Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Moralia
Gregorius IMora 6 · 21427-moraliMore by Gregorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 21427 Morali
6.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT PRIMUM. PRAEFATIO.
6.1
101 Scripturae littera aliquando sibi contradicit. Scripturae sensus ab humilibus assiduitate legendi penetratur.-- Qui textum considerat, et sensum sacrae locutionis ignorat, non tam se eruditione instruit, quam ambiguitate confundit, quia nonnunquam sibi litterae verba contradicunt; sed dum a semetipsis per cotrarietatem dissident, lectorem ad intelligentiam veritatis mittunt. Quid enim est quod Salomon ait: Melius est comedere et bibere; et non longe post subjicit: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii? Cur luctum convivio praetulit, qui prius esum potumque laudavit? Si enim per electionem bonum est comedere et bibere, procul dubio esse melius debet ad domum gaudii, quam ad domum lamenti properare. Hinc est quod iterum dicit: Laetare, juvenis, in adolescentia tua. Et paulo post subjicit: Adolescentia enim et voluptas vana sunt. Quid est hoc quod vel prius reprehendenda praecipit, vel post praecepta reprehendit, nisi quod ipsis litterae verbis innuit, ut qui difficultatem exterius patitur, veritatis intelligentiam consideret, quam sequatur? quae nimirum veritatis intelligentia cum per cordis humilitatem quaeritur, legendi assiduitate penetratur. Sicut enim ignotorum hominum facies cernimus, et corda nescimus, sed si familiari eis locutione conjungimur, usu colloquii eorum etiam cogitationes indagamus; ita cum in sacro eloquio sola historia aspicitur, nihil aliud quam facies videtur; sed si huic assiduo usu conjungimur, ejus nimirum mentem quasi ex collocutionis familiaritate penetramus. Dum enim alia ex aliis colligimus, facile in ejus verbis agnoscimus, aliud esse quod intimant, aliud quod sonant. Tanto autem quisque notitiae illius extraneus redditur, quanto in sola ejus superficie ligatur.
6.2
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT II.
6.2
Imprecationes Job intelligi ad litteram sine absurditate nequeunt.-- Ecce enim quod beatus Job diei suo maledixisse describitur dicens: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo, si superficie tenus attenditur, quid his verbis reprehensibilius invenitur? Quis autem nesciat, diem in quo natus est nequaquam tunc stare potuisse? Modus quippe est temporis, ut statum non habeat mansionis. Quia enim per ventura tendit ad esse, semper ex praeteritis festinat non esse. Cur ergo vir tantus malediceret rei, quam nequaquam subsistere non ignoraret? Sed fortasse aliquis dicat, quod ex eo pondus virtutis ejus aspicitur, quia tribulatione commotus, illi rei maledictum 102 irrogat quae constat quod minime subsistat. Sed hoc citius perspecta ratio destruit, quia si subsistebat res cui malediceret, perniciosum maledictum intulit: si autem non subsistebat, otiosum. Quisquis vero ejus spiritu plenus est, qui ait: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, rationem reddent de eo in die judicii, ita otiosa admittere, sicut etiam perniciosa formidat. Cui adhuc sententiae adjungitur: Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non sit in recordatione, et non illustret lumine: obscurent eum tenebrae et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Noctem illam tenebrosus turbo possideat, sit nox illa solitaria, nec laude digna; exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae. Dies qui elapsus cursu temporis scitur, cur verti in tenebras dicitur? Et cum constaret quia non subsisteret, cur optatur ut eum umbra mortis obscuret; vel quae caligo occupat, quae implicatio amaritudinis involvit; aut quis noctem tenebrosus turbo possidet, quam nullus status tenet? Aut quomodo optatur fieri solitaria, quae transeundo jam fuerat nulla? Aut lucem quomodo exspectat, quae et sensu caret, et in proprio statu non permanet? Quibus adhuc verbis subjicit:
6.3.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT III.
6.3.1
Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus? Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.
6.3.2
Argumenti propositi confirmatio. Qui liberarentur homines ab originali peccato, ante institutum baptismum.-- Nunquid si egressus ex utero statim periisset, retributionis meritum ex hac ipsa perditione conciperet? Nunquid aeterna requie abortivi perfruuntur? Quisquis enim regenerationis unda non solvitur, reatu primi vinculi ligatus tenetur. Quod vero apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierant, mysterium circumcisionis. Nam quia unusquisque cum primi parentis culpa concipitur, Propheta testatur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Et quia is quem salutis unda non diluit, originalis culpae supplicia non amittit, aperte per semetipsam Veritas perhibet, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam. Quid est ergo quod in vulva se mortuum fuisse desiderat, et potuisse se quiescere ejusdem mortis beneficiis sperat, dum constet quod nequaquam eum requies vitae susciperet, si a reatu illum originalis culpae 103 nequaquam divinae cognitionis sacramenta liberassent? Qui adhuc cum quibus quiescere potuisset, adjungit dicens: Cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines. Quis ignoret quod reges terrae ac consules eo a solitudine longe sunt, quo innumeris obsequentium cuncis constipantur? Vel quam difficile hi ad requiem tendunt, qui tam duris rationum multiplicium nexibus astringuntur? Scriptura attestante, quae ait: Judicium durissimum in his qui praesunt fiet. Unde in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo. Qui adhuc quos in eadem requie socios habuisset, insinuat dicens: Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento. Rarum valde est ut qui aurum possident, ad requiem tendant, dum per semetipsam Veritas dicat: Difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum. Nam qui hic multiplicandis divitiis inhiant, quae alterius vitae gaudia sperant? Quod tamen, ut Redemptor noster valde rarum, et ex solo divino miraculo evenire posse monstraret: Apud homines, inquit, hoc impossibile est, apud Deum autem possibilia omnia sunt. Quia igitur verba haec in superficie a ratione discordant, ipsa jam littera indicat, quod in eis sanctus vir juxta litteram nihil dicat.
6.4
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT IV [ Vet. III ].
6.4
Nec David nec Jeremiae imprecationes ad litteram accipiendae.-- Sed si prius in sacro eloquio alia maledicta discutimus, hoc quod beati Job ore prolatum est, subtilius indagamus. Quid est enim, quod David, qui retribuentibus sibi mala non reddidit, cum Saul et Jonathas bello occumberent, Gelboe montibus maledicit, dicens: Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniat super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo?[ Rec. IV.] Quid est quod Jeremias, cum praedicationem suam cerneret audientium difficultate praepediri, maledicit dicens: Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus? Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente deliquerunt, quatenus in eis nec ros nec pluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine sententiae sermo siccaret? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri Mediatoris exprimitur; non immerito per Gelboe montes superba Judaeorum corda signantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et bene dicitur: Ut agri primitiarum esse non possint. Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferunt, quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos, quos invenerit, suscipiet; et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient. Possunt tamen idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructus exarescente terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam 104 acciperent, qui apud se mortem regis suscipere iniquitate sua exigente meruissent.[ Vet. IV.] Sed quid est quod a Propheta maledictionis sententiam vir ille suscepit, qui nativitatem illius patri nuntiavit? Hoc nimirum tanto intrinsecus majori mysterio plenum est, quanto extrinsecus humana ratione vacuum. Nam si quid exterius rationabile fortasse sonuisset, nequaquam nos ad studium interioris intellectus accenderet. Eo ergo nobis plenius aliquid intus innuit, quo foris rationabile nihil ostendit. Si enim ex matris suae utero hoc in mundo propheta affligendus prodiit, nativitatis ejus nuntius quid deliquit? Sed quid persona prophetae fluctuantis, nisi per poenae meritum veniens humani generis mutabilitas designatur? Et quid per patrem illius, nisi iste de quo nascimur mundus exprimitur? Et quis est ille vir qui nativitatem nostram patri annuntiat, nisi antiquus hostis, qui cum nos in cogitationibus fluctuare considerat, malorum mentes, qui ex auctoritate hujus mundi praeeminent, ad persuasionem nostrae deceptionis instigat; cumque nos agere infirma conspexerit, ea quasi fortia favoribus extollit, et quasi natos masculos loquitur, cum corruptores veritatis per mendacium nos exstitisse gratulatur? Patri ergo masculum natum denuntiat, quando huic mundo eum, quem persuaserit, factum innocentiae corruptorem demonstrat. Nam cum cuilibet peccanti ac superbienti dicitur, Fecisti sicut vir, quid aliud quam natus masculus in mundo perhibetur? Jure itaque vir, qui masculum natum nuntiat, maledicitur, quia ipso ejus nuntio reprobum gaudium nostri corruptoris indicatur. His ergo Scripturae sacrae maledictionibus discimus quid apud beatum Job in voce maledictionis inquiramus, ne quem Deus post vulnera et verba remunerat, lector verba ejus redarguere non intelligens praesumat. Quia igitur utcunque haec quae in praefatione fuerant exquirenda distinximus, verba jam historiae disserentes exsequamur.
6.5.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT PRIMUM [ Rec. V ].
6.5.1
VERS. 1- 3.-- Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, dicens: Pereat dies in qua natus sum.
6.5.1.1
HISTORICUS ET MYSTICUS SENSUS.-- Job ex impatientia maledictum non protulit.-- Non est neglecte disserendum quod dicitur, Aperuit os suum. Scriptura enim sacra ex his quae tenuiter praemittit, reverenter exspectanda indicat quae subjungit. Sicut enim clausa vascula quid intus habeant ignoramus, aperto vero ore vasculorum quid intrinsecus contineatur agnoscimus; ita sanctorum corda, quae clauso ore occulta sunt, aperto ore deteguntur; et cum cogitationes detegunt, os aperire referuntur, ut intenta mente, quasi apertis vasculis, quid intus contineant festinemus cognoscere, ac nosmetipsos eorum intimo odore recreare. Unde et sublimia praecepta Domino in monte dicturo praemittitur: Aperiens os suum dixit( Matth. V, 2); quamvis illic et hoc accipi debeat, quia tunc os suum in praeceptis aperuit, in quibus dudum aperuerat ora prophetarum. Valde autem solerter intuendum est quod dicitur, Post haec, ut nimirum rei virtus quae agitur veraciter ex tempore sentiatur. Prius enim vastitas rerum, exstinctio pignorum, 105 dolor vulnerum, persuasio conjugis, adventus amicorum describitur, qui scidisse vestes, exclamantesque flevisse, pulvere capita conspersisse, et diu considentes in terra tacuisse memorantur, ac deinde subjungitur: Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo; ut ipso videlicet narrationis ordine perpendatur quia nequaquam maledictum per impatientiam protulit, qui ad maledictionis vocem amicis adhuc tacentibus erupit.[ Vet. V.] Si enim ira motus malediceret, audito damno substantiae, cognita morte filiorum, eum procul dubio ad maledictionem dolor excitaret. Sed quid tunc dixit audivimus. Ait namque: Dominus dedit, Dominus abstulit. Rursum, si ira motus malediceret saltem percussus in corpore, vel male suasus a conjuge, maledictum inferre potuisset. Sed quid tunc respondit agnovimus. Ait namque: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Post haec vero describitur, quia amici veniunt, flent, consident, tacent; moxque subjungitur hoc, quod diei suo maledixisse perhibetur. Nimis itaque incongruum est ut suspicemur eum, nullo instigante, nullo pulsante, ex impatientia ad vocem maledictionis erumpere, quem nimirum novimus inter damna rerum mortemque filiorum, inter vulnera corporis, inter verba male suadentis uxoris, magna creatori praeconia humili mente reddidisse. Patefecit ergo qua mente haec quietus dixerit, qui tot Dei laudes etiam percussus emanavit. Neque enim postmodum non percussus superbire potuit, quem et in percussione dolor humilem ostendit. Sed cum certo novimus quod maledictum sacra Scriptura prohibet, cur recte aliquando fieri dicimus quod vitari eodem sacro eloquio non ignoramus?
6.5.1.2
[ Rec. VI.] 2. Maledictum aliud ex judicio, aliud ex vindicta.-- Sciendum vero est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae, ipsi primo homini peccanti prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo. Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi. Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli apostoli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere. Et rursum: Neque maledici regnum Dei possidebunt. Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere homo prohibetur; quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi examine et virtute justitiae.[ Vet. VI.] Cum vero sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto debeant ferire, cognoscunt; et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecuniam Simonem, sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Qui enim non ait, est; sed sit, non indicativo, sed optativo modo se haec dixisse 106 signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos. Quorum utrorumque sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis sententia promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur, usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur, quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.
6.5.2.1
Maledictio Job ex rectitudine judicis.-- Igitur si subtiliter beati Job verba pensamus, non est ejus maledictio ex malitia delinquentis, sed ex rectitudine judicis; non est ira commoti, sed doctrina tranquilli. Qui enim tam recta maledicens intulit, non perturbationis vitio succubuit, sed doctrinae magisterium impendit. Vidit quippe amicos cum clamore flere, vidit vestes scindere, vidit pulvere capita conspersisse, vidit consideratione suae percussionis obmutescere; et vir sanctus inspexit, quia hi qui prospera temporalia requirebant, ex comparatione mentis propriae eum temporali fractum adversitate crediderant. Perspexit quod transitoria afflictione percussum desperate non flerent, nisi ipsi desperatam mentem ab spe incolumitatis internae subtraherent; et dum erumpit foras in vocem doloris, vulneratis intus ostendit virtutem medicaminis, dicens:
6.5.2.2
Pereat dies in qua natus sum.
6.5.2.3
[ Rec. VII.] 4. Maledicit diei mutabilitatis, ex intuitu aeternitatis.-- Quid enim debet per diem nativitatis, nisi omne hoc tempus nostrae mortalitatis intelligi? quod quandiu nos in hac nostrae mutabilitatis corruptione retinet, aeternitatis nobis incommutabilitas non apparet. Qui igitur diem jam aeternitatis videt, aegre diem suae mortalitatis sustinet. Et notandum quia non ait, Pereat dies in qua conditus: sed, Pereat dies in qua natus sum. In die quippe justitiae homo est conditus, sed jam in tempore culpae natus. Adam enim conditus, sed Cain primus natus est. Quid est ergo diei nativitatis maledicere, nisi aperte dicere: Dies mutabilitatis pereat, et lumen aeternitatis erumpat.
