Gregorius I540-604
Moralia
Mora 7.38.1
Choose a text
More by Gregorius I
—
21427 Morali
7.38.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. [CAPUT XXXVIII [ Vet. XXVII, Rec. XXVIII ].
7.38.1
VERS. 18, 19. Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem: quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea?
7.38.1.1
Natura angelica cur mutabilis, et unde fiat immutabilis. Angelorum lapsus homines admonet de sua infirmitate diffidere. Tinea, concupiscentia.-- Natura angelica etsi contemplationi auctoris inhaerendo, in statu suo immutabiliter permanet; eo ipso tamen quo creatura est, in semetipsa vicissitudinem mutabilitatis habet. Mutari autem, ex alio ad aliud ire est, et in semetipso stabilem non esse. Unaquaeque enim res quasi tot passibus ad aliud tendit, quot mutabilitatis suae motibus subjacet. Sola autem natura incomprehensibilis a statu suo nescit moveri, quae ab eo quod semper idem est, nescit immutari. Nam si angelorum substantia a mutabilitatis motu fuisset aliena, bene ab auctore condita, nequaquam in reprobis spiritibus a beatitudinis suae arce cecidisset. Mire autem omnipotens Deus naturam summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit, ut et qui permanere nollent, ruerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea jam dignius, quanto et ex arbitrio starent; et eo majoris apud Deum meriti fierent; quo mutabilitatis suae motum voluntatis statione fixissent. Quia ergo ipsa quoque natura angelica est in semetipsa mutabilis, quam videlicet mutabilitatem vicit per hoc, quod ei qui semper idem est vinculis amoris illigatur, recte nunc dicitur: Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles. Atque ejusdem protinus documentum mutabilitatis adjungitur, cum de apostatis spiritibus subinfertur: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum casu bene infirmitatis humanae considerationem colligit, cum illico subnectit: Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? Luteas quippe domos habitamus, quia in corporibus terrenis subsistimus. Quae bene Paulus considerans 171 ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Et rursum: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam. Terrenum quoque fundamentum est substantia carnis. Quod in se sollicite Psalmista conspexerat, cum dicebat: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto, et substantia mea in inferioribus terrae. Tinea autem de veste nascitur, et eamdem vestem, de qua oritur, oriendo corrumpit. Quasi quaedam vero vestis animae caro est; sed haec nimirum vestis habet tineam suam, quia ab ipsa carnalis tentatio oritur, ex qua laceratur. Quasi enim quadam sua tinea vestis nostra consumitur, cum caro corruptibilis tentationem gignit, et per hanc ad interitum pervenit. Velut tinea homo consumitur, cum de se oritur unde conteratur. Ac si aperte dicat: Si illi spiritus esse ex se incommutabiles nequeunt, qui nulla carnis infirmitate deprimuntur; qua temeritate se homines in bono permanere constanter existimant, quos in eo quod intellectus ad summa evehit, carnalis infirmitas aggravans praepedit, ut per corruptionis vitium in semetipsis habeant unde ab intima novitate veterascant?
7.38.1.2
[ Vet. XXVIII.] 69. Angeli doctores sunt, qui quamlibet sancti, non sunt sine culpa. Tinea sine sonitu damnum faciens, iniquos exhibet damna sua non attendentes.-- Possunt quoque per angelos sancti doctores intelligi, sicut per prophetam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Qui quantalibet virtute fulgeant, esse omnino sine culpa nequeunt, cum iter praesentis vitae gradiuntur, quia eorum nimirum gressus tangitur aut luto illiciti operis, aut pulvere cogitationis. Domos autem luteas habitant, qui de illecebrosa hac vita carnis exsultant. Hanc domum luteam Paulus habitare contempserat, cum dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est. Dicat ergo: Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; quanto magis hi qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? Ac si aperte dicat: Si praesentis vitae viam illi sine contagio transire nequeunt, qui aeterna nuntiantes, sese contra temporalia accingunt, quae detrimenta illi sustinent qui esse se in carnalis habitationis voluptatibus gaudent? Qui enim serviunt ei, non sunt stabiles, quia cum mens ad alta nititur, carnis suae cogitatione dissipatur; ita ut saepe animus dum intimis inhiat, dum sola coelestia aspectat, subita carnali delectatione perculsus, a semetipso scissus jaceat, et qui se infirmitatis suae molestias superasse gaudebat, repentino vulnere prostratus gemat. Pravitas ergo et in angelis reperitur, dum ipsos quoque qui veritatem nuntiant, nonnunquam subreptio vitae fallacis gravat. Si ergo hi etiam mundi hujus iniquitate feriuntur, quos contra eum sancta intentio erigit quibus ictibus illi penetrantur, quos ante ejus jacula, ipsa infirmitatis suae delectatio sternit? Qui bene velut tinea consumi describuntur. Tinea quippe damnum facit, et sonitum non facit; ita iniquorum mentes, quia damna sua considerare negligunt, integritatem quasi nescientes perdunt. Amittunt namque a corde innocentiam, ab ore veritatem, a carne continentiam, et per accessum temporis ab aetate 172 vitam. Sed haec se indesinenter amittere nequaquam conspiciunt, dum toto desiderio curis temporalibus occupantur. Quasi ergo a tinea consumuntur, quia sine sonitu, culpae morsum tolerant, quanta detrimenta vitae et innocentiae patiantur, dum ignorant. Unde et bene subditur:
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).