaudet, quia in eo cordis oculum tumor elationis premit. Unde bene alias dicitur: Non declines ad dexteram, aut ad sinistram. In quibus cunctis plerumque se anima discutit, nec tamen plene deprehendere semetipsam valet. Unde hic apte subditur:
18.32.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXXII.
18.32.1
VERS. 10.-- Ipse vero scit viam meam.
18.32.1.1
Deus justorum vias explorat eosque probat.-- Ac si patenter dicat: Ego me et districte discutio, et perfecte me scire non possum; et tamen ille quem videre non valeo, videt subtiliter cuncta quae ago. Sequitur:
18.32.1.2
Et probabit me quasi aurum quod per ignem transit.
18.32.1.3
Aurum in fornace ad naturae suae claritatem proficit, dum sordes amittit. Quasi aurum ergo quod per ignem transit probantur animae justorum, quibus exustione tribulationis et subtrahuntur vitia et merita augentur. Nec elationis fuit quod sanctus vir in tribulatione se positum auro comparavit, quia qui Dei voce justus ante flagella dictus est, non idcirco tentari permissus est ut in eo vitia purgarentur, sed ut merita crescerent, aurum vero igne purgatur. Minus ergo de se aestimavit ipse quam erat, dum, tribulationi traditus, purgari se credidit, qui purgandum in se aliquid non habebat.
18.32.2
Justi quantumvis humiles, sua bona opera non ignorant.-- Sciendum vero est quia quamvis de se humilia sentiat animus justorum, ea tamen quae agunt quam sint recta conspiciunt, sed de eorum rectitudine non praesumunt: Unde adhuc subditur: Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. Sed in his omnibus an se esse aliquid existimet videamus. Sequitur: Ipse enim solus est[ Rec. XVI]. Qua sententia subjuncta ostendit quia in tot bonis quae egerat nil esse se credidit. Sed haec ipsa superius verba repetentes, ut possumus perstringamus.
18.33.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXXIII.
18.33.1
517. VERS. 11.-- Vestigia ejus secutus est pes meus.
18.33.1
Dei longanimitas et pietas nobis unitandae. Exempla Christi sequenda.-- Quasi quidam namque gressus Dei sunt, quas cernimus, operationes ejus, quibus bonus quisque malusque regitur, quibus justi injustique suis ordinibus disponuntur, quibus et subjectus quisque ad meliora quotidie ducitur, et adversus ad deteriora corruens toleratur. De quibus nimirum gressibus Propheta dicebat: Visi sunt gressus tui, Deus. Nos itaque cum virtutem longanimitatis atque pietatis ejus intuemur, et intuentes imitari contendimus, quid aliud quam gressuum ejus vestigia sequimur, quia extrema quaedam ejus operationis imitamur. Haec enim Patris sui vestigia Veritas admonebat imitari, cum diceret: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super malos et bonos.[ Vet. XVII.] Potest tamen beatus Job, qui certa fide jam dixerat: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, sic in futura operatione incarnandae sapientiae intendere, sicut nos ejusdem sapientiae jam praeterita opera per fidem videmus, quod Mediator Dei et hominum benignus ad tribuendum, humilis ad sustinendum, patiens ad exemplum praebendum fuerit. Cujus nimirum vitam dum beatus Job, superno spiritu repletus, sollicita intentione conspiceret, futuram mansuetudinis illius humilitatem praevidens, quasi ad exemplum sibi propositum recurrit, ut quidquid in hac vita ageret, ad imitationis illius vestigia ligaret, quatenus qui occultae dispositionis ejus sublimia videre non poterat, quasi in terra conspiciens, ad imitationem ejus vestigia teneret. De quibus ejus vestigiis per Petrum dicitur: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. De quo adhuc subditur:
18.34.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXXIV.
18.34.1
IBID.-- Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
18.34.1
Justorum sollicitudo est vias veritatis observare.-- Custodit et non declinat, qui hoc ubi intendit operatur. Custodire quippe per intentionem, est non declinare per operationem. Haec namque est sollicitudo justorum, ut actus suos quotidie juxta vias veritatis examinent, et, ea sibi in regulam proponentes, a rectudinis earum tramite non declinent. Super semetipsos quippe quotidie ire contendunt, et quo in virtutum verticem provehuntur, cauta reprehensione dijudicant, quidquid de eis ex semetipsis remanet infra semetipsos, et totos se illo festinant trahere, ubi se inveniunt ex parte pervenisse. Sequitur:
18.35.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXXV.
18.35.1
VERS. 12.-- A mandatis labiorum ejus non recessi.
18.35.1
Dei voluntatem in Scripturis scrutari, alia justorum sollicitudo.-- Sicut bene obsequentes famuli dominorum suorum vultibus semper intenti sunt, ut ea quae praeceperint, festine audiant et implere contendant, sic justorum mentes per intentionem suam omnipotenti Domino assistunt, atque in scriptura ejus quasi os ejus intuentur, ut quia per eam Deus loquitur omne quod vult, tanto a voluntate ejus non discrepent, quanto eamdem voluntatem illius in ejus eloquio agnoscunt. Unde fit ut ejus verba non per eorum aures supervacue transeant, sed haec in suis cordibus figant. Unde hic subditur:
18.36.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXXVI
18.36.1
518. IBID.-- Et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
18.36.1
Verba Dei in sinu abscondere, alia justorum sollicitudo.-- In sinu etenim cordis verba oris ejus abscondimus, quanto mandata illius non transitorie, sed implenda opere audimus. Hinc est quod de ipsa matre Virgine scriptum est: Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Quae nimirum verba, et cum ad operationem prodeunt, in sinu cordis absconsa latent, si per hoc quod foris agitur intus agentis animus non elevatur. Nam cum conceptus sermo ad opus ducitur, si per hoc humana laus quaeritur, sermo Dei in sinu mentis procul dubio non occultatur. Sed nosse velim, beate vir, cur te tanta intentione examines, cur te tanta sollicitudine astringas? Sequitur:
18.37.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXXVII. [ Vet. XVIII ].
18.37.1
VERS. 13.-- Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus.