6.5.2.4
[ Vet. VII.] 5. Tempus mutabilitatis nostrae aliquando penitus periturum. Dies qui hic ita optatur perire ut male sit, est apostata spiritus.-- Sed quia perire duobus modis dicere solemus( aliter enim perire dicimus, quando aliquid optamus ut non sit; et aliter perire dicimus, quando optamus ut male sit), hoc, quod de hoc die subditur, Obscuret eum caligo, et involvatur amaritudine, liquido ostenditur quia dies iste non ita ut non sit, sed ita perire optatur, ut male sit. Involvi enim amaritudine non potest quod omni modo perditum non est penitus. Hoc autem tempus nostrae mutabilitatis non quandoque ita periturum, id est, transiturum est, ut male sit; sed ut penitus non sit, angelo in sacro eloquio attestante, qui ait: Per viventem in saecula, quia tempus jam non erit. Nam etsi Propheta dicit, Erit tempus eorum in aeternum, quia per momenta tempus deficit, nomine temporis eorum defectum vocavit, ostendens quod sine omnimodo defectu deficiunt hi qui a visionis intimae consolatione separantur. Quia 107 ergo nostrae mortalitatis hoc tempus non ita ut male sit, sed ita perit ut non sit; quaerendum est quid sit quod non ita ut non sit, sed ita perire optatur ut male sit. Humana enim anima, seu angelicus spiritus ita immortalis est, ut mori possit; ita mortalis, ut mori non possit. Nam beate vivere, sive per vitium, sive per supplicium perdit. Essentialiter autem vivere, neque per vitium, neque per supplicium amittit. A qualitate enim vivendi deficit, sed omni modo subsistendi interitum nec moriens sentit. Ut ergo breviter dixerim, et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis.[ Rec. VIII.] Dum igitur dies ut pereat optatur, et paulo post involvendus amaritudine dicitur; quem credamus, quod vir sanctus diei nomine exprimere voluit, nisi apostatam spiritum, qui in vivendi essentia etiam moriendo subsistit? quem perditio vitae non subtrahit, quia in aeterno dolore positum, servando mors immortalis exstinguit: qui jam a beatitudinis gloria dejectus, adhuc optatur ut pereat, ut videlicet retrusus dignis suppliciis, etiam tentandi licentiam amittat.
6.5.2.5
[ Vet. VIII, Rec. IX]. 6. Qua ratione dies, quave nox sit. Quid ei optetur, dum ut pereat optatur.-- Is nimirum diem se exhibet, quia per prospera illicit; sed in noctis tenebras desinit, quia ad adversa perducit. Diem namque ostendebat, cum diceret, In quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii; sed noctem intulit, cum ad mortalitatis tenebras perduxit. Dies itaque est, illata promissio meliorum; sed nox est, exhibita ipsa experientia calamitatum. Antiquus hostis dies est per naturam bene conditus; sed nox est per meritum ad tenebras delapsus. Dies est, cum pollicendo bona, humanis aspectibus lucis se angelum simulat, Paulo attestante qui ait, Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis, sed nox est, cum mentes consentientium erroris tenebris obscurat. Vir ergo sanctus in dolore proprio causam totius humani generis deflens, et nihil speciale omni modo in speciali vulnere cogitans, reducat ad animum originem culpae; et consideratione justitiae, dolorem temperet poenae. Videat humanum genus unde quo cecidit, et dicat: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo. Ac si aperte dicat: Pereat spes ab apostata angelo illata, qui diem se simulans, ex promissione divinitatis emicuit; sed noctem se exhibens, lucem nobis nostrae immortalitas obscuravit. Pereat antiquus hostis, qui lucem promissionis ostendit, et peccati tenebras contulit; qui quasi diem se blandiendo innotuit, sed usque ad tenebrosam noctem ex impressa cordis caecitate perduxit. Sequitur:
6.6.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT II.
6.6.1
VERS. 4.-- Dies ille vertatur in tenebras.
6.6.1
Vertitur in tenebras, cum quae promittit prospera, intelliguntur adversa.-- Quasi lucet dies iste mentibus hominum, cum pravitatis ejus persuasio prospera creditur, et qualis sit intrinsecus non videtur. Sed cum iniquitas illius, sicut est, agnoscitur, dies falsae promissionis quasi quibusdam ante judicii nostri oculos tenebris obscuratur; quia videlicet qualis est ex merito, talis perspicitur in blandimento. In tenebras ergo dies vertitur, quando adversa intelligimus, etiam quae prospera suadendo pollicetur. In tenebras dies vertitur, quando antiquus hostis qualis est saeviens, talis a nobis perspicitur etiam sub blandimentis latens; ne fictis prosperitatibus quasi ex diei lumine illudat, et veris miseriis ad 108 peccati tenebras pertrahat. Sequitur:
6.7.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT III [ Vet. IX ].
6.7.1
IBID.-- Non requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine.
6.7.1
Cur humana natura reparata, non angelica.-- Omnipotens Deus sicut ex nihilo bona facere potuit, ita, cum voluit, per incarnationis suae mysterium etiam perdita bona reparavit. Duas vero ad intelligendum se creaturas fecerat, angelicam videlicet, et humanam: utramque vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis fregit. Sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne gestavit. Angelus namque solummodo spiritus, homo vero et spiritus est et caro. Misertus ergo creator ut redimeret, illam ad se debuit reducere, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse; et eo altius debuit apostatam angelum repellere, quo cum a persistendi fortitudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit. Unde recte Psalmista, cum misertum Redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque causam misericordiae expressit, dicens: Et memoratus est, quia caro sunt( Psal. LXXVII, 39).[ Rec. X.] Ac si diceret: Quo eorum infirma vidit, eo districte culpas punire noluit. Est adhuc aliud, quo et perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit, quia nimirum angelus sua malitia cecidit, hominem vero aliena prostravit. Quia ergo humanum genus ad lucem poenitentiae Redemptoris adventu reducitur, apostata vero angelus ad restaurationis lucem nulla spe veniae, nulla conversionis emendatione revocatur; dicatur recte: Non requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine. Ac si aperte diceretur: Quia ipse tenebras intulit, toleret sine fine quod fecit; nec unquam lumen pristini status recipiat, quia hoc etiam non suasus amisit. Sequitur:
6.8.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT IV.
6.8.1
VERS. 5.-- Obscurent eum tenebrae et umbra mortis.
6.8.1
Diabolum erroris caecitas sic obruit, ut ad poenitentiae lucem non sit resurrecturus.-- Per umbram mortis, oblivio debet intelligi; quia sicut mors interimit vitam, ita oblivio exstinguit memoriam. Quia ergo apostata angelus aeternae oblivioni traditur, umbra mortis obscuratur. Dicatur igitur: Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; id est, sic eum erroris sui caecitas obruat, ut nequaquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat. Sequitur:
6.9.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT V [ Vet. X ].
6.9.1
IBID.-- Occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
6.9.1
Quid nunc patiatur, et quid passurus sit post judicium.-- Antiquus hostis nequitiae suae vinculis astrictus, aliud est quod nunc patitur, aliud quod in fine patietur. Quia enim a lucis intimae ordine cecidit, nunc semetipsum intrinsecus erroris caligine confundit. Sed post hoc amaritudine involvitur, quia ex merito spontaneae caliginis aeterno gehennae tormento cruciatur. Dicatur ergo: Is qui serenitatem lucis intimae perdidit, quid est quod ante extremum supplicium tolerat? Occupet eum caligo. Subjungatur etiam, quae illum poena subsequens etiam sine termino devastat: Involvatur amaritudine. Omne quippe quod involutum est finem suum quasi nusquam indicat; quia sicut non ostendit quo incipit, ita non detegit quo desistit. Involvi ergo amaritudine antiquus hostis dicitur, quia superbiae ejus supplicia non solum omnimoda, sed etiam infinita praeparantur. Quae videlicet ejus poena tunc initium accipit, cum districtus ad extremum judicium judex venit. Unde et bene subditur:
6.10.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. 109 CAPUT VI [ Rec. XI ].
6.10.1
VERS. 6.-- Noctem illam tenebrosus turbo possideat.
6.10.1
Quanta tempestate ad aeterna supplicia raptus.-- Scriptum quippe est: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. Tenebrosus ergo turbo hanc noctem possidet, quia apostatam spiritum a conspectu districti judicis ad aeterna supplicia, pavenda illa tempestas rapit. Turbine ergo nox ista possidetur, quia superba ejus caecitas districta animadversione percutitur. Sequitur:
6.11.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT VII.
6.11.1
IBID.-- Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
6.11.1
Quid diei mensis et anni nomine, in verbis Job intelligendum.-- Annum praedicationem supernae gratiae non inconvenienter accipimus; quia sicut in anno congestis diebus tempus perficitur, ita in superna gratia virtutum multiplex vita completur. Potest per annum etiam multitudo intelligi redemptorum; quia sicut ex dierum multitudine annus ducitur, ita ex collectione bonorum omnium, illa electorum innumerabilis universitas expletur. Hunc namque annum perfectae multitudinis Isaias praedicat, dicens: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domini. Annus enim placabilis Domini praedicatur, cum futura plebs fidelium veritatis lumine illustranda praedicitur. Quid vero per dies, nisi singulae quaeque electorum mentes; quid per menses, nisi multiplicatae eorum Ecclesiae, quae unam catholicam faciunt, designatur? Illa ergo nox non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus; quia antiquus hostis superbiae suae tenebris pressus, adventum quidem Redemptoris conspicit, sed nequaquam ad veniam cum electis redit. Hinc enim scriptum est: Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.[ Rec. XII.] Idcirco namque Redemptor noster non angelus, sed homo factus est, quia hoc procul dubio fieri debuit, quod redemit; ut et perditum angelum non apprehendendo desereret, et hominem in semetipso apprehendendo repararet.[ Vet. XI.] Possunt etiam dies hi qui in interna luce permanent, angelici spiritus; menses autem, eorum ordines et dignitates intelligi. Singuli enim quique spiritus, quia lucent, dies sunt. Sed quia certis quibusdam dignitatibus distinguuntur, ut alii throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates sint; pro hac ipsa distributione agminum, menses vocantur. Sed quia antiquus hostis nequaquam ad meritum lucis, nequaquam ad ordinem supernorum agminum reducitur: nec in diebus anni, nec in mensibus numeratur. Sic quippe illum perpetratae superbiae caecitas gravat, ut ultra ad illa claritatis intimae agmina superna non redeat. Nequaquam jam stantibus lucis dignitatibus admiscetur, quia tenebrarum suarum merito semper ad ima deprimitur. Qui quia ab illa patriae coelestis frequentia exsors in perpetuum permanet, recte adhuc subjungitur:
6.12.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT VIII.
6.12.1
VERS. 7.-- Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
6.12.1
Diabolus redempto homine et idolis reprobatis fit solitarius et sine laude.-- Nox illa solitaria efficitur, quia distinctione perpetua a frequentia patriae supernae separatur. Quod tamen intelligi et aliter potest, ut videlicet hominem, quem sibi socium ad perditionem fecerat, 110 amittat; et solus cum suo corpore hostis pereat, dum multos quos destruxerat, Redemptoris gratia reformat. Solitaria ergo nox efficitur, cum sublatis eis qui electi sunt, solus hostis antiquus aeternis ignibus gehennae mancipatur. Bene autem dicitur: Nec laude digna. Cum enim humanum genus, erroris tenebris pressum, deos lapides crederet, per hoc quod idolis serviebat, quid aliud quam seductoris sui facta laudabat? Unde bene per Paulum dicitur: Scimus, quia nihil est idolum; sed quae immolant gentes, daemoniis immolant. Qui ergo idolorum venerationi substrati sunt, quid aliud quam noctis tenebras laudaverunt? Sed ecce jam cernimus, quia nox illa non esse laude digna cognoscitur, cum jam a redempto humano genere idolorum veneratio reprobatur; et solitaria nox relinquitur, quia cum damnato apostata spiritu ad tormenta non itur. Sequitur:
6.13.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT IX.
6.13.1
VERS. 8.-- Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
6.13.1
A Christo ejus malitia jam destruitur; in fine mundi potentia exstinguetur.-- In translatione veteri ita non dicitur; sed, Maledicat eam, qui maledixit diem, qui capturus est grandem cetum. Quibus verbis aperte ostenditur quod a sancto viro in fine mundi ventura Antichristi perditio praevidetur. Malignus namque spiritus, qui per meritum nox est, diem se in mundi fine simulat, cum se quasi Deum hominibus ostentat, cum claritatem sibi Divinitatis fallaciter tribuit, et se supra omne quod Deus vel dicitur, vel colitur, extollit. Noctem igitur maledicit, qui maledicit diem; quia ille nunc ejus malitiam destruit, qui illustratione adventus sui tunc etiam potentiam ejus fortitudinis exstinguet. Unde et bene subjungitur: Qui capturus est grandem cetum. Hujus enim ceti fortitudo in aquis capitur, quia antiqui hostis versutia baptismi sacramento superatur.
6.13.2
Electi angeli ejus doli tenebras nobis indicant.-- Sed quod translatione veteri de auctore omnium dicitur, hoc translatione hac, quae ad nos ex Hebraeo est Arabicoque sermone derivata, de electis ejus angelis memoratur De his namque dicitur: Maledicant ei qui maledicunt diei.[ Rec. XIII.] Diem se quippe iste superbiens spiritus ostentare etiam angelicis potestatibus voluit, cum se super caeteros quasi in potentia divinitatis extollens; tot post se ad interitum legiones traxit. Sed hi nimirum, qui in auctore suo humili corde perstiterunt, cum errori ejus noctem inesse conspicerent, diem claritatis illius de semetipsis humilia sentiendo calcaverunt: qui nunc nobis doli ejus tenebras indicant, et quam sit illius despicienda ficta claritas, demonstrant. Dicatur ergo de tenebrosa nocte, quae humanae infirmitatis oculos claudit: Maledicant ei, qui maledicunt diei, id est, illi electi spiritus erroris ejus tenebras damnando denuntient, qui magnitudinem claritatis illius jam ab exordio fictam vident. Bene autem subditur: Qui parati sunt suscitare Leviathan. Leviathan quippe intepretatus dicitur additamentum eorum. Quorum scilicet, nisi hominum? Recta autem additamentum eorum dicitur, quia postquam primam culpam mala suggestione intulit, hanc quotidie augere gravioribus persuasionibus non desistit. Vel certe per exprobrationem Leviathan vocatus est, id est, additamentum hominum dictus. Eos namque in paradiso immortales reperit; sed divinitatem immortalibus 111 promittendo, quasi eis aliquid ultra quam erant se addere spopondit. Sed dum blande non habita se daturum perhibuit, callide et habita subtraxit. Unde et eumdem Leviathan ita propheta describit dicens: Super Leviathan serpentem vectem, super Leviathan serpentem tortuosum. Leviathan quippe iste in eo, quod se addere homini spopondit, tortuosis ad eum sinibus irrepsit; quia dum falso impossibilia promisit, vere et possibilia sustulit.[ Vet. XII.] Quaerendum vero nobis est cur qui serpentem dixerat, tortuosumque illico subjungens, interposuit vectem, nisi forte quod in serpentis tortitudine fluxa mollities, in vecte autem est duritia rigiditatis. Ut ergo hunc et durum signaret, et mollem; et vectem nominat, et serpentem. Durus quippe est per malitiam, mollis per blandimenta. Vectis ergo dicitur, quia usque ad necem percutit; serpens autem, quia se per insidias molliter infundit.
