Moralia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-i540-604" aria-label="More works by Gregorius I">
—
⋯
Original / primary: 21427 Morali
7.1.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT PRIMUM.
7.1.1
Sancti hic prospera magis formidare, quam adversa.-- Cum valde occulta sint divina judicia, cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, malis bene, tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, malis bene, hoc fortasse deprehenditur, quia et boni, si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur; et mali bona, quae pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit utrum boni idcirco bona accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant; an justo latentique judicio hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant; et utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab aeternis suppliciis corrigentia defendant; an hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennae 139 tormenta perducat. Quia ergo inter divina judicia gravi incertitudinis suae caligine humana mens premitur, sancti viri cum sibi suppetere prospera hujus mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur. Timent enim ne hic laborum suorum fructus recipiant; timent ne quod divina justitia latens in eis vulnus aspiciat, et exterioribus eos muneribus cumulans, ab intimis repellat. Cum vero taciti cogitant quod nec bona agunt, nisi ut soli Domino placeant, nec in ipsa affluentia suae prosperitatis exsultant, minus quidem de prosperis occulta contra se judicia metuunt, sed tamen eadem prospera, quia se ab intima intentione praepediunt, aegre ferunt; et moleste praesentis vitae blandimenta tolerant, quia per haec se utcunque tardari in interno desiderio non ignorant. Plus enim in hoc mundo honor quam despectio occupat, et magis prosperitatis sublimitas quam necessitatis adversitas gravat. Per hanc namque nonnunquam cum homo exterius premitur, ad concupiscenda quae intus sunt, liberius relaxatur. Per illam vero animus, dum multis parere cogitur, a desiderii sui cursu retinetur. Unde fit ut sancti viri magis in hoc mundo prospera quam adversa formident. Sciunt namque quia mens dum blanda occupatione premitur, aliquando libens ad exteriora derivatur. Sciunt quia saepe sic hanc clandestina cogitatio decipit, ut quomodo permutetur ignoret. Pensant autem quae sint aeterna bona quae cupiunt, et cognoscunt quam nihil sit omne quod blandum temporaliter arridet; cunctaque hujus mundi prospera mens eorum eo aegre tolerat, quo supernae felicitatis est amore sauciata, tantoque magis in praesentis dulcedinis aspernatione erigitur, quanto hanc conspicit, quia furtive sibi in aeternae gloriae despectu blanditur. Unde beatus Job cum supernam requiem contemplatus diceret: Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo, illico adjungit:
7.2.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT II [ Rec. II ].
7.2.1
VERS. 20.-- Quare data est misero lux?
7.2.1
Aeterna contemplantes terrenam prosperitatem refugiunt.-- In Scriptura sacra nonnunquam lucis appellatione prosperitas, noctis autem nomine hujus mundi adversitas designatur. Unde et bene per Psalmistam dicitur: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Quia enim sancti viri ita prosperitatem saeculi despicientes calcant, sicut et adversitatem ejus calcantes tolerant, per magnam mentis celsitudinem mundi sibi et adversa et prospera substernentes dicunt: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Ac si apertius dicant: Sicut intentionis nostrae fortitudinem ejus tristia non premunt, ita hanc nec blanda corrumpunt. Sed quia haec, ut diximus, bonorum mentem etiam cum non sublevant, perturbant, sancti viri, qui se in hujus exsilii aerumna miseros cognoscunt, clarescere in ejus prosperitate refugiunt. Unde bene nunc dicitur: Quare data est misero lux? Lux enim miseris datur, quando ii qui sublimia contemplantes, esse se in hac peregrinatione miseros agnoscunt, claritatem transitoriae prosperitatis accipiunt. Et cum valde defleant quia tarde ad patriam redeunt, tolerare insuper honoris onera compelluntur. Amor eos aeternorum conterit, et gloria de temporalibus arridet. Qui dum cogitant 140 quae sint quae in infimis tenent, et quae sint quae de sublimibus non vident; quae sint quae in terra fulciunt, quae autem de coelestibus perdiderunt, prosperitatis suae moerore mordentur; quia etsi vident nequaquam se ab ea funditus opprimi, pensant tamen sollicite cogitationem suam in amore Domini et in ejus dispensatione partiri. Unde bene cum dicit: Quare data est misero lux? protinus adjungit:
7.3.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT III [ Vet. II, Rec. III ].
7.3.1
VERS. 20.-- Et vita his qui in amaritudine animae sunt.
7.3.1
Hic in amaritudine sunt electi et reprobi; quo discrimine.-- In amaritudine quippe animae sunt omnes electi, quia vel punire flendo non desinunt quae deliquerunt, vel gravi se moerore afficiunt, quia longe huc a facie conditoris projecti, adhuc in aeternae patriae gaudiis non sunt. De quorum corde per Salomonem bene dicitur: Cor, quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus. In amaritudine namque sunt et corda reproborum, quia ipsis etiam pravis suis desideriis affliguntur; sed eamdem amaritudinem nesciunt, quia pensare quod tolerant, sponte sua excaecati non possunt. At contra cor bonorum amaritudinem suam novit, quia aerumnam exsilii, in qua projectum laceratur, intelligit; et quam sint tranquilla quae perdidit, quam confusa in quibus cecidit, sentit. Sed hoc amaricatum cor ad gaudium suum quandoque reducitur, atque in ejus gaudio extraneus non miscetur; quia is qui nunc ab hoc moerore cordis foras se per desideria ejicit, seclusus tunc ab illa intima ejus solemnitate remanebit.
