Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Moralia
Gregorius IMora 5 · 21427-moraliMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 21427 Morali
5.1.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT PRIMUM.
5.1.1
HISTORICUS SENSUS.-- 1. Beatus Job ad mortem petitus in tentatione, ad vitam crevit ex verbere; et antiquus hostis unde se bona ejus aestimavit exstinguere, inde doluit multiplicasse. Sed quia in primo certamine se succubuisse considerat, ad alia se tentationum bella restaurat, et de sancto viro mala adhuc impudenter sperat; quia bona malus credere non potest, vel experta. Ea autem quae in prima ejus percussione praemissa sunt, iterum subnectuntur, cum dicitur:
5.1.2
VERS. 1, 2, 3.-- Factum est cum quadam die venissent filii Dei et assisterent coram Domino, venissetque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit Dominus ad Satan: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus, timens Deum, et recedens a malo.
5.1.3
Infirmitas superbiae diaboli increpatur.-- Haec quia latius supra disseruimus, melius silendo praeterimus: ne, dum saepius discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamus. Quamvis hoc, quod voce Domini ad Satan dicitur: Unde venis? nequaquam aestimo quod ei, ut prius, dicatur. Cum enim ab eo certamine in quo relaxatus fuerat victus redit; et unde venit requiritur, qui unde veniat scitur; quid aliud quam infirmitas superbiae ejus increpatur? ac si ei aperte divina vox dicat: Ecce ab uno et in infirma carne posito homine vinceris, qui te contra me auctorem omnium erigere conaris. Unde mox Dominus cum beati Job bona, sicut prius diceret, haec cum victoriae triumphis enumerans adjungit:
5.2.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT II.
5.2.1
IBID.-- Et adhuc retinens innocentiam suam.
5.2.1
Job innocentiam gloriosius servavit in verbere.-- Ac si aperte dicat: Tu quidem exercuisti malitiam, sed ille innocentiam non amisit; et unde te aestimasti provectum ejus imminuere, inde compulsus es ejus provectui deservire, quia mentis innocentiam, quam gloriose tenuit in tranquillitate, gloriosius servavit in verbere. Sequitur:
5.3.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT III [ Rec. II ].
5.3.1
IBID.-- Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra.
5.3.1.1
Deus afflixit Job frustra, quia in eo non punivit peccatum; et non frustra, quia auxit ejus meritum.-- Cum sit Deus justus et verax, valde quaerendum est quomodo beatum Job frustra afflixisse se indicat. Quia enim justus est, frustra affligere non potuit; sed rursum quia verax est, aliter non potuit dixisse quam fecit. Ut ergo justo et veraci utraque conveniant, quatenus et vera dicat, et injusta non faciat; cognoscamus beatum Job et juxta aliquid frustra, et rursum juxta aliquid non frustra percussum. Quia enim justus et verax haec de semetipso asserit, ostendamus et verum exstitisse quod dixit, et rectum fuisse quod fecit. Necesse quippe erat, ut sanctus vir Deo soli sibique cognitus, quanta virtute polleret, ad imitandum cunctis innotesceret. Aperte namque aliis virtutis exempla non daret, si ipse sine tentatione remaneret. Actum ergo est ut et vires ejus cunctis imitandas ipsa vis percussionis ostenderet, et flagella proderent quod in tranquillitate latuisset. Sed eisdem flagellis crevit virtus patientiae, atque ex dolore verberis aucta est gloria remunerationis. Ut ergo in dicto Domini veritas, rectitudo autem teneatur in facto, beatus Job et non frustra percutitur, quia augetur meritum; et tamen frustra percutitur, quia nullum punitur 75 admissum. Frustra enim percussus est, cui culpa nulla reciditur; et non frustra percussus est, cui virtutis meritum cumulatur.
5.3.1.2
[ Vet. II.] 4. Commotus Deus qui intelligatur.-- Sed quid est quod dicitur: Commovisti me adversus eum? Nunquid Satanae verbis Veritas accenditur, ut in subditorum suorum cruciatibus instigetur? Quis haec de Deo senserit, quae recto etiam homine indigna perpendit? Sed quia nos ferire nisi commoti nescimus, ipsa divina percussio commotio vocatur; et ad nostra verba divina voce descenditur, ut ejus factum ab homine utcunque capiatur. Illa enim vis quae absque necessitate omnia creavit, et sine despectu omnibus praesidet, et sine labore cuncta sustentat, et sine occupatione regit, etiam sine commotione corrigit, sicque humanas mentes ad ea quae voluerit flagellis format, ut in diversitatis umbram a suae incommutabilitatis luce non transeat. Sequitur:
5.4.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT IV.
5.4.1
VERS. 4, 5.-- Respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua; alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
5.4.1
Deus sinit diabolum contra sanctos bellum redintegrare, ut saepius victus obmutescat.-- Antiquus hostis ex rebus exterioribus colligit, quod beato viro ad mentis crimen infligit. Pellem enim pro pelle dari asserit, quia saepe dum venire ictum contra faciem cernimus, manum palpebris opponimus, ut ab ictu oculos defendamus; et corpus vulneri objicimus, ne in corpore teneriori vulneremur. Satan ergo haec consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Ac si aperte dicat: Idcirco Job tot extra se flagella aequanimiter patitur, quia pavet, ne ipse feriatur. Cura ergo carnis est, quod damno affectuum carnalium motus non est, quia dum sibimetipsi metuit, minus suorum percussiones sentit. Unde et mox ejus carnem feriendam postulat, dicens: Mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Superius dixerat: Tange cuncta quae possidet, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Nunc quasi prioris propositionis oblitus, fractus de aliis alia postulat. Quod tamen recte divina dispensatione permittitur, quatenus altercator impudens vel saepe victus obmutescat. Sequitur:
5.5.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT V [ Rec. III ].
5.5.1
VERS. 6.-- Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.
5.5.1.1
Manui adversarii Job sic traditur, ut in adjutoris manu semper retineatur.-- Ecce iterum permissionem verberis comitatur custodia protectionis, et electum suum divina dispensatio custodiendo deserit, deserendo custodit, alia illius prodit, alia protegit. Si enim totum Job desereret in manu tanti adversarii, homo quid esset? In ipsa ergo justitia permissionis miscetur quaedam libra pietatis, quatenus in uno eodemque certamine et servus humilis ex oppressione proficiat, et hostis superbiens ex permissione succumbat. Manui itaque adversarii sanctus vir traditur, sed tamen in intimis adjutoris sui manu retinetur. De illis quippe ovibus fuit, de quibus in Evangelio ipsa Veritas dicit: Non rapiet eas quisquam de manu mea; et tamen expetenti hosti dicitur: Ecce in manu tua est. Isdem ergo in manu Dei, isdem in manu est diaboli. Nam dicens: In manu tua est; cum protinus adjungit: Verumtamen animam illius serva; patenter pius adjutor innotuit, quia tenuit quem concessit, et dando non dedit, quem adversarii sui 76 jaculis ejiciens abscondit.
5.5.1.2
[ Vet. III.] Satan id servare dicitur, in quod irrumpere non sinitur.-- Quid est autem hoc, quod ad Satan dicitur: Animam illius serva? Quo enim pacto ille custodit, qui custodita semper irrumpere appetit? Sed servare Satan dicitur, irrumpere non audere, sicut e contrario Patrem in oratione postulamus, dicentes: Ne nos inducas in tentationem. Neque enim in tentationem Dominus inducit, qui semper a tentatione subditos misericorditer protegit: sed tamen in tentationem quasi ejus inducere est, a tentationis nos illecebra non munire. Et tunc nos in tentationis laqueum non inducit, cum tentari nos ultra quam possumus non permittit. Sicut ergo Deus inducere nos in tentationem dicitur, si nos ab adversario induci patiatur; ita adversarius servare animam dicitur cum hanc tentando superare prohibetur.
5.5.1.3
VERS. 7.-- Egressus igitur Satan a facie Domini.
5.5.1.4
Quomodo Satan a facie Domini exeat, ea jam quae superius sunt dicta, manifestant. Sequitur:
5.6.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT VI.
5.6.1
IBID.-- Percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus.
5.6.1
In corpore Job nihil vacat a poena, ut in anima nihil vacet a gloria.-- Duobus semper modis flagella pensanda sunt, ut scilicet perpendantur, aut qualia sint, aut quanta. Nam saepe multa ex qualitate, saepe gravia ex quantitate levigantur: si videlicet cum multa sunt, non sint gravia; cum vero gravia, non sint multa. Ut igitur ostendatur quomodo per asperitatem flagelli adversarius contra sanctum virum non solum per nequitiam qualitatis, sed etiam per pondus quantitatis exarsit, ad demonstrandam qualitatem dicitur: Percussit eum ulcere pessimo; ad insinuandam vero quantitatem subjungitur: A planta pedis usque ad verticem, ut nimirum nihil in mente vacet a gloria, in cujus corpore nil vacat a poena. Sequitur:
5.7.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT VII [ Rec. IV ].
5.7.1
VERS. 8.-- Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
5.7.1.1
Job testa saniem corporis radens, nos docet vas fictile quod gestamus cito conterendum.-- Unde testa, nisi ex luto conficitur? Quid vero est sanies corporis, nisi lutum? Saniem ergo radere testa perhibetur, ac si aperte diceretur: Luto tergebat lutum. Pensabat quippe vir sanctus unde sumptum fuerat quod gestabat, et fragmento vasis fictilis confractum vas fictile radebat. Quo facto patenter ostenditur corpus suum quomodo sibi sanum subdidit, quod et percussum sic despiciens curavit; quam ille mollitiem sanae suae carni concessit, qui non vestem, non digitos, sed testam etiam vulneribus admovit. Testa ergo radebat saniem, ut semetipsum et in fragmento considerans, etiam de extersione vulneris sumeret curam mentis.
5.7.1.2
[ Vet. IV.] 10. In sterquilinio jacens cogitat corpus brevi stercus futurum.-- Quia vero saepe per ea quae circa corpus sunt, animus inflatur, et per hoc quod erga nos agitur fragilitas nostri corporis ab oculis cordis amovetur( sicut nonnulli saeculares cum temporalibus dignitatibus fulciuntur, dum locis altioribus praesident, dum multorum obsequia sibi suppetere ad votum vident, fragilitatem suam intueri negligunt, et vas quod gestant fictile, quam sit velociter conterendum, obliviscentes omni modo non attendunt), beatus Job ut considerationem fragilitatis suae etiam ex circumstantibus traheret, et ante oculos suos vim suae despectionis augeret, non quolibet in terra, quae pene ubique munda reperitur, sed in sterquilinio sedisse describitur. In sterquilinio ponebat corpus, ut ex terra sumpta quae esset carnis substantia, bene proficiens perpenderet animus. In sterquilinio ponebat corpus ut etiam ex loci fetore caperet, 77 quod festine corpus ad fetorem rediret.