6.13.3
Diabolum electi angelorum in puteo abyssi clausum premunt.-- Sed hunc Leviathan electi angelorum spiritus nunc in puteo abyssi clausum premunt. Unde scriptum est: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua: et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum. Quem tamen in mundi fine ad apertiora certamina revocant, et totum contra nos in suis viribus ralaxant. Unde et illic rursum scriptum est: Cum completi fuerint mille anni, solvetur Satanas. Ille enim apostata angelus, quia ita conditus fuerat, ut angelorum caeteris legionibus emineret, ita superbiendo succubuit, ut hunc stantium angelorum ditioni substratus sit; quatenus vel nunc ad utilitatem nostram eis ministrantibus religatus lateat, vel tunc ad probationem nostram eis relaxantibus, totis se contra nos suis viribus solutus exerceat. Quia igitur hi electi spiritus superbum apostatam comprimunt, qui humiles hunc sequi noluerunt, ipsisque administrantibus disponitur, ut ad intentionem aperti certaminis destruendus funditus quandoque revocetur, dicatur recte: Qui parati sunt suscitare Leviathan. Quia tamen hostis callidus ad aperta bella necdum suscitatus est, quomodo quorumdam mentes nox ista nunc latenter obscuret, insinuet. Sequitur:
6.14.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT X [ Vet. XIII, Rec. XIV ].
6.14.1
VERS. 9.-- Obtenebrentur stellae caligine ejus.
6.14.1
Stellae aliquando sancti, aliquando hypocritae in Scripturis dicuntur. Hypocritarum lux obscuratur aperto errore.-- In Scriptura sacra stellarum stellarum nomine aliquando sanctorum justitia, quae in hujus vitae tenebris lucet, aliquando vero hypocritarum fictio demonstratur, qui bona quae faciunt, ad percipiendas laudes hominibus ostendunt. Si enim recte viventes, stellae non essent, nequaquam Paulus discipulis diceret: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Rursum, si inter eos qui recta agere videntur, quidam de actione sua retributionem favoris humani non quaererent, nequaquam stellas Joannes ruere a coelestibus videret, dicens: Misit draco caudam, et traxit tertiam partem stellarum. Draconis enim cauda stellarum pars trahitur, quia extrema persuasione Antichristi quidam qui videntur lucere rapientur. 112 Stellas namque in terram trahere, est eos qui videntur studio vitae coelestis inhaerere, ex amore terreno iniquitate aperti erroris involvere. Sunt namque nonnulli qui ante humanos oculos velut magnis operibus lucent; sed quia haec ipsa opera a mundo corde non prodeunt, capti in occultis cogitationibus, noctis hujus tenebris obscurantur; qui saepe ea quae mundo corde non faciunt, etiam opera amittunt. Quia ergo nox praevalere permittitur, quando et inter bona opera cordis intentio minime mundatur, dicatur recte: Obscurentur stellae caligine ejus; id est, contra eos qui ante humanos oculos quasi bonis operibus splendent, malitia antiqui hostis obscura praevaleat; et hoc, quod ante humana judicia sumpserant, lumen laudis deponant. Caligine quippe noctis obscurantur, cum eorum vita aperto errore confunditur; ut nimirum tales etiam foris in actione appareant, quales apud semetipsos intus divino parere judicio non formidant. Sequitur:
6.15.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XI [ Vet. XIV ].
6.15.1
IBID. Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.
6.15.1.1
Christus cum bonis una est persona, et diabolus una cum reprobis. Qui prava agunt, aut recta non recto corde, mercedem aeternam frustra sperant.-- In Evangelio Veritas dicit: Ego sum lux mundi. Sicut autem isdem Redemptor noster una persona est cum congregatione bonorum; ipse namque caput est corporis, et nos hujus capitis corpus; ita antiquus hostis una persona est cum cuncta collectione reproborum, quia ipse eis ad iniquitatem quasi caput praeeminet, illi autem dum ad persuasa deserviunt, velut subjunctum capiti corpus inhaerent. Quod ergo de hac nocte, id est antiquo hoste dicitur, dignum est ut ad corpus ejus, id est ad iniquos quosque, derivetur. Quia igitur Redemptor humani generis lux est, quid est quod de hac nocte dicitur: Exspectet lucem, et non videat: nisi quod sunt nonnulli qui fidem, quam operibus destruunt, tenere se sermonibus ostendunt? De quibus per Paulum dicitur: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Hi nimirum aut prava sunt quae faciunt, aut recta opera non recto corde sectantur. Non enim de suis operibus retributiones perpetuas, sed transitorios favores quaerunt; et tamen quia quasi sanctos laudari se audiunt, esse se veraciter sanctos arbitrantur; et quanto se ex multorum aestimatione irreprehensibiles putant, tanto diem districti judicii securius exspectant. De quibus bene per prophetam dicitur: Vae desiderantibus diem Domini. Quibus beatus Job debitam sententiam profert, praedicentis studio; non optantis voto dicens: Exspectet lucem, et non videat. Nox quippe illa, videlicet tenebrosus hostis, in membris suis lucem exspectat, et non videt, quia vel hi qui fidem sine operibus retinent, cum pro eadem fide in extremo judicio salvari se posse confidunt, spes eorum frustrabitur, quia hanc vivendo demoliti sunt, quam confitendo tenuerunt, vel hi qui pro humana laude in bona actione se exhibent, incassum a veniente judice retributionem bonorum operum sperant; quia dum haec in ostentationem faciunt laudis, jam praemium ab humano ore receperunt, Veritate attestante, quae ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem 113 suam. Ubi et bene subditur: Nec ortum surgentis aurorae.
6.15.1.2
[ Vet. XV.) 19. Ecclesiae in judicio novissimo claritatem non videbunt.-- Aurora quippe Ecclesia dicitur, quae a peccatorum suorum tenebris ad lucem justitiae permutatur. Unde et hanc sponsus in Canticorum cantico miratur, dicens: Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens? Quasi aurora quippe electorum surgit Ecclesia, quae pravitatis pristinae tenebras deserit, et sese in novi luminis fulgorem convertit. In illa igitur luce, quae in districti judicis adventu monstratur, corpus damnati hostis ortum surgentis aurorae non videt; quia cum districtus judex ad retributionem venerit, iniquus quisque suorum caligine meritorum pressus, quanta claritate sancta Ecclesia in internum cordis lumen surgat, ignorat. Tunc namque electorum mens in altum rapitur, ut divinitatis radiis illustretur; et quo ejus respectu perfunditur, eo ultra se gratia coruscante sublevatur. Tunc sancta Ecclesia plena aurora fit, cum mortalitatis atque ignorantiae suae tenebras funditus amittit. In judicio ergo adhuc aurora est, sed in regno dies; quia etsi jam cum restauratione corporum videre lumen in judicio inchoat, ejus tamen visum plenius in regno consummat. Ortus itaque aurorae est exordium clarescentis Ecclesiae, quem videre reprobi nequeunt, quia a conspectu districti judicis malorum suorum pondere ad tenebras pressi pertrahuntur. Unde recte per prophetam dicitur: Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Hinc est quod de hac aurora per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abdito vultus tui, a conturbatione hominum. Electus enim quisque in judicio per internum visum in vultu Divinitatis absconditur, dum reproborum foris caecitas districta animadversione justitiae repulsa turbatur.
6.15.2.1
Hypocritae justorum opera non intentionem cernentes, lucem eorum non vident.-- Quod etiam ad praesens non inconvenienter accipimus, si simulatorum corda subtilius indagamus. Arrogantes namque et hypocritae bonorum facta exterius aspiciunt, eosque in factis suis laudari ab hominibus agnoscunt, eorumque celebre nomen mirantur, et quod pro bene gestis laudes suscipiant vident; sed quanto studio easdem laudes fugiant, non vident. Aperta eorum opera considerant; sed quod sola spe intima haec operentur, ignorant. Qui enim vera luce justitiae clari sunt, prius a tenebris internae intentionis immutantur, ut obscuritatem intus terrenae appetitionis plene deserant, et corda sua ad supernae lucis desideria perfecte convertant, ne cum aliis apparent lucidi, sibimetipsis sint obscuri. Arrogantes ergo quia bonorum facta considerant, et corda non pensant, imitantur unde laudari foris valeant, non unde intus ad justitiae lumen surgant: et quasi ortum surgentis aurorae videre nesciunt, quia intentionem religiosae mentis considerare contemnunt.
6.15.2.2
[ Vet. XVI.] 21. Judaea Christi venientis et Ecclesiae nascentis lucem non vidit.-- Potest etiam sanctus vir, gratia prophetici spiritus plenus, Judaeae perfidiam Redemptore veniente conspicere, ejusque caecitatis damna per verba haec quasi ex optantis qualitate prophetare, ut dicat: Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae. Judaea quippe lucem exspectavit, et non vidit; quia humani generis Redemptorem venturum quidem prophetando sustinuit, sed venientem minime cognovit; et quos ad spem aperuit 114 mentis oculos, ad praesentiam lucis clausit. Quae et surgentis aurorae ortum non vidit: quia infirma illa sanctae Ecclesiae primordia venerari contempsit; dumque hanc labefactari suorum mortibus credidit, ad quae fortia perveniret, ignoravit. Sed quia de infidelibus loquens, iniqui capitis membra innotuit, ad ipsum rursum iniquorum caput verba convertit, dicens:
6.16.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XII.
6.16.1
VERS. 10.-- Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
6.16.1
Paradisus humani generis uterus, cujus ostia serpens aperuit.-- Quod unicuique hominum venter est matris, hoc universo humano generi exstitit habitatio illa summa paradisi. Ex ipsa namque proles humani generis velut ex ventre prodiit, et quasi ad incrementa corporis, sic ad augmenta propaginis foras emanavit. Ibi conceptio nostra coaluit, ubi origo hominum homo primus habitavit. Sed hujus ventris ostia serpens aperuit, quia persuasione callida in corde hominis mandatum coeleste dissolvit. Hujus ventris ostia serpens aperuit, quia munita supernis monitis claustra mentis irrupit. Sanctus igitur vir in poena quam tolerat, ad culpam mentis oculos reducat. Doleat hoc, quod tenebrosa nox, id est, antiqui hostis obscura suggestio humanis mentibus intulit; doleat hoc, quod suggestioni callidae humana mens in sua deceptione consensit, et dicat: Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Nec moveat quod non conclusisse queritur, quem aperuisse paradisi januam detestatur. Non conclusit enim dicit, aperuit; et mala non abstulit, irrogavit. Quasi enim auferret, si quiesceret; et quasi clauderet, si ab irruptione cessaret. Pensat namque de quo loquitur, et perpendit quod pravo spiritui quasi lucra nobis dedisse fuerat, si damna non intulisset. Sic nos de latronibus loquimur, quia captivis suis donant vitam, si non abstulerint.
6.16.2
SENSUS MORALIS.-- Libet haec ab inchoatione repetere, atque ex eo quod in usu praesentis vitae recognoscimus, moraliter retractare.[ Vet. XVII.] Beatus Job considerans, postquam a mentis statu succubuit genus humanum, quanta in rebus prosperis fiducia sublevetur, vel quanta ex adversis perturbatione frangatur, ad illum, quem habere in paradiso potuit, incommutabilitatis statum mente recurrit, et mortalitatis lapsum per prospera et adversa variantem, quam despicabilem cerneret, maledicendo declaravit dicens:
6.17.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XIII [ Rec. XV ].
6.17.1
VERS. 3. Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo.
6.17.1
Dies est prosperitas, nox tribulatio. Dies peccati delectatio, nox caecitas mentis.-- Quasi dies quaedam est, cum mundi hujus prosperitas arridet. Sed dies iste in noctem desinit, quia saepe temporalis prosperitas ad tribulationis tenebras perducit. Hunc prosperitatis diem propheta despexerat, cum dicebat: Diem hominis non concupivi, tu scis. Hanc tribulationis noctem postremo incarnationis suae tempore passurum se Dominus nuntiabat, cum per Psalmistam quasi ex praeterito diceret: Usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Potest autem per diem, peccati delectatio, per noctem vero caecitas mentis intelligi, per quam se homo patitur in culpae perpetratione prosterni. Optat igitur perire diem, ut omne quod blandiri culpa cernitur, vigore justitiae interveniente destruatur. Optat etiam perire noctem, ut quod caecata mens etiam per consensum perpetrat, animadversione poenitentiae exstinguat. 115
6.17.2
Scriptura tribus modis hominem appellat. Homo per voluntarias mentis tenebras a delectatione peccati rapitur.-- Sed quaerendum nobis est cur in die homo natus dicitur, in nocte conceptus? Scriptura sacra tribus modis hominem appellat, scilicet aliquando per naturam, aliquando per culpam, aliquando per infirmitatem. Homo quippe per naturam dicitur, sicut scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Homo per culpam, sicut scriptum est: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini. Ac si aperte dicat: Sicut delinquentes obibitis. Unde et Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Ac si dicat: Qui discordes mentes ducitis, nonne adhuc ex reprehensibili humanitate peccatis? Homo per infirmitatem dicitur, sicut scriptum est: Maledictus homo, qui spem suam ponit in homine. Ac si aperte diceret, in infirmitate. Homo ergo in die nascitur, sed in nocte concipitur, quia nequaquam a delectatione peccati rapitur, nisi prius per voluntarias mentis tenebras infirmetur. Ante enim caecus in mente fit, et postmodum se reprobae delectationi substernit. Dicatur ergo: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo: id est, pereat delectatio, quae in culpam hominem rapuit, pereat incauta mentis infirmitas, quae usque ad tenebras pravi consensus excaecavit. Homo enim dum blandimenta delectationis caute non perspicit, etiam in noctem nequissimae perpetrationis ruit. Solerter ergo vigilandum est, ut cum blandiri culpa inchoat, ad quantum interitum mens trahatur, agnoscat. Unde et apte subditur:
6.18.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XIV.
6.18.1
VERS. 4.-- Dies illa vertatur in tenebras.