18.37.1.1
Deus solus est, in cujus essentiae comparatione esse nostrum non esse est.-- Nunquid non sunt angeli et homines, coelum et terra, aer et maria, cuncta volatilia, quadrupedia, atque repentia? Et certe scriptum est: Creavit ut essent. omnia. Cum ergo in rerum natura tam multa sint, cur beati viri voce nunc dicitur: Ipse enim solus est. Sed aliud est esse, aliud principaliter esse; aliud mutabiliter, atque aliud immutabiliter esse. Sunt enim haec omnia, sed principaliter non sunt, quia in semetipsis minime subsistunt, et nisi gubernantis manu teneantur, esse nequaquam possunt. Cuncta namque in illo subsistunt; a quo creata sunt, nec ea quae vivunt sibimetipsis vitam tribuunt, neque ea quae moventur et non vivunt suis nutibus ad motum ducuntur, sed ille cuncta movet, qui quaedam vivificat, quaedam vero non vivificata in extremam essentiam mire ordinans servat. Cuncta quippe ex nihilo facta sunt, eorumque essentia rursum ad nihilum tenderet, nisi eam auctor omnium regiminis manu retineret Omnia itaque quae creata sunt, per se nec subsistere praevalent, nec moveri; sed in tantum subsistunt, in quantum ut esse debeant acceperunt; in tantum moventur, in quantum occulto instinctu disponuntur. Ecce enim peccator flagellandus est de rebus humanis: arescit in ejus laboribus terra, concutitur in ejus naufragiis mare, ignescit in ejus sudoribus aer, obtenebrescit contra eum inundationibus coelum, inardescunt in ejus oppressionibus homines, moventur in ejus adversitate et angelicae virtutes. Nunquidnam haec, quae inanimata vel quae viventia diximus, suis instinctionibus et non magis divinis impulsionibus agitantur? Quidquid est itaque quod exterius saevit, per hoc ille intuendus est, qui hoc interius disponit. In omni igitur causa solus ipse intuendus est, qui principaliter est. Qui etiam ad Moysen dicit: Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Cum itaque flagellamur per ea quae videmus, illum debemus sollicite metuere, quem non videmus. Vir itaque sanctus despiciat quidquid exterius terret, quidquid per essentiam suam, nisi regeretur, ad nihilum tenderet, et mentis oculo, suppressis omnibus, intueatur unum in cujus essentiae comparatione esse nostrum non esse est, et dicat: Ipse enim solus est.
18.37.1.2
519[ Rec. XVII.] 46. Deus immutabilis natura et voluntate.-- De cujus mox immutabilitate apte subjungitur: Et nemo avertere potest cogitationem ejus. Sicut enim immutabilis natura est, ita immutabilis voluntate. Cogitationem quippe ejus nullus avertit, quia nemo resistere occultis ejus judiciis praevalet. Nam etsi fuerunt quidam qui deprecationibus suis ejus cogitationem avertisse viderentur, ita fuit ejus interna cogitatio, ut sententiam illius avertere deprecando potuissent, et ab eo acciperent quod agerent apud ipsum. Dicat ergo: Et nemo avertere poterit cogitationem ejus, quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Unde scriptum est: Praeceptum posuit, et non praeteribit; et rursum: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt; et rursum: Non enim cogitationes meae sicut cogitationes vestrae, neque viae meae sicut viae vestrae. Cum ergo exterius mutari videtur sententia, interius consilium non mutatur, quia de unaquaque re immutabiliter intus constituitur, quidquid foris mutabiliter agitur. Sequitur:
18.38.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXXVIII. [ Vet. XIX, Rect. XVIII ].
18.38.1
IBID.-- Et anima ejus quodcunque voluit, hoc fecit.
18.38.1
-- Deo nec illa obsistunt quae contra voluntatem illius fieri videntur.-- Cum sit cunctis corporibus exterior, cunctis mentibus interior Deus, ea ipsa vis ejus, qua omnia penetrat, cunctaque disponit, anima illius appellatur. Cujus videlicet voluntati nec illa obsistunt, quae contra voluntatem illius fieri videntur, quia ad hoc nonnunquam permittit fieri etiam quod non praecipit, ut per hoc illud certius impleatur quod jubet. Apostatae quippe angeli perversa voluntas est, sed tamen a Deo mirabiliter ordinatur, ut ipsae quoque ejus insidiae utilitati bonorum serviant, quos purgant dum tentant. Sic itaque ejus anima quodcunque voluit hoc fecit, ut inde quoque voluntatem suam impleat, unde voluntati illius repugnari videbatur. Terreatur ergo vir justus, et tantae majestatis pondus considerans, infirmum se esse deprehendat.
18.38.2
Sed inter verba haec percunctari libet, ac dicere: O beate Job, inter tot flagella positus cur adhuc adversa formidas? jam tribulationibus cingeris, jam innumeris afflictionibus angustaris. Malum timeri debet quod necdum susceptum est; tu in tanto positus dolore quid metuis? Sed ecce vir justus nostris inquisitionibus satisfaciens adjungit:
18.39.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XXXIX.
18.39.1
VERS. 14.-- Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.
18.39.1
Ex his quae patimur, formidare discimus quae nondum passi sumus.-- Ac si aperte dicat: Jam perpendo quae patior, sed adhuc formido quae pati possum. Explet enim in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed multa similia praesto sunt ei, quia si ferire cogitat, adhuc invenit ubi plaga crescat. Hinc itaque pensandum est quam pavidus ante flagellum fuit, qui etiam percussus adhuc metuit ne feriatur. Incomprehensibilem quippe vim ei inesse considerans et potestatis et examinis, esse vir justus noluit nec de flagello securus. Unde adhuc metuens adjungit:
18.40.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XL.
18.40.1
VERS. 15.-- Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
18.40.1
Malis securitatem prae se ferentibus, justi semper timent.-- Bene a facie Domini turbatur, qui terrorem majestatis illius cordis sui obtutibus proponit, et ejus rectitudinis pavore concutitur, dum 520 se reddendis rationibus conspicit idoneum non esse, si dictricte judicetur. Recte autem dicitur: Et considerans eum, timore sollicitor, quia divinae animadversionis vim cum minime quisque considerat, minime formidat; et tanto magis in hac vita quasi securus est, quanto a consideratione internae districtionis alienus. Semper etenim justi viri ad cordis secretarium redeunt vim occultae districtionis intuentur, majestatis intimae judicio assistunt, ut eo magis quandoque securi sint, quo hic quandiu viverent securi esse noluerunt. Nam malorum mentes cum renuunt considerare quod timeant, ad hoc quandoque gaudentes perveniunt quod timentes nullo modo evadant. Sed ecce de beato Job novimus quod crebris Dei sacrificiis deditus, quod hospitalitatibus, quod indigentiis pauperum impensus, quod suis etiam subditis humilis, quod sibi adversantibus benignus fuit, et tamen tot flagella suscepit nec jam securus exstitit inter flagella, sed adhuc metuit, adhuc divinae districtionis vim considerans contremiscit. Quid nos itaque miseri, quid peccatores dicimus, si sic timet, qui sic egit? Sed tanti timoris pondus an a semetipso habeat, innotestat. Sequitur:
18.41.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XLI [ Vet. XX ].
18.41.1
VERS. 16. Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
18.41.1
Timor hic donum Dei est.-- Ex divino munere cor justi moliri dicitur, quia superni judicii timore penetratur. Molle est enim quod penetrari potest, durum quod penetrari non potest. Unde per Salomonem dicitur: Beatus homo qui semper est pavidus, qui vero mentis est durae corruet in malum. Virtutem ergo suae formidinis non sibi, sed auctori tribuit, qui ait: Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. Non autem secura, sed perturbata sunt corda bonorum, quia dum futuri examinis pondus considerant, quietem hic habere non appetunt, securitatem suam districtionis intimae consideratione perturbant. Qui tamen inter ipsa timoris supplicia saepe animum revocant ad dona, et ut semetipsos consolatione refoveant, inter hoc quod metuunt reducunt oculum ad dona quae acceperunt, ut spes sublevet quem timor premit. Unde et sequitur:
18.42.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XLII [ Rec XIX ].