5.7.1.3
[ Rec. V]. 11. Ex sanctorum flagellis intelligendum quae ipsis merces, quae iniquis poena reservetur.-- Sed ecce cum beatus Job tot rerum damna sustinet, tot funeribus pignerum percussus dolet, tot vulnera tolerat; dum decurrentem saniem testa radit, dum per putredinem defluens in sterquilinio residet; intueri libet quid est, quod omnipotens Deus quos sibi tam charos in aeternum conspicit, tam vehementer quasi despiciens affligit. Ecce autem dum beati Job vulnera cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Joannem reduco, et non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, atque, ut ita dixerim, priusquam nasceretur, renatus: ille amicus sponsi, ille, quo inter natos mulierum major nemo surrexit; ille sic propheta, ut plus etiam quam propheta, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltatu, capite truncatur, et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur. Nunquidnam credimus aliquid fuisse, quod in ejus vita illa sic despecta mors tergeret? Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo et mel silvestre comedit? Quid Deo vel de qualitate sui tegminis deliquit, qui camelorum pilis corpus operuit? Quid de conversatione sua offendere potuit, qui de eremo non recessit? Quid illum loquacitatis reatus polluit, qui disjunctus longe ab hominibus fuit? Quando illum vel silentii culpa attigit, qui ad se venientes tam vehementer increpavit, dicens: Genimina viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Quid est ergo, quod Job Dei testimonio praefertur, et tamen plagis usque ad sterquilinium sternitur? Quid est, quod Joannes Dei voce laudatur, et tamen pro temulenti verbis in saltationis praemium moritur? Quid est, quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit, quos sic sublimiter ante saecula elegit: nisi hoc, quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis; et foras usque ad despecta dejicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat; aut quomodo ferientur qui in judicio arguendi sunt, si sic eorum vita premitur, qui ipso judice teste laudantur. Sequitur:
5.8.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT VIII [ Rec. VI ].
5.8.1
VERS. 9.-- Dixit autem illi uxor sua: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.
5.8.1
Tentat diabolus stantes aut tribulationibus frangere, aut persuasionibus mollire. Quaerit mulierem quasi scalam, qua in cor Job ascendat: sed frustra.-- Antiquus hostis humanum genus duobus modis tentare consuevit; ut videlicet corda stantium aut tribulationibus frangat, aut persuasionibus molliat. In utrisque ergo contra beatum Job se vehementer exercuit. Nam prius patrifamilias intulit damna rerum, orbavit patrem morte filiorum, percussit incolumem putredine vulnerum. Sed quia putrescentem foras, sanum adhuc interius stare conspexit; et quem exterius nudum reddidit, hunc interius ditiorem fieri per exhibitam laudem conditoris invidit; callide cogitans pensat quod contra se athleta Dei unde premitur, inde sublevatur, victusque ad subtilia tentandi argumenta convertitur.[ Vet. V.] Nam antiquae artis insidias repetit; et quia scit quomodo Adam decipi soleat, ad Evam recurrit. 78 Beatum enim Job inter tot rerum damna, inter tot percussionum vulnera, quasi in quadam virtutum arce stare invictum vidit. In alto quippe mentem fixerat; et idcirco hanc hostiles insidiae irrumpere non valebant. Quaeritur ergo ab adversario in hanc arcem munitissimam quibus gradibus ascendatur. Vicina est autem viro mulier atque subjuncta. Cor igitur mulieris tenuit, et quasi scalam, qua ad cor viri ascendere potuisset invenit. Occupavit animum conjugis, scalam mariti. Sed nihil hac arte praevaluit, quia sanctus vir subjectam sibi mulierem, et non praepositam attendit; et recta loquens docuit, quam serpens, ut perversa loqueretur, instigavit. Dignum quippe erat ut fluxam mentem virilis censura restringeret, cum profecto et de ipso primo lapsu humani generis nosset quod docere mulier recta nesciret. Unde bene et per Paulum dicitur: Docere autem mulieri non permitto( I Tim. II, 12); quia nimirum aliquando cum docuit, a sapientiae aeternitate separavit. Antiquus itaque hostis ab Adam in sterquilinio perdidit, qui Adam in paradiso superavit; atque adjutricem suam mulierem dum ad verba malae persuasionis accendit, ad doctrinam sanctae eruditionis misit; et quae excitata fuerat ut perderet, erudita est ne periret. Sic sic a nostris viris fortibus hostis percutitur, ut sua ei etiam tela rapiantur. Unde enim se exaggerare aestimat dolorem vulneris, inde eis contra semetipsum suggerit arma virtutis.
5.8.2
Ex verbis diabolus per eos qui nobis adhaerent, nos tentat.-- Ex verbis autem male persuadentis conjugis vigilanter debemus aspicere quod antiquus adversarius non solum per semetipsum, sed per eos etiam qui nobis adhaerent, statum satagit nostrae mentis inclinare. Cum enim cor nostrum sua persuasione non subruit, ad hoc nimirum per linguas adhaerentium repit. Hinc enim scriptum est: A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. Hinc per prophetam dicitur: Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam. Hinc rursum scriptum est: Inimici hominis domestici ejus. Callidus namque adversarius, cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit; et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus caeteris amantur; ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis ejus gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat. Post damna igitur rerum, post funera pignorum, post vulnera scissurasque membrorum, antiquus hostis linguam movit uxoris.
5.8.3
In serie tentationum Job quae artes inimici.-- Et notandum quo tempore viri mentem studuit virulento sermone corrumpere. Verba enim post vulnera intulit, ut nimirum cum vis doloris ingravesceret, facile persuasionis suggestio perversa praevaleret.[ Vet. VI.] Sed si ipsum subtiliter tentationis ejus ordinem perpendimus, qua calliditate saeviat invenimus. Movit namque prius damna substantiae, quae et extra naturam profecto essent, et extra corpus. Subtraxit filios, quod jam quidem extra naturam non esset, sed tamen adhuc aliquatenus extra proprium corpus. Ad extremum percussit et corpus. Sed quia vulneribus carnis ad mentis vulnus pervenire non valuit, etiam conjunctae mulieris 79 linguam quaesivit. Quia enim aperto certamine superari se doluit, de ore conjugis jaculum quasi de insidiis intorsit, quae profecto diceret: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. Ecce tentando omnia abstulit, ecce tentando mulierem reliquit, et sancto viro callide cuncta diripuit; sed valde callidius adjutricem suam mulierem reservavit, quae dicat: Adhuc permanes in simplicitate tua? Verba sua Eva repetit. Nam quid est dicere: Simplicitatem desere, nisi: Obedientiam, vetitum comedendo, contemne? Et quid est dicere: Benedic Deo, et morere, nisi: Transcendendo praeceptum, ultra quam es conditus, vive? Sed Adam noster fortis in sterquilinio jacuit, qui in paradiso quondam debilis stetit. Nam illico ad male suadentis verba respondit, dicens:
5.9.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT IX [ Rec. VII ].
5.9.1
VERS. 10.-- Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona accipimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?
5.9.1
Job externis rebus vacuus, intus Deo plenus. Mala quatenus vocentur flagella.-- Ecce ubique hostis frangitur, ubique superatur, per cuncta tentationum argumenta succubuit, quia et illud suum familiare solatium etiam de muliere amisit. Inter haec igitur sanctum virum intueri libet, foras rebus vacuum, intrinsecus Deo plenum. Paulus cum in seipso divitias sapientiae internae conspiceret, seque ipsum exterius esse corruptibile corpus videret, ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Ecce in beato Job vas fictile scissuras ulcerum exterius sensit; sed hic thesaurus interius integer mansit. Foras enim per vulnera crepuit, sed indeficienter interius nascens thesaurus sapientiae per verba sanctae eruditionis emanavit, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? bona scilicet, dona Dei vel temporalia vel aeterna; mala autem, flagella praesentia appellans, de quibus per prophetam Dominus dicit: Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras; faciens pacem, et creans mala. Neque enim mala, quae nulla sua natura subsistunt, a Domino creantur; sed creare se mala Dominus indicat, cum res bene conditas nobis male agentibus in flagellum format, ut ea ipsa et per dolorem, quo feriunt, delinquentibus mala sint; et per naturam, qua existunt, bona. Unde et venenum mors quidem est homini, sed tamen vita serpenti. Amore enim praesentium ab auctoris nostri dilectione recessimus; et perversa mens dum dilectioni creaturae se subdidit, a creatoris societate disjunxit. Ex his ergo ab auctore ferienda erat, quae errans auctori praeposuerat, ut unde homo culpam non timuit superbus admittere, inde poenam corrigendus inveniret; et tanto citius resipisceret ad illa quae perdidit, quanto doloris plena esse conspiceret quae quaesivit. Unde et bene dicitur: Formans lucem, et creans tenebras, quia cum per flagella exterius doloris tenebrae creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem, et creans mala, quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum haec quae bene sunt condita, sed non bene concupita, in ea quae nobis mala sunt, flagella vertuntur. Per culpam quippe Deo discordes exstitimus; dignum ergo est ut ad pacem illius per flagella redeamus; ut cum unaquaeque res bene condita nobis in dolorem vertitur, correcti 80 mens ad auctoris pacem humiliter reformetur. Haec itaque flagella beatus Job mala nominat; quia salutis et tranquillitatis bonum, qua perturbatione feriant, pensat.
5.9.2
Flagelli poena memoria doni, laetitia metu flagelli temperanda. Sensus pravis, non sexus in vitio.-- Sed illud valde in ejus verbis intuendum est, contra persuasionem conjugis quanta considerationis arte se colligat, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?[ Vet. VII.] Magna quippe consolatio tribulationis est, si cum adversa patimur, auctoris nostri ad memoriam dona revocemus. Nec frangit quod ex dolore obviat, si menti citius hoc, quod ex munere sublevat, occurrat. Hinc namque scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum. Quisquis enim dona percipit, sed donorum tempore nequaquam etiam flagella pertimescit, in elatione per laetitiam corruit. Quisquis autem flagellis atteritur, sed flagellorum tempore nequaquam se ex donis, quae eum contigit accepisse, consolatur, ab statu mentis omnimoda desperatione destruitur. Sic ergo utraque jungenda sunt, ut unum semper ex altero fulciatur; quatenus et flagelli poenam memoria temperet doni, et doni laetitiam mordeat suspicio ac formido flagelli. Sanctus igitur vir, ut oppressam mentem inter vulnera mulceat, in flagellorum doloribus blandimenta donorum pensat, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Ubi et bene praemittit, Locuta es quasi una ex insipientibus mulieribus. Quia enim sensus pravae mulieris, non autem sexus in vitio est, nequaquam ait: Locuta es quasi una ex mulieribus, sed, ex ineptis mulieribus, ut videlicet ostendatur quia quod pravum sapit, accedentis stultitiae, non autem conditae sit naturae. Sequitur:
5.10.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT X [ Rec. VIII ].