6.18.1
Delectationis initium poenitentiae lamentis castigandum.-- Dies quippe in tenebras vertitur, cum culpa in ipso delectationis exordio, ad quem perditionis finem rapiat, videtur. In tenebras diem vertimus, cum nosmetipsos districte punientes, ipsa delectationis pravae blandimenta per districta poenitentiae lamenta cruciamus, cum flendo insequimur quidquid in corde taciti ex delectatione peccamus. Quia enim fidelis quisque cogitationes in judicio exquiri subtiliter non ignorat, Paulo attestante, qui ait: Inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium; semetipsum introrsus discutiens, ante judicium vehementer examinat, ut districtus judex eo jam tranquillius veniat, quo reatum suum, quem discutere appetit, jam pro culpa punitum cernit. Unde et recte subjungitur:
6.19.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XV [ Vet. XVIII, Rec. XVI ].
6.19.1
IBID.-- Non requirat eum Deus desuper.
6.19.1
Ut a Deo in judicio non puniatur.-- Requirit Deus quae judicando discutit; non requirit quae ignoscendo in suo jam judicio impunita derelinquit. Hic itaque dies, id est, haec peccati delectatio, a Domino non requiretur, si animadversione spontanea punitur, Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique a Domino judicaremur. Deo ergo diem nostrum requirere, est contra mentem nostram subtiliter in judicio omne quod de culpa gratulatur indagare; in qua scilicet requisitione illum tunc severius percutit, quem sibi nunc mollius pepercisse deprehendit. Bene autem sequitur: Et non illustret lumine. In judicio namque Dominus apparens, 116 omne quod tunc redarguit, lumine illustrat. Quasi enim sub quadam obscuritate tegitur, quidquid tunc in memoriam judicis non revocatur. Scriptum quippe est: Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. Quasi quaedam tenebrae peccata poenitentium abscondunt, de quibus per Prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Quia ergo omne quod tegitur, velut in tenebris occultatur; in die extremi judicii non illustratur lumine, quod non discutitur ultione. Actus namque nostros, quos tunc juste punire noluerit, ipsa sibi aliquo modo sciens divina misericordia abscondit. In lumine vero ostenditur, quidquid tunc in conspectu omnium demonstratur. Hic ergo dies vertatur in tenebras, ut videlicet omne quod delinquimus, nos per poenitentiam feriamus. Hunc diem Dominus non requirat, et lumine non illustret; ut scilicet nobis culpam nostram ferientibus, ipse hanc extremi judicii animadversione non increpet.
6.19.2
Poenitens solus locum invenit, quo se Deo judici abscondat.-- Ipse autem judex venturus est, qui cuncta penetret, cuncta perstringat. Qui quia ubique est, locus quo fugiatur, non est.[ Vet. XIX.] Sed quia correctionis nostrae fletibus placatur, solus ab illo locum fugae invenit, qui post perpetratam culpam nunc se ei in poenitentia abscondit. Unde et apte adhuc de hoc delectationis die subjungitur:
6.20.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XVI [ Rec. XVII ].
6.20.1
VERS. 5.-- Obscurent eum tenebrae et umbra mortis.
6.20.1.1
Occulta Dei judicia, quaedam tenebrae sunt.-- Diem profecto tenebrae obscurant, quando delectationem mentis inflicta poenitentiae lamenta transverberant. Possunt etiam per tenebras occulta judicia designari. In luce namque quod videmus agnoscimus; in tenebris vero aut omnino nihil cernimus, aut incerto visu caligamus. Occulta ergo judicia quasi quaedam ante oculos nostros tenebrae sunt, quia perscrutari nequaquam possunt. Unde et de Deo scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum. Et quia absolvi non meremur, agnoscimus: sed praeveniente nos divina gratia, per ejus judicia occulta liberamur. Diem igitur tenebrae obscurant, cum flendum nostrae delectationis gaudium, ab illo justae animadversionis radio inscrutabilia ejus judicia misericorditer occultant. Ubi et apte subjungitur: Et umbra mortis.
6.20.1.2
[ Vet. XX.] 30. Umbra mortis tripliciter in Scripturis accipitur.-- In Scriptura enim sacra umbra mortis aliquando oblivio mentis accipitur, aliquando imitatio diaboli, aliquando mors carnis. Umbra enim mortis, oblivio mentis accipitur; quia, ut superius diximus, sicut mors hoc quod interficit, agit ut non sit in vita; ita et oblivio hoc quod intercipit, agit ut non sit in memoria. Unde et recte, quia Joannes Hebraeorum populo eum, cujus obliti fuerant, Deum praedicare veniebat, per Zachariam dicitur: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. In umbra enim mortis sedere, est a divini amoris notitia in oblivione lassescere. Umbra mortis imitatio antiqui hostis accipitur. Ipse enim quia mortem intulit, mors vocatur, Joanne attestante, qui ait: Ut nomen illi mors. Per umbram igitur mortis ejus imitatio designatur; quia sicut umbra juxta qualitatem corporis ducitur, ita actiones iniquorum de specie imitationis 117 ejus exprimuntur. Unde recte Isaias cum gentiles populos in antiqui hostis cerneret imitatione defecisse, eosque ad veri solis ortum resurgere, quae certo futura considerat, quasi ex praeteritis narrat, dicens: Sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis. Umbra etiam mortis mors carnis accipitur; quia sicut vera mors est, qua anima separatur a Deo, ita umbra mortis est, qua caro separatur ab anima. Unde recte voce martyrum per Prophetam dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. Quos enim constat non spiritu, sed sola carne mori, nequaquam se vera morte, sed umbra dicunt mortis operiri.
6.20.2
Christus unica morte duplicem hominum mortem delevit.-- Quid est ergo, quod beatus Job, ad obscurandum diem pravae delectationis postulat umbram mortis; nisi quod ad delenda peccata ante Dei oculos, Dei et hominum mediatorem requirit, qui solam pro nobis mortem carnis susciperet, et veram mortem delinquentium per umbram suae mortis deleret? Ad nos quippe venit, qui in morte spiritus carnisque tenebamur; unam ad nos suam mortem detulit, et duas nostras, quas reperit, solvit. Si enim ipse utramque susciperet, nos a nulla liberaret. Sed unam misericorditer accepit, et juste utramque damnavit. Simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit. Unde et non immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus jacuit, quia videlicet lucem suae simplae mortis, tenebris duplae nostrae mortis adjunxit. Qui ergo solam pro nobis mortem carnis accepit, umbram mortis pertulit, et a Dei oculis culpam quam fecimus abscondit. Dicatur igitur recte: Obscurent eum tenebrae et umbra mortis. Ac si aperte diceretur: ille veniat, qui ut a morte carnis et spiritus debitores eripiat, mortem carnis non debens solvat.[ Vet. XXI.] Sed quia nullum peccatum Dominus inultum relaxat, aut enim nos hoc flendo insequimur, aut ipse judicando, restat ut ad emendationem suam semper mens solerter invigilet. In quo ergo sibi quisque misericorditer subveniri considerat, hoc necesse est ut confitens tergat. Unde et apte subjungitur:
6.21.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XVII.
6.21.1
IBID.-- Occupet eum caligo.
6.21.1
Mentis poenitentis salubris caligo.-- Quia enim in caligine oculus confunditur, ipsa per poenitentiam mentis nostrae confusio, caligo nominatur. Nam sicut caligo nebulosa congerie obscurat diem, ita confusio perturbatis cogitationibus obnubilat mentem. De qua per quemdam dicitur: Est confusio adducens gloriam. Cum enim ad mentem male gesta poenitendo reducimus, gravi mox moerore confundimur, perstrepit in animo turba cogitationum, moeror conterit, anxietas devastat, in aerumnam mens vertitur, et quasi quodam nubilo caliginis obscuratur. Haec namque caligo confusionis eorum mentem salubriter oppresserat; quibus Paulus dicebat: Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Hunc ergo peccati diem caligo occupet, id est, blandimentum nequitiae afflictio poenitentiae digno moerore perturbet. Unde et apte subjungitur:
6.22.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XVIII.
6.22.1
IBID.-- Involvatur amaritudine.
6.22.1
Salubris moeror de prava delectatione.-- Dies enim amaritudine involvitur, cum ad cognitionem mente redeunte, peccati blandimenta 118 cruciatus poenitentiae sequuntur. Diem amaritudine involvimus, cum pravae delectationis gaudium, quae supplicia sequantur aspicimus, et asperis hoc fletibus circumdamus. Quia enim hoc quod involvitur, ex latere omnis partis operitur, involvi dies amaritudine optatur, quatenus quae mala incorrectis imminent, ex omni parte quisque conspiciat, et voluptatis suae lasciviam tristitiae lamentis tergat.
6.22.2
Quanto major esse debeat de consensu ad culpam.-- Sed si diem, quam peccati delectationem diximus, tot impeti precibus audivimus, ut videlicet circumdantes fletus expient quidquid delectatus per negligentiam animus delinquit, quanta animadversione poenitentiae hujus diei nox ferienda est, videlicet ipse jam consensus ad culpam? Sicut enim minoris culpae est, cum carnaliter mens in delectatione rapitur, sed tamen delectationi suae per spiritum reluctatur; ita gravioris et plenae est nequitiae, ad peccati illecebram non solum delectatione pertrahi, sed etiam consensu famulari. Tanto igitur arctiori manu poenitentiae, mens a pollutione tergenda est, quanto se per consensum conspicit sordidius inquinatam. Unde et apte subjungitur:
6.23.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XIX.
6.23.1
VERS. 6.-- Noctem illam tenebrosus turbo possideat.
6.23.1
Vis compunctionis.-- Quasi enim quidam turbo tempestatis est concitatus spiritus moeroris. Nam dum peccatum quisque quod fecit, intelligit; dum pravitatis suae nequitiam subtiliter pensat, moerore mentem obnubilat et quasi concusso serenae laetitiae aere, omnem in se tranquillitatem cordis poenitentiae turbine devastat. Nisi enim recognoscentem se animum iste turbo contereret, nequaquam Propheta dixisset: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Tharsis quippe exploratio gaudii dicitur.[ Vet. XXII.] Sed cum vehemens poenitentiae spiritus mentem occupat, omnem in ea explorationem reprehensibilis gaudii perturbat, ut nihil ei jam nisi flere libeat, nihil nisi quod se terrere possit attendat. Ponit namque ante oculos illinc districtionem justitiae, hinc meritum culpae: conspicit quo supplicio digna sit, si parcentis pietas desit, quae per lamenta praesentia ab aeterna eruere poena consuevit. Spiritus ergo vehemens Tharsis naves conterit, cum vis compunctionis valida mentes nostras huic mundo, quasi mari deditas, salubri terrore confundit. Dicat igitur: Noctem illam tenebrosus turbo possideat; id est, perpetrationem culpae, non blandimenta securae quietis foveant, sed pie desaeviens amaritudo poenitentiae irrumpat.
6.23.2
Quid sit possidere noctem, et a nocte possideri.-- Sciendum vero est, quia cum peccata impunita relinquimus, a nocte possidemur; cum vero haec animadversione poenitentiae plectimus, nimirum nos noctem, quam fecimus, possidemus. Sed tunc peccatum cordis sub juris nostri possessionem reducitur, si cum incipit, reprimatur. Unde et divina voce Cain prava cogitanti dicitur: In foribus peccatum tuum aderit, sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. In foribus quippe peccatum adest, cum in cogitationibus pulsat. Cujus appetitus subter est, eique homo dominatur, si cordis nequitia inspecta, citius prematur, et priusquam ad duritiam crescat, reluctanti mente subigatur. Ut ergo delictum suum citius animus sentiat, 119 et culpae tyrannidem sub jure suo poenitendo restringat, dicatur recte: Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Ac si aperte diceretur: Ne captiva mens culpae serviat, culpam a poenitentia liberam non relinquat. Et quia quod flendo insequimur, nequaquam nobis a venturo judice hoc objici certe speramus, bene subditur:
6.24.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XX [ Rec. XVIII ].
6.24.1
IBID.-- Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
6.24.1.1
Rogandus Deus ne mala quae gessimus, in judicio nobis objiciantur.-- Illuminationis nostrae annus tunc perficitur, quando apparente aeterno judice sanctae Ecclesiae, peregrinationis suae vita completur. Tunc laboris sui remunerationem recipit, cum expleto hoc belli tempore, ad patriam redit. Unde bene per Prophetam dicitur: Benedices coronae anni benignitatis tuae. Quasi enim corona anni benedicitur, cum finito laboris tempore, virtutum remuneratio confertur. Dies vero hujus anni sunt singulae quaeque virtutes; menses autem multiplicia facta virtutum. Sed ecce cum per fiduciam mens erigitur, ut speret quod veniente judice de virtutibus remuneretur, occurrunt ejus memoriae etiam mala quae gessit; et valde formidat, ne districtus judex qui venit ut virtutes remuneret, etiam ea quae illicite gesta sunt examinans, subtiliter penset; ne cum annum complet, etiam noctem numeret. Dicat itaque de hac nocte: Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Ac si districtum judicem exoret, dicens: Cum completo sanctae Ecclesiae tempore, extremo te examini manifestas, sic dona quae contulisti remunera, ut mala quae commisimus non requiras. Si enim nox illa in diebus anni computatur, omne quod egimus, ex pravitatis nostrae aestimatione confunditur. Et dies virtutum jam non lucent, si hos in conspectu tuo annum eratanostrae noctis tenebrosa confusio obscuret.
6.24.1.2
[ Vet. XXIII.] 38. Ideo nulla impunita relinquamus.-- Sed si de nocte nostra moveri tunc inquisitionem nolumus, magnopere nunc curandum est, ut nos in ejus discussione vigilemus; ne quaelibet nobis culpa impunita remaneat, ne mens perversa quod fecit, defendere audeat, et defendendo, nequitiae nequitiam adjungat. Unde et bene subditur:
6.25.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXI [ Rec. XIX ].
6.25.1
VERS. 7.-- Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
6.25.1
Nulla excusando exaggeremus.-- Sunt nonnulli, qui non solum nequaquam deflent quod faciunt, sed etiam laudare et defendere non desistunt. Et nimirum dum defenditur culpa, geminatur. Contra quod recte per quemdam dicitur: Peccasti, ne adjicias iterum. Peccatum quippe peccato adjicit, qui male gesta etiam defendit; et noctem solitariam non relinquit, qui culpae suae tenebris etiam patrocinia defensionis adjungit. Hinc est, quod primus homo de erroris sui nocte requisitus, eamdem noctem esse solitariam noluit; quia dum requisitione ad poenitentiam vocaretur, ei adminicula excusationis adjunxit, dicens: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi; scilicet excessus sui vitium in auctorem latenter intorquens, ac si diceret: Tu occasionem delinquendi praebuisti, qui mulierem dedisti. Hinc est, quod hujus erroris ramus in humano genere ex illa nunc usque radice 120 protrahitur, ut quod male agitur, adhuc etiam defendatur. Dicat ergo: Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Ac si aperte exoret, dicens: Culpa, quam fecimus, sola remaneat, ne dum laudatur et defenditur, in conspectu nos nostri judicis multiplicius astringat. Peccare quidem non debuimus; sed utinam alia non jungentes, vel ea quae fecimus sola deseramus.
