Gregorius I540-604
Moralia
Mora 2.10
Choose a text
More by Gregorius I
—
21427 Morali
2.10.1
Praefatio In qua quae toto opere edisserenda sunt paucis perstringit. CAPUT X. [ Vet. XIV. ]
2.10.1
Job duplicia recipiens quid praesignet. Sanctorum ante resurrectionem una beatitudo; post duplex.-- Bene autem post damna rerum, post funera pignorum, post cruciatus vulnerum, post certamina pugnasque verborum, duplici remuneratione sublevatur; quia nimirum sancta Ecclesia, adhuc etiam in hac vita posita, pro laboribus quos sustinet, duplicia munera recipit; cum susceptis plene gentibus, in fine mundi Judaeorum etiam ad se corda convertit. Hinc enim scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Duplicia et postmodum recipiet: quia finito labore praesentis temporis, non solum ad animarum gaudium, sed etiam ad beatitudinem corporum ascendit. Unde bene per prophetam dicitur: In terra sua duplicia possidebunt. Sancti quippe in terra viventium duplicia possident, quia nimirum beatitudine mentis simul et corporis gaudent. Unde Joannes in Apocalypsi, quia ante resurrectionem corporum clamantes sanctorum animas vidit, accepisse eas stolas singulas aspexit, dicens: Et datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus 17 adhuc modicum, donec impleretur numerus conservorum et fratrum eorum. Ante resurrectionem quippe stolas singulas accepisse dicti sunt, quia sola adhuc mentis beatitudine perfruuntur. Binas ergo accepturi sunt, quando cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptione vestientur.
2.10.2.1
Afflictio hic certa; quantum duratura sit, incertum.-- Recte autem afflictio quidem beati Job dicitur sed quantitas temporis in ejus afflictione reticetur; quia sanctae Ecclesiae in hac vita tribulatio cernitur, sed quanto hic tempore conterenda atque differenda sit, ignoratur. Unde et ore Veritatis dicitur: Non est vestrum nosse tempora, vel momenta, 18 quae Pater posuit in sua potestate. Per hoc ergo, quod beati Job passio dicitur, docemur quod experiendo novimus. Per hoc vero quod quantitas temporis in passione reticetur, docemur quid nescire debeamus.
2.10.2.2
In longum praefationis verba protraximus, ut quasi totum breviter perstringendo loqueremur. Sed quia ad loquendi initium, diu loquendo, pervenimus, debemus prius historiae radicem figere, ut valeamus mentem postmodum de allegoriarum fructu satiare.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).