5.10.1
IBID.-- In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
5.10.1.1
Job non peccavit labiis, quia nec injusta dixit, nec justa reticuit.-- Duobus modis labiis delinquimus, cum aut injusta dicimus, aut justa reticemus. Nam si aliquando et tacere culpa non esset, propheta non diceret: Vae mihi, quia tacui. Beatus igitur Job in cunctis quae egit, labiis suis minime peccavit, quia nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Nec loquens ergo, nec tacens deliquit, qui et flagellanti patri gratias reddidit, et male suadenti conjugi doctrinae sapientiam ministravit. Quia enim scivit quid deberet Deo, quid proximo, scilicet patientiam conditori, sapientiam conjugi, idcirco et hanc redarguendo docuit, et illum gratias agendo laudavit. Quis autem nostrum, si unum quodlibet vulnus tantae hujus percussionis acciperet, non mox ab intimis prostratus jaceret? Ecce stratus foris vulneribus carnis, erectus intrinsecus munimine permanet mentis; et sub semetipso omne jaculum transvolare conspicit, quod in se exterius districta manu saeviens hostis figit, vigilanter deprehendit jacula, modo vulneribus contra se a facie, modo verbis quasi ex latere intorta. Et bellator noster circumvallantium certaminum fervore deprehensus, ubique patientiae suae clypeum opponit; undique venientibus spiculis obviat, et per cuncta virtutum latera circumspectam contra irruentia vulnera mentem rotat.
5.10.1.2
[ Vet. VIII.] 18. Tentatur per amicos.-- Sed antiquus hostis quo valentius vincitur, eo 81 adhuc ad insidias ardentius instigatur. Nam quia uxor increpata reticuit, protinus alios qui increpandi ad contumelias surgerent, excitavit. Sicut enim damna rerum studuit crebrius nuntiando percutere; ita nunc robustum pectus satagit verborum contumeliis saepius feriendo penetrare. Sequitur:
5.11.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XI [ Rec. IX ].
5.11.1
VERS. 11.-- Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo: Eliphaz Themanites, Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim sibi, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
5.11.1
Amicorum Job recta intentio indiscretione fuscatur.-- Qui ex condicto ad afflicti consolationem veniunt, et inter se et erga percussum quantae chariratis fuerint, demonstrantur. Quamvis et per hoc, quod Scriptura eos tanti viri amicos fuisse testatur, quia boni studii et rectae fuerint intentionis ostenditur; sed tamen haec ipsa illorum intentio, eis ad verba prorumpentibus, ante districti judicis oculos, suborta indiscretione, fuscatur. Sequitur:
5.12.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XII [ Rec. X ].
5.12.1
VERS. 12.-- Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum; et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum.
5.12.1.1
Consolaturus afflictum debet moerere. At modum dolori ponat.-- Quia percussi speciem plaga mutaverat, amici plorantes exclamant, vestes scindunt, capita pulvere aspergunt; ut cum mutatum eum, ad quem venerant, cernerent, ipsam etiam consolatorum speciem spontaneus dolor immutaret. Ordo quippe consolationis est, ut cum volumus afflictum quempiam a moerore suspendere, studeamus prius moerendo ejus luctui concordare. Dolentem namque non potest consolari, qui non concordat ejus dolori, quia eo ipso, quo a moerentis afflictione discrepat, minus ab illo recipitur, a quo mentis qualitate separatur. Emolliri itaque prius debet animus, ut afflicto congruat, congruens inhaereat, inhaerens trahat. Neque enim ferrum ferro conjungitur, si non utrumque exustione ignis liquetur; et durum molli non adhaeret nisi prius duritia ejus temperata mollescat, ut quasi hoc ipsum fiat, quod curatur ut teneat. Sic nec jacentes erigimus, nisi a rigore nostri status inclinemur, quia dum rectitudo stantis a jacentis situ discrepat, eum, cui condescendere negligit, nequaquam levat. Amici igitur beati Job ut afflictum a dolore suspenderent, curaverunt necessario simul dolere; et cum vulneratum illius corpus viderent, studuerunt ipsi vestes scindere; et cum immutatum conspicerent, studuerunt pulvere capita foedare; quatenus afflictus vir tanto facilius eorum verba reciperet, quanto in eis suum aliquid de afflictione cognovisset.
5.12.1.2
[ Vet. IX.] 21. Sed inter haec sciendum est quia is qui afflictum consolari desiderat, mensuram necesse est dolori quem suscipit ponat, ne non solum dolentem non mulceat, sed intemperate dolens, afflicti animum ad pondus desperationis premat. Sic enim dolor noster moerentium dolori jungendus est, ut per temperamentum sublevet, non autem per augmentum gravet. Unde fortasse colligendum est 82 quod amici beati Job plusquam necesse fuerat, in consolatione doluerunt, qui dum percussionem cernunt, sed percussi mentem nesciunt, ita in immensum luctum versi sunt, ac si percussus vir tantae fortitudinis, in plaga corporis, etiam a corde cecidisset. Sequitur:
5.13.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XIII.
5.13.1
VERS. 13.-- Sederuntque cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem ejus esse vehementem.
5.13.1
Continuis ne, an intermissis septem diebus ac noctibus, amici cum Job sederint incertum.-- Utrum continuis septem diebus et septem noctibus cum afflicto Job sederint, an certe diebus septem et noctibus totidem instantia ei crebrae visitationis adhaeserint, ignoramus. Saepe enim rem quamlibet tot diebus agere dicimur, quamvis non eisdem diebus ad eam continue vacemus. Saepe vero Scriptura sacra sic totum pro parte, sicut pro toto partem ponere consuevit. Pro toto enim partem loquitur, sicut Jacob familiam describens dicit: Intravit Jacob in Aegyptum cum animabus septuaginta. Quae nimirum cum animas memorat, constat quia intrantium et corpora comprehendit. Rursum totum pro parte insinuat, sicut ad monumentum Maria queritur, dicens: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Solum quippe corpus Domini quaesitura venerat, et quasi totum simul Dominum tultum deplorat. An ergo et hoc in loco totum pro parte dicatur incertum est.
5.13.2.1
Nec sermo sit praeceps, nec post debitum silentium indiscretus.-- Sed tamen hoc, quod diu tacuerunt, et quandoque loquendo reprobati sunt, neglecte praetereundum non est. Sunt namque nonnulli qui et loqui praecipitanter incipiunt, et effrenate coepta effrenatius exsequuntur. Et sunt nonnulli qui tarde quidem loqui inchoant, sed semel inchoantes, habere modum locutionis ignorant. Amici igitur beati Job dolorem videntes, diu tacuerunt; sed tarde inchoantes, indiscrete locuti sunt, quia parcere dolenti noluerunt. Tenuerunt linguam, ne praepropere inciperet; sed incipientem semel nequaquam moderati sunt, ne se ex consolatione usque ad contumelias effrenaret. Et bona quidem intentione ad consolandum venerant; sed hoc, quod pia mens mundum Deo obtulit, locutio praecipitata vitiavit. Scriptum quippe est: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti. Recte namque offertur, cum recta intentione quid agitur. Sed recte non dividitur, si non hoc, quod die agitur, etiam subtiliter discernatur. Oblata enim recte dividere est quaelibet bona nostra studia sollicite discernendo pensare. Quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat.
5.13.2.2
[ Vet. X.] 24. Providendum ut quod recto studio incipimus, recto fine peragamus.-- Saepe ergo et quod bono studio gerimus, dum discernere caute negligimus, quo judicetur fine nescimus; et nonnunquam hoc fit reatus criminis, quod putatur causa virtutis. Quisquis autem amicorum beati Job facta considerat, quam pia ad eum intentione venerint non ignorat. Pensemus enim cujus charitatis fuerit, ad afflictum concorditer convenisse; quanta virtus longanimitatis exstiterit, septem diebus et noctibus cum afflicto tacuisse; quae humilitas, in terra tot diebus ac noctibus sedisse; 83 quae compassio, pulvere capita conspersisse. Sed tamen inchoantes loqui, unde se aestimaverunt praemium mercedis acquirere, inde eos contigit reatum reprehensionis invenire, quia incautis saepe ad peccati finem vertitur, etiam quod pro solo studio mercedis inchoatur. Ecce praecipiti locutione perdiderunt bonum, quod tanto labore mercati sunt. Et nisi divini gratia offerre eos sacrificium pro suo reatu praecepisset, inde a Domino juste puniri poterant, unde se placere Domino mirabiliter aestimabant. Inde judici displicent, unde sibi quasi pro defensione judicis per effrenationem placent. Idcirco vero haec dicimus, ut ad memoriam legentium revocemus, quatenus sollicite quisque consideret ea quae malo voto perpetrantur, quanta Dominus animadversione puniat, si inchoata bono studio, sed negligentiae indiscretionis admista, tanta invectione castigat. Quis non mercedis causam peregisse se crederet, si aut in defensione Dei quidquam contra proximum diceret, aut certe septem diebus ac noctibus pro proximi dolore tacuisset? Et tamen amici beati Job haec agentes, ad culpam laborando pervenerunt, quia consolationis quidem bonum quod agebant, noverant; sed cum quanta agendum esset discretionis libra, nesciebant. Unde necesse est ut non solum intueamur quid agimus, sed etiam cum quanta discretione peragamus. Primum quidem, ne mala quoquo modo, postmodum vero ne bona incaute faciamus. Ad quae nimirum bona sollicite peragenda propheta nos admonet, dicens: Maledictus homo, qui facit opus Domini negligenter. Ad hoc vero ista proficiant, ut ante terribilis judicis subtile atque incomprehensibile examen non solum mala quae commisimus, sed ipsa etiam, si qua in nobis sunt bene gesta, timeamus, quia saepe in ejus judicio culpa esse deprehenditur, quod virtus ante judicium putatur; et unde exspectatur pia merces operis, inde supplicium justae sequitur ultionis.