6.25.2
Culpam suam veraciter insequitur, qui prosperitatem saeculi calcat.-- Sed inter haec sciendum est, quia ille culpam suam veraciter insequitur, qui jam ad amorem praesentis saeculi nullo appetitu prosperitatis instigatur; qui hujus mundi blandimenta quam sint fraudulenta considerat, favoresque ejus quasi quasdam persecutiones pensat. Unde et bene subditur:
6.26.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXII [ Rec. XX ].
6.26.1
VERS. 8.-- Maledicant ei, qui maledicunt diei.
6.26.1
Transactas culpas punit qui seductoris insidias in ipsa suggestione deprehendit.-- Ac si aperte dicat: Illi hujus noctis tenebras vere poenitendo feriant, qui jam lucem prosperitatis saeculi despicientes calcant. Si enim diem laetitiam delectationis accipimus, recte de hac nocte dicitur: Maledicant ei qui maledicunt diei; quia nimirum illi veraciter mala transacta per animadversionem poenitentiae corrigunt, qui jam ad bona fallentia nulla delectatione rapiuntur. Nam quos adhuc noxia alia delectant, falsum est quod cernitur, quia perpetrata alia deplorant. Si autem, ut supra dictum est, suggestionem callidam antiqui hostis accipimus, illi maledicere noctem intelligendi sunt, qui diei maledicunt; quia scilicet illi transactas culpas vere puniunt, qui maligni seductoris insidias in ipsa blanda suggestione deprehendunt. Bene autem subditur:
6.27.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXIII [ Vet. XXIV, Rec. XXI ].
6.27.1
IBID.-- Qui parati sunt suscitare Leviathan.
6.27.1
Diabolum contra se suscitant, qui ejus tyrannidem despiciunt.-- Omnes enim, qui ea quae mundi sunt mente calcant, et ea quae Dei sunt plena intentione desiderant, Leviathan contra se suscitant, quia ejus malitiam instigatione suae conversationis inflammant. Nam qui ejus voluntati subjecti sunt, quasi quieto ab illo jure possidentur, et superbus eorum rex quasi quadam securitate perfruitur, dum eorum cordibus inconcussa potestate dominatur. Sed cum uniuscujusque spiritus ad conditoris sui desiderium recalescit, cum torporem negligentiae deserit, et frigus insensibilitatis pristinae igne sancti amoris accendit; cum libertatis ingenitae meminit, et teneri ab hoste servus erubescit, quia isdem hostis se considerat despici, quia vias Dei videt apprehendi, dolet contra se captum reniti, et mox zelo accenditur, mox ad certamen movetur, mox ad tentationes innumeras contra rebellantem mentem se excitat, atque in omni arte lacerationis instigat, ut tentationum jacula intorquendo confodiat cor, quod dudum quieto jure possidebat. Quasi dormiebat quippe, dum sopitus in pravo corde quiesceret: sed excitatur in provocatione certaminis, cum jus amiserit perversae dominationis. Huic ergo nocti maledicant, qui parati sunt suscitare Leviathan: id est, hi se contra peccatum fortiter judicio districtionis erigant, qui in suis tentationibus excitare antiquum adversarium non formidant. Scriptum namque est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia 121 et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Quisquis enim accingi in divino servitio properat, quid aliud, quam se contra antiqui adversarii certamen parat, ut liber in certamine ictus suscipiat, qui quietus sub tyrannide in captivitate serviebat? Sed in eo ipso, quod mens contra hostem accingitur, quod alia vitia subigit, aliis reluctatur, aliquando de culpa aliquid, quod tamen non valde noceat, remanere permittitur.
6.27.2
Ob humilitatem Deus sinit ut qui multa et gravia vitia subegit, unum minimum non expugnet.-- Et saepe mens, quae adversa multa et fortia superat, unum in se, et fortasse minimum, quamvis magna intentione invigilet, non expugnat. Quod divina nimirum dispensatione agitur, ne ex omni parte virtutibus splendens, in elatione sublevetur; ut dum in se parvum quid reprehensibile videt, et tamen hoc subigere non valet, nequaquam sibi, sed auctori victoriam tribuat in his quae subigere fortiter valet. Unde et bene subjungitur:
6.28.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXIV [ Rec. XXII ].
6.28.1
VERS. 9.-- Obtenebrentur stellae caligine ejus.
6.28.1
Sic qui stellae sunt, aliqua caligine obscurantur.-- Stellae quippe hujus noctis caligine tenebrantur, quando et hi qui magnis jam virtutibus splendent, adhuc de obscuritate culpae aliquid renitentes sustinent, ut etiam magna vitae claritate luceant, et tamen adhuc noctis reliquias nolentes trahant. Quod ad hoc, sicut dictum est, agitur, ut mens proficiens ad virtutem justitiae suae, melius infirmitate roboretur; et inde verius in bonis luceat, unde eam etiam nolentem parva reprehensibilia humiliter obscurant. Unde et bene cum Israelitico populo, percepta repromissionis terra, partiretur, Ephraim tribui Chananaeus gentilis populus non occisus, sed factus tributarius dicitur, sicut scriptum est: Habitavit Chananaeus in medio Ephraim tributarius. Quid enim Chananaeus, gentilis videlicet populus, nisi vitium significat? Et saepe magnis virtutibus terram repromissionis ingredimur, quia spe intima de aeternitate roboramur.[ Vet. XXV.] Sed dum inter acta sublimia, vitia quaedam parva retinemus, quasi Chananaeum vivere in terra nostra concedimus. Qui tamen tributarius efficitur, quia hoc ipsum vitium, quod subigere non possumus, ad usum nostrae utilitatis humiliter retorquemus; ut eo de se mens et in summis vilia sentiat, quo suis viribus etiam parva quae appetit, non expugnat. Unde bene rursum scriptum est: Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem. Ad hoc namque quaedam minima vitia nostra retinentur, ut sese nostra intentio sollicitam in certamine semper exerceat; et eo de victoria non superbiat, quo vivere in se hostes conspicit, a quibus adhuc vinci formidat. Israel ergo reservatis gentibus eruditur, quando in quibusdam minimis vitiis elatio virtutis nostrae comprimitur, et in parvis sibi resistentibus discit, quod ex se majora non subigit.
6.28.2
Nemo in hac vita, quantalibet sanctitate fulgeat, Deum sicut est videre valet.-- Hoc tamen quod dicitur: Obtenebrentur stellae caligine ejus; intelligi et aliter potest. Nox quippe illa, videlicet consensus ad culpam, quae ad nos primi parentis est excessu propagata, mentis nostrae oculum tanta obscuritate perculit, ut in hujus vitae exsilio, caecitatis suae tenebris pressus, quantalibet vi aeternitatis lumen intenderit, penetrare non possit. Post poenam namque damnati 122 peccatores nascimur, atque ad hanc vitam cum mortis nostrae merito venimus; et cum ad supernae lucis radium aciem mentis erigimus, ipsa infirmitatis nostrae obscuritate caligamus. Et quidem multi in hac infirmitate carnis tanta virtute roborati sunt, ut resplendere mundo quasi stellae potuissent. Multi in tenebris vitae praesentis, dum superiora de se exempla exhibent, astrorum more nobis desuper lucent; sed quantalibet coruscatione operis fulgeant, quantolibet se igne compunctionis accendant; nimirum constat quia dum corruptibili adhuc carne gravati sunt, aeternum lumen, sicut est, videre nequaquam possunt. Dicat ergo: Obtenebrentur stellae caligine ejus; id est, etiam illi in contemplatione sua, antiquae noctis adhuc tenebras sentiant, de quibus nimirum constat quod humano generi in hujus vitae caligine virtutum suarum jam radios expandant, quia etsi mente jam ad summa exsiliunt, adhuc tamen in infimis primae culpae pondere gravantur. Unde fit ut et foras exempla lucis velut astra praebeant, sed tamen intus usque ad fixae visionis certitudinem pressi noctis caligine non ascendant. Saepe autem ita mens accenditur, ut quamvis in carne sit posita, in Deum tamen omni subjugata carnali cogitatione rapiatur; nec tamen Deum sicut est conspicit, quia hanc nimirum, sicut dictum est, in carne corruptibili pondus primae damnationis premit. Saepe ita ut est, absorberi desiderat, ut aeternam vitam, si possit fieri, sine interventu corporeae mortis attingat. Unde Paulus, cum ardenter internam lucem quaereret, sed tamen utcunque exterioris mortis damna formidaret, ait: Quandiu sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita.[ Vet. XXVI.] Sancti igitur viri videre verum mane appetunt, et, si concedatur, etiam cum corpore illud attingere lucis intimae secretum volunt. Sed quantolibet ardore intentionis exsiliant, adhuc antiqua nox gravat, et corruptibilis hujus carnis oculos, quos hostis callidus ad concupiscentiam aperuit, judex justus a contuitu interni sui fulgoris premit. Unde et bene subditur:
6.29.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXV [ Rec. XXIII ].
6.29.1
IBID.-- Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.
6.29.1
Ortus aurorae est internae veritatis claritas.-- Quantalibet namque intentione adhuc peregrina mens satagat videre lucem sicut est, non valet, quia hanc ei damnationis suae caecitas abscondit. Ortus vero aurorae est illa nova nativitas resurrectionis, qua sancta Ecclesia etiam carne suscitata oritur ad contemplandum lumen aeternitatis. Si enim ipsa carnis nostrae resurrectio quasi quaedam nativitas non esset, de ea Veritas non dixisset: In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae. Esse ergo hanc ortum vidit, quam regenerationem 123 vocavit. Sed quantalibet virtute electi nunc fulgeant, penetrare nequeunt, quae erit illa novae nativitatis gloria, qua tunc cum carne ad contemplandum aeternitatis lumen ascendunt. Unde et Paulus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Dicat ergo: Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae; quia spontaneo vitio tenebrata nostra infirmitas, nisi prius per mortem poenae suae debitum solvat, claritatem lucis internae non penetrat. Sequitur:
6.30.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXVI [ Rec. XXIV ].
6.30.1
VERS. 10.-- Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
6.30.1
Concupiscentiae ostia consensus noster aperuit, unde innumera mala.-- Sicut et superius dictum est, non conclusit, dicit aperuit; et non abstulit, irrogavit. Haec itaque nox, videlicet culpa, ostia ventris aperuit, quia concepto ad peccatum homini desideria concupiscentiae reseravit. Ostia quippe ventris sunt desideria concupiscentiae, de quibus per prophetam dicitur: Intra in cubicula tua, claude ostia tua. Cubicula quippe ingredimur, cum secreta nostrae mentis intramus. Ostia autem claudimus, cum desideria illicita coercemus. Haec itaque concupiscentiae carnalis ostia, dum consensus noster aperuit, ad innumera nos mala corruptionis pertraxit. Unde jam nunc sub mortalitatis pondere gemimus, quamvis ad hoc arbitrio nostro venerimus; quia et judicii sic justitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus. Sequitur:
6.31.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXVII.
6.31.1
VERS. 11, 12.-- Quare non in vulva mortuus sum; egressus ex utero non statim perii? cur exceptus genibus? cur lactatus uberibus?
6.31.1.1
Quid intelligendum in verbis Job cum se optat abortivum.-- Absit nos credere quod beatus Job, tanta spiritus scientia praeditus, tanta interni judicis attestatione laudatus, abortivum se optet interiisse. Sed quia, sicut etiam per remunerationem cognoscitur, intus habet testem suae fortitudinis, intus pensanda sunt ejus pondera locutionis.
6.31.1.2
[ Vet. XXVII. Rec. XXV.] 49. Peccatum quatuor modis seu gradibus in corde, ac totidem in opere perficitur.-- Quatuor quippe modis peccatum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu, et defensionis audacia perpetratur. Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem. Culpa enim, quae terrere mentem debuit, extollit, et dejiciendo elevat, sed gravius elevando supplantat. Unde et illam primi hominis rectitudinem antiquus hostis his quatuor ictibus fregit. Nam serpens suasit, Eva delectata est, Adam consensit; qui etiam requisitus, confiteri culpam per audaciam noluit. Hoc vero in humano genere quotidie agitur, quod actum in primo parente nostri generis non ignoratur. Serpens suasit; quia occultus hostis mala cordibus hominum latenter suggerit. Eva delectata est; quia carnalis sensus, ad verba serpentis mox se delectationi substernit. Assensum vero Adam mulieri praepositus praebuit; quia dum caro in delectationem rapitur, etiam a sua rectitudine spiritus infirmatus inclinatur. Et requisitus Adam confiteri noluit culpam, quia videlicet spiritus, quo peccando a veritate disjungitur, eo in ruinae suae audacia nequius obduratur. Eisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur in opere. Prius namque latens culpa agitur; postmodum vero etiam ante oculos hominum sine 124 confusione reatus aperitur; dehinc et in consuetudinem ducitur; ad extremum quoque vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur.
6.31.2
Job deplorat hos quatuor in corde peccandi modos.-- Hos itaque peccati modos, qui vel in corde latenter fiunt, vel patenter in opere perpetrantur, beatus Job considerat, et humanum genus in quot peccatorum gradibus sit lapsum, deplorat, dicens: Quare non in vulva mortuus sum; egressus ex utero non statim perii? cur exceptus genibus? cur lactatus uberibus? Prima enim vulva conceptionis, fuit lingua malae suggestionis. Sed peccator in vulva moreretur, si moriturum se homo in ipsa suggestione cognosceret. Qui tamen ex utero egressus est; quia postquam in peccato eum suggerens lingua concepit, foras mox etiam delectatio rapuit. Post egressionem vero exceptus est genibus; quia cum ad delectationem carnis prodiit, nimirum culpam per consensionem spiritus, subjectis cunctis sensibus, quasi suppositis genibus consummavit. Sed genibus exceptus, etiam uberibus est lactatus. In consensu enim culpae addictis spiritus sensibus, multa cassae fiduciae argumenta subsecuta sunt, quae natam in peccato animam, virulento lacte nutrierunt, et ne aspera mortis supplicia metueret, hanc blandis excusationibus foverunt.[ Vet. XXVIII.] Unde et primus homo post culpam audacior exstitit, dicens: Mulier, quam dedisti mihi sociam, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi. Qui quidem per timorem semetipsum absconsurus fugerat; sed tamen requisitus innotuit quantum etiam timens tumebat. Cum enim ex peccato praesens poena metuitur, et amissa Dei facies non amatur; timor ex tumore est, non ex humilitate. Superbit quippe, qui peccatum, si liceat non puniri, non deserit.