7.3.2
Quis mortuus mundo, et cui mundus mortuus.-- Hi itaque qui in amaritudine animae sunt, mori mundo funditus concupiscunt; ut sicut in saeculo ipsi nihil appetunt, ita jam a saeculo nulla obligatione teneantur. Et plerumque contingit ut jam homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus hominem occupationibus astringat: et ipse quidem mundo jam mortuus est, sed ipsi mundus adhuc mortuus non est. Quasi enim adhuc vivus mundus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit. Unde bene Paulus, cum et ipse saeculum perfecte despiceret, et talem se factum videret, quem jam hoc saeculum concupiscere omnino non posset, ruptis hujus vitae vinculis liber dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Mundus quippe ei crucifixus fuerat, quia hunc cordi suo jam mortuum non amabat. Sed et se ipsum mundo crucifixerat, quia talem se ei exhibere studuit, ut ab eo quasi mortuus concupisci non posset. Si enim uno in loco sint mortuus et vivens; etsi mortuus vivum non videt, vivus tamen mortuum videt; si vero utrique sint mortui, alter alterum nequaquam videt. Ita qui jam mundum non amat, sed tamen ab illo vel non volens amatur, etsi ipse velut mortuus mundum non videt, hunc tamen mundus adhuc non mortuus videt. Si vero nec ipse in amore mundum retinet, nec rursum a mundi amore retinetur, vicissim sibi utrique exstincti sunt; quia dum alter alterum non appetit, quasi mortuum mortuus non attendit. Quia igitur Paulus nec mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, et se mundo, et mundum sibi crucifixum esse gloriatur. Quod quia multi appetunt, sed tamen usque ad culmen exstinctionis 141 omni modo non assurgunt, recte gementes dicunt: Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt? Vita quippe amaricatis datur, cum hujus mundi gloria tristibus gementibusque tribuitur. In qua nimirum vita poena se validissimi timoris afficiunt, quia etsi ipsi mundum non tenent, adhuc tamen tales esse se metuunt, qui a mundo teneantur; quia nisi ei quantulumcunque viverent, hos ad usum suum procul dubio non amaret. Mare enim viva corpora in semetipso retinet; nam mortua extra se protinus expellit. Sequitur:
7.4.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT IV [ Rec. IV ].
7.4.1
VERS. 21.-- Qui exspectant mortem, et non venit.
7.4.1
Mori saeculo appetentes, saepe humanis ministeriis servire coguntur. Non sine suo et aliorum lucro.-- Desiderant quippe mortificare se funditus, atque ab omni vita gloriae temporalis exstinguere; sed occultis saepe Dei judiciis vel praeesse in regimine, vel occupari injunctis honoribus compelluntur, atque inter haec mortificationem plenissimam indesinenter exspectant. Sed exspectata mors non venit, quia eorum usus temporali gloriae etiam nolens vivit, quam tamen pro divino timore tolerant. Et intus quidem servant desiderium pietatis, foris autem explent ministerium ordinis; quatenus nec a perfectione per intentionem recedant, nec dispositioni conditoris per superbiam contradicant. Mira enim divinitatis pietate agitur, cum is qui perfecto corde ad contemplationem tendit, humanis ministeriis occupatur; ut et multis infirmioribus ejus mens perfecta proficiat, et quo se ipse imperfectum respicit, inde ad humilitatis culmen perfectior assurgat.[ Vet. III.] Nonnunquam etenim sancti viri unde desideriorum suorum detrimenta tolerant, inde majora lucra, conversis aliis, reportant; quia dum eis vacare ut appetunt non licet, rapere secum alios, quibus admiscentur, libet. Fit ergo mira dispensatione pietatis ut unde se destructiores aestimant, inde locupletiores ad coelestis patriae constructionem surgant.
7.4.2
Desideria pia saepe Deus explere differt, ut crescant.-- Nonnunquam vero idcirco ad concepta desideria minime perveniunt, ut ipsa interveniente tarditate, ad eadem desideria laxato mentis sinu dilatentur; et quae extenuari fortasse impleta poterant, magna dispositione agitur, ut repulsa crescant. Sic quippe mortificari appetunt, ut jam perfecte, si liceat, conditoris sui faciem contemplentur. Sed eorum desiderium differtur, ut proficiat; et tarditatis suae sinu nutritur, ut crescat. Unde bene sponsa in sponsi sui desiderio anhelans clamat: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni. Abscondit se sponsus cum quaeritur, ut non inventus ardentius quaeratur; et differtur quaerens sponsa, ne inveniat, ut tarditate sua capacior reddita, multiplicius quandoque inveniat quod quaerebat. Unde beatus Job cum diceret: Exspectant mortem, et non venit, ut hoc ipsum quaerentium desiderium subtilius expleret, illico adjungit:
7.5.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT [ Rec. V ].
7.5.1
IBID.-- Quasi effodientes thesaurum.