5.13.2.3
[ Vet. XI. Rec. XI.] 25. ALLEGORICUS SENSUS.-- Christi et Ecclesiae quanta sit conjunctio.-- Haec juxta historiam breviter tractata percurrimus, nunc ad allegoriarum mysterium verba vertamus. Sed quia in exordio hujus operis dum de unitate capitis et corporis tractaremus, sollicita intentione praemisimus quanta in eis sit compago charitatis, quia nimirum et Dominus multa adhuc per corpus, quod nos sumus, patitur, et jam corpus ejus, id est Ecclesia, de suo capite, videlicet Domino, in coelo gloriatur; ita nunc passiones exprimi ejusdem capitis debent, ut ostendatur quam multa etiam in corpore suo sustinet. Si enim caput nostrum tormenta nostra non tangerent, nequaquam pro afflictis membris persecutori suo etiam de coelo clamaret: Saule, Saule, quid me persequeris? Si cruciatus nostri ejus poenae non essent, conversus afflictusque Paulus minime diceret: Suppleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea. Et tamen resurrectione jam sui capitis exaltatus dicit: Qui nos conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus. Nempe hunc in terra persecutionum tormenta constrinxerant; sed poenarum suarum ponderibus pressus, ecce jam per gloriam capitis in coelo residebat. Quia ergo in omnibus unitum caput et corpus novimus, sic a percussione capitis incipimus, ut subsequenter tamen ad corporis flagella veniamus. Sed hoc, quod quadam die Satan coram Domino astitisse dicitur, quod unde veniat 84 percontatur, quod beatus Job magnis conditoris praeconiis praefertur, quia jam saepe discussimus, replicare devitamus. Si enim diu mens rebus discussis involvitur, pervenire ad indiscussa praepeditur. Ibi ergo allegoriae nunc initium ponimus, ubi post verba saepe repetita, adjunctum novi aliquid scimus. Itaque ait:
5.14.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XIV.
5.14.1
Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra.
5.14.1
Christus pro se frustra, pro nobis non frustra afflictus.-- Si beatus Job Redemptoris nostri in passione positi speciem tenet, quomodo ad Satan a Domino dicitur: Commovisti me adversus eum? Mediator quidem Dei et hominum, homo Christus Jesus, ut culpas nostrae transgressionis exstingueret, venit mortalitatis nostrae flagella tolerare; sed quia unius cum Patre ejusdemque naturae est, quomodo per Satan motum se adversus eum Pater asserit, cum constet quod Patris Filiique concordiam nulla potestatis inaequalitas, nulla voluntatis diversitas interrumpat? Sed tamen isdem, qui Patri aequalis est per divinitatem, venit propter nos ad flagella per carnem. Quae nimirum flagella non susciperet, nisi formam damnati hominis redimendo sumpsisset. Et nisi primus homo delinqueret, secundus ad passionis probra minime veniret. Cum ergo primus homo per Satan a Domino motus est, tunc est Dominus in homine secundo commotus. Satan itaque ad hujus afflictionem, Dominum tunc commovit, quando in paradiso primum hominem a justitiae culmine inobedientiae culpa prostravit. Nisi enim Adam primum per voluntarium vitium in animae mortem traxisset, Adam secundus sine vitio in carnis mortem voluntariam non veniret. Bene ergo ei etiam de Redemptore nostro dicitur: Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra. Ac si apertius dicatur: Dum iste non sua, sed illius causa moritur, tunc me in hujus afflictionem commovisti, cum illum a me callida persuasione traxisti. De quo et bene additur, frustra. Frustra quippe afflictus est, qui et culpae ultione pressus est, et culpae contagio inquinatus non est. Frustra afflictus est, qui incarnatus, propria admissa non habuit, et tamen poenam carnalium sine culpa suscepit. Hinc est enim quod per Prophetam loquitur, dicens: Quae non rapui, tunc exsolvebam. Alius namque ad paradisum conditus, divinae potentiae similitudinem superbe rapere voluit, sed tamen culpam hujus superbiae sine culpa Mediator exsolvit. Hinc est quod Patri quidam sapiens dicit: Cum sis justus, juste omnia disponis, eum quoque qui non debet puniri condemnas.
5.14.2
Qui Deus Christum innocentem poenis affecit.-- Sed pensandum est quomodo justus sit, et omnia juste disponat, si eum, qui non debet puniri condemnat. Mediator etenim noster puniri pro semetipso non debuit, quia nullum culpae contagium perpetravit. Sed si ipse indebitam non susciperet, nunquam nos a debita morte liberaret. Pater ergo cum justus sit, justum puniens, omnia juste disponit; quia per hoc cuncta justificat, quod eum qui sine peccato est, pro peccatoribus damnat; ut eo electa omnia ad culmen justitiae surgerent; quo is qui est super omnia damna injustitiae nostrae sustineret. Quod ergo illic damnatus cum non debeat dicitur, hoc hic afflictus frustra memoratur. Qui tamen juxta semetipsum frustra afflictus est, juxta vero nostra acta non frustra. 85 Rubigo quippe vitii purgari non potuit, nisi igne tormenti. Venit itaque sine vitio, qui se subjiceret sponte tormento; ut debita nostrae iniquitati supplicia eo reos suos juste amitterent, quo hunc a semetipsis liberum injuste tenuissent. Frustra ergo et non frustra afflictus est, qui in se quidem admissa non habuit, sed cruore proprio reatus nostri maculam tersit.
5.15.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XV [ Vet. XII ].
5.15.1
VERS. 4, 5.-- Respondens Satan ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
5.15.1
Satan unde sciat Christum, unde de eo dubitet. In charitate ac patientia Christi aestimanda unde fallatur. Satanae loquela tum per se, tum per suos.-- Malignus spiritus cum Redemptorem nostrum miraculis coruscare conspicit, clamat: Scimus qui sis, Sanctus Dei. Qui haec dicens, cognoscendo Dei Filium pertimescit; sed tamen vim supernae pietatis ignorans, nonnunquam dum passibilem considerat, hominem purum putat. Multos autem sub sanctitatis specie in pastorali positos loco didicerat, qui a visceribus charitatis alieni valde, pro minimo aliena damna pensabant. Hunc ergo quasi ex aliis colligens, quia subtractis multis, superari non vidit, usque ad ejus carnem, per tactum passionis sic exarsit, ut diceret: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Ac si aperte dicat: Moveri ex his, quae extra se sunt, negligit; sed tunc veraciter qui sit agnoscitur, si in se ipso quod doleat, experiatur. Haec per se Satan cum fieri appetit, non verbis, sed desideriis dixit. Haec per membra sua et verbis et desideriis intulit. Ipse quippe loquitur, cum juxta prophetae vocem ejus, sequaces dicunt: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Lignum quippe in panem mittere, est configendo ejus corpori stipitem crucis adhibere; et vitam illius de terra viventium eradere se posse existimant, quem dum mortalem conspiciunt, finiri morte suspicantur.
5.16.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XVI.
5.16.1
VERS. 6.-- Dixit autem Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.
5.16.1.1
Satanae membra, omnes male viventes. Satanae manus, potestas ejus. Illi se tradens Dominus, eum sibi servire cogit.-- Conditorem omnium Satanae manui traditum quis vel disipiens credat? sed tamen edoctus veritate, quis nesciat quod ejusdem Satanae membra sunt omnes, qui ei perverse vivendo junguntur? Membrum quippe ejus Pilatus exstitit, qui, usque ad mortis extrema, venientem in redemptionem nostram Dominum non cognovit. Corpus ejus sacerdotum principes exstiterunt, qui Redemptorem mundi a mundo repellere, usque ad crucem persequendo, conati sunt. Cum ergo se pro nostra redemptione Dominus membrorum Satanae manibus tradidit, quid aliud quam ejusdem Satanae manum in se saevire permisit; ut unde ipse exterius occumberet, inde nos exterius interiusque liberaret? Si igitur Satanae manus, ejus potestas accipitur, ejus manum juxta carnem pertulit, cujus potestatem corporis usque ad sputa, colaphos, flagella, crucem lanceamque toleravit. Unde et Pilato, ejus videlicet corpori, ad passionem veniens dicit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper. Sed tamen hanc potestatem, quam contra se ei extrinsecus dederat, suis servire lucris intrinsecus 86 compellebat. Pilatus enim vel Satan, qui ejusdem Pilati caput exstiterat, sub potestate illius, super quem potestatem acceperat, tenebatur; quia et superior ipse disposuerat hoc quod inferius accedens a persecutore tolerabat; ut cum ex mala mente infidelium surgeret, utilitati tamen electorum omnium ipsa quoque crudelitas deserviret. Pie igitur disponebat intus quod semetipsum pati nequiter permittebat foris. Hinc est enim quod de illo in coena dicitur: Sciens Jesus, quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua. Ecce in manus persequentium iturus, sciebat quod in manu sua ipsos etiam persecutores acceperat. Qui enim omnia accepisse se noverat, constat quia et ipsos a quibus tenebatur tenebat; ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret quidquid eorum contra se malitia permissa saeviret. Dicatur ergo ei: Ecce in manu tua est; quia ad feriendam carnem saeviens licentiam accepit, sed potestati illius nesciens deservivit.
5.16.1.2
[ Vet. XIII.] 30. Diabolus animam Christi superare non posse convincitur.-- Animam vero illius servare praecipitur, non quod hanc tentare prohibetur, sed quod hanc superare non posse convincitur. Neque enim sicut nos, qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster, etsi in excelsum montem eum permissus assumpsit, si daturum se regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit, mentem tamen mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut ejus tamen mens interius divinitati suae inhaerens inconcussa permaneret. Qui et si quando turbatus spiritu infremuisse dicitur, ipse divinitus disponebat quantum ipse humanitus turbaretur, immutabiliter omnibus praesidens, et semetipsum mutabilem in satisfactione infirmitatis ostendens. Quietus ergo in semetipso manens, disposuit quidquid pro ostendenda humanitate, quam susceperat, etiam turbulentus fecit.
5.16.2
Anima Christi dici possunt electi. Hi a potestate diaboli eximuntur.-- Quia vero cum recte diligimus, nihil in rebus conditis anima nostra charius amamus; et sicut animam nos eos diligere dicimus, quibus amoris nostri exprimere pondus conamur, potest per ejus animam electorum vita signari. Et cum Satan ad feriendam Redemptoris carnem permittitur, ab anima separatur; quia cum corpus ejus ad passionem accipit, electos ejus a jure suae potestatis amittit; cumque illius caro per crucem moritur, horum mens contra tentamenta solidatur. Dicatur ergo: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Ac si aperte audiat: Licentiam contra corpus ejus accipe, et ab electis illius, quos apud se ante saecula praesciens possidet, jus pravae dominationis perde.
5.17.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XVII [ Vet. XIV ].
5.17.1
VERS. 7.-- Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem.
5.17.1
Christus ab exordio mundi in suis percussus.-- Nullus in hanc vitam electorum venit, qui non hujus hostis adversa sustinuit. Membra autem nostri Redemptoris exstiterunt, etiam qui ab ipso mundi exordio, dum pie vivunt, crudelia passi 87 sunt. An non hujus membrum Abel se esse perhibuit, qui ejus mortem, de quo scriptum est, Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum, non solum placens in sacrificio, sed etiam moriens tacendo signavit? Ab ipso itaque mundi exordio Redemptoris nostri corpus expugnare conatus est. A planta ergo pedis usque ad verticem vulnus intulit, quia a puris hominibus inchoans, usque ad ipsum caput Ecclesiae saeviendo pervenit. Bene autem dicitur:
5.18.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XVIII.
5.18.1
VERS. 8.-- Testa saniem radebat.
