Moralia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 21427 Morali
1.1.1
Epistola In qua operis sui tempus, occasionem, divisionem, institutum ac dicendi et interpretandi modum explicat. CAPUT PRIMUM. Opus subsequens quando inchoatum, qua occasione, quibus hortatoribus, quidve rogitantibus.
1.1.1
1 Reverendissimo et sanctissimo fratri Leandro coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
1.1.2
Dudum te, frater beatissime, in Constantinopolitana urbe cognoscens, cum me illic sedis apostolicae responsa constringerent, et te illuc injuncta pro causis fidei Visigothorum legatio perduxisset, omne in tuis auribus, quod mihi de me displicebat, exposui: quoniam diu longeque conversionis gratiam distuli, et postquam coelesti sum desiderio afflatus saeculari habitu contegi melius putavi. Aperiebatur enim mihi jam de aeternitatis amore quid quaererem, sed inolita me consuetudo devinxerat, ne 2 exteriorem cultum mutarem. Cumque adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex ejusdem mundi cura succrescere, ut in eo jam non specie, sed, quod est gravius, mente retinerer. Quae tandem cuncta sollicite fugiens, portum monasterii petii, et relictis quae mundi sunt, ut frustra tunc credidi, ex hujus vitae naufragio nudus evasi. Quia enim plerumque navem incaute religatam, etiam de sinu tutissimi littoris unda excutit, cum tempestas excrescit, repente me, sub praetextu ecclesiastici ordinis, in causarum saecularium pelago reperi; et quietem monasterii, quia habendo non fortiter tenui, quam stricte tenenda fuerit, perdendo cognovi. Nam cum mihi ad percipiendum sacri altaris ministerium, obedientiae virtus opponitur, hoc sub Ecclesiae colore susceptum est, quod 3 si inulte liceat, iterum fugiendo deflectatur. Postque hoc nolenti mihi atque renitenti, cum grave esset altaris ministerium, etiam pondus est curae pastoralis injunctum. Quod tanto nunc durius tolero, quanto me ei imparem sentiens, in nulla fiduciae consolatione respiro. Quia enim mundi jam tempora, malis crebrescentibus, termino propinquante turbata sunt; ipsi nos, qui internis mysteriis deservire credimur, curis exterioribus implicamur: sicut eo quoque tempore, quo ad ministerium altaris accessi, hoc de me, ignorante me, actum est, ut sacri ordinis pondus acciperem, quatenus in terreno palatio licentius excubarem; ubi me scilicet multi ex monasterio fratres mei, germana vincti charitate, secuti sunt. Quod divina factum dispensatione conspicio, ut eorum semper exemplo ad orationis placidum littus, quasi anchorae fune restringerer, cum causarum saecularium incessabili impulsu fluctuarem. Ad illorum quippe consortium, velut ad tutissimi portus sinum, terreni actus volumina fluctusque fugiebam; et licet illud me ministerium ex monasterio abstractum, a pristinae quietis vita, mucrone suae occupationis exstinxerat; inter eos tamen per studiosae lectionis alloquium, quotidianae me aspiratio compunctionis animabat. Tunc eisdem fratribus, etiam cogente te, placuit, sicut ipse meministi, ut librum beati Job exponere importuna me petitione compellerent; et prout veritas vires infunderet, eis mysteria tantae profunditatis aperirem. Qui hoc quoque mihi in onere suae petitionis addiderunt, ut non solum verba historiae per allegoriarum sensus excuterem, sed allegoriarum sensus protinus in exercitium moralitatis inclinarem; adhuc aliquid gravius adjungentes, ut intellecta quaeque testimoniis cingerem; et prolata testimonia, si implicita fortasse viderentur, interpositione superadditae expositionis enodarem.
1.2
Epistola In qua operis sui tempus, occasionem, divisionem, institutum ac dicendi et interpretandi modum explicat. CAPUT II.