7.5.1
Crescunt, ubi finis propinquior.-- Omnes namque qui fodiendo thesaurum quaerunt, cum fodere altius coeperint, ad laborem instantius inardescunt; quia quo se thesauro abscondito jam jamque appropinquare aestimant, eo in effossione enixius laborant. Qui igitur plene 142 mortificationem suam appetunt, quasi effodientes thesaurum quaerunt; quia quanto fiunt viciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere. Laborando ergo non deficiunt, sed magis ad usum laboris crescunt; quia quo jam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Unde bene Paulus quibusdam absconditum aeternae patriae thesaurum quaerentibus dicit: Non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Laborantem quippe consolari, est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris est visio collaborantis: sicut cum in itinere comes jungitur, via quidem non abstrahitur, sed tamen de societate comitis labor itineris leviatur. Dum itaque Paulus consolantes se in laboribus quaereret, adjunxit dicens: Tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Ac si diceret: Eo labor crescat, quo ipsa jam praemia laboris appropinquant, velut si aperte dicat: Thesaurum quaeritis? sed eo fodere ardentius debetis, quo jam juxta quaesitum aurum fodiendo pervenistis.
7.5.2
Mortui mundo se intra se a terrenis abscondunt.-- Quamvis hoc quod dicitur: Exspectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum, intelligi et aliter potest. Quia enim perfecte mori mundo non possumus, nisi intra mentis nostrae invisibilia a visibilibus abscondamur, recte ii qui mortificationem suam appetunt, thesaurum effodientibus comparantur. Mundo enim per invisibilem sapientiam morimur, de qua per Salomonem dicitur: Si quaesieris illam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis eam. Sapientia quippe in rerum superficie non jacet; quia in invisibilibus latet. Et tunc mortificationem nostram sapientiam contingentes apprehendimus, si relictis visibilibus in invisibilibus abscondamur; si sic hanc, cor effodientes, quaerimus, ut omne quod terrenum mens cogitat, a semetipsa, manu sanctae discretionis ejiciat, et thesaurum virtutis, qui se latebat, agnoscat. Facile enim in se thesaurum invenit, si eam quae se male presserat molem a se terrenae cogitationis repellit. Quia autem quaesitam mortem sicut thesaurum dicit, recte subjungit:
7.6.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT VI.
7.6.1
VERS. 22.-- Gaudentque vehementer, cum invenerint sepulcrum.
7.6.1
Divina contemplatio sepulcrum est in quo mens mundo mortua quiescit.-- Sicut enim sepulcrum locus est quo absconditur corpus, ita divina contemplatio quoddam sepulcrum mentis est, quo absconditur anima. Quasi enim huic adhuc mundo vivimus, cum mente in eum foras vagamur; sed mortui in sepulcro abscondimur, cum mortificati exterius, in secreto internae contemplationis celamur. Sancti igitur viri ab importunitate desideriorum temporalium, a tumultu inutilium curarum, a clamore perstrepentium perturbationum, semetipsos sacri verbi gladio mortificare non desinunt, atque intus ante Dei faciem in sinu mentis abscondunt. Unde bene per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum. Quod quamvis perfecte postmodum fiat, etiam nunc ex magna parte agitur, cum a temporalium desideriorum tumultibus delectatione in interiora rapiuntur; 143 ut mens eorum dum in amorem Dei tota tenditur, nulla inutili perturbatione laceretur. Hinc est quod Paulus per contemplationem mortuos et quasi in sepulcro absconditos discipulos viderat, quibus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Qui ergo mortem quaerit, gaudet dum sepulcrum invenit, quia qui mortificare se appetit, valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit; ut exstinctus mundo lateat, et a cunctis exteriorum rerum perturbationibus intra sinum se intimi amoris abscondat.
7.6.2
Mortui olim cum divitiis sepulti.-- Si vero ad hoc quod thesaurus effodi dicitur, etiam sepulcri inventio subinfertur, hoc necesse est ut intentio nostra conspiciat, quod antiqui mortuos cum divitiis obruebant. Qui igitur thesaurum quaerit, gaudet cum sepulcrum invenerit, quia sapientiam perquirentes, cum sacrae Scripturae paginas volvimus, cum exempla praecedentium perscrutamur, quasi ex sepulcro gaudium sumimus, quia mentis divitias apud mortuos invenimus: qui quia huic mundo perfecte exstincti sunt, in occulto cum divitiis requiescunt. Sepulcro ergo dives efficitur, qui per exempla justorum in contemplationis virtute sublevatur. Sed cum requirens dicat: Quare data est misero lux? cur hoc ipsum requirere praesumat, insinuat dicens:
7.7.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT VII [ Rec. VI ].
7.7.1
VERS. 23.-- Viro, cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
7.7.1.1
Ignorat recte agens utrum perseveraturus sit.-- Via enim sua viro abscondita est, quia etsi jam in qua sit vitae qualitate considerat, adhuc tamen ad quem finem tendat, ignorat. Etsi jam superna appetit, etsi plenis haec desideriis quaerit, adhuc tamen si in eisdem desideriis permaneat, nescit. Peccata quippe deserentes, ad justitiam tendimus; et unde venimus, novimus; sed quo perveniamus, ignoramus. Quid hesterna die fuimus, scimus; sed quid contingat crastina nos esse, nescimus. Via ergo sua viro abscondita est, quia sic pedem ponit operis, ut tamen praevidere nequeat exitum consummationis ejus.