5.18.1
Testa, hoc est, carne sua e terra sumpta, saniem peccati rasit.-- Quid enim aliud in manu Domini testa est, nisi caro ex nostrae substantiae luto sumpta? Etenim testa igne solidatur. Caro autem Domini eo ex passione sua robustior exstitit, quo per infirmitatem moriens, a morte sine infirmitate surrexit. Unde recte etiam per Prophetam dicitur: Exaruit velut testa virtus mea. Sicut testa enim ejus virtus exaruit, qui susceptae carnis infirmitatem passionis suae igne roboravit. Quid vero per saniem, nisi peccatum, debet intelligi? Per carnem quippe et sanguinem solent carnis peccata designari. Unde per Psalmistam dicitur: Libera me de sanguinibus. Sanies itaque putredo est sanguinis. Quid ergo accipimus saniem, nisi peccata carnis ex longa vetustate pejora? Vulnus itaque in saniem vertitur, cum neglecta culpa usu deterius gravatur. Mediator itaque Dei et hominum homo Christus Jesus corpus suum manibus persequentium tradens, saniem testa rasit, quia peccatum carne delevit. Venit enim, sicut scriptum est, in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum. Dumque hosti objicit innocentiam carnis suae, extersit contagia carnis nostrae; et ex qua nos captivos inimicus tenuit, per illam nos liberos expiavit; quia quam nos instrumentum fecimus culpae, haec nobis per Mediatorem versa est in arma justitiae. Testa ergo sanies raditur, cum carne culpa superatur. Bene autem subditur:
5.19.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XIX.
5.19.1
IBID.-- Sedens in sterquilinio.
5.19.1
In sterquilinio sedit, quia infirma mundi elegit.-- Non in foro, in quo lex perstrepit; non in aedificio, quod se culmine in alta sustollit; sed in sterquilinio residet, quia videlicet Redemptor humani generis ad carnem veniens, attestante Paulo, Infirma mundi elegit, ut confunderet fortia. An non quasi ruentibus aedificiis in sterquilinio residet, qui relictis Judaeis superbientibus, in ea quam dudum abjecerat gentilitate requiescit? Extra habitaculum reperitur in vulnere, qui in eo quod Judaeam adversantem pertulit, passionis dolorem a gente propria despectus sensit; Joanne attestante, qui ait: In propria venit, et sui eum non receperunt. Sed quomodo sedens in sterquilinio conquiescat, haec eadem de semetipsa Veritas dicat: Ait enim: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. Ecce dolens in sterquilinio sedet, qui post perpetratas culpas libenter corda poenitentium possidet. An non quasi quoddam sterquilinium sunt corda poenitentium, qui dum mala sua flendo considerant, quasi ante se stercora, sese abjiciendo coacervant? Percussus ergo Job montem non petiit, sed in sterquilinio resedit, quia ad passionem Redemptor veniens, alta superborum corda deseruit, et in afflictorum humilitate requievit. 88 Quod tamen de se et prius quam incarnaretur, indicavit, cum per Prophetam dixit: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum et trementem sermones meos?
5.19.2
Christus in suis, et ab infidelibus, et a fidelibus carnalibus multa patitur.-- Quis vero consideret, is qui tot pia hominibus intulit, quot ab hominibus perversa toleravit? Quis consideret, quanta nunc usque tolerat, etiam cum de coelo super corda fidelium regnat? Ipse quippe quotidie patitur omne quod a reprobis ejus electi lacerantur. Et quamvis caput hujus corporis, quod videlicet nos sumus, jam sese super omnia liberum exerit, reproborum tamen vulnera adhuc per suum, quod deorsum retinet, corpus sentit. Sed quid ista de infidelibus dicimus, cum in ipsa quoque Ecclesia multos carnalium, pravis moribus contra Redemptoris vitam pugnare videamus? Sunt namque nonnulli qui hunc, quia gladiis non possunt, perversis actibus insequuntur; quia dum sibi in Ecclesia vident deesse quod ambiunt, hostes bonorum fiunt; et non solum pravae semetipsos actioni inserunt, sed etiam justorum rectitudinem inflectere ad perversa moliuntur. Aeterna quippe intueri negligunt, et appetitui temporalium mentis pusillanimitate succumbunt; tantoque ab aeternis altius corruunt, quanto bona temporalia esse quasi sola suspicantur. His justorum simplicitas displicet, et cum occasionem perturbationis inveniunt, suam eos arripere duplicitatem suadent. Unde hoc quoque congruit apte quod subditur:
5.20.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XX.
5.20.1
VERS. 9.-- Dixit autem illi uxor sua: Adhuc permanens in simplicitate tua? Benedic Deo et morere.
5.20.1.1
Uxor Job male suadens, figura est carnalium in Ecclesiae sinu positorum.-- Cujus enim speciem male suadens mulier tenuit, nisi quorumlibet carnalium in Ecclesiae sinu positorum, qui quo verbis professae fidei intus sunt, eo bonos incorrectis suis moribus pejus premunt. Nam minus fortasse nocuissent, si non eos sancta Ecclesia introrsus admittens usque ad fidei cubile reciperet, quos dum per professam fidem recipit, sibi procul dubio pene inevitabiles facit. Hinc est, quod premente turba, una Redemptorem nostrum mulier tetigit; unde et isdem Redemptor noster protinus dicit: Quis me tetigit? Cui cum discipuli responderent: Turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? illico adjunxit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse.
5.20.1.2
[ Vet. XX.] 37. Hi premunt Christum, non tangunt.-- Multi ergo Dominum comprimunt, et una tangit, quia carnales quique in Ecclesia eum premunt, a quo longe sunt; et soli tangunt qui huic veraciter humiles adjunguntur. Turba igitur premit, quia multitudo carnalium quo intus admittitur, gravius toleratur. Premit, et non tangit, quia et importuna est per praesentiam, et absens per vitam. Nonnunquam enim pravis nos sermonibus, nonnunquam vero solis perversis moribus insequuntur. Suadent namque aliquando quae tenent; aliquando vero etsi non suadent, praebere tamen iniquitatis exempla non cessant. Qui igitur ad mala nos vel verbis vel exemplis illiciunt, profecto persecutores nostri sunt a quibus tentationum certamina sumimus, quae saltem in corde vincamus.
5.20.2
Prava interdum metu, aliquando audacia suadent.-- Sciendum vero est, quia carnales in Ecclesia aliquando metu, aliquando vero audacia suadere 89 perversa contendunt; cumque ipsi vel pusillanimitate vel elatione deficiunt, haec justorum cordibus infundere quasi ex dilectione moliuntur. Carnalem videlicet mentem Petrus ante Redemptoris mortem resurrectionemque retinebat; carnali mente Sarviae filius duci suo David adjunctus inhaeserat; sed tamen unus formidine, alter elatione peccabat. Ille quippe magistri mortem audiens dixit: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc; hic vero injurias ducis non ferens, ait: Nunquid pro his verbis non occidetur Semei, qui maledixit Christo Domini? Sed illi mox dicitur: Redi post me, Satana; et hic cum germano audivit protinus: Quid mihi et vobis, filii Sarviae, cur efficimini mihi hodie in Satan? Male itaque suadentes, angeli apostatae appellatione censentur, qui blandis verbis ad illicita quasi diligentes trahunt. Valde vero deteriores sunt, qui huic culpae non formidine, sed elatione succumbunt: quorum specialiter beati Job uxor figuram tenuit, quae marito suadere superba tentavit, dicens: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. Simplicitatem in marito redarguit, quod transitura cuncta despiciens, puro corde sola aeterna concupiscit. Ac si dicat: Quid simpliciter aeterna appetis, et sub malis praesentibus aequanimiter ingemiscis? Excedens, aeterna despice, et mala praesentia vel moriens evade.[ Vet. XVI.] Sed electi quique cum prava intus a carnalibus tolerant, quantae se formam rectitudinis ostendant, discamus ex verbis vulnerati et incolumis, sedentis et erecti, qui ait:
5.21.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXI.
5.21.1
VERS. 10.-- Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?
5.21.1.1
Sancti ferientibus opponunt scutum patientiae, male suadentibus jacula intorquent doctrinae.-- Sancti viri tribulationum bello deprehensi, cum uno eodemque tempore alios ferientes, alios suadentes ferunt, illis opponunt scutum patientiae, istis intorquent jacula doctrinae; atque ad utrumque pugnandi modum mira virtutis arte se erigunt; quatenus et perversa intus sapienter doceant, et foras fortiter adversa contemnant; hos docentes corrigant, illos tolerantes premant. Insurgentes namque hostes patiendo despiciunt, infirmantes vero cives compatiendo ad salutem reducunt: illis resistunt, ne et alios subtrahant; istis metuunt, ne vitam rectitudinis funditus perdant.
5.21.1.2
[ Rec. XII.] 40. Id exemplo sancti Pauli comprobatur.-- Videamus castrorum Dei militem contra utraque praeliantem. Ait: Foris pugnae, intus timores. Enumerat bella, quae extrinsecus tolerat, dicens: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. In hoc autem bello, quae contra adversarium spicula intorqueat, adjungat: In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Sed inter tot certamina deprehensus dicat, quanto vigiliarum munimine etiam castra custodiat. Nam protinus adjungit: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ecce in se bella fortiter suscipit, et tuendis se proximis misericorditer impendit. Narrat mala quae patitur, subjungit bona quae impartitur. Pensemus ergo cujus laboris sit, uno eodemque tempore foris adversa tolerare, intus infirma protegere. Foris pugnas patitur, quia 90 verberibus scinditur, catenis ligatur; intus metum tolerat, quia passionem suam non sibi, sed discipulis obesse formidat. Unde et eisdem scribit, dicens: Nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus. Aliorum quippe casus in propria passione metuebat, ne dum ipsum discipuli afflictum pro fide verberibus agnoscerent, fideles se profiteri recusarent. O immensae charitatis viscera; despicit quod ipse patitur, et curat ne quid pravae persuasionis discipuli in corde patiantur. In se contemnit vulnera corporis, et in aliis vulnera medetur cordis. Habent quippe hoc justi proprium, ut in dolore positi tribulationis suae, curam non deserant utilitatis alienae; et cum de se adversa patientes dolent, aliis necessaria docentes praevident, et quasi percussi quidam magni medici aegrotant. Ipsi tolerant scissuras vulneris, et aliis proferunt medicamenta sanitatis. Valde autem minoris laboris est, aut docere cum nihil toleras; aut tolerare, cum nihil doces. Unde sancti viri ad utraque se solerter extendunt; et cum tribulationibus fortasse feriuntur, sic exteriora bella suscipiunt, ut sollicite cogitent, ne proximorum interiora lacerentur. Sic sancti viri fortes in acie assistunt; et illinc jaculis adversantia pectora feriunt, hinc scuto postpositos debiles tuentur, atque ita utrobique velocitate circumspectionis invigilant; quatenus et ante se audaces confodiant, et post se trepidos a vulnere defendant. Quia igitur sancti viri sic sciunt foris adversa tolerare, ut intus etiam noverint perversa corrigere, dicatur recte: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Quia enim electis dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, mentes carnalium, quae fluxa Deo intentione deserviunt, non immerito mulieres vocantur.