1.2
Qua animi demissione, qua in Deum fiducia. Idem opus qua ratione retractatum, absolutum ac divisum. Quos rimetur sensus.-- Mox vero, ut in obscuro hoc opere, atque ante nos hactenus indiscusso, ad tanta me pertrahi ac talia cognovi, solo auditus pondere victus, fateor, lassatusque succubui. Sed repente inter formidinem devotionemque deprehensus, cum in largitorem munerum oculos mentis attollerem, cunctatione postposita, illico certus attendi, quia impossibile esse non poterat, quod de fraternis mihi cordibus charitas imperabat. Fore quippe idoneum me ad ista desperavi: sed ipsa mei desperatione robustior, ad illum spem protinus erexi, per quem aperta est lingua mutorum, qui linguas infantium facit disertas; qui immensos brutosque asinae ruditus, per sensatos humani colloquii distinxit modos. Quid igitur mirum, si intellectum stulto homini praebeat, qui veritatem suam, cum voluerit, etiam per ora jumentorum narrat? Hujus ergo robore considerationis accinctus, ariditatem meam ad indagandum fontem tantae profunditatis excitavi. Et quamvis eorum, quibus exponere compellebar, longe me vita transcenderet, injuriosum tamen esse non credidi, si fluenta usibus hominum plumbi fistula ministraret. Unde mox eisdem coram positis fratribus, priora libri sub oculis dixi; et quia tempus paulo vacantius reperi, posteriora tractando 4 dictavi. Cumque mihi spatia largiora suppeterent, multa augens, pauca subtrahens, atque ita ut inventa sunt, nonnulla derelinquens, ea quae me loquente excepta sub oculis fuerant, per libros emendando composui, quia et cum postrema dictarem, quo stylo prima dixeram, sollicite attendi. Egi ergo, ut et ea quae locutus sum, studiosa emendatione transcurrens, quasi ad similitudinem dictatus erigerem; et ea quae dictaveram, non longe a colloquentis sermone discreparent; quatenus dum hoc tenditur, illud attrahitur, edita modo dissimili res non dissimilis formaretur; quamvis tertiam hujus operis partem ut colloquendo protuli, pene ita dereliqui, quia cum me fratres ad alia pertrahunt, hanc subtilius emendari noluerunt. Quibus nimirum multa jubentibus, dum parere modo per expositionis ministerium, modo per contemplationis ascensum, modo per moralitatis instrumentum volui, opus hoc per triginta et quinque volumina extensum, in sex Codicibus explevi. Unde et in eo saepe quasi postponere ordinem expositionis invenior, et paulo diutius contemplationis latitudini ac moralitatis insudo. Sed tamen quisquis de Deo loquitur, curet necesse est ut quidquid audientium mores instruit, rimetur; et hunc rectum loquendi ordinem deputet, si cum opportunitas aedificationis exigit, ab eo se, quod loqui coeperat, utiliter derivet. Sacri enim tractator eloquii morem fluminis debet imitari. Fluvius quippe dum per alveum defluit, si valles concavas ex latere contingit, in eas protinus sui impetus cursum divertit; cumque illas sufficienter impleverit, repente sese in alveum refundit. Sic nimirum, sic divini verbi esse tractator debet, ut cum de qualibet re disserit, si fortasse juxta positam occasionem congruae aedificationis invenerit, quasi ad vicinam vallem linguae undas intorqueat; et cum subjunctae instructionis campum sufficienter infuderit, ad sermonis propositi alveum recurrat.
1.3
Epistola In qua operis sui tempus, occasionem, divisionem, institutum ac dicendi et interpretandi modum explicat. CAPUT III.
1.3
Quo ordine singulos sensus explicet. Allegorico interdum necessario inhaerendum.-- Sciendum vero est, quod quaedam historica expositione transcurrimus, et per allegoriam quaedam typica investigatione perscrutamur; quaedam per sola allegoricae moralitatis instrumenta discutimus; nonnulla autem per cuncta simul sollicitius exquirentes, tripliciter indagamus. Nam primum quidem fundamenta historiae ponimus; deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erigimus; ad extremum quoque per moralitatis gratiam, quasi superducto aedificium colore vestimus. Vel certe quid veritatis dicta, nisi reficiendae mentis alimenta credenda sunt? Quae modis alternantibus multipliciter disserendo, ferculum ori offerimus; ut invitati lectoris quasi convivae nostri fastidium repellamus, qui dum sibi multa oblata considerat, quod elegantius decernit, assumat. Aliquando vero exponere aperta historiae verba negligimus, ne tardius ad obscura veniamus: aliquando autem intelligi juxta litteram nequeunt; quia superficie tenus accepta, nequaquam instructionem legentibus, sed errorem gignunt. Ecce etenim dicitur: Sub quo curvantur qui portant orbem. Et de tanto viro quis nesciat quod nequaquam vanas poetarum fabulas sequitur, ut 5 mundi molem subvehi giganteo sudore suspicetur? Qui rursum pressus percussionibus dicit: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Et quis rectum sapiens credat virum tanti praeconii, quem videlicet constat ab interno judice praemia pro patientiae virtute recipere, decrevisse inter verbera suspendio vitam finire? Aliquando etiam, ne fortasse intelligi juxta litteram debeant, ipsa se verba litterae impugnant. Ait namque: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Et paulo post subjicit: Occupet eam caligo, et involvatur amaritudine. Atque in ejusdem noctis maledictione subjungit: Sit nox illa solitaria. Qui nimirum nativitatis dies, ipso impulsu temporis evolutus, stare non poterat.[ Vet. et Rec. IV.] Quo igitur pacto hunc involvi caligine optabat? Elapsus quippe, jam non erat; et tamen si in rerum natura subsisteret, sentire amaritudinem nequaquam posset. Constat ergo quod nullo modo de die insensibili dicitur, qui sensu percuti amaritudinis optatur. Et si conceptionis nox reliquis noctibus conjuncta discesserat, quo pacto hanc fieri solitariam exoptat? Quae ut a lapsu temporis figi non potuit, ita etiam nec a reliquarum noctium conjunctione separari. Qui rursum dicit: Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? Et tamen paulo superius dixerat: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. Quis autem nesciat salivam facilius posse glutiri quam cibum? Qui itaque se sumere cibum denuntiat, incredibile est valde quo ordine glutire posse salivam negat. Atque iterum dicit: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum? vel certe: Consumere me vis peccatis adolescentiae meae? Et tamen alia responsione subjungit: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Quo igitur pacto a corde suo minime in omni vita reprehenditur, qui peccasse se publica voce testatur? Neque enim simul unquam conveniunt culpa operis, et irreprehensibilitas cordis. Sed nimirum verba litterae, dum collata sibi convenire nequeunt, aliud in se aliquid quod quaeratur ostendunt, ac si quibusdam vocibus dicant: Dum nostra nos conspicitis superficie destrui, hoc in nobis quaerite, quod ordinatum sibique congruens apud nos valeat intus inveniri.
1.4
Epistola In qua operis sui tempus, occasionem, divisionem, institutum ac dicendi et interpretandi modum explicat. CAPUT IV.
1.4
Aliquando litterali sensui inhaerendum.-- Aliquando autem qui verba accipere historiae juxta litteram negligit, oblatum sibi veritatis lumen abscondit; cumque laboriose invenire in eis aliud intrinsecus appetit, hoc quod foris sine difficultate assequi poterat, amittit. Sanctus namque vir dicit: Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci; si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea; si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Quae videlicet si ad allegoriae sensum violenter inflectimus, cuncta ejus misericordiae facta vacuamus. Divinus etenim sermo sicut mysteriis prudentes exercet, sic plerumque superficie simplices refovet. Habet in publico unde parvulos nutriat, servat in secreto unde mentes sublimium in admiratione suspendat. Quasi quidam quippe est 6 fluvius, ut ita dixerim, planus et altus, in quo et agnus ambulet, et elephas natet. Ut ergo uniuscujusque loci opportunitas postulat, ita se per studium expositionis ordo immutat; quatenus tanto verius sensum divinae locutionis inveniat, quanto ut res quaeque exegerit, per causarum species alternat.
1.5
Epistola In qua operis sui tempus, occasionem, divisionem, institutum ac dicendi et interpretandi modum explicat. CAPUT V.
1.5
Gregorius aegritudine laborans opus sequens perfecit. Artem loquendi neglexit. Quibus utatur Scripturae versionibus.-- Quam videlicet expositionem recensendam tuae beatitudini, non quia velut dignam debui, sed quia te petente memini promisisse, transmisi. In qua quidquid tua sanctitas tepidum incultumque repererit, tanto mihi celerrime indulgeat, quanto hoc me aegrum dicere non ignorat. Nam dum molestia corpus atteritur, affecta mente etiam dicendi studia languescunt. Multa quippe annorum jam curricula devolvuntur, quod crebris viscerum doloribus crucior, horis momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassesco, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelo. Interque haec dum sollicitus penso quia, Scriptura teste, Omnis filius qui a Deo recipitur, flagellatur, quo malis praesentibus durius deprimor, eo de aeterna certius praesumptione respiro. Et fortasse hoc divinae providentiae consilium fuit, ut percussum Job percussus exponerem, et flagellati mentem melius per flagella sentirem.[ Vet. et Rec. V.] Sed tamen recte considerantibus liquet, quia adversitate non modica laboris mei studiis in hoc molestia corporalis obsistit, quod carnis virtus cum locutionis ministerium exhibere vix sufficit, mens digne non potest intimare quod sentit. Quid namque est officium corporis, nisi organum cordis? Et quamlibet peritus sit cantandi artifex, explere artem non valet, nisi ad hanc sibi et ministeria exteriora concordent: quia nimirum canticum, quod docta manus imperat, quassata organa proprie non resultant; nec artem flatus exprimit, si scissa rimis fistula stridet. Quanto itaque gravius expositionis meae qualitas premitur, in qua dicendi gratiam sic fractura organi dissipat, ut hanc peritiae ars nulla componat? Quaeso autem ut hujus operis dicta percurrens, in his verborum folia non requiras, quia per sacra eloquia ab eorum tractatoribus infructuosae loquacitatis levitas studiose compescitur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. Et cuncti procul dubio scimus, quia quoties in foliis male laetae segetis culmi proficiunt, minori plenitudine spicarum grana turgescunt. Unde et ipsam loquendi artem, quam magisteria disciplinae exterioris insinuant, servare despexi. Nam sicut hujus quoque epistolae tenor enuntiat, non metacismi collisionem fugio, non barbarismi confusionem devito, situs motusque et praepositionum casus servare contemno, quia indignum vehementer existimo, ut verba coelestis oraculi restringam sub regulis Donati. Neque enim haec ab ulus interpretibus, in Scripturae sacrae auctoritate servata sunt. Ex qua nimirum quia nostra expositio oritur, dignum profecto est ut quasi edita soboles speciem suae matris imitetur. Novam vero translationem dissero; sed cum probationis causa exigit, nunc novam, nunc veterem per testimonia assumo; ut quia sedes apostolica, cui Deo auctore praesideo, utraque utitur, mei quoque labor studii ex utraque fulciatur.