7.7.1.2
[ Vet. IV.] 12. Ignorat utrum quod rectum putat, Deus non damnet. Circumdatur tenebris.-- Est autem et alia viae nostrae absconsio; quia nonnunquam ea ipsa quae recte nos agere credimus, an in districti judicis examine recta sint, ignoramus. Saepe enim, sicut et longe superius diximus, opus nostrum causa damnationis est, et provectus putatur esse virtutis. Saepe unde placari judex creditur, inde ad irascendum placidus instigatur; Salomone attestante, qui ait. Est quae videtur homini recta; novissima autem ejus ducunt ad mortem. Unde sancti viri cum mala superant, sua etiam bene gesta formidant, ne cum bona agere appetunt, de actionis imagine fallantur, ne pestifera tabes putredinis sub boni specie lateat coloris. Sciunt enim quia corruptionis adhuc pondere gravati, dijudicare bona subtiliter nesciunt; et cum ante oculos extremi examinis regulam deducunt, haec ipsa in se nonnunquam et quae approbant metuunt. Et tota quidem mente interna desiderant, sed tamen de incertitudine operum trepidi, quo gradiuntur ignorant. Unde bene postquam dictum est: Quare data est misero 144 lux? adjungitur: Viro, cujus abscondita est via. Ac si dicatur: Cur hujus vitae successus accipit, qui sub qua sit aestimatione judicis iter sui operis nescit? Bene autem subditur: Et circumdedit eum Deus tenebris. Tenebris namque homo circumdatur; quia quamvis coelesti desiderio ferveat, quid de semetipso sit dispositum intrinsecus, ignorat. Et valde metuit, ne quid sibi in judicio obviet, quod se de se nunc in desiderio boni fervoris latet. Tenebris homo circumdatur, quia ignorantiae suae caligine premitur. An tenebris circumdatus non est, qui plerumque praeteritorum non meminit, futura non invenit, praesentia vix cognoscit? Tenebris se circumdatum quidam sapiens viderat, cum dicebat: Quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; et quae in coelis sunt, quis investigabit? His se tenebris Propheta circumdatum vidit, cum dispositionis intimae penetrare interna non potuit, dicens: Posuit tenebras latibulum suum. Auctor enim noster, quia nobis in hoc exsilium dejectis, lucem suae visionis abstulit, sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibulo abscondit.
7.7.2
Hinc sanctis materia flendi.-- Quas nimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamenta provocamus. Flet enim caecitatem quam foris patitur, si humiliter meminit quod in interioribus lumine privatur. Cumque tenebras, quibus circumdatur, respicit, splendoris intimi ardenti se desiderio affligit; omnique intentionis adnisu semetipsam concutit, et supernam lucem, quam condita deseruit, repulsa quaerit. Unde fit plerumque, ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii claritas erumpat; et mens, quae in torpore prius caeca jacuerat, ad inspectionem fulgoris intimi suspiriis vegetata convalescat. Unde bene sequitur:
7.8.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT VIII [ Rec. VII ].
7.8.1
VERS. 24.-- Antequam comedam, suspiro.
7.8.1
Lacrymas saepe excipit gaudium contemplationis.-- Comedere namque est animae, supernae lucis contemplationibus pasci. Suspirat ergo antequam comedat, quia prius gemitibus tribulationis afficitur, et postmodum contemplationis refectione satiatur. Nisi enim suspiret, non comedit; quia qui se in hoc exsilio per desideriorum coelestium lamenta non humiliat, aeternae patriae gaudia non degustat. A veritatis enim pabulo jejuni sunt, qui in hac peregrinationis inopia laetantur. Suspirat autem qui comedit, quia quos amor veritatis afficit, etiam refectio contemplationis pascit. Suspirans Propheta comedebat, cum diceret: Fuerunt mihi lacrymae meae panes. Luctu enim suo anima pascitur, cum ad superna gaudia flendo sublevatur, et intus quidem doloris sui gemitus tolerat; sed eo refectionis pabulum percipit, quo vis amoris per lacrymas emanat. Unde et eamdem lacrymarum vim beatus Job adhuc sequitur, subdens:
7.9.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT IX.
7.9.1
IBID.-- Et quasiinundantes aquae, sic rugitus meus.
7.9.1
Quae sanctis lugendi et trepidandi causae.-- Aquae cum inundant, cum impetu veniunt; et crescentibus multipliciter voluminibus, intumescunt. Electi vero dum mentis suae oculis divina judicia opponunt, dum de occulta super se sententia trepidant, dum se ad Deum pervenire posse confidunt, sed tamen ne non perveniant metuunt, dum praeteritorum suorum recolunt, 145 quae deflent, dum quae sibi adhuc futura sunt, quia nesciunt, pertimescunt; quasi quaedam in eis aquarum more volumina colliguntur, quae in moeroris rugitus quasi in subjecta littora defluunt. Vir igitur sanctus vidit, quanta sint in lamentis poenitentiae volumina cogitationum; atque ipsas moeroris undas inundantes aquas vocavit, dicens: Et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus.[ Vet. V.] Nonnunquam vero justi, sicut et paulo superius diximus, in ipsis bonis operibus positi trepidant, ac ne in eisdem occulto aliquo errore displiceant, continuis lamentis vacant. Quos cum divina subito flagella corripiunt, auctoris sui se gratiam offendisse suspicantur, quia vel infirmitatibus praepediti, vel amaritudinibus pressi, ad impendenda proximis pia opera non assurgunt. Et cor in lamentum vertitur, quia corpus a devotionis suae ministerio retardatur. Cumque se mercedem non augere considerant, etiam transacta opera displicuisse formidant. Unde bene beatus Job cum rugitum suum quasi inundantes aquas diceret, illico adjunxit:
7.10.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT X.