5.21.2.1
Ad aeterna bona tendens, non aegre fert mala temporalia.-- Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Ac si dicat: Si ad bona aeterna tendimus, quid mirum si temporalia mala sufferamus? Haec autem bona sollicite Paulus inspexerat, quando illata aequanimiter mala tolerabat, dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
5.21.2.2
IBID.-- In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
5.21.2.3
Nec in Deum, nec in adversarios est contumeliosus.-- Sancti viri cum persecutionem foris intusque patiuntur, non solum in Dei injuriis minime excedunt, sed neque contra ipsos adversarios contumeliosa verba jaculantur. Quod dux bonorum recte Petrus admonet, dicens: Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus. Maledicus enim patitur, qui passionis suae tempore in sui salutem injuria persecutoris effrenatur. Sed quia Redemptoris corpus, sancta nimirum Ecclesia, ita pondus dolorum portat, ut humilitatis modum per verba non transeat, recte de hoc dolente dicitur:
5.22.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXII [ Vet. XVII ].
5.22.1
IBID. ET VERS. 11.-- In omnibus his non peccavit Job labiis suis; neque stultum aliquid contra Deum locutus est. Igitur audientes tres amici Job omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo: Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites.
5.22.1
In amicis Job adumbrati haeretici.-- In praefatione hujus operis diximus, quia amici beati Job, etsi bona ad eum intentione conveniunt, haereticorum tamen idcirco speciem tenent, quia ad culpam indiscrete loquendo dilabuntur. 91 Unde et illis ab eodem beato Job dicitur: Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.[ Rec. XIII]. Sancta itaque Ecclesia omni hoc tempore peregrinationis suae in afflictione constituta, cum vulnera sustinet, cum membrorum suorum lapsus dolet, insuper alios sub Christi nomine tolerat hostes Christi. Ad augmentum namque doloris ejus, etiam haeretici in contentione conveniunt, eamque quasi quibusdam jaculis, irrationabilibus verbis transfigunt.
5.22.2
Locus unde venerunt superbia.-- Bene autem dicitur: Venerunt de loco suo. Haereticorum quippe locus ipsa superbia est; quia nisi prius in corde intumescerent, ad pravae assertionis certamina non venirent. Ita namque malorum locus superbia, sicut est e contra humilitas locus bonorum. De quo per Salomonem dicitur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Ac si aperte dicat: Si tentatoris spiritum contra te in aliquo praevalere consideras, humilitatem poenitentiae non relinquas. Qui quia locum nostrum humilitatem poenitentiae dixerit, verbis sequentibus ostendit, dicens: Quia curatio cessare faciet peccata maxima. Quid est enim aliud humilitas lamenti, nisi medicina peccati? Haeretici igitur de loco suo veniunt, quia contra sanctam Ecclesiam ex superbia moventur.
5.22.3.1
Amicorum Job nomina actionem signant haereticorum.-- Quorum perversa quoque actio ex ipsa suorum nominum interpretatione colligitur. Dicuntur enim, Eliphaz, Baldad, Sophar; et, sicut superius diximus, Eliphaz interpretatus dicitur, Dei contemptus. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de eo perversa sentirent. Baldad autem interpretatur, vetustas sola. Dum enim vere vinci refugiunt, et perverso studio esse victores quaerunt, novae vitae conversationem negligunt; et ex sola vetustate est quod intendunt, Sophar vero speculam dissipans. Hi etenim, qui in sancta Ecclesia siti sunt, Redemptoris sui mysteria fide vera humiliter contemplantur; sed dum haeretici cum falsis allegationibus veniunt, speculam dissipant, quia eorum mentes, quos ad se attrahunt, ab intentione rectae contemplationis inclinant.
5.22.3.2
[ Vet. XVIII. Rec. XIV.] 45. Haereticorum curiositas, loquacitas, hypocrisis locis amicorum Job designata.-- Bene autem loca de quibus veniunt congrua haereticorum actibus describuntur. Dicitur etenim Themanites, Suhites, Naamathites. Thema namque interpretatur Auster; Suhi, loquens; Naama, decor. Austrum autem ventum calidum esse quis nesciat? Haeretici igitur, quia ardentius appetunt sapere, quasi plusquam necesse est, student calere. Desidia quippe torpori frigoris et rursum inquietudo immoderatae curiositatis, intemperato concordat calori. Quia ergo amplius quam debent, calorem sapientiae percipere appetunt, ab Austro venire referuntur. Ab hoc calore immoderatae sapientiae mentes fidelium. Paulus temperare curaverat, cum dicebat: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Hinc est quod David valles salinarum percutit, quia videlicet Redemptor noster suae districtionis examine in his qui de illo prava sentiunt stultitiam immoderati saporis exstinguit. Suhi autem dicitur loquens. Calorem quippe non ut bene vivant, sed 92 ut elate loquantur, habere desiderant. A Thema igitur et Suhi, id est, a calore et loquacitate venire referuntur, quia per hoc quod Scripturarum se studiosos exhibent, solius verbis loquacitatis, non autem visceribus charitatis carent. Naama vero interpretatur decor. Quia enim docti non esse, sed videri appetunt, ex eruditionis verbis speciem bene viventium sumunt; et per calorem loquacitatis in se imaginem ostendunt decoris, ut eo per decorem linguae perversa facile persuadeant, quo foeditatem vitae sensus callide occultant. Sed neque ipsa locorum nomina inordinata sunt narratione distincta. Prius enim Thema, postmodum Suhi, ac deinde Naama ponitur; qua prius illos inordinatus calor accendit, nitor deinde loquacitatis erigit, et tunc demum decoros hominibus hypocrisis ostendit.
5.23
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXIII.
5.23
IBID.-- Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.-- 46. Haeretici contra Ecclesiam concordant. Amici possunt vocari. Condicunt sibi haeretici, quando prava quaedam contra Ecclesiam concorditer sentiunt; et in quibus a veritate discrepant, sibi in falsitate concordant. Omnes autem qui nos de aeternitate erudiunt, quid aliud faciunt, nisi in peregrinationis nostrae nos afflictione consolantur? Haeretici autem, quia sanctam Ecclesiam sua docere desiderant, ad eam quasi consolantes appropinquant. Nec mirum quod qui adversantium formam exprimunt, amici nominantur, cum ipsi quoque traditori dicitur: Amice, ad quid venisti? et dives, qui in inferni igne exuritur, ab Abraham filius vocatur; quia etsi per nos mali corrigi negligunt, dignum tamen est ut a nobis non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate amici nominentur.
5.24.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXIV.
5.24.1
VERS. 12.-- Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum.
5.24.1
Non cognoscunt Ecclesiam. Cur.-- Haeretici quique cum sanctae Ecclesiae facta considerant, oculos levant, quia videlicet ipsi in imo positi sunt, et cum ejus opera respiciunt, in alto sunt sita quae cernunt; sed tamen hanc in dolore positam non cognoscunt. Ipsa quippe appetit hic mala recipere, ut possit ad aeternae remunerationis praemium purgata pervenire. Plerumque prospera metuit, et disciplina eruditionis hilarescit. Haeretici igitur, quia pro magno praesentia appetunt, eam in vulneribus positam non cognoscunt. Hoc namque quod in illa cernunt, in suorum cordium cognitione non relegunt. Cum ergo haec et adversitatibus proficit, ipsi suo stupori inhaerent: quia per experimentum ignorant quae vident.
5.25.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXV [ Vet. XIX ].
5.25.1
IBID.-- Scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in coelum.
5.25.1
Multas in partes scinduntur.-- Sicut vestimenta Ecclesiae cunctos fideles accipimus; unde et per prophetam dicitur: Omnibus his velut ornamento vestieris; ita haereticorum vestes sunt omnes, qui eis concorditer inhaerentes, illorum erroribus involvuntur. Habent vero haeretici hoc proprium, quod in eo gradu in quo de Ecclesia exeunt, diu stare non possunt; sed ad deteriora quotidie ruunt, et sentiendo pejora, in multis se partibus scindunt, atque a semetipsis plerumque longius confusionis suae altercatione dividuntur. Quia ergo hos quos suae perfidiae adjungunt, 93 adhuc in multa divisione dilaniant, dicatur recte quod amici qui veniunt vestes rumpant. Ruptis autem vestibus corpus ostenditur, quia saepe scissis sequacibus, malitia eorum cogitationis aperitur; ut discordia dolos patefaciat, quos gravis prius concordiae culpa claudebat.
5.25.2
Terrena de verbis coelestibus sapiunt.-- Pulverem vero in coelum super capita spargunt. Quid per pulverem, nisi terrena intelligentia? quid per caput, nisi hoc, quod principale nostrum est, mens videlicet, designatur? Quid per coelum, nisi praeceptum supernae locutionis exprimitur? Pulverem ergo super caput in coelum spargere, est saeculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis coelestibus terrena sentire. Divina autem verba plus discutiunt plerumque, quam capiunt. Super capita igitur pulvorem spargunt, quia in praeceptis Dei per terrenam intelligentiam ultra suarum mentium vires enituntur.
5.26.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXVI [ Rec. XV ].
5.26.1
Vers. 13.-- Sederuntque cum eo in terra septem diebus et septem noctibus.
5.26.1.1
Per fictam humilitatem persuadere tentant superba.-- In die quae videmus agnoscimus; in nocte autem, aut caecitate nil cernimus, aut dubietate caligamus. Per diem itaque intelligentia, per noctem vero ignorantia designatur. Septenario autem numero summa universitatis exprimitur. Unde et non amplius, quam diebus septem, omne hoc tempus transitorium consummatur. Quid est ergo, quod amici beati Job consedere ei septem diebus et septem noctibus referuntur, nisi quod haeretici, vel in his in quibus verum lumen intelligunt, vel in his in quibus ignorantiae tenebras patiuntur, quasi infirmanti sanctae Ecclesiae se condescendere simulant, eique sub blandimentorum specie, dolos deceptionis parant? Et quamvis vel in his quae intelligunt, vel in his quae intelligere non possunt, elationis typo turgidi, magnos se apud semetipsos existimant, nonnunquam tamen sanctae Ecclesiae specie tenus inclinant; et dum verba molliunt, virus infundunt. In terra ergo consedere, est aliquid de imagine humilitatis ostendere; ut dum humilia exhibent, persuadeant superba quae docent.