18.42.1
VERS. 17.-- Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
18.42.1
Flagella justorum aut mala perpetrata purgant, aut futura devitant.-- Ille enim in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui idcirco pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur. Flagella quippe bonorum aut vitia perpetrata purgant, aut ea quae poterant perpetrari futura devitant. Beatus autem Job, quia in flagello positus, nec a peccatis praecedentibus purgabatur, nec ab imminentibus tegebatur, sed ejus tantummodo in flagello virtus augebatur, fiducialiter dicit: Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Qui enim semper divinae formidinis pondus aspexit, ejus cordis faciem caligo peccati non operuit. Et is quem supplicia nulla sequebantur, salutem corporis propter imminentes tenebras non amisit.
18.42.2
A pravis cogitationibus nemo immunis.-- Et notandum quod ipse priora denuntians nequaquam ait: Faciem meam non tetigit; sed: Non operuit caligo. Saepe enim etiam corda justorum 521 subortae cogitationes polluunt, terrenarum rerum delectationibus tangunt, sed dum citius manu sanctae discretionis abiguntur, festine agitur ne cordis faciem caligo operiat, quae hanc jam ex illicita delectatione tangebat. Nam saepe in ipso orationis sacrificio importunae se cogitationes ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant, quod in nobis Deo flentes immolamus. Unde Abraham cum ad occasum solis sacrificium offerret, insistentes aves pertulit, quas studiose, ne oblatum sacrificium raperent, abegit. Sic nos cum in ara cordis holocaustum Deo offerimus, ab immundis hoc volucribus custodiamus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant quod mens nostra offerre se Domino utiliter sperat. Sequitur:
18.43.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XLIII [ Vet. et Rec. XX ].
18.43.1
CAP. XXIV, VERS. 1.-- Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora; qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
18.43.1
Dies Dei ejus aeternitas. Deus est quod habet.-- Quid dies Dei, nisi ipsa ejus aeternitas appellatur? quae nonnunquam unius diei pronuntiatione exprimitur, sicut scriptum est: Melior est dies una in atriis tuis super millia. Nonnunquam vero pro sua longitudine dierum multorum appellatione signatur, de quibus scriptum est: In saeculum saeculi anni tui. Nos itaque intra tempora volvimur, per hoc quod creatura sumus. Deus autem qui creator est omnium aeternitate sua tempora nostra comprehendit. Ait ergo: Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora; qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Quia ipse quidem nostra comprehensibiliter conspicit, nos autem ea quae ejus sunt comprehendere nullatenus valemus. Sed natura Dei cum simplex sit, mirandum valde est, cur dicit: Qui noverunt eum, ignorant dies illius. Neque enim aliud ipse, atque aliud dies ejus sunt. Deus namque hoc est quod habet. Aeternitatem quippe habet, sed ipse est aeternitas. Lucem habet, sed lux sua ipse est. Claritatem habet, sed ipse est claritas sua. Non est ergo in eo aliud esse, et aliud habere. Quid est itaque dicere: Qui noverunt eum, ignorant dies illius, nisi quia et qui cognoscunt eum adhuc nesciunt? Nam et qui jam eum fide tenent, adhuc per speciem ignorant. Et cum ipse sibi sit aeternitas, quem veraciter credimus, qualiter tamen sit ipsa ejus aeternitas ignoramus. In hoc namque quod de divinae naturae potentia audimus, ea nonnunquam cogitare consuevimus quae per experientiam scimus. Omne enim quod coepit et desinit, initio et fine concluditur. Quod si mora aliquantula differtur ut finiatur, longum dicitur; in qua videlicet longinquitate cum quisque mentis oculos reducit retro per memoriam, tendit ante per exspectationem, quasi per spatium temporis dilatat in mente. Cumque audit aeternitatem Dei, humano more intendenti animo longa vitae spatia proponit, in quibus metiatur semper et quid abiit retro, quod retineatur in memoria, et quid ante restat, quod exspectetur ex intentione.
18.43.2
In aeternitate nihil praeteritum aut futurum.-- Sed quoties in aeternitate ista cogitamus, aeternitatem necdum cognovimus. Ibi quippe est quod nec initio incipitur, nec fine terminatur, ubi neque exspectatur quod veniet, neque percurrit quod debeat recordari, sed est unum quod 522 semper esse est. Quod etsi nos et angeli cum initio esse videre incipimus, esse tamen hoc sine initio videmus, ubi sic semper sine fine esse est, ut nunquam se animus tendat ad sequentia, ac si multiplicentur quae sunt et longa fiant. Nam etsi per prophetiae spiritum dictum est: Domine, qui regnas in aeternum, et in saeculum, et adhuc, more sacri eloquii, humano modo spiritus hominibus est locutus, ut ibi adhuc diceret, ubi exspectatio non inesset. Adhuc enim aeternitas non habet, quae semper esse habet, in qua nulla pars suae longitudinis praeterit, ut pars alia succedat, sed totum simul esse est, ut nil deesse videatur quod non cernat; in qua omne quod est animus videt et tardum non esse, et longum esse. Sed haec de aeternitatis diebus loquentes, conamur magis videre aliquid quam videmus. Dicatur igitur recte: Qui autem noverunt eum, ignorant dies illius, quia etsi jam Deum per fidem novimus, qualiter tamen sit ejus aeternitas, sine praeterito ante saecula, sine futuro post saecula, sine mora longa, sine praestolatione perpetua, non videmus. Beatus itaque Job sanctae Ecclesiae typum tenens, quia sub magno se scientiae freno moderatur, ne plus sapiat quam oportet sapere, et dies Dei non posse comprehendi testificans, ad haereticorum mox superbiam respectum mentis reducit, qui alta sapere appetunt, et quod capere utcunque non possunt perfecte se scire gloriantur. Nam sequitur:
18.44.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XLIV [ Rec. XXI ].
18.44.1
VERS. 2.-- Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.
18.44.1
Haeretici terminos a patribus constitutos transferunt.-- Quos aliorum nomine nisi haereticos designat, qui a sanctae Ecclesiae gremio extranei existunt? Ipsi enim terminos transferunt, quia constitutiones patrum praevaricando transcendunt. De quibus nimirum constitutionibus scriptum est: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Qui greges diripiunt et pascunt, quia imperitos quosque perversis ad se persuasionibus trahunt, et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt.[ Vet. XXII.] Nam quod gregum nomine imperiti populi designentur, sponsi verba testantur, qui sponsam suam alloquitur dicens: Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, id est nisi honorem tuum, quo ad similitudinem Dei es condita, bene vivendo cognoveris, a conspectu meae contemplationis egredere, et imperitorum vitam imitare populorum. Sequitur:
18.45.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XLV.