7.10.1
VERS. 25.-- Quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar, accidit.
7.10.1
Judicia Dei quam metuenda.-- Justi igitur deflent et pavent, et magnis se lamentis cruciant, quia deseri formidant; et quamvis de correptione sua gaudeant, eorum tamen trepidam mentem correptio ipsa perturbat; ne malum quod tolerant, non pia percussio disciplinae sit, sed animadversio justa vindictae. Quod bene Psalmista considerans ait: Quis novit potestatem irae tuae? Potestas quippe divinae irae nostra non potest mente comprehendi, quia ejus dispensatio obscuris super nos dispositionibus, saepe unde aestimatur deserere, inde nos recipit; et unde nos recipere creditur, inde derelinquit; ut plerumque hoc fiat gratia, quod ira dicitur, et hoc aliquando ira sit, quod gratia putatur. Nonnullos enim flagella corrigunt, nonnullos ad impatientiae vesaniam perducunt; et alios prospera quia demulcent, ab insania mitigant; alios quia elevant, funditus ab omni spe conversionis eradicant. Cunctos autem vitia ad ima pertrahunt: sed tamen quidam eo ab his facilius redeunt, quo se in eis corruisse altius erubescunt. Et semper virtutes ad superna sublevant; sed nonnunquam quidam dum tumorem de virtute concipiunt, per ipsum tramitem ascensionis cadunt. Quia ergo potestas divinae irae minime cognoscitur, in cunctis necesse est ut sine cessatione timeatur. Sequitur:
7.11.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XI [ Rec. VIII ].
7.11.1
VERS. 26.-- Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.
7.11.1
Quae cogitando, loquendo, agendo peccare soleant in potestate constituti.-- Quamvis quolibet in loco positi, cogitando, loquendo, agendo peccemus, tunc tamen per tria haec animus effrenatius rapitur, cum mundi hujus prosperitate sublevatur. Nam cum praeire se potestate caeteros conspicit, alta de se elate cogitans sentit. Et cum auctoritati vocis a nullo resistitur, lingua licentius per abrupta diffrenatur. Cumque facere quod libet, licet, juste sibi omne aestimat licere, quod libet. Sed sancti viri cum mundi hujus potestate fulciuntur, tanto sub majore mentis disciplina se redigunt, quanto sibi per impatientiam potestatis suaderi illicita quasi licentius sciunt. Cor namque a consideranda sua gloria reprimunt, linguam ab immoderata 146 locutione restringunt, opus ab inquietudinis vagatione custodiunt.[ Vet. VI.] Saepe enim qui in potestate sunt, ea quae recte faciunt, quia elate cogitant, amittunt; dumque se ad cuncta utiles aestimant, etiam impensae utilitatis sibi meritum damnant. Ut enim cujuslibet facta digniora sint, necesse est ut ei apud se semper indigna videantur, ne eadem bona actio agentis cor sublevet, et sublevando plus auctorem de elatione dejiciat, quam ipsos quibus forte impenditur juvet. Hinc est enim quod rex Babyloniae, dum elata mente apud se tacitus volveret, dicens: Nonne haec est Babylon, quam ego aedificavi? in irrationale animal protinus versus est. Quod enim factus fuerat perdidit, quia humiliter noluit dissimulare quod fecit. Et quia elatione cogitationis se super homines extulit, ipsum, quem communem cum hominibus habuit, sensum hominis amisit. Saepe vero qui in potestate sunt, ad subjectorum passim contumelias erumpunt; et hoc quod invigilantes regimini serviunt, per linguae procacitatem perdunt, minori scilicet formidine judicis verba pensantes, quia qui sine causa fratri, fatue dixerit, gehennae se ignibus addicit. Saepe ii qui in potestate sunt, dum sese a licitis retinere nesciunt, ad illicita opera et inquieta dilabuntur. Solus enim in illicitis non cadit, qui se aliquando et a licitis caute restringit. Qua videlicet constrictione religatum bene se Paulus insinuat, dicens: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Atque ut ex ipsa religatione ostenderet in quanta se mentis libertate dilataret, illico adjunxit: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Cum enim mens concepta desideria sequitur, servire rebus convincitur, quarum amore superatur. Sed Paulus, cui cuncta licent, sub nullius potestate se redigit, quia semetipsum etiam a licitis restringendo, ea quae delectata premerent, despecta transcendit.
7.11.2
Quomodo Job haec vitavit.-- Beatus igitur Job, ut nos erudiat, qualis in potestate fuit innotescat, dicens: Nonne dissimulavi? Potestas namque cum habetur, et cogitanda est ad utilitatem, et dissimulanda propter tumorem; quatenus is qui ea utitur, et ut prodesse debeat, posse se sciat; et ut extolli non debeat, posse se nesciat. Qualis vero in ore fuerit, adjungat dicens: Nonne silui? Qualis erga illicita opera, adhuc subjiciat: Nonne quievi? Potest autem silere et quiescere, adhuc subtilius perscrutari. Silere namque est mentem a terrenorum desideriorum voce restringere. Vis enim magni clamoris est tumultus cordis.