6.31.3
Deplorat ac deprecatur quatuor modos quibus homines peccant in opere.-- Sed his, sicut dictum est, quatuor modis culpa, ut in corde agitur, etiam in opere perpetratur. Ait enim: Quare non in vulva mortuus sum? Vulva quippe peccantis, est hominis culpa latens, quae occulte peccatorem concipit, et reatum suum adhuc in tenebris abscondit. Egressus ex utero non statim perii? A vulva de utero exitur, cum peccator quae in occulto commiserit, haec etiam in aperto committere non erubescit. Quasi enim ab occultationis suae vulva processerant, de quibus Propheta dicebat: Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Quare exceptus genibus? Quia nimirum peccator, cum jam de iniquitate sua non confunditur, in iniquitate eadem etiam adminiculis pessimae consuetudinis roboratur. Quasi genibus peccator fovetur ut crescat, dum culpa consuetudinibus firmatur ut vigeat. Cur lactatus uberibus? Quia dum prodire culpa in usum coeperit, nimirum se vel falsa spe divinae misericordiae, vel aperta miseria desperationis pascit; ut eo nequaquam ad correptionem redeat, quo vel factorem suum pium sibi inordinate simulat, vel hoc quod fecit, inordinate formidat. Beatus igitur vir humani generis lapsus aspiciat, et quibus praecipitiis mersum sit in foveam iniquitatis intendat, dicens: Quare non in vulva mortuus sum? id est, in ipsa occulta perpetratione peccati, cur a carnis vita mortificare me nolui? Egressus ex utero non statim perii? id est, postquam ad apertam 125 iniquitatem exii, cur me tunc saltem perditum non cognovi? Perisset quippe in suo judicio, si se perditum cognovisset. Quare exceptus genibus? id est, etiam post apertam culpam, cur me adhuc in illa etiam consuetudo suscepit, ut valentiorem ad nequitias redderet, et pravis me usibus sustinens foveret? Cur lactatus uberibus? id est, postquam in culpae consuetudinem veni, cur me ad atrociorem nequitiam vel falsae spei fiducia, vel lacte miserae desperationis enutrivi? Cum enim culpa in usum venerit, ei jam animus etiam si appetat, debilius resistit; quia quot vicibus pravae frequentationis astringitur, quasi tot vinculis ad mentem ligatur.[ Vet. XXIX.] Unde fit ut enervis animus, cum solvi non valet, ad quaedam se solatia falsae consolationis inclinet; quatenus venturum judicem tantae sibi misericordiae spondeat, ut eos etiam quos arguendos invenerit penitus non occidat. Cui rei hoc deterius accidit, quod ei multorum similium lingua consentit, cum multi etiam male gesta laudibus exaggerant: unde fit ut incessanter crescat culpa, favoribus nutrita. Curari autem vulnus negligitur, quod dignum praemio laudis videtur. Unde bene per Salomonem dicitur: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Peccatores etenim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt. An non lactantur, de quo per Psalmistam dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et qui iniqua gerit benedicitur?
6.31.4.1
Peccati quartus gradus difficilius corrigitur.-- Sciendum quoque est, quod tres illi modi peccantium juxta descensus sui ordinem facilius corriguntur, quartus vero iste difficilius emendatur. Unde et Redemptor noster puellam in domo, juvenem extra portam, in sepulcro autem Lazarum suscitat. Adhuc quippe in domo mortuus jacet, qui latet in peccato. Jam quasi extra portam educitur, cujus iniquitas usque ad inverecundiam publicae perpetrationis aperitur. Sepulturae vero aggere premitur, qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur. Sed hos ad vitam miseratus revocat, quia plerumque divina gratia, non solum in occultis, sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos, et mole pravae consuetudinis pressos, respectus sui lumine illustrat. Quartum vero mortuum Redemptor noster nuntiante discipulo agnoscit, nec tamen suscitat, quia valde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte revocetur. De quo et bene dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Mortui enim mortuos sepeliunt, cum peccatores peccatorem favoribus premunt. Quid enim aliud est peccare, quam occumbere; et sepelire, quam abscondere? Sed qui peccantem laudibus prosequuntur, exstinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. Erat autem et Lazarus mortuus, sed tamen non a mortuis sepultus. Fideles quippe mulieres illum obruerant, quae et ejus mortem vivificatori nuntiabant. Unde et protinus ad lucem rediit, quia cum in peccato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si super hunc sollicitae cogitationes vivunt. Aliquando autem, sicut et superius 126 dictum est, falsa spes mentem non intercipit, sed hanc deterior desperatio configit, quae dum omnem spem veniae funditus interimit, erroris lacte animam uberius nutrit.
6.31.4.2
[ Vet. XXX, Rec. XXVI]. 53. Job se in primo homine peccasse, et hujus peccati aerumnas deflet.-- Consideret igitur sanctus vir, post primam culpam quanta deterius homo mala commisit; postquam paradisum perdidit, usque ad quanta hujus exsilii praerupta descendit, et dicat: Quare non in vulva mortuus sum? id est, cum serpentis suggestio peccatorem me conciperet, tunc utinam quae me mors sequeretur agnovissem, ne usque ad delectationem suggestio raperet, et morti arctius ligaret. Egressus ex utero non statim perii? Ac si dicat: Utinam ad exteriorem delectationem exiens, quod interiore lumine privabar agnovissem; et saltem in ipsa delectatione occumberem, ne per consensum mors acrius puniret. Cur exceptus genibus? Ac si dicat: Utinam minime me consensus subjectis pravitati sensibus excepisset, ne ipsa me consensio ad audaciam deterius raperet. Cur lactatus uberibus? Ac si dicat: Utinam blandiri mihi saltem post mala perpetrata noluissem, ne tanto me culpae nequius astringerem, quanto me in illa mollius foverem. His itaque reprehensionum suarum vocibus in parente primo se peccasse redarguit. Sed si ad aerumnam hujus exsilii nequaquam homo peccando descenderet, dicat qua perfrui quiete potuisset. Sequitur:
6.32.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXVIII.
6.32.1
VERS. 13.-- Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.
6.32.1
Prima hominis conditio, a qua peccando cecidit. Quietum silentium hominis innocentis.-- Ad hoc in paradiso homo positus fuerat, ut si se ad conditoris sui obedientiam vinculis charitatis astringeret, ad coelestem angelorum patriam quandoque sine carnis morte transiret. Sic namque immortalis est conditus, ut tamen si peccaret, et mori posset; et sic mortalis est conditus, ut si non peccaret, etiam non mori posset; atque ex merito liberi arbitrii beatitudinem illius regionis attingeret, in qua vel peccare, vel mori non posset. Ubi igitur post redemptionis tempus, carnis morte interposita, electi transeunt, illuc procul dubio parentes primi, si in conditionis suae statu perstitissent, etiam sine morte corporum transferri potuissent. Dormiens igitur sileret, et somno suo homo requiesceret, dum ad aeternae patriae requiem ductus, quasi secessum quemdam a clamore hoc humanae infirmitatis inveniret. Post peccatum namque quasi clamans vigilat, qui contentionem carnis propriae repugnans portat. Hoc quietis silentium homo conditus habuit, cum contra hostem suum liberum voluntatis arbitrium accepit. Cui quia sua sponte succubuit, mox de se, quod contra se perstreperet, invenit, mox in certamine infirmitatis tumultus reperit; et quamvis in pace silentii ab auctore fuerat conditus, hosti tamen sponte substratus, clamores de pugna toleravit. Ipsa enim carnis suggestio, quasi quidam clamor est contra quietem mentis, quam ante transgressionem homo non sensit; quia nimirum quod de infirmitate posset tolerare, non habuit. Postquam vero se sponte hosti subdidit, astrictus culpae suae vinculis, in quibusdam ei etiam nolens servit, et clamores in mente patitur, cum caro spiritui reluctatur. An non clamores 127 intrinsecus audiebat, qui pravae contra se legis verba tolerabat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis? Contempletur ergo vir sanctus in quanta cordis pace requiesceret, si serpentis verba suscipere homo noluisset, et dicat: Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem, id est, intra secretum mentis ad conditoris contemplationem secederem, nisi me extra me tentationum tumultibus consensus primi culpa prodidisset. Hujus autem quietis gaudiis cum quibus etiam sociis perfrueretur, adjungat, dicens:
6.33.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXIX [ Vet. XXXI, Rec. XXVII ].
6.33.1
VERS. 14.-- Cum regibus et consulibus terrae.
6.33.1.1
Angelici gaudii socius fuisset. Qui angeli sint reges et consules.-- Ex rebus insensibilibus discimus quid de sensibilibus atque intelligibilibus sentiamus. Terra namque aere fecundatur, aer autem ex coeli qualitate disponitur. Sic jumentis homines, hominibus angeli, archangeli vero angelis praesunt. Nam quod jumentis homines praesint, et usu cernimus, et verbis Psalmistae docemur, qui ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi. Quia vero angeli hominibus praesint, per prophetam testatur angelus, dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi. Quod vero angeli a superiorum angelorum potestatibus dispensentur, Zacharias perhibet propheta, qui ait: Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur; et angelus alius egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem. Si enim in ipsis officiis sanctorum spirituum nequaquam potestates summae minimas disponerent, nullo modo hoc, quod homini diceret, angelus ab angelo cognovisset. Quia igitur cunctorum conditor omnia per semetipsum tenet, et tamen ad distinguendum pulchrae universitatis ordinem, alia aliis dispensantibus regit, non immerito reges, angelorum spiritus accipimus, qui quo auctori omnium familiarius serviunt, eo subjecta potius regunt. Cum regibus ergo dormiret, quia nimirum jam cum angelis homo quiesceret, si persuasoris linguam sequi noluisset. Qui bene etiam consules vocantur, quia spiritali reipublicae consulunt, dum nos sibi ad regnum socios jungunt. Bene consules vocantur, quia dum ipsis nuntiantibus voluntatem conditoris agnoscimus, in eis procul dubio consultum ab hac angustia nostrae tribulationis invenimus.
6.33.1.2
[ Vet. XXXII.] 56. Sancti ante Christum inferno detinebantur, nunc sine mora coelum petunt. Reges et consules sunt sancti praedicatores.-- Sed quia beatus Job sancto aeternitatis spiritu impletur, et fuisse, vel futurum esse aeternitas non habet, cui nimirum, nec praeterita transeunt, nec quae futura sunt, veniunt, quia cuncta per praesens videt, potest futuros praedicatores Ecclesiae in praesentia spiritus contemplari, qui postquam de corporibus transeunt, nequaquam per morarum spatia, sicut antiqui Patres, a coelestis patriae perceptione differuntur. Mox quippe ut a carnis colligatione exeunt, in coelesti sede requiescunt, Paulo attestante, qui ait: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in coelis. Prius autem quam Redemptor noster morte sua humani generis poenam solveret, eos etiam qui coelestis patriae vias sectati sunt, post egressum carnis inferni claustra tenuerunt: 128 non ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut eos in locis remotioribus quiescentes, quia necdum intercessio Mediatoris advenerat, ab ingressu regni reatus primae culpae prohiberet. Unde juxta ejusdem Redemptoris nostri testimonium, dives qui apud inferos torquetur, in sinu Abrahae requiescere Lazarum contemplatur. Qui profecto si adhuc in imis non essent, hos ille in tormentis positus non videret. Unde et isdem Redemptor noster pro nostrae culpae debito occumbens, inferna penetrat; ut suos, qui ei inhaeserant, ad coelestia reducat. Sed quo nunc homo redemptus ascendit, illuc profecto si peccare noluisset, etiam sine redemptione pertingeret. Consideret ergo vir sanctus quia si non peccasset, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod praedicatores sanctos post redemptionem necesse est cum magno labore pervenire. Et cum quibus jam nunc quiesceret, insinuet, dicens: Cum regibus et consulibus terrae[ Vet. XXXIII]. Reges quippe sunt sancti praedicatores res Ecclesiae, qui et commissos sibi recte disponere, et sua bene regere corpora sciunt; qui dum desideriorum in se motus temperant, super subjectis cogitationibus lege virtutis regnant. Qui bene etiam terrae consules vocantur. Reges enim sunt, quia sibimetipsis praesident; terrae autem consules, quia exstinctis peccatoribus vitae consultum praebent. Reges sunt, quia semetipsos regere sciunt; terrae sunt consules, quia terrenas mentes per exhortationis suae consilium ad coelestia pertrahunt. An terrae consul non erat, qui dicebat: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do? Et iterum: Beatior erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Bene autem subditur:
6.34.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXX [ Rec. XXVIII. ]
6.34.1
IBID.-- Qui aedificant sibi solitudines.
6.34.1.1
Turbam tumultuantem in se gestant. Luxuriae deditus, iracundus, avarus, superbus, curis saecularibus deserviens.-- Omnes enim, qui vel illicita appetunt, vel in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus in corde comprimuntur; dumque desideriorum turbas intra se excitant, prostratam mentem pede miserae frequentationis calcant. Alius namque juri se luxuriae subdidit, atque ante mentis oculos schemata turpium perpetrationum fingit: et cum effectus non tribuitur operis, hoc crebrius agitur intentione cogitationis. Voluptatis perfectio quaeritur, et concussus enerviter animus, hinc inde et sollicitus et caecatus, occasionem nequissimae expletionis rimatur. Mens itaque haec quasi quemdam populum patitur, quae insolenti cogitationum tumultu vastatur. Alius irae se dominio stravit; et quid in corde, nisi jurgia, etiam quae desunt peragit? Hic saepe praesentes non videt, absentibus contradicit, intra semetipsum contumelias profert et recipit, receptis autem durius respondet; et cum qui obviet nullus adsit, magnis clamoribus rixas in corde componit. Turbam itaque hic intus sustinet, quem pondus vehemens inflammatae cogitationis premit. Alius juri se avaritiae tradidit, et fastidiens propria, aliena concupiscit: Hic plerumque concupita adipisci non valens, diem quidem in otium, noctem vero in cogitationem versat: torpet ab utili opere, quia fatigatur illicita cogitatione; consilia multiplicat, et sinum mentis cogitationum inventionibus latius expandit; pervenire ad concupita satagit, atque ad obtinenda haec quosdam secretissimos causarum meatus quaerit. Qui mox ut in causa aliquid subtile invenisse se aestimat, jam se obtinuisse quod concupierat, 129 exsultat: jam quid etiam adeptae rei adjungat, excogitat, atque ut in meliori statu debeat excoli, pertractat. Quam quia jam quasi possidet, et quasi ad meliorem speciem adducit, mox insidias invidentium considerat, et quid contra se jurgii moveatur, pensat: exquirit quid respondeat, et cum rem nullam teneat, jam in defensione rei quam appetit, vacuus litigator elaborat. Quamvis ergo nihil de concupita re ceperit, habet tamen in corde jam fructum concupiscentiae, laborem rixae. Gravi itaque populo premitur, qui instigantis avaritiae tumultu vastatur. Alius se tyrannidi superbiae subjecit; et cor miserum, dum contra homines erigit, vitio substernit. Honorum sublimium infulas appetit, exaltari successibus exquirit, totumque quod esse desiderat, sibi apud semetipsum in cogitationibus depingit: jam quasi tribunali praesidet, jam sibi parere obsequia subjectorum videt, jam caeteris eminet, jam aliis mala irrogat, aliis quia irrogaverint recompensat. Jam apud semetipsum stipatus cuneis ad publicum procedit, jam quibus obsequiis fulciatur conspicit; qui tamen haec cogitans solus repit; jam alia conculcat, alia sublevat; jam de conculcatis satisfacit odiis, jam de sublevatis recipit favores. Qui igitur tot phantasmata cordi imprimit, quid iste aliud quam somnium vigilans videt? Quia ergo tot rerum causas quas fingit tolerat, nimirum intrinsecus natas ex desideriis turbas portat. Alius jam illicita refugit, sed tamen bonis mundi carere pertimescit: concessa tenere appetit, videri inter homines minor erubescit, et curat summopere ne inops in domo sit, ne despectus in publico. Exquirit quid sibi sufficiat, quid necessitas subjectorum petat; atque ut sufficienter jura patronatus subditis expleat, patronos quaerit quibus ipse famuletur; sed his dum familiariter jungitur, eorum procul dubio causis implicatur, quibus saepe consentit in illicitis, et mala quae propter semetipsum non appetit, committit propter alia quae non derelinquit. Nam saepe dum honorem suum in hoc mundo imminui trepidat, ea apud majores personas approbat, quae jam per proprium judicium damnat. Is dum sollicite cogitat, quid patronis debeat, quid subjectis; quid sibi augeat, quid affectibus prosit, quasi tanta frequentia turbarum premitur, quanta curarum importunitate laceratur.
6.34.1.2
[ Vet. XXXIV.] 58. Soli secum sunt qui vitia subegerunt.-- At contra sancti viri, quia nihil hujus mundi appetunt, nullis procul dubio in corde tumultibus premuntur; omnes quippe inordinatos desideriorum motus a cubili cordis, manu sanctae considerationis ejiciunt, et quia transitoria cuncta despiciunt, ex his nascentes cogitationum insolentias non patiuntur. Solam namque aeternam patriam appetunt; et quia nulla hujus mundi diligunt, magna mentis tranquillitate perfruuntur. Unde et recte dicitur: Qui aedificant sibi solitudines. Solitudines quippe aedificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, 130 et una intentione aeternae patriae in amorem intimae quietis anhelare. An non cunctos a se cogitationum tumultus expulerat, qui dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini? A frequentia quippe terrenorum desideriorum fugerat, ad magnam videlicet solitudinem semetipsum, ubi eo tutius nihil extraneum conspiceret, quo incompetens nihil amaret. A tumultu rerum temporalium magnum quemdam secessum petierat quietam mentem, in qua tanto purius Deum cerneret, quanto hunc cum se solo solum inveniret.
6.34.2.1
Et vere consules sunt, quia consulere aliis non desistunt.-- Bene autem hi, qui sibi solitudines construunt, etiam consules vocantur, quia sic in se solitudinem mentis aedificant, ut tamen in quo praevalent, aliis per charitatem consulere minime desistant. Hunc ergo, quem modo praetulimus consulem, paulo subtilius perpendamus, quomodo ad praebenda vitae sublimioris exempla, subjectis populorum cuneis, virtutum calculos spargat. Ecce ad insinuandam retributionem boni pro malo, de semetipso fatetur, dicens: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Ad dilectionem conditoris excitandam insinuat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Ad formam sanctae humilitatis imprimendam, secreta cordis sui indicat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Ad imitandam zeli rectitudinem exemplo suo nos excitat, dicens: Nonne qui te oderunt, Deus, oderam eos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi. Ad aeternae nobis patriae desiderium succendendum, vitae praesentis longitudinem deplorat, dicens: Heu mihi! quod incolatus meus prolongatus est. Largitate nimirum consulatus emicuit, qui exemplo conversationis propriae, tot nobis virtutum calculos spargit.
6.34.2.2
[ Vet. XXXV.] 60. Sed iste consul an sibi etiam solitudinem aedificet, narret. Ait enim: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Fugiens elongat, quia a turba desideriorum temporalium in alta Dei contemplatione se sublevat. Manet vero in solitudine, quia perseverat in remota mentis intentione. De qua bene solitudine Domino Jeremias ait: A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. Facies quippe manus Dei, est illa percussio justi judicii, qua superbientem hominem a paradiso repulit, et in hac caecitate praesentis exsilii exclusit. Comminatio vero ejus, est terror adhuc supplicii sequentis. Post faciem igitur manus adhuc nos minae terrificant, quia per experimentum judicii jam nos et poena praesentis exsilii perculit, et si peccare non desistimus, aeternis adhuc suppliciis addicit. Consideret ergo vir sanctus, projectus huc, unde homo ceciderit, atque hunc post ista peccantem, quo adhuc justitia judicantis rapit; et cunctas a se desideriorum temporalium turbas ejiciat, seque in magna mentis 131 solitudine abscondat, dicens: A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. Ac si aperte dicat: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior, a tumultu desideriorum temporalium trepidus mentis secessum peto, quia et adhuc acrius illa quae minaris, aeterna supplicia formido. Bene ergo de regibus atque consulibus dicitur: Qui aedificant sibi solitudines. Quia ii qui et se bene regere, et consulere aliis sciunt, quoniam praesentari interim illi intimae quieti non possunt, hanc apud semetipsos per studium tranquillae mentis imitantur Sequitur:
6.35.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXXI.
6.35.1
VERS. 15.-- Cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento.
6.35.1
Principes sunt rectores Ecclesiae, aurum sapientia, argentum verbum Dei.-- Quos alios principes, nisi sanctae Ecclesiae rectores vocat, quos indesinenter in loco praedicatorum praecedentium divina dispensatio subrogat? De quibus eidem Ecclesiae Psalmista ait: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Quid vero aurum, nisi sapientiam appellat? de qua per Salomonem dicitur: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Aurum nempe sapientiam vidit, quam thesaurum vocavit. Quae et recte auri appellatione signatur; quia sicut auro temporalia, ita sapientia bona aeterna mercantur. Si aurum sapientia non esset, nequaquam Laodiceae Ecclesiae ab angelo diceretur: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum. Aurum quippe emimus, cum accepturi sapientiam, prius obedientiam praebemus. Ad quem videlicet nos contractum bene quidam sapiens excitat, dicens: Concupisti sapientiam? Serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi. Quid autem per domos, nisi conscientiae designantur? Unde sanato cuidam dicitur: Vade in domum tuam. Ac si aperte audiat: Post exterius miraculum ad conscientiam revertere, et qualem te intrinsecus Deo debeas exhibere, perpende. Quid etiam per argentum, nisi eloquia divina figurantur? de quibus per Psalmistam dicitur: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. Eloquium Domini argentum igne examinatum dicitur, quia sermo Dei si in corde figitur, tribulationibus probatur.
6.35.2
[ Vet. XXXVI.] 62. Si Adam non peccasset, soli nascerentur, qui nunc salvandi sunt.-- Vir igitur sanctus spiritu aeternitatis plenus, quaeque futura sunt colligat; et quos longe post ventura saecula gignerent, laxato mentis sinu comprehendat; et magna admiratione consideret cum quibus electis sine labore in aeternitate quiesceret, si per appetitum superbiae nemo peccasset, et dicat: Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines, aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Quia enim si parentem primum nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennae generaret; sed hi qui nunc per redemptionem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur, eosdem electos aspiciat, atque cum eis quomodo quiescere potuisset intendat. Videat sanctos apostolos sic susceptam Ecclesiam regere, ut ei praedicationis verbo non desinant consultum praebere, eosque reges et consules appellet. Videat post hos in eorum loco rectores exsurgere, 132 qui et sapienter vivendo aurum possideant, et aliis recta praedicando, argento sacrae locutionis enitescant, eosque principes repletis conscientiarum domibus auro et argento divites memoret. Sed quia aliquando prophetico spiritui nequaquam sufficit ut ventura praevideat, nisi cordi prophetantis etiam praeterita et antiqua repraesentet, sanctus vir infra supraque oculos aperit, et non solum ventura conspicit, sed etiam transacta ad memoriam reducit. Nam protinus adjungit:
6.36.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXXII [ Rec. XXIX ].
6.36.1
VERS. 16.-- Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem: vel qui concepti non viderunt lucem.
6.36.1.1
Sancti ante redemptionis tempus orti, sunt velut abortivi. Plures fuerunt quam quos memorat Moyses-- Abortivum, quia ante plenum tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Quos ergo sanctus vir alios abortivos vocat, cum quibus se quiescere potuisse considerat, nisi electos quosque, qui ab ipso mundi primordio ante redemptionis tempus exorti sunt, et tamen huic mundo semetipsos mortificare curaverunt? Qui conscriptae legis tabulas non habentes, quasi ab utero mortui sunt, quia auctorem suum naturali lege timuerunt; et cum venturum Mediatorem crederent, studuerunt summopere, mortificandis voluptatibus, etiam quae scripto non acceperant praecepta servare. Tempus itaque illud, quod juxta mundi initium mortuos huic saeculo patres nostros protulit, quasi abortivi uterus fuit. Ibi namque Abel, qui occidenti se fratri restitisse non legitur. Ibi Enoch, qui talem se exhibuit, ut ambulaturus cum Domino transferretur. Ibi Noe, qui per hoc, quod divino examini placuit, in mundo mundo superstes fuit. Ibi Abraham, qui dum peregrinus est in saeculo, factus est amicus Deo. Ibi Isaac, qui caligantibus carnis oculis, per aetatem quidem praesentia non vidit, sed per virtutem prophetici spiritus in futuris etiam saeculis magna videndi luce radiavit. Ibi Jacob, qui iram fratris humiliter fugit, clementer edomuit; qui prole quidem fecundus exstitit, sed tamen spiritus ubertate fecundior, eamdem prolem sub prophetiae suae vinculis astrinxit. Bene autem abortivum hoc absconditum dicitur, quia a mundi primordiis, dum quosdam paucos Moyse scribente cognoscimus, pars nobis maxima humani generis occultatur. Neque enim tot justos solummodo usque ad acceptam legem exstitisse credendum est, quot Moyses brevissima descriptione perstrinxit. Quia ergo a mundi primordio edita multitudo bonorum, ex magna parte notitiae nostrae subtrahitur, abortivum hoc absconditum vocatur. Quod et non substitisse dicitur, quia, enumeratis paucis, eorum frequentia nullo apud nos memoriae scripto retinetur.
6.36.1.2
[ Vet. XXXVII.] 64. Concepti sunt, sed lucem non viderunt, qui post legem ante Christum nati.-- Recte vero additur: Vel qui concepti non viderunt lucem. Hi namque, qui post acceptam legem in hoc mundo nati sunt, auctori suo ejusdem legis sunt admonitione concepti. Sed tamen concepti lucem minime viderunt, quia ad adventum incarnationis Dominicae, quamvis hanc fideliter crederent, pervenire nequiverunt. Incarnatus quippe Dominus dicit: Ego sum lux mundi. Atque ipsa Lux ait: Multi prophetae et justi desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt. Concepti igitur non viderunt lucem, quia ad spem venturi Mediatoris apertis prophetarum vocibus excitati, nequaquam potuerunt cernere ejus incarnationem. 133 In his itaque conceptus interior formam fidei edidit, sed hanc usque ad apertam visionem divinae praesentiae non perduxit, quia prius hos a mundo mors interveniens rapuit, quam manifesta mundum Veritas illustravit.
6.36.1.3
[ Vet. XXXVIII.] 65. Job praeterita cernens et futura, ad aeterna anhelat.-- Vir igitur sanctus spiritu aeternitatis plenus, manu cordis cuncta labentia ad memoriam astringit; et quia angusta est omnis creatura creatori, per eumdem spiritum, qui nihil in se vel juxta se aliud, nisi semper esse habet, hoc quod erit, hoc quod praeteriit, conspicit; ac infra supraque mentis oculum tendit, et venientia velut transacta considerans, ad aeternum esse medullitus inardescit, dicens: Nunc enim dormiens silerem. Nunc enim praesentis est temporis. Et quid est stantem semper in praesenti quietem quaerere, nisi ad illud, cui nihil venit, nihil praeterit, gaudium aeternitatis anhelare? Quod nimirum Veritas semper esse suum, ut nobis utcunque infunderet, Moyse mediante insinuat, dicens: Ego sum qui sum. Et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Sed ecce, quia labentia conspicit, quia semper praesens gaudium quaerit, quia venturae lucis memorat, quia electorum ejus ordines enumerans pensat: ipsam jam nobis apertius quietem hujus lucis insinuet, et quid apud illam quotidie de pravorum conversatione agitur, verbis manifestioribus demonstret. Sequitur:
6.37.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXXIII [ Vet. XXXIX, Rec. XXX ].