5.26.1.2
[ Vet. XX.] 51. Nobiscum in terra sedent cum de incarnatione nobiscum consentiunt.-- Potest vero per terram ipsa etiam Mediatoris incarnatio designari. Unde et ad Israel dicitur: Altare de terra facietis mihi. Altare enim de terra Deo facere, est in incarnationem Mediatoris sperare. Tunc quippe a Deo munus nostrum accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est, super Dominicae incarnationis fidem, posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus. Sed sunt nonnulli haeretici qui factam Mediatoris incarnationem non denegant, sed aut de divinitate quam est aliter aestimant, aut in ipsa a nobis incarnationis qualitate discordant. Qui ergo veram nobiscum incarnationem Redemptoris perhibent, quasi cum Job in terra pariter sedent. Septem vero diebus et septem noctibus in terra consedere describuntur, quia vel in hoc quod aliquid de plenitudine veritatis intelligunt, vel in hoc quod suae stultitiae tenebris excaecantur, incarnationis mysterium negare non possunt. Cum beato ergo Job in terra sedere, est veram Redemptoris carnem cum sancta Ecclesia credere. 94
5.26.2
Mutis amici, contradicentibus fiunt adversarii.-- Aliquando vero haeretici contra nos etiam suppliciis saeviunt, aliquando nos solis verbis insequuntur, aliquando quietos lacessunt, aliquando autem, si nos tacentes videant, quiescunt; et mutis amici sunt, loquentibus adversantur. Unde quia beatus Job necdum ad illos aliquid disserens dixerat, recte subjungitur: Et nemo loquebatur ei verbum. Tacentes enim adversarios habemus, si verae fidei filios praedicando generare negligimus. Si autem recta loqui incipimus, graves mox contumelias ex eorum responsione sentimus; protinus in adversitatem prosiliunt, et contra nos in vocem doloris erumpunt, quia videlicet metuunt ne corda, quae in infimis pondus stultitiae aggravat, ad altum vox recta loquentis trahat. Quia ergo, ut diximus, mutos nos adversarii diligunt, loquentes oderunt, recte apud tacentem Job dicitur:
5.27.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXVII.
5.27.1
IBID. Nemo loquebatur ei verbum.
5.27.1
Quandoque silere coguntur haeretici.-- Nonnunquam tamen cum per torporem inertia fidelium corda considerant, erroris semina spargere loquendo non cessant. Cum vero mentes bonorum vident alta sapere, ad patriam reditum quaerere, de aerumna hujus exsilii strenue dolere, circumspectione sollicita linguam frenant, quia vident quod contra corda dolentium incassum loquentes citius obmutescant. Unde et recte cum diceretur: Nemo loquebatur ei verbum, mox causa silentii subinfertur, cum dicitur:
5.28.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXVIII.
5.28.1
IBID.-- Videbant enim dolorem esse vehementem.
5.28.1.1
Cum ex amore Dei cor dolet, prava loqui adversarius metuit.-- Cum enim amoris Dei dolor vehemens corda nostra transfigit, passim prava loqui adversarius metuit, quia videt quod intentam mentem lacessens, non solum ad perversitatem trahere non valet, sed per excitatam forsitan et quos tenuerat, perdet.
5.28.1.2
[ Vet. XXI. Rec. XVI.] 55. In script. bene gesta interdum significant male gerenda; ac vice versa.-- Fortasse aliquos movet nos haec ita dixisse, quod quae bene ab amicis gesta sunt, male ab haereticis gerenda significent. Sed sic plerumque res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa: sicut aliquando res gesta, in facto causa damnationis est; in scripto autem prophetia virtutis. Quod verum citius ostendemus, si unum sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda proferamus. Quis namque audiens, non solum fidelium, sed ipsorum quoque infidelium, non omni modo detestetur quod David, in solario deambulans, Bersabee Uriae concupiscit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet pedes lavare. Qui protinus respondit, dicens: Arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea resquiescam? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debeat, tradit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum? Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae, carnali populo conjunctam, spiritali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritalis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat? Cujus nomen interpretatum dicitur, lux mea Dei. Judaicus 95 autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic Uriae David uxorem abstulit, sibique conjunxit: quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc, quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit; sibique conjunxit, quia se per illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens Judaico populo praecepit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat; ut spiritaliter mandata legis intelligat, et post tantam duritiam praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non possit. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, qui praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat; quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui isdem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur, quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata legis retinens implere renititur, ipse nimirum defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? quid Uria mundius dici potest? Sed rursus, per mysterium, quid David sanctius, quid Uria infidelius invenitur, quando et ille, per vitae culpam, in prophetia signat innocentiam; et iste, per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Non ergo incongrue per ea quae bene ab amicis Job gesta sunt, male ab haereticis gerenda signantur, dum virtus sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut ei in mysterio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.
5.28.1.3
SENSUS MORALIS.--[ Vet. XXII]. 56. Cur diabolus aliquando a tentatione quiescat.-- Igitur quia allegoriae mysteria membratim enodantes explevimus, nunc moralitatis intelligentiam raptim tangentes exsequamur. Ad obscuriora quippe disserenda mens properat; et si apertis diu involvitur, clausa, ut dignum est, pulsare praepeditur. Saepe antiquus hostis postquam menti nostrae tentationum certamen inflixerit, ab ipso suo certamine ad tempus recedit; non ut malitiae finem praebeat, sed ut corda quae per quietem secura reddiderit, repente rediens facilius inopinatus irrumpat. Hinc est quod ad tentandum beatum virum iterum redit, ejusque cruciatus expetit, quem tamen ei superna pietas retinendo concedit, dicens:
5.29.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXIX.
5.29.1
VERS. 6.-- Ecce in manu tua est, tantum animam illius serva.
5.29.1
Quandoque Deus nos deserit ut custodiat. Tentatio fit salva anima, ubi negatur consensus. Delectationis tamen vulnus poenitentia curandum.-- Sic quippe ille nos deserit, ut custodiat; sic custodit, ut tamen permisso tentationis articulo 96 statum nobis nostrae infirmitatis ostendat. Qui mox a facie Domini exiit, atque a planta pedis usque ad verticem acceptum feriendo vulneravit, quia nimirum cum licentiam percipit, a minimis incipiens, atque usque ad majora perveniens, quasi omne corpus mentis illatis tentationibus lacerando transfigit. Sed tamen ad animam feriendo non pervenit, quia cunctis cogitationibus interior, inter ipsa vulnera delectationum quae suscipit, arcani propositi intentio resistit; ut quamvis delectatio mentem mordeat, deliberationem tamen sanctae rectitudinis usque ad consensus mollitiem non inflectat. Debemus tamen per asperitatem poenitentiae ipsa delectationum vulnera tergere, et censura districtionis rigidae, si quid fluxum emanat in cogitatione, mundare. Unde bene mox subditur,
5.30.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXX [ Rec. XVII ].
5.30.1
VERS. 8.-- Quia testa saniem radebat.
5.30.1
Quia testa saniem radere est se judicando fragilitatemque suam contemplando peccatum purgare.-- Quid enim per testam, nisi vigor districtionis; quid per saniem, nisi fluxus illicitae cogitationis accipitur? Percussi ergo testa saniem radimus, cum post pollutiones cogitationis illicitae, nosmetipsos aspere dijudicando mundamus. Potest etiam testa fragilitas mortalitatis intelligi. Testa ergo saniem mundare, est mortalitatis cursum fragilitatemque pensare, et putredinem miserae delectationis abstergere. Nam dum quisque considerat, quam citius caro ad pulverem redeat, festine superat hoc, quod se de carne intus turpiter impugnat. Cum ergo ex tentatione prava mentem cogitatio influit, quasi ex vulnere sanies decurrit. Sed citius sanies tergitur, si in consideratione nostra fragilitas quasi in manu testa teneatur.
5.30.2
Cogitationes pravae non sunt spernendae.-- Neque enim parvi pendenda sunt quae, quamvis usque ad effectum non pertrahunt, tamen illicite in mente versantur. Hinc est quod quasi a vulneribus Redemptor noster saniem radere venerat, cum dicebat: Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis quod si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Sanies itaque tergitur, cum culpa non solum ab opere, sed etiam a cogitatione resecatur. Hinc est, quod Jerobaal cum a paleis frumenta excuteret, angelum vidit, ad cujus imperium protinus haedum coxit, quem super petram posuit, et jus carnium desuper effudit; quae angelus virga tetigit, eaque ignis exiens de petra consumpsit. Quid est enim frumentum virga caedere, nisi rectitudine judicii, a vitiorum paleis virtutum grana separare? Sed haec agentibus angelus apparet, quia tanto magis Dominus interiora denuntiat, quanto se studiosius homines ab exterioribus purgant. Qui occidi haedum praecipit, id est, omnem appetitum nostrae carnis immolari, carnesque super petram poni, et jus carnium desuper fundi. Quem alium signat petra, nisi eum, de quo per Paulum dicitur: Petra autem erat Christus. Carnes ergo super petram ponimus, cum corpus nostrum in Christi imitatione cruciamus. Jus etiam carnium desuper fundit, qui in conversatione Christi ipsas a se etiam carnales cogitationes exinanit. Quasi enim jus ex carne liquida in petram funditur, quando mens et a cogitationum carnalium fluxu vacuatur. Quae tamen mox angelus 97 virga tangit, quia intentionem nostram nequaquam potestas divini adjutorii deserit. De petra autem ignis exit, et jus carnesque consumit, quia afflatus a Redemptore spiritus, tanta cor nostrum flamma compunctionis concremat, ut omne quod in eo est illicitum et operis et cogitationis exurat. Quod ergo illic est jus in petram fundere, hoc est hic saniem testa mundare. Perfecta enim mens solerter invigilat, ut non solum perversa agere renuat, sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter liquatur tergat.[ Vet. XXIII.] Sed saepe de ipsa victoria bellum oritur, ut cum immunda cogitatio vincitur, victoris animus elatione pulsetur. Sic ergo mentem necesse est per munditiam erigi, ut tamen sollicite debeat in humilitate substerni.[ Rec. XXVIII.] Unde et cum de sancto viro diceretur, Testa saniem radebat, protinus apte subjungitur,
5.31.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXXI.
5.31.1
IBID.-- Sedens in sterquilinio.