7.11.3.1
Qui praesunt, occupationes temporales, ut Deo vacent, intermittere debent.-- Quiescunt quoque qui bene in potestate sunt, cum terrenarum actionum strepitus pro divino amore intermittendo postponunt; ne dum ima indesinenter occupant, cor funditus a summis cadat. Sciunt enim quia nequaquam mens ad superna attollitur, si curarum tumultibus continue in infimis occupatur. Quid enim de Deo occupata obtineat, quae de illo apprehendere aliquid etiam vacans laborat. Bene autem per Psalmistam dicitur: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus; quia qui vacare Deo negligit, suo sibi judicio lumen ejus visionis abscondit. Hinc etiam per Moysen dicitur ut pisces qui pennulas non habent non edantur. Pisces namque qui habent pennulas, saltus dare super aquas solent. 147 Soli ergo in electorum corpore quasi cibus transeunt, qui in eo quod imis deserviunt, aliquando ad superna conscendere mentis saltibus sciunt, ne semper in profundis curarum lateant, et nulla eos amoris summi quasi liberi aeris aura contingat. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt; cum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.
7.11.3.2
[ Vet. VII.] 20. Quomodo affectae circa has occupationes pravae mentes. Quomodo piae.-- Pravae etenim mentes temporalium rerum tumultus intra semetipsas versare non cessant, etiam cum vacant. In cogitatione enim servant depicta quae amant, et quamvis nihil exterius faciant, apud semetipsas tamen sub pondere inquietae quietis elaborant. Quibus si earumdem rerum administratio praebeatur, semetipsas funditus deserunt, et fugitiva haec temporalia per intentionis cursum continuis cogitationum passibus sequuntur. Piae autem mentes haec et cum desunt non quaerunt, et graviter etiam cum adsunt, ferunt, quia per exteriorum curam a se exire pertimescunt. Quod bene illa duorum fratrum vita signatur, de quibus scriptum est: Factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola; Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. Vel sicut in alia translatione dicitur, Habitabat domi. Quid enim per venationem Esau, nisi eorum vita figuratur, qui in exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur? Qui etiam agricola esse describitur, quia amatores hujus saeculi tanto magis exteriora colunt, quanto interiora sua inculta derelinquunt. Jacob vero vir simplex in tabernaculis vel in domo habitare perhibetur, quia nimirum omnes, qui in curis exterioribus spargi refugiunt, simplices in cogitatione atque in conscientiae suae habitatione consistunt. In tabernaculis enim aut in domo habitare, est se intra mentis secreta restringere, et nequaquam exterius per desideria dissipare, ne dum ad multa foras inhiant, a semetipsis alienatis cogitationibus recedant. Dicat igitur probatus vir, et exercitatus in prosperis: Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? Ut enim supra diximus, sancti viri, cum eis transitoria prosperitas arridet, favorem mundi quasi nescientes dissimulant, et forti gressu interius hoc unde exterius sublevantur calcant. Silent autem, quia nullis pravae actionis clamoribus perstrepunt. Omnis namque iniquitas habet apud secreta Dei judicia voces suas. Unde scriptum est: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est. Quiescunt vero, cum non solum nullo cupiditatum temporalium turbulento appetitu rapiuntur, verum etiam curis praesentis vitae necessariis immoderatius occupari refugiunt.
7.11.4.1
Justi cur assidue flagella patiantur.-- Sed haec agentes, paterna adhuc flagella sentiunt, ut tanto perfectiores ad haereditatem veniant, quanto eos pie feriens disciplina quotidie etiam de minimis purgat. Justa itaque indesinenter faciunt, sed assidue dura patiuntur, quia saepe ipsa nostra justitia, ad examen divinae justitiae deducta, injustitia est, et sordet in districtione 148 judicis quod in aestimatione fulget operantis. Unde Paulus cum diceret: Nihil mihi conscius sum, protinus adjunxit: Sed non in hoc justificatus sum. Qui causam mox cur non sit justificatus insinuans, ait: Qui autem judicat me, Dominus est. Ac si diceret: Idcirco in eo quod nihil mihi conscius sum justificatum me abnego, quia ab eo qui me judicat examinari me subtilius scio.[ Vet. VIII.] Dissimulanda ergo sunt quae exterius favent, reprimenda quae interius perstrepunt, declinanda quae quasi necessaria involvunt; et tamen in his omnibus adhuc districti examinis flagella metuenda, quia et ipsa nostra perfectio culpa non caret, nisi hanc severus judex in subtili lance examinis misericorditer penset.
7.11.4.2
[ Rec. IX.] 22. Si tot patiantur justi, quae iniquos manent supplicia?-- Bene autem subditur: Et venit super me indignatio. Magna quippe arte doctrinae dicturus verbera praetulit recte facta; ut hinc unusquisque consideret quae peccantes postmodum supplicia maneant, si etiam justos tam valida hic flagella castigant. Hinc est enim quod Petrus ait: Tempus est ut judicium incipiat de domo Dei. Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Hinc Paulus, cum multa in Thessalonicensium laudem dixisset, protinus adjunxit: Ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei. Ac si diceret: Dum tot dura toleratis, qui tam recta agitis, quid aliud quam justi Dei judicii exempla datis? quia ex vestra poena colligendum est quomodo feriat quibus irascitur, si sic vos affligi patitur, in quibus laetatur; aut quomodo illos percussurus est, quibus justum judicium exhibet, si etiam vos sic cruciat, quos pie redarguens fovet.