18.45.1
VERS. 3.-- Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
18.45.1
Electi pupilli sunt.-- Quos hoc loco pupillos accipimus, nisi electos Dei, in mentis teneritudine positos, qui magna fidei gratia nutriuntur, et patris sui jam pro se mortui faciem necdum vident? Et sunt plerique in Ecclesia qui quosdam conspiciunt coelestia appetere, terrena omnia despectui habere; et quamvis ipsi in hujus mundi laboribus insudent, eis tamen quos ad coelestia anhelare conspiciunt de rebus quas in hoc mundo possident hujus vitae adjutorium ferunt. Et quamvis ipsi agere spiritalia nequeant, ad summa tamen tendentibus libenter subsidia ministrant. Portare enim asinus 523 onera hominum solet. Quasi ergo quidam asinus electorum est, qui, terrenis actibus deserviens, deportat onera usibus hominum. Et saepe cum haeretici quemlibet talem a sanctae Ecclesiae gremio avertunt, quasi pupillorum asinum abigunt, quia cum hunc ad perfidiam suam pertrahunt, a ministerio bonorum repellunt.
18.45.2
Vidua est Ecclesia.-- Quae autem vidua nisi sancta Ecclesia debet intelligi, quae occisi viri sui interim visione privata est? Bos autem hujus est viduae, unusquisque praedicator. Et saepe contingit ut haeretici perversis suis dogmatibus ipsos etiam qui praedicatores videbantur trahant. Bovem ergo viduae auferunt, cum de sancta Ecclesia etiam praedicantem tollunt. Ubi recte est adjunctum: Pro pignore. Pignus namque cum tollitur, aliud quidem est quod tenetur, sed tamen adhuc aliud quaeritur. Et plerumque haeretici ideo eos conantur auferre qui praedicant, ut eorum etiam sequaces trahant. Pro pignore ergo bos viduae tollitur, quando idcirco ipse qui praedicabat rapiatur, ut alii sequantur. Ex cujus ruina plerumque agitur ut hi quoque de sanctae Ecclesiae gremio exeant, qui in ea bonis moribus praediti mites atque humiles esse videbantur. Unde et subditur:
18.46.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XLVI.
18.46.1
VERS. 4.-- Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.
18.46.1
Pauperum nomine humiles intelligendi.-- Paupertatis namque nomine saepe humilitas designari solet. Et nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt. Sunt vero nonnulli haeretici qui populis admisceri fugiunt, sed recessum vitae secretioris petunt; qui plerumque eos quos inveniunt eo amplius peste suae persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitae meritis reverentiores videntur. De quibus subditur:
18.47.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XLVII [ Vet. XXIII, Rec. XXII ].
18.47.1
VERS. 5.-- Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum.
18.47.1
Onagris similes sunt haeretici. Non Dei opus, sed suum peragunt.-- Onager enim agrestis est asinus. Et recte hoc in loco onagris comparantur haeretici, quia, in suis voluptatibus dimissi, a vinculis sunt fidei et rationis alieni. Unde scriptum est: Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui. Onager quippe in solitudine assuetus est, quia dum terram cordis sui disciplinae virtute non excolit, ibi habitat ubi fructus non est. Quia in desiderio animae suae ventum amoris sui attrahit, quia ea quae ex desiderio scientiae in mente concipit inflare praevalent, non aedificare. Contra quos dicitur: Scientia inflat, charitas vero aedificat. Unde hic quoque congrue infertur: Egrediuntur ad opus suum. Non enim Dei, sed suum opus peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Scriptum quippe est: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Qui ergo non in via immaculata ambulat, sibi magis quam Domino ministrat. Sequitur:
18.48.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XLVIII.
18.48.1
IBID.-- Vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.
18.48.1
Haeretici ad praedam vigilant.-- Ad praedam vigilant qui verba justorum ad sensum proprium semper rapere conantur, ut per haec perversis filiis panem erroris parent. De quo videlicet pane apud Salomonem verbis mulieris pravitatis haereticae typum gerentis dicitur: 524 Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Sequitur:
18.49.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT XLIX.
18.49.1
VERS. 6.-- Agrum non suum demetunt, et vineam ejus quem vi oppresserint vindemiant.
18.49.1
Qui agrum non suum, et vineam alienam devastent haeretici.-- Potest agri nomine Scripturae sacrae latitudo signari, quam haeretici non suam demetunt, quia ex ea sententias longe a suis sensibus diversas tollunt. Quae vineae quoque appellatione exprimitur, quia per veritatis sententias botros virtutum profert. Cujus vineae dominum, id est Scripturae sacrae conditorem, quasi vi opprimunt, quia ejus sensum in verba sacri eloquii inflectere violenter conantur, qui dicit: Servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Et eamdem vineam vindemiant, quia ex ea sententiarum botros pro suae intelligentiae intentione coacervant. Potest agri vel vineae nomine universa Ecclesia designari, quam perversi praedicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant, quia Creatoris nostri gratiam persequentes, dum quosdam de illa qui recti videbantur rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt? De quibus adhuc subditur:
18.50.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT L.
18.50.1
VERS. 7.-- Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore.
18.50.1
Bona opera destruendo, nudos dimittunt homines haeretici.-- Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Unde cuidam dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Haeretici itaque cum in quorumdam mentibus bona opera destruunt, nimirum velamina indumentorum tollunt. Bene autem dicitur: Quibus non est operimentum in frigore. Operimentum quippe ad justitiam pertinet, frigus ad culpam. Et sunt nonnulli qui in quibusdam rebus peccata faciunt, in quibusdam vero recta opera sequuntur. Qui ergo ex aliis actibus delinquit, atque ex aliis justitiam peragit, quid iste nisi in frigore vestitur; alget, et tegitur; quia ex alio opere fervescit ad justitiam, ex alio frigescit ad culpam? Sed cum haeretici bona opera talibus subtrahunt, agunt ne in frigore habeant quo vestiantur. Recte ergo dicitur: Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore, ut videlicet solum culpae frigus interimat quos calor alterius operis ex parte aliqua tegebat.[ Vet. XXIV.] Potest vero per frigus desiderium, per vestimentum operatio signari. Et sunt plerique qui adhuc perversis desideriis aestuant, sed, contra se spiritaliter decertantes, rectis sibi operibus repugnant, et bonis actibus tegunt hoc quod sinistrum sibi resultare per tentationem sentiunt. Hi itaque unde mala desiderant, inde algent; unde autem bona operantur, inde vestiti sunt. Cum vero haeretici perversis allegationibus rectae fidei opera subtrahunt, quid agunt, nisi ut hi qui adhuc desideriorum carnalium frigora sentiunt, sine bonorum actuum vestimento moriantur? Sequitur:
18.51.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LI.