5.31.1.1
Tentationis victor humilitatem servet. Elatio parva agentium, et magna de se sentientium. Elatio iniquorum, ubi alii peccant in quibus ipsi non peccent.-- In sterquilinio quippe sedere, est vilia de se quempiam et abjecta sentire. In sterquilinio nobis sedere, est ad ea quae illicite gessimus mentis oculos poenitendo reducere; ut cum ante nos peccatorum stercora cernimus, omne quod in animo de elatione surgit inclinemus. In sterquilinio sedet, qui infirmitatem suam sollicitus respicit, et sese de bonis, quae per gratiam perceperit, non extollit. An non apud se in sterquilinio Abraham sederat, qui dicebat: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? Aperte enim cernimus, in quo se apud se loco posuerat, qui pulverem se ac cinerem, etiam dum cum Deo loqueretur, aestimabat. Si igitur ita se despicit, qui usque ad honorem divinae collocutionis ascendit, sollicita intentione pensandum est qua poena illi feriendi sunt qui et ad summa non proficiunt, et tamen de minimis extolluntur. Nam sunt nonnulli, qui cum parva agunt, de semetipsis magna sentiunt: in altum mentem sublevant, et praeire se caeteros virtutum meritis putant. Hi nimirum apud se introrsus humilitatis sterquilinium deserunt, et elationis fastigia ascendunt; illum videlicet imitantes, qui primus se apud se extulit, sed elevando prostravit; illum imitantes, qui accepta conditionis dignitate contentus non fuit, dicens: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum. Unde et ei male conjuncta Babylonia, id est, confusa multitudo peccantium, dicit: Sedeo regina, et vidua non sum Quisquis ergo introrsus intumescit, in altum se apud semetipsum posuit. Sed eo se gravius in infimis deprimit, quo de se infima veraciter sentire contemnit. Sunt vero nonnulli qui nihil quidem virtutis agere student, sed tamen cum alios peccare conspiciunt, justos se in eorum comparatione suspicantur. Neque enim corda omnium una vel similis culpa transfigit. Hunc namque superbia illaqueat, illum forsitan ira supplantat, hunc autem avaritia cruciat, illum vero luxuria inflammat. Et plerumque contingit ut is quem superbia deprimit, alium respiciat qualiter ira succendat; et quia se ira non citius instigat, meliorem iracundo jam reputat, atque apud semetipsum quasi de justitia extollitur, quia pensare negligit vitium quo gravius tenetur. Plerumque contingit ut is quem avaritia sauciat, alium in luxuriae voragine mersum cernat; et quia se a pollutione carnali alienum respicit, 98 quibus ipse sordibus spiritalis vitii intrinsecus polluitur, non attendit; dumque in alio pensat malum quod ipse non habet, in se negligit considerare quod habet: sicque fit, ut dum ad aliena dijudicanda mens ducitur, proprii judicii lumine privetur; et eo durius contra aliena superbiat, quo sua negligentius ignorat.
5.31.1.2
[ Vet. XXIV.] 61. Humilitatem qui non perdat perfectus, intuitu culpae alienae. Tentatio interdum foris et intus pulsat.-- At contra hi, qui ad alta virtutum surgere veraciter appetunt, cum alienas culpas audiunt, mox cor ad proprias reducunt; et tanto rectius illas dijudicant, quanto verius istas deplorant. Quia igitur electus quisque in infirmitatis suae consideratione se comprimit, dicatur recte, quod vir sanctus in sterquilinio dolens sedet. Qui enim vere se humiliat, continuae considerationis oculo, quibus circumseptus sit delictorum sordibus proficiens pensat. Sciendam vero est quia plerumque in prosperis importuna tentatione mens tangitur; sed tamen aliquando et adversa exterius patimur, et intus tentationis impulsu fatigamur; ut et carnem flagella crucient, et tamen ad mentem carnalis suggestio inundet. Unde et bene post tot beati Job vulnera, adhuc subjuncta sunt etiam male suadentis uxoris verba, quae ait:
5.32.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXXII.
5.32.1
VERS. 9.-- Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo et morere.
5.32.1
Uxor Job male suadens, est carnalis cogitatio.-- Uxor quippe male suadens est carnalis cogitatio mentem lacessens. Saepe etenim, ut dictum est, et foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est enim quod Jeremias deplorat, dicens: Foris interficit gladius, et domi mors similis est. Foris enim gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta configit. Sed domï mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est. Hinc David ait: Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos. Qui enim in corde suo aura tentationis rapitur, quasi ante venti faciem pulvis elevatur. Et cum inter haec divina districtio percutit, quid aliud quam angelus Domini affligit?
5.32.2
Tentationem aliter electi, aliter reprobi excipiunt.-- Sed haec aliter aguntur a reprobis, aliter ab electis. Illorum namque corda ita tentantur, ut consentiant. Istorum vero, tentationes quidem suscipiunt, sed repugnant. Illorum mens delectabiliter capitur; et si ad tempus quod male suggeritur displicet, sed postmodum per deliberationem libet. Isti vero sic tentationum jacula excipiunt, ut semper resistendo fatigentur; et si quando usque ad delectationem tentata mens rapitur, ipsam tamen citius subreptionem suae delectationis erubescunt, et forti censura redarguunt quidquid intra se exsurgere carnale deprehendunt. Unde et bene mox subjungitur:
5.33.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXXIII. [ Rec. XIX ].
5.33.1
VERS. 10.-- Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?
5.33.1
Contra aspera aut blanda quomodo resistendum.-- Dignum quippe est ut sancta mens spiritali correptione comprimat, quidquid apud se carnale insolenter immurmurat; ne caro aut loquens aspera, ad impatientiam illam pertrahat, aut loquens blanda, ad libidinis fluxa dissolvat. Censura igitur virilis, illicitae cogitationis suggestionem redarguens, dissolutam turpitudinis mollitiem reprimat, dicens: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Et rursum consideratio munerum 99 cogitationis asperae impatientiam refrenet, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Quisquis autem subigere vitia appetit, et ad aeterna internae retributionis culmina, verae intentionis gressibus tendit, quo magis vallari se vitiorum bello undique conspicit, eo se virtutum armis robustius accingit; et tanto minus jacula metuit, quanto contra haec venientia fortiter pectus munit.
5.33.2
Vitia se sub virtutum specie tegunt.-- Sed plerumque dum contra hoc tentationum bellum fulciri magnis virtutibus nitimur, quaedam se nobis vitia sub specie virtutum tegunt, et quasi blanda ad nos facie veniunt; sed cujus adversitatis sint, discussa sentiuntur. Unde et amici beati Job quasi pro consolatione conveniunt, sed in contumelias erumpunt; quia insidiantia vitia virtutum faciem sumunt, sed hostili invectione nos feriunt. Nam saepe immoderata ira, justitia; et saepe dissoluta remissio, misericordia vult videri. Saepe incautus timor humilitas; saepe effrenata superbia appetit libertas apparere. Ad consolandum ergo amici veniunt, sed ad increpationis verba dilabuntur; quia nimirum vitia virtutum specie palliata, blanda quidem superficie inchoant, sed aspera nos contrarietate perturbant. Bene autem dicitur:
5.34.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXXIV.
5.34.1
VERS. 11.-- Condixerant enim sibi, ut pariter venientes visitarent eum.
5.34.1
Foedus adversum nos ineunt.-- Vitia quippe sibi sub virtutum praetextu condicunt, quia sunt quaedam quae adversum nos inter se quadam convenientia conjunguntur, sicut superbia et ira, remissio et timor. Vicina namque est ira superbiae, remissio timori. Condicendo ergo veniunt, quae contra nos sibi ex quadam pravitatis cognatione sociantur.[ Vet. XXV.] Sed si aerumnam nostrae captivitatis agnoscimus, si ex amore aeternae patriae in intimis dolemus, vitia, quae male laetis surrepunt, bene tristibus praevalere non possunt. Unde et bene subditur:
5.35.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXXV.
5.35.1
VERS. 12.-- Cumque elevassent procul oculos suos, non agnoverunt eum.
5.35.1
Afflictio fugat vitia.-- Afflictos enim nos vitia minime cognoscunt, quia triste cor mox ut pulsaverint, reprobata resiliunt; et quae nos laetos quasi noverant, quia penetrabant, moerentes cognoscere nequeunt, quia ipso nostro rigore franguntur. Sed antiquus hostis, quo in eis fortiter deprehendi se conspicit, eo illa sub virtutum imagine altius abscondit. Unde et subditur:
5.36.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXXVI.
5.36.1
IBID.-- Et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum, et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus.
5.36.1
Nisi sub virtutum specie illudant.-- Signatur enim pietas per ploratum, discretio per scissionem vestium, affectus operum per 100 pulverem capitum, humilitas per sessionem. Aliquando enim pium quid hostis insidians simulat, ut ad crudelitatis terminum deducat; sicut est, cum plecti per disciplinam culpam prohibet, quatenus quae hic non reprimitur, gehennae igne feriatur. Aliquando discretionis imaginem oculis objicit, et ad indiscretionis laqueos perducit; sicut est cum impulsu ejus pro infirmitate nobis plus alimentorum quasi discrete concedimus, sed indiscrete contra nos bella carnis excitamus. Aliquando affectum simulat bonorum operum, sed per hunc inquietudinem irrogat laborum; sicut est cum quis quiescere non valet, et quasi de otio judicari timet. Aliquando imaginem humilitatis ostentat, ut affectum utilitatis subtrahat; sicut est cum quosdam, plusquam sunt infirmos atque inutiles sibimetipsis asserit, ut dum se nimis indignos considerant, res in quibus prodesse proximis poterant, ministrare pertimescant.
5.36.2
Compunctio contra vitia munit.-- Sed haec vitia quae sub virtutum specie antiquus hostis occultat, valde subtiliter manus compunctionis examinat. Qui enim veraciter intus dolet, quae agenda foras, quae non agenda sint, fortiter praevidet. Si enim nos virtus compunctionis in intimis afficit, omnis strepitus pravae suggestionis obmutescit. Unde et sequitur:
5.37.1
LIBER TERTIUS. Totum caput secundum libri Job, ad modum superiorum librorum, historice, allegorice ac moraliter explanat. CAPUT XXXVII.
5.37.1
VERS. 13.-- Et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem.
5.37.1
Qui vitia ad virtutis usum possunt famulari.-- Si enim cor veraciter dolet, linguam contra nos vitia non habent. Nam cum plene vita rectitudinis quaeritur, supervacua suggestio pravitatis obturatur. Saepe autem si forti nos studio contra vitiorum incentiva stringimus, ipsa etiam vitia ad usum virtutis immutamus. Nonnullos namque ira possidet: sed hanc, dum rationi subjiciunt, in sancti zeli ministerium vertunt. Nonnullos superbia erigit; sed dum divinae formidini animum inclinant, hanc ad defensionem justitiae in vocem liberae auctoritatis immutant. Nonnullos fortitudo carnis illecebrat; sed dum exercendis piis operibus corpus subdunt, unde iniquitatis stimulum passi sunt, inde pietatis lucra mercantur. Unde et bene isdem beatus Job post multa certamina hostiam pro amicis immolat. Quos enim per contentionem diu hostes pertulit, quandoque per sacrificium cives reddit; quia dum vitiosas quasque cogitationes subigendo in virtutes vertimus, tentationum adversa studia per intentionis hostiam, quasi ad amica corda permutamus. Haec nos in tribus voluminibus tripliciter disseruisse sufficiat. In ipso namque operis hujus exordio velut in molem nasciturae arboris, linguae radicem fiximus, ut expositionis ramos postmodum, prout singula expetunt loca, producamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note