7.11.4.3
[ Vet. IX, Rec. X.] 23. Amicorum Job intentio pia fuit, sed incauta locutio. Quid ipsis agendum erat.-- Prima igitur beati Job locutione terminata, vicissim se amici, qui consolaturi venerant pie ejus increpationi subjiciunt; dumque ad contentionis verba prosiliunt, eam pro qua venerant causam pietatis amittunt. Qui quidem non prava hoc intentione faciunt; sed quamvis affectum percusso exhibeant, percussum tamen nonnisi pro iniquitate crediderunt; dumque intentionem bonam nequaquam locutio cauta subsequitur, ipsa pietatis propositio in transgressionis vitium vertitur. Pensandum namque fuerat, cui et quando loquerentur. Justus quippe erat, ad quem venerant, et divinis verberibus cinctus. Ex anteacta ergo ejus vita debuerant ea quae intelligere non valebant illius verba perpendere; et ex flagellis praesentibus non illum redarguere, sed de sua vita formidare; seque flagellato justo, non quasi ratiocinando erigere, sed flendo sociare; ut nequaquam se eorum scientia per verba ostenderet, sed loqui recte linguam consolantium magister dolor erudiret. Qui etsi qua forsitan diversa sentirent, dignum profecto erat ut haec humiliter dicerent, ne percusso vulnera per immoderata verba cumularent.
7.11.5
Deterioribus saepe displicent dicta vel facta meliorum.-- Saepe enim, quia intelligi non valent, deterioribus displicent vel facta vel dicta meliorum: sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, 149 quo apprehendi veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus error putatur. Saepe multa a fortibus dicuntur, quae infirmi idcirco dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti arca signavit, quam quia casuram credens Levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit.[ Vet. X.] Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata a bobus calcitrantibus inclinatur; quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjectorum populorum confusione concutitur, ad dispensationis condescensionem ex sola dilectione permovetur. Sed in hoc, quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis, casus putatur imperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc, manum reprehensionis mittunt, sed a vita protinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adjuvans, manum tetendit, sed delinquens vitam perdidit, quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt, quaedam vero summa contemplantes proferunt; dumque vim vel condescensionis vel altitudinis nesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incognita locutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis, erroris lapsum putare? Sed perdit vitam, qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam quis sanctorum corrigere recta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Levites isdem recte Oza dicitur, quod videlicet robustus Domini interpretatur; quia praesumptores quique nisi audaci mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorum facta vel dicta velut infirma judicarent. Amici igitur Job, dum contra eum quasi in Dei defensionem prosiliunt, divini praecepti regulam superbientes excedunt.
7.11.6
Si aliquid in his displicet, non est reticendum, sed magna humilitate promendum.-- Cum vero quaedam facta meliorum deterioribus displicent, nequaquam hoc quod mentem movet, reticendum est, sed cum magna humilitate proferendum; quatenus intentio pie sentientis eo vere servet formam rectitudinis, quo per iter graditur humilitatis. Et libere ergo dicenda sunt quae sentimus, et valde humiliter promenda quae dicimus, ne et quae recte intendimus, haec elate proferendo non recta faciamus. Paulus auditoribus suis multa humiliter dixerat; sed de ipsa exhortatione humili placare eos adhuc humilius satagebat, dicens: Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii; etenim perpaucis scripsi vobis. Ephesiis quoque Mileti valedicens, afflictis ac gementibus, humilitatem suam ad memoriam revocat, dicens: Vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte ac die non cessavi cum lacrymis monens unumquemque vestrum. Eisdem rursum per Epistolam dicit: Obsecro vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis. Hinc ergo colligat, si quando aliquid recte sentit, quanta 150 humilitate debeat magistro loqui discipulus; si ipse magister gentium in his quae cum auctoritate praedicat, tam submisse discipulos rogat. Hinc unusquisque colligat, eis a quibus bene vivendi exempla percepit, hoc quod bene intelligit, quam humiliter dicat; si Paulus illis humili se voce subdidit, quos ad vitam ipse suscitavit.