18.51.1
VERS. 8.-- Quos imbres montium rigant, et non habentes velamen amplexantur lapides.
18.51.1
Sanctorum Patrum sententiis tanquam fluentis rigamur. Sanctorum martyrum invocatio.-- Imbres montium sunt verba doctorum. De quibus montibus voce sanctae Ecclesiae dicitur: Levavi oculos meos ad montes. Hos itaque imbres montium rigant, quia sanctorum Patrum 525 fluenta satiant. Velamen autem, ut jam praediximus, boni operis tegmen accipimus, quo quisque tegitur, ut ante omnipotentis Dei oculos, pravitatis ejus foeditas operiatur. Unde scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Quos autem lapidum nomine nisi fortes intra sanctam Ecclesiam viros accipimus? quibus per primum pastorem dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini. Hi itaque qui de nullo suo opere confidunt, ad sanctorum martyrum protectionem currunt, atque ad sacra eorum corpora fletibus insistunt, promereri se veniam, eis intercedentibus, deprecantur. Quid ergo isti in hac humilitate faciunt, nisi quia bonae actionis velamen non habent, lapides amplexantur? Sequitur:
18.52.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LII [ Rec. XXIII ].
18.52.1
VERS. 9.-- Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgus pauperum spoliaverunt.
18.52.1
Haeretici infirmos et indoctos, qua vi qua blandimentis aucupantur.-- Cum prosperitatem vitae praesentis haeretici non habent, infirmis mentibus verbis blandioribus perversa persuadent. Si qua vero illis prosperitas temporis praesentis arriserit, etiam violenter trahere quos praevalent non desistunt. Pupillorum itaque nomine designantur hi qui adhuc sunt teneri intra sanctam Ecclesiam constituti, quorum vitam misericors pater moriendo servavit, qui ad bonam jam intentionem deducti sunt, sed adhuc in bonis actibus nulla virtute roborantur. Haeretici igitur depraedantes pupillos vim faciunt, quia contra infirmas fidelium mentes verborum et operum violentia grassantur. Vulgus autem pauperum est populus indoctus, qui si verae sapientiae divitias haberet, vestimentum suae fidei nequaquam amitteret. Quasi quidam quippe intra sanctam Ecclesiam senatores sunt, veri doctores, qui cum scientiam in corde multiplicant, veris apud se divitiis abundant. Sed haeretici vulgus pauperum spoliant, quia dum doctos non praevalent, indoctos quosque a valamine fidei praedicatione pestifera denudant. Sequitur:
18.53.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LIII [ Vet. XXV ].
18.53.1
VERS. 10.-- Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas
18.53.1
Haeretici sanctorum Patrum doctrinam auferunt otiosis et incautis.-- Quod ait nudis, hoc replicat, absque vestitu; sed aliud est nudum esse, aliud nudum incedere. Omnis enim qui nec bona nec mala operatur, nudus est et otiosus; qui autem mala agit, nudus incedit, quia sine velamine boni operis per iter pravitatis pergit. Sunt vero nonnulli qui, malum suae nequitiae cognoscentes, satiari pane justitiae festinant, percipere sacri eloquii dicta desiderant. Qui quoties Patrum sententias pro aedificandis mentibus in cogitatione versant, quasi de bona segete spicas portant. Haeretici igitur nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus spicas tollunt, quia sive quidam otiosi sint, et in nullis se bonis exerceant, seu per iter impudentiae absque velamine boni operis pergant, etiam si quando jam ad poenitentiam redire cupiunt, et pabulum verbi concupiscunt, eis esurientibus spicas tollunt, quia in eorum mente perniciosis persuasionibus Patrum sententias destruunt. Nec immerito spicas signare Patrum sententias dicimus, quia saepe dum per figurata eloquia proferuntur, 526 ab eis tegmen litterae quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur. Sequitur:
18.54.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LIV.
18.54.1
VERS. 11.-- Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
18.54.1
Persecutionum quas fidelibus haeretici indicunt utilitas. Saeculi potentes adversus eos commovent.-- Omnes qui sanctam Ecclesiam persequuntur, quid aliud quam torcular calcant? Quod divina agi dispositione permittitur, ut animarum botri in spiritale vinum defluant, quae, carne corruptibili exutae, ad regna coelestia velut in apothecam currant. Nam injusti dum justos deprimunt, quasi botros sub pedibus mittunt. Compressi autem botri ad superni convivii satietatem exuberant, qui prius quasi in hujus aeris libertate pendebant. Unde David propheta, sanctae Ecclesiae afflictionem conspiciens, psalmum pro torcularibus scribit. Sed omnes qui vitam fidelium persequuntur, calcant et sitiunt, quia agendo crudelia, ferociores fiunt, impietatis suae meritis caecati, eo ambiunt graviora facere, quo jam gravia fecerunt. Haeretici autem cum per se potestatem persecutionis non habent, hujus saeculi potentes commovent, eorumque mentes ad persequendum trahunt, et quibus valent persuasionibus accendunt. Quos cum crudelia agere contra catholicorum vitam conspiciunt, quasi in ipso solis fervore requiescunt. Bene ergo nunc dicitur: Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt, quia eorum se multitudini adjungunt, quos jam vident gravia agere, et adhuc sitire graviora. Quorum fervor dum eorum desideria satiat, in eorum actibus, quasi in meridie, quiescunt. Sequitur:
18.55.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LV.
18.55.1
VERS. 12.-- De civitatibus fecerunt viros gemere.
18.55.1
Haeretici Ecclesiae unitatem solvere nituntur.-- Quia civitates a conviventibus populis appellantur, non immerito civitatum nomine verae sunt fidei Ecclesiae designatae, quae in singulis mundi partibus positae unam catholicam faciunt, in qua fideles omnes de Deo recta sentientes concorditer vivunt.[ Vet. XXVI.] Hanc namque in Evangelio Dominus conviventium populorum etiam per locorum distinctionem concordiam designavit, cum satiaturus de quinque panibus populum, quinquagenos per turmas, vel centenos discumbere praecepit, ut videlicet turba fidelium escam suam et locis disjuncta et moribus conjuncta perciperet. Jubilaei quippe requies quinquagenarii numeri mysterio continetur, et quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perducatur. Quia ergo prius a malo quescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni, alii autem centeni discumbunt, quoniam sunt nonnulli qui jam a pravis actibus habent requiem operis, et sunt nonnulli qui a perversis cogitationibus habent jam requiem mentis. Heretici igitur, quia, perversis saepe hujus mundi potentibus adhaerentes, bonorum socialem vitam atque concordiam persequuntur, recte nunc dicitur: De civitatibus fecerunt viros gemere. Quos recte beatus Job memorat viros, quia illos magis haeretici exstinguere ambiunt qui perfectis gressibus per viam Dei non fluxe et enerviter, sed viriliter currunt. Qui cum vulnus perfidiae ingeri in parvulorum fidelium mente conspiciunt, 527 semper ad clamorem et gemitus redeunt. Unde et recte dicitur:
18.56.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LVI.
18.56.1
IBID.-- Et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur
18.56.1
Haereticorum scelera Deus inulta non relinquet.-- Vulneratur quippe anima justorum cum fides turbatur infirmorum, quibus jam hoc ipsum clamare est de alieno lapsu tabescere. Sed Deus inultum abire non patitur, quia etsi justo ordine injustum aliquid fieri permittit, inultum tamen abire non sinit injustum quod fieri juste permisit, quia et per reproborum injustitiam quasdam, quas inesse considerat, culpas percutit electorum, et tamen aeterna justitia ferire non negligit injustitiam ferientium. Sequitur:
18.57.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LVII [ Rec. XXIV ].
18.57.1
VERS. 13.-- Ipsi fuerunt rebelles lumini.
18.57.1
Divinum lumen respuentium poena caecitas.-- Plerumque perversi et cognoscunt recta quae sequi debeant, et tamen sequi despiciunt quae cognoscunt. Lumini ergo rebelles sunt, quia, sua desideria sequendo, bonum despiciunt quod noverunt. Qui ergo non per ignorantiam, sed per superbiam delinquunt, elationis suae scutum jaculis veritatis objiciunt, ne salubriter in corde feriantur. Ex qua videlicet eorum superbia agitur ut quia nolunt facere quae cognoscunt, nec cognoscant jam bona quae faciant, sed sua eos caecitas a veritatis lumine funditus excludat. Unde et apte subditur:
18.58.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LVIII
18.58.1
IBID.-- Nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas illius.
18.58.1
Perversi ideo reprobo sensui traduntur, quia divino lumini rebelles fuerunt.-- Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum caecantur ut nesciant, sicut de quibusdam dicitur: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. De quibus paulo post additur: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Quia enim glorificare noluerunt quem cognoverant, reprobo sensui traditi, ad hoc relicti sunt, ut nescirent jam pensare mala quae faciebant.[ Vet. XXVII.] Bene autem dicitur: Nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas illius. Angustior quippe est semita quam via. Qui autem bona manifestiora agere contemnunt, nequaquam ad subtiliora intelligenda perveniunt. Exspectavit autem omnipotens Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitae itinera quae noluerunt per innocentiam saltem per poenitentiam tenerent! Qua in re quantae sint misericordiae viscera Dei omnipotentis ostenditur, qui eos quos a se discedentes aspicit, ut revertantur, quaerit. Unde post enumeratas culpas delinquentium Synagogam per vocem propheticam revocat, dicens: Ergo saltem amodo voca me, pater meus, dux virginitatis meae tu es. Sequitur:
18.59.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LIX [ Rec. XXV ].
18.59.1
VERS. 14.-- Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur.
18.59.1
Perversi prosperitate vitae praesentis ad opprimendos justos abutuntur.-- Cum homicida in nece proximorum per nocturnum maxime silentium soleat grassari, cur hoc in loco mane primo consurgere ad interficiendum egenum et pauperem dicitur, in nocte vero quasi fur esse perhibetur? Sed ipsis verbis litterae 528 dum sibi non congruunt, ad indaganda spiritus secreta revocamur. In Scriptura sacra mane aliquando adventus dominicae incarnationis, aliquando adventus jam terribilis et districti judicis, aliquando vero praesentis vitae prosperitas poni consuevit. Mane etenim adventus dominicae incarnationis exstitit, sicut propheta dicit: Venit mane et nox, quia et novae lucis primordia in Redemptoris praesentia fulserunt, et tamen a persecutorum cordibus perfidiae suae tenebrae non sunt detersae. Rursum per mane adventus judicis designatur. Unde per Psalmistam dicitur: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Sicut et electorum quoque personam exprimens, ait: Mane astabo tibi et videbo. Rursum per mane, praesentis vitae prosperitas designatur, sicut per Salomonem dicitur: Vae tibi, terra, cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt. Quia enim mane primum diei tempus est, et vespere extremum, nequaquam reficiendi sumus de hujus vitae prosperitatae quae praevenit, sed de his quae in fine diei, id est in mundi termino sequuntur. Mane ergo comedunt, qui de hujus mundi prosperitatibus extolluntur, et dum praesentia vehementer curant, futura non cogitant. Omnis enim qui odit fratem suum, homicida est. Mane itaque primo consurgit homicida, quia in praesentis vitae gloria perversus quisque erigitur, et illorum vitam deprimit qui, dum sequentem gloriam sitiunt, quasi satiari in vespere exquirunt. Pravus etenim quisque, in hoc mundo dignitatem transitoriae potestatis arripiens, tanto se acrius ad peragenda mala dilatat, quanto per charitatis viscera nullum amat. Quoties enim cogitationibus contra bonos saevit, toties innocentium vitam interimit.
18.59.2
Mali homines adversitate pressi perversis consiliis latenter laedunt.-- Qui si, disponente Deo, subito gloriam acceptae potestatis amiserit, locum mutat, sed mentem non mutat, quia ad hoc protinus dilabitur quod subinfertur: Per noctem vero erit quasi fur.[ Vet. XXVIII.] In nocte quippe tribulationis atque dejectionis suae, etsi exerere crudelitatis manum non valet, eis tamen quos praevalere conspicit consilia perversitatis praebet; huc illucque discurrit, et quaeque potest in bonorum laesionem suggerit. Qui recte quasi fur dicitur, quia in ipsis suis perversis consiliis metuit ne deprehendatur. Qui ergo contra egenum et pauperem mane homicida est, per noctem quasi fur absconditur, quia perversus quisque, qui in prosperitate vitae praesentis humilium vitam deprimendo interimit, in adversitate atque dejectione positus, per iniqua consilia latenter laedit, atque id quod per se explere non valet, adhaerendo hujus mundi potentibus exercet. Sequitur.
18.60.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LX.
18.60.1
VERS. 15.-- Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus.
18.60.1
Verbum Dei adulterant haeretici.-- Hoc etiam juxta litteram nil obstat intelligi, quia qui adulterium perpetrare desiderat tenebras exquirit. Sed quia contra haereticos sententia promitur, dignum est ut hoc quod dicitur 529 mystice sentiantur. Nam Paulus ait: Non enim sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei. Adulter quippe in carnali coitu non prolem, sed voluptatem quaerit. Et perversus quisque ac vanae gloriae serviens recte adulterare verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostentare. Quem enim libido gloriae ad loquendum trahit, voluptati magis quam generationi operam impendit. Ubi et apte subditur: Non me videbit oculus, quia adulterium quod in mente agitur valde est difficile ut ab humano visu penetretur. Quod perversa mens tanto securius perpetrat, quanto se ab hominibus videri non metuit, quos erubescat. Sciendum quoque est quia sicut is qui adulterium facit carnem alienae conjugis sibi illicite conjungit, ita omnes haeretici, cum fidelem animam in suum errorem rapiunt, quasi conjugem alienam tollunt, quia videlicet mens Deo spiritaliter inhaerens, et ei quasi in quodam amoris thalamo conjuncta, cum perversis persuasionibus ad pravitatem dogmatis perducitur, quasi aliena conjux a corruptore maculatur. Bene autem subditur:
18.61.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LXI.
18.61.1
IBID.-- Et operiet vultum suum.
18.61.1
Haeretici adulterorum more vultum operiunt.-- Idcirco faciem suam adulter operit, ne cognoscatur. Omnis autem qui sentiendo vel agendo nequiter vivit, vultum suum operit, quia ad hoc perversitate dogmatis vel operis tendit, ut ab omnipotente Deo in judicio recognosci non possit. Unde quibusdam in fine dicturus est: Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem. Quid autem vultus cordis humani est, nisi similitudo Dei? Quem videlicet vultum perversus operit, ut cognosci nequeat, cum vitam suam vel malis actibus, vel perfidiae errore confundit. Sed talis quisque cum prosperitate vitae praesentis justos fulciri conspicit, eis perversa suadere minime praesumit; si qua vero illos procella adversitatis invenerit, ad verba protinus pestiferae persuasionis erumpit. Unde et subditur:
18.62.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LXII.
18.62.1
VERS. 16.-- Perfodiunt in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
18.62.1
Haeretici in adversitatis nocte justorum conscientiam perfodere tentant.-- Quid namque hoc loco domorum nomine nisi conscientiae designantur, in quibus habitamus cum tractando quid agimus? Unde cuidam sanato dicitur: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, id est, a peccati jam vitio securus ad conscientiam revertere, et in vocem praedicationis excitare. Justi itaque cum in praesenti saeculo die prosperitatis clarescunt, eis errorum magistri perversa suadere metuunt. Sed consilia exquirunt, dejectionem prosperitatis eorum summopere praestolantur, ut in adversitatis tenebris eorum mentes suadendo perfodiant, quibus prospere viventibus perversa loqui minime audebant. Quos mox ut in adversitate viderint, exsurgunt, et non nisi ex peccati merito talia illos perpeti asserunt, quia solam praesentis vitae gloriam diligentes, flagellum damnationem credunt. In tenebris ergo domos perfodiunt, quia bonorum mentes ex ipsa eorum corrumpere adversitate moliuntur. Bene autem dicitur: Sicut in die condixerant sibi, quia cum justos conspicerent 530 prosperitatis luce claruisse, quoniam loqui non poterant, ad maligna solummodo contra eos consilia vacabant.[ Vet. XXIX.] Sive autem haeretici, sive perversi quilibet, cum justos in dejectione conspiciunt, gaudent; cum vero eos ad regendae potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur, metuunt, afflictionibus tabescunt. Unde et subditur:
18.63.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LXIII.
18.63.1
VERS. 17.-- Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis.
18.63.1
Iniqui ex justorum prosperitate turbantur.-- Iniqui semper afflictionem fidelium exspectant, eosque in tribulatione videre desiderant. Et in tenebris domos perfodiunt, dum cor innocentium, sed tamen infirmorum, dejectionis tempore pessima collocutione corrumpunt. Sed plerumque contingit ut dum bonos quosque in dejectione conspiciunt, subito occulta dispensatione divina justus quispiam qui videbatur oppressus, aliqua saeculi potestate fulciatur, eique prosperitas vitae praesentis arrideat, quem prius adversitatis tenebrae premebant. Quam nimirum prosperitatem illius cum perversi conspiciunt, sicut dictum est, perturbantur. Mox enim ad corda sua redeunt, ante mentis oculos revocant quidquid se perverse egisse meminerunt, vindicari in se omne vitium formidant, et unde lucet ille qui potestatem suscipit, inde perversus quisque qui corrigi metuit in tristitia tenebrescit. Bene ergo dicitur: Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis. Aurora quippe mens justi est, quae, peccati sui tenebras deserens, ad lucem jam erumpit aeternitatis, sicut de sancta quoque Ecclesia dicitur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens? Quo igitur justus quisque justitiae luce irradians in praesenti vita honoribus sublimatur, eo ante perversorum oculos tenebrae mortis fiunt, quia qui perversa se egisse meminerunt corrigi pertimescunt. Semper namque desiderant in suis pravitatibus relaxari, incorrecti vivere, et de culpa gaudium habere. Quorum ipsa lethalis laetitia convenienter exprimitur, cum protinus subinfertur:
18.64.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LXIV.
18.64.1
IBID.-- Et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
18.64.1
Iniqui ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiae circumfunderet.-- Perversa etenim mente gaudent in facinoribus, per culpam suam quotidie ad supplicium trahuntur, et securi sunt. Unde et per Salomonem dicitur: Sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant. De quibus rursum scriptum est: Qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Sic itaque in tenebris quasi in luce ambulant, quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiae circumfundat. Vel certe, quia tenebrae vitam praesentem non inconvenienter exprimunt, in qua alienae conscientiae non videntur; lux vero nostra patria aeterna est, in qua dum vultus aspicimus, corda in nobis nostra vicissim videmus; iniqui autem quia vitam praesentem ita diligunt, atque haec exsilii tempora complectuntur ac si jam in patria regnent; recte dicitur: Sic in tenebris quasi in luce ambulant, quia sic in praesenti caecitate laeti sunt, ac si jam aeternae patriae luce perfruantur. Sequitur:
18.65.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LXV [ Vet. XXX ].
18.65.1
VERS. 18.-- Levis est super faciem aquae.
18.65.2
531 79. Iniqui ad omnem tentationis aut erroris ventum leves sunt.-- A plurali numero ad singularem redit, quia plerumque unus mala inchoat, et imitando multi subsequuntur. Sed ejus principaliter culpa est qui perversis sequentibus exempla praebuit iniquitatis. Unde ad illum redit crebro sententia qui auctor exstitit in culpa. Aquae autem superficies huc illucque aura impellitur, et nulla stabilitate solidata passim movetur. Iniqui igitur mens plusquam aquae superficies levis est, quia quaelibet hanc aura tentationis attigerit, sine tarditate aliqua retractationis trahit. Si enim cor fluxum cujuslibet perversi cogitamus, quid aliud quam in vento positam aquae superficiem cernimus? Nunc namque illum aura impellit ire, nunc aura superbiae, nunc aura luxuriae, nunc aura invidiae, nunc aura fallaciae pertrahit. Super faciem ergo aquae levis est is quem quilibet erroris ventus cum venerit impellit. Unde bene quoque per Psalmistam dicitur: Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Ut rota quippe ponuntur iniqui, quia, in circuitu laboris missi, dum ea quae ante sunt negligunt, et ea quae deserenda sunt sequuntur, ex posterioribus elevantur, et in anterioribus cadunt. Qui recte quoque stipulae ante faciem venti comparantur, quia, irruente aura tentationis, dum nulla subnixi sunt ratione gravitatis, elevantur ut corruant, et saepe eo se alicujus meriti existere aestimant, quo eos in alta flatus erroris portat. Sequitur:
18.66.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LXVI [ Rec. XXVI ].
18.66.1
IBID.-- Maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.
18.66.1
Iniqui, amissa fidei vel justitiae rectitudine, reatu maledictionis ligantur.-- Quisquis in vita praesenti recta agit et adversa sustinet, laborare quidem in adversitate cernitur, sed ad benedictionem haereditatis perpetuae consummatur. Quisquis vero perversa agit, et tamen prospera recipit, seque a malis actibus nec donorum largitate compescit, prosperari quidem conspicitur, sed reatu perpetuae maledictionis ligatur. Unde recte nunc dicitur: Maledicta sit pars ejus in terra. Quia etsi ad tempus benedicitur, in reatu tamen maledictionis tenetur. De quo et apte subditur: Nec ambulet per viam vinearum. Via namque vinearum est rectitudo Ecclesiarum. Qua in re sive haereticum, sive carnalem quempiam nil obstat intelligi, quia via vinearum, id est rectitudo Ecclesiarum amittitur, dum vel fides recta, vel rectitudo justitiae non tenetur. Ille namque per viam vinearum ambulat, qui, sanctae universalis Ecclesiae praedicationem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat. In via quippe vinearum ambulare est sanctae Ecclesiae Patres velut dependentes botros aspicere, quorum verbis dum intendit in labore itineris, amore debriatur aeternitatis. Sequitur:
18.67.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LXVII [ Rec. XXVII ].
18.67.1
VERS. 19.-- Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.
18.67.1
Sapere ad sobrietatem quam difficile.-- Idcirco iniquitas frigori comparatur, quia peccantis mentem torpore constringit. Unde scriptum est: Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Quo contra charitas calor est, quia videlicet mentem accendit quam replet. De quo calore scriptum est: Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Et sunt nonnulli qui, dum iniquitatum suarum frigora 532 declinant, ad veram fidem, vel ad sanctitatis habitum veniunt. Sed quia plus quam necesse est de suis sensibus praesumunt, saepe in fide, quam accipiunt, ea quae non capiunt perscrutari volunt, ut ratione magis in Deo quam fide teneantur. Quia vero humana mens perscrutari non valet divina secreta, omne quod ratione perscrutari non possunt credere contemnunt, et per inquisitionem nimiam in errorem labuntur. Hi itaque cum necdum crederent, vel adhuc ad iniquitatis opera vacarent, aquae nivium fuerunt. Sed cum, carnalia facta deserentes, in fide ad quam perducti sunt, plus appetunt perscrutari quam capiunt, amplius profecto calent quam calere debuerunt. Bene ergo de hoc perverso quolibet prophetantis duntaxat sententia, non optantis dicitur: Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Ac si aperte diceretur: Qui humiliter sub disciplinae vinculo non restringitur, ab infidelitate sua, vel perversi operis frigore, per immoderatam sapientiam in errorem labitur. Unde bene quoque egregius praedicator, discipulorum suorum cordibus hunc exquisitae sapientiae nimium calorem devitans, ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Ne fortasse nimius calor interimeret quos prius aquae nivium, id est infidelitatis, vel torpentium actionum frigora morituros tenebant. Et quia valde difficile est ut is qui se sapientem aestimat mentem ad humilitatem reducat, et recta praedicantibus credat, sensumque suae perversitatis abjiciat, recte subjungitur:
18.68.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LXVIII [ Rec. XXVIII ].
18.68.1
IBID.-- Et usque at inferos peccatum illius.
18.68.1.1
Peccatum quod hic non emendatur, irremissibile.-- Peccatum quippe usque ad inferos ducitur, quod ante finem vitae praesentis per correctionem ad poenitentiam non emendatur. De quo videlicet peccato per Joannem dicitur: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis.[ Vet. XXXI.] Peccatum namque ad mortem est peccatum usque ad mortem, quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, ejus venia frustra postulatur. De quo adhuc subditur
18.68.1.2
VERS. 20.-- Obliviscatur ejus misericordia.
18.68.1.3
Omnipotentis Dei misericordia oblivisci ejus dicitur qui omnipotentis Dei justitiae fuerit oblitus, quia quisquis eum nunc justum non timet, postea invenire non valet misericordem. Quae nimirum sententia non solum ei intenditur qui verae fidei praedicamenta deserit, sed etiam ei qui in fide recta positus carnaliter vivit, quia ultio aeternae animadversionis non evaditur, utrum in fide an in opere peccetur. Nam etsi damnationis dispar est qualitas, culpae tamen quae nequaquam per poenitentiam tergitur nulla absolutionis suppetit facultas. Sequitur.
18.69.1
LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit. CAPUT LXIX [ Rec. XXIX ]
18.69.1
VERS. 21.-- Dulcedo illius vermis.
18.69.1
Carnales delectant curae saeculares, quibus tanquam vermibus roduntur.-- Quisquis in hoc appetit mundo prosperari, caeteros excedere, rebus et honoribus tumere, huic nimirum cura saecularis in delectatione est, et quies in labore. Valde etenim fatigatur, si desit cura saeculi qua fatigetur. Quia autem naturae est vermium momentis singulis incessanter moveri, non immerito signatur nomine vermium inquietudo cogitationum. Perversae itaque mentis 533 dulcedo vermis est, quia inde delectabiliter pascitur, unde per inquietudinem incessanter agitatur. Potest quoque apertius vermis nomine caro designari. Unde et superius dicitur: Homo putredo, et filius hominis vermis. Luxuriosi igitur cujuslibet atque carnis voluptatibus dediti quanta sit caecitas demonstratur cum dicitur: Dulcedo illius vermis. Quid namque caro nisi putredo ac vermis est? Et quisquis carnalibus desideriis anhelat, quid aliud quam vermem amat? Quae enim sit carnis substantia, testantur sepulcra. Quis parentum, quis amicorum fidelium, quamlibet dilecti sui tangere carnem scaturientem vermibus potest? Caro itaque cum concupiscitur, pensetur quid sit exanimis, 534 et intelligitur quid amatur. Nil quippe sic ad edomandum desideriorum carnalium appetitum valet, quam ut unusquisque hoc quod vivum diligit, quale sit mortuum penset. Considerata etenim corruptione carnali, citius cognoscitur quia cum illicite caro concupiscitur, tabes desideratur. Bene ergo de luxuriosi mente dicitur: Dulcedo illius vermis; quia is qui in desiderio carnalis corruptionis aestuat, ad fetorem putredinis anhelat. Haec sicut in hujus partis tertiae initio promisisse me memini, sub brevitate transcurri: ut ea quae in hoc opere sequuntur, quia magna obscuritate implicata sunt,