6.37.1
VERS. 17.-- Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
6.37.1
Impii Incarnationis beneficio a gravi labore erepti.-- Paulo ante jam diximus quia corda peccantium per hoc quod strepitus desideriorum possidet, gravis cogitationum instigantium tumultus premit. Sed in hac luce, quam concepti minime viderunt, a tumultu suo impii cessare perhibentur, quia nimirum Mediatoris adventum, quem patres in lege positi diu praestolati sunt, ad vitae suae requiem populi gentiles invenerunt, Paulo attestante, qui ait: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est. In hac itaque luce impii a tumultu cessant, dum perversorum mentes, veritate cognita, laboriosa mundi desideria fugiunt, et tranquillitati intimi amoris acquiescunt. An non ad cessationem vocat Lux ipsa, quae ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve est? Quid enim grave mentis nostrae cervicibus imponit, qui vitari omne desiderium quod perturbat praecipit? Quid grave subjectis jubet, qui declinari laboriosa mundi hujus itinera admonet? Attestante autem Paulo apostolo, Christus pro impiis mortuus est. Sed idcirco dignata est pro impiis ipsa Lux occumbere, ne impii in tenebrarum suarum tumultu remanerent. Contempletur ergo vir sanctus quod Lux per incarnationis suae mysterium ex gravi labore impios eripit, dum ab eorum cordibus desideria pravitatis tergit; contempletur quod conversi quique quietem, quam percipere in aeternitate desiderant, hic jam per tranquillitatem mentis degustant, et dicat: Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. 134
6.37.2
Quo plus in amore Dei roboramur, eo magis deficimus a propria virtute. Lux aeterna locus noster.-- Omnes enim qui in hoc mundo fortes sunt, robore quasi fortes sunt, non robore defessi. Qui vero in auctoris sui amore roborantur, quo magis in concupita Dei fortitudine convalescunt, eo a propria virtute deficiunt; et quo robustius aeterna appetunt, eo a temporalibus salubri defectione lassantur. Hinc Psalmista amoris sui robore fessus dicebat: Defecit in salutari tuo anima mea. In salutare enim Dei proficiendo defecerat, quia aeternitatis lucem desiderans, a carnis jam fiducia fractus anhelabat. Hinc rursum dicit: Concupivit, et defecit anima mea in atria Domini. Qui nimirum cum diceret, Concupivit, recte subdidit, Et defecit: quia valde minor est divinitatis concupiscentia, quam non mox etiam proprius sequitur defectus. Qui enim ad appetenda aeternitatis atria accenditur, dignum profecto est ut ab hoc temporalitatis amore lassetur, ut tanto frigescat ab studio saeculi, quanto surgit ardentior in amorem Dei. Quem scilicet si perfecte arripit, mundum etiam plene derelinquit; et eo funditus temporalibus moritur, quo ad supernam vitam altius afflatu aeternitatis animatur. An non robore suo fessam se invenerat, quae dicebat: Anima mea liquefacta est, ut locutus est? Quia nimirum mens dum occultae locutionis aspiratione tangitur, a statu suae fortitudinis infirmata, ipso quo absorbetur desiderio liquatur; et inde se apud semetipsam fessam invenit, unde ultra se esse conspicit fortitudinem, quam conscendit. Hinc propheta, cum visionem Dei se conspexisse diceret, adjungit, Elangui et aegrotavi per dies plurimos, quia cum ad virtutem Dei mens stringitur, a fortitudine propria caro lassatur.[ Vet. XL.] Hinc Jacob, qui angelum tenuit, uno mox pede claudicavit, quia qui vero amore sublimia respicit, jam in hunc mundum duplicibus incedere desideriis nescit. Uno enim pede innititur, qui solo Dei amore roboratur; et necesse est ut alius marceat, quia, mentis virtute crescente, oportet procul dubio ut carnis fortitudo torpescat. Beatus igitur Job alta fidelium corda respiciat, atque perpendat quem sinum intimae quietis inveniunt, dum a viribus propriis in Deum proficiendo lassantur, et dicat: Ibi requieverunt fessi robore. Ac si aperte insinuet, dicens: Illic requies lucis remunerat, quos hic interius recreans provectus fatigat. Nec movere debet quod lucem nominans, nequaquam subdidit: In hac, sed Ibi. Quam enim continere electos conspicit, quasi locum nostrum hanc esse deprehendit. Unde Psalmista cum incommutabilitatem aeternitatis aspiceret, dicens: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient, hunc electorum locum esse denuntiat, subdens: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi. Deus enim, qui sine situ omnia continet, nobis ad se venientibus locus non localis manet. Quem locum dum pertingimus, etiam ipsa in hac vita mentis nostrae tranquillitas, quanta fuerit perturbatio videmus; quia etsi jam justi in pravorum comparatione quieti sunt, in aestimatione tamen quietis intimae omni modo quieti non sunt. Unde et bene subditur:
6.38.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXXIV.
6.38.1
VERS. 18.-- Et quondam vincti pariter sine molestia.
6.38.1.1
Vincula dura quibus hic ligantur etiam justi.-- Justos enim quamvis nullus desideriorum carnalium tumultus possideat, duris tamen vinculis eos in hac vita positos suae molestia corruptionis 135 ligat. Scriptum quippe est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Eo itaque ipso quo adhuc mortales sunt, corruptionis suae pondere gravantur, et astricti molestia vincti sunt, quia in illa adhuc libertate vitae incorruptibilis non exsurgunt. Aliud namque de mente, aliud de corpore tolerant, et contra semetipsos quotidie in interno certamine desudant. An non duro molestiae vinculo ligantur, quorum nimirum mens sine labore in ignorantia solvitur, et non nisi cum studio laboris eruditur? Coacta erigitur, libens jacet, ab infimis vix levatur, et tamen elevata protinus labitur. Semetipsam laboriose vincendo, superna conspicit; sed reverberata, lumen, quod se irradiaverat, refugit. An non duro molestiae vinculo ligantur, quos cum accensus spiritus ad sinum pacis intimae pleno desiderio pertrahat, fervente certamine caro perturbat? Quae etsi jam ante faciem velut ex adverso acie erecta non obviat, adhuc tamen a mentis dorso quasi captiva submurmurat: et quamvis timendo, sed tamen turpi strepitu in corde speciem pulchrae quietis foedat. Electi igitur etsi valenter omnia superant, cum securitatem pacis internae desiderant, gravis eis est molestia, adhuc habere quod vincant. Qui his exceptis, ea etiam vincula sustinent, quae gravis exterius necessitas astringit. Esurire quippe, sitire, lassescere, vincula corruptionis sunt: quae scilicet solvi nequeunt, nisi cum in illam immortalitatis gloriam nostra mortalitas permutatur.[ Vet. XLI.] Replemus etenim refectionibus corpus, ne extenuatum deficiat; extenuamus abstinentia, ne nos repletum premat. Vegetamus hoc motibus, ne situ immobilitatis intereat; sed citius hoc collocando sistimus, ne ipsa sua vegetatione succumbat. Adjumentis hoc vestium tegimus, ne frigus interimat, et quaesita adjumenta projicimus, ne calor exurat. Tot igitur diversitatibus occurrentes quid agimus, nisi corruptibilitati servimus, ut saltem multiplicitas impensi obsequii corpus sustineat, quod anxietas infirmae mutabilitatis gravat? Unde bene per Paulum dicitur: Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Vanitati quippe creatura non volens subditur, quia homo, qui ingenitae constantiae statum volens deseruit, pressus justae mortalitatis pondere, nolens mutabilitatis suae corruptioni servit. Sed creatura haec tunc a servitute corruptionis eripitur, cum ad filiorum Dei gloriam incorrupta resurgendo sublevatur. Hic itaque electi molestia vincti sunt, quia adhuc corruptioni suae poena deprimuntur. Sed cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his, quibus nunc astringimur, molestiae vinculis relaxamur. Praesentari namque jam Deo cupimus, sed adhuc mortalis corporis obligatione praepedimur. Jure ergo vincti dicimur, quia adhuc incessum 136 nostri desiderii ad Deum liberum non habemus. Unde bene Paulus aeterna desiderans, sed tamen adhuc corruptionis suae sarcinam portans, vinctus clamat: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Dissolvi enim non quaereret, nisi se procul dubio vinctum videret. Haec autem vincula, quia certissime rumpenda in resurrectione conspexerat, jam quasi rupta gaudebat Propheta, cum diceret: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis.
6.38.1.2
Epilogus.-- Contempletur itaque vir sanctus, quod conversos peccatores lux interna recipiat, et dicat: Ibi impii cessaverunt a tumultu. Contempletur, quod sancti viri desiderii exercitatione fatigati, altius in illo intimo sinu requiescant, et dicat: Et ibi requieverunt fessi robore. Contempletur, quod cunctis simul corruptionis suae vinculis absoluti, ad illa libertatis gaudia incorrupta perveniant, et dicat: Et quondam vincti pariter sine molestia. Bene autem dicitur, Quondam vincti; quia dum illa semper praesens laetitia cernitur, omne quod erit et defluit, quasi praeteritum jam videtur. Dum enim rerum finis attenditur, omne quod praeterit, quasi jam fuisse pensatur. Sed omnes hi quos illuc quies interna suscipiet, hic interim quid egerint, narret. Sequitur:
6.39.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXXV [ Rec. XXXI ].
6.39.1
IBID.-- Non exaudierunt vocem exactoris.
6.39.1
Diabolus exactor. Non exauditur, cum tentanti resistitur.-- Quis alius debet nomine exactoris intelligi, nisi importunus ille persuasor, qui humano generi semel nummum deceptionis contulit, et ab hoc quotidie expetere mortis debitum non desistit? Qui in paradiso homini peccati pecuniam commodavit; sed iniquitate crescente, hanc quotidie cum usuris exigit. De hoc exactore in Evangelio Veritas dicit, Et judex tradet te exactori. Hujus igitur exactoris vox est tentatio miserae suggestionis. Audimus autem vocem exactoris, cum ejus tentatione pulsamur; sed non exaudimus, si pulsanti resistimus. Audit enim, qui tentationem sentit; exaudit vero qui tentationi consentit. Dicatur itaque de justis: Non exaudierent vocem exactoris, quoniam suggestionem ejus etsi audiunt, quia tentantur; non exaudiunt, quia consentire contemnunt.[ Vet. XLII.] Sed quia quod valde mens amat, etiam in sermone saepius replicat, beatus Job, quia internae pacis frequentiam diligens conspicit, descriptioni ejus iterum servit, dicens:
6.40.1
LIBER QUARTUS. In quo Gregorius paucis praefatus Scripturae litteram secum aliquando pugnare, et imprecationes Job sicut Jeremiae ac David, secundum id quod sonant, sine absurditate intelligi non posse, verba Job ab initio capitis tertii, ad versum vigesimum historice, mystice ac moraliter exponit. CAPUT XXXVI.
6.40.1
VERS. 19.-- Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
6.40.1
Ut hic merita, ita in coelo erunt praemia diversa.-- Quia in hac vita nobis est discretio operum, erit in illa procul dubio discretio dignitatum, ut quod hic alius alium merito superat, illic alius alium retributione transcendat. Unde in Evangelio Veritas dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Sed in eisdem multis mansionibus erit aliquo modo ipsa retributionum diversitas concors; quia tanta vis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, hoc se accepisse in alio exsultet. Unde et non aeque laborantes in vinea, aeque 137 cuncti denarium sortiuntur. Et quidem apud Patrem mansiones multae sunt, et tamen eumdem denarium dispares laboratores accipiunt; quia una cunctis erit beatitudo laetitiae, quamvis non una sit omnibus sublimitas vitae. Parvum et magnum in hac luce conspexerat, qui ex voce capitis dicebat: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Parvum et magnum conspexerat, cum dicebat: Benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum majoribus.
6.40.2
Quis peccati servus, quis ab eo liber, et quod hic nemo ab eo liber.-- Bene autem subditur: Et servus liber a domino suo. Scriptum quippe est, Omnis qui peccat, servus est peccati; quia nimirum quisquis se pravo desiderio subjicit, iniquitatis dominio dudum libera mentis colla supponit. Sed huic domino contradicimus, cum iniquitati quae nos ceperat, reluctamur; cum consuetudini violenter resistimus, et desideria perversa calcantes contra hanc jus nobis libertatis ingenitae vindicamus; cum culpam poenitendo percutimus, et maculas sordium fletibus lavamus. Plerumque autem jam mens quidem quod perverse egisse se meminit, deplorat; jam prave acta non solum deserit, sed amarissimis etiam lamentis punit; sed tamen dum eorum quae egit reminiscitur, gravi de judicio pavore terretur. Jam se perfecte convertit; sed adhuc se perfecte in securitatem non erigit, quia dum quanta sit districtio extremi examinis pensat, inter spem ac formidinem sollicita trepidat, quia justus judex veniens, quid de perpetratis reputet, quid relaxet, ignorat. Nam quam prava commiserit, meminit; sed an commissa digne defleverit, nescit; ac ne culpae immanitas modum poenitentiae transeat, metuit. Et plerumque culpam jam veritas relaxat, sed mens afflicta adhuc de venia, dum valde sibi est sollicita, trepidat. Servus ergo hic jam fugit dominum, sed liber non est, quia peccatum suum homo jam corrigendo et poenitendo deserit, sed tamen adhuc districtum judicem de ejus retributione pertimescit. Ibi ergo servus a domino liber erit, ubi jam de peccati venia dubietas non erit, ubi jam securam mentem culpae suae memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de ejus in dulgentia liber exsultat. 138
6.40.3
An nulla in coelo peccati memoria: qui haec beatitudini non officiat.-- Sed si nulla ibi homo peccati sui memoria tangitur, ereptum se unde gratulatur? Aut quomodo largitori gratias refert de venia quam accepit, si interveniente oblivione transactae nequitiae, esse se poenae debitorem nescit? Neque enim neglecte praetereundum est quod Psalmista ait: Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo. Quomodo enim Dei misericordias in aeternum cantat, si se fuisse miserum ignorat? Et si miseriae transactae non meminit, unde largitati misericordiae laudes reddit? Sed rursum quaerendum est, quomodo electorum mens perfecta esse in beatitudine poterit, si hanc inter gaudia memoria sui reatus tangit? Aut quomodo perfectae lucis clarescit gloria, quam reducta ad animum obumbrat culpa? Sed sciendum est quia sicut saepe nunc tristium laeti reminiscimur, ita tunc transactae nequitiae sine laesione nostrae beatitudinis recordamur. Plerumque enim incolumitatis tempore ad memoriam dolores praeteritos sine dolore reducimus; et quo aegros recolimus, eo nos incolumes plus amamus. Erit ergo et in illa beatitudine culpae memoria, non quae mentem polluat, sed quae nos arctius laetitiae astringat; ut dum doloris sui animus sine dolore reminiscitur, et debitorem se medico verius intelligat, et eo magis acceptam salutem diligat, quo de molestia meminit, quid evasit. In illa itaque laetitia sic tunc sine taedio mala nostra conspicimus, sicut nunc in luce positi, sine ulla cordis caligine animo tenebras videmus; quia etsi obscurum est quod mente cernimus, de judicio est hoc luminis, non de passione caecitatis. Et in aeternum ergo laudem misericordiae largitori nostro referimus, et nequaquam miseriae conscientia gravamur; quia dum mala nostra sine aliquo mentis malo respicimus, et nunquam erit quod corda laudantium de transactis iniquitatibus polluat, et semper erit quod haec ad laudem liberatoris accendat. Quia ergo internae lucis requies sic in se magnos sublevat, ut tamen nec parvulos derelinquat, dicatur recte: Parvus et magnus ibi sunt. Quia autem sic ibi conversi peccatoris animus culpae suae memoria tangitur, ut tamen nulla ejusdem memoriae confusione deprimatur, congrue subjungitur: Et servus liber a domino suo.

Intertext edge

Open linked passage

Note