7.11.7.1
Humiliter loqui nesciens consolationis regulam ignorat.-- Eliphaz autem, qui primus amicorum loquitur, quamvis ad consolandum pietate veniat, humilitatem tamen locutionis deserens, regulam consolationis ignorat. Qui dum loquendi custodiam negligit, usque ad afflicti contumelias excedit, dicens: Tigris periit eo quod non haberet praedam. Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum dissipati sunt. Beatum videlicet Job nomine tigridis, quasi vitio varietatis notans, per leonis rugitum ejusdem viri terrorem, per leaenae vocem loquacitatem conjugis, per dissipatos vero dentes catulorum leonum destructam filiorum edacitatem signans. Unde et bene amicorum sensum, qui in tumida correptione se extulit, sententia divina reprehendit, dicens: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
7.11.7.2
[ Vet. XI.] 27. Sententias amicorum Job qua ratione Deus arguat, et Paulus commendet.-- Sed quaerendum video cur Paulus illorum sententiis tanta auctoritate utitur, si hae eorum sententiae Dominica reprehensione cassantur? Eliphaz quippe verba sunt, quae Corinthiis intulit dicens, sicut scriptum est: Comprehendam sapientes in astutia eorum. Quomodo ergo quasi prava respuimus, quae Paulus ex auctoritate astruit? aut quomodo attestatione Pauli recta putabimus, quae per semetipsum Dominus non recta definivit? Sed utraque haec citius quam non sint diversa cognoscimus, si ejusdem Dominicae sententiae subtilius verba pensemus; quae nimirum cum diceret: Non estis locuti coram me rectum, illico adjunxit: Sicut servus meus Job. Liquet ergo quia quaedam in eorum dictis recta sunt, sed melioris comparatione superantur. Nam inter alia quae irrationabiliter dicunt, multas ad beatum Job fortes sententias proferunt, sed comparatae dictis fortioribus vim fortitudinis amittunt. Mira autem sunt multa quae dicunt, nisi in sancti viri adversitatem dicerentur. In semetipsis igitur magna sunt, sed quia justum virum transfigere appetunt, ejusdem magnitudinis pondus perdunt; quia et quamlibet forte, frustra jaculum mittitur, ut dura saxa feriantur; eo namque obtusum longius dissilit, quo intortum fortiter venit. Igitur amicorum Job dicta licet in quibusdam valde sint fortia, cum tamen sancti viri fortem vitam feriunt, cunctum sui acuminis mueronem retundunt. Quia ergo et in semetipsis magna sunt, sed contra beatum Job nullo modo assumi debuerunt; et Paulus haec ex virtute pensans, in auctoritate proferat; et judex quia incaute prolata sunt, ex personae qualitate reprehendat.
7.11.8
Illae, ut quaedam habent recta et alia perversa, haereticis congruunt.-- Sed quia eosdem amicos beati Job haereticorum tenere speciem superius diximus, nunc eorum verba quomodo haereticis congruant indagemus. Quaedam namque valde recta sentiunt, sed tamen inter haec ad perversa dilabuntur. Habent 151 quippe hoc haeretici proprium, ut malis bona permisceant, quatenus facile sensui audientis illudant. Si enim semper prava dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quod vellent, minime persuaderent. Rursum, si semper recta sentirent, profecto haeretici non fuissent. Sed dum fallendi arte ad utraque deserviunt, et ex malis bona inficiunt, et ex bonis mala, ut recipiantur, abscondunt; sicut qui veneni poculum porrigit, ora poculi dulcedine mellis tangit; dumque hoc quod dulce est primo attactu delibatur, etiam illud quod est mortiferum indubitanter absorbetur. Itaque haeretici permiscent recta perversis, ut ostendendo bona, auditores sibi attrahant; et exhibendo mala, latenti eos peste corrumpant. Aliquando tamen praedicatione sanctae Ecclesiae atque exhortatione correcti, ab hac sensus sui diversitate salvantur. Unde et amici Job reconciliationis suae sacrificium ejusdem sancti viri manibus offerunt, atque ad superni judicis gratiam vel addicti revocantur. Quos bene in Evangelio illa decem leprosorum mundatio designat. In lepra quippe et pars cutis in fulgorem ducitur, et pars in colore sano retinetur. Leprosi itaque haereticos exprimunt, quia dum rectis prava permiscent, colorem sanum maculis aspergunt. Unde et bene ut salventur, clamant, Jesu praeceptor. Quia enim in ejus verbis se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant; cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt. Sed quia in amicorum dictis praefationem expositionis paulo longius duximus, ipsa jam eorum verba subtiliter pensemus. Sequitur:
7.12.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XII [ Vet. XII, Rec. XI ].
7.12.1
VERS. 1, 2.-- Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies.
7.12.1
Haereticorum verba blanda primum, post aspera.-- Jam superius dicta sunt quae his vocabulorum interpretationibus exprimantur. Quia ergo festine ad indiscussa tendimus, prolata replicare devitamus. Hoc itaque est solerter intuendum, quod ii qui haereticorum speciem tenent, loqui molliter inchoant, dicentes: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. Exasperare quippe haeretici auditores suos in exordio locutionis suae metuunt, ne vigilanter audiantur, eorumque valde tristitiam declinant, ut negligentiam capiant. Et pene semper blanda sunt quae proponunt; sed aspera quae prosequendo subinferunt. Unde et nunc amici Job a reverentia mansuetae locutionis incipiunt, sed usque ad jacula asperrimae invectionis erumpunt; quia et radices spinarum molles sunt, sed tamen ex ipsa sua mollitie proferunt unde pungunt. Sequitur:
7.13.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XIII.
7.13.1
VERS. 2.-- Sed conceptum sermonem tenere quis possit?
7.13.1
Verba prava alii concipiunt et proferunt, alii concepta reprimunt, alii nec concipiunt.-- Tria sunt hominum genera, quae gradatim ductis a se qualitatibus dissident. Sunt namque alii qui et ad loquendum prava concipiunt, a locutione sua nulla silentii gravitate refrenantur. Et sunt alii qui cum prava concipiunt, magno se silentii vigore restringunt. Et sunt nonnulli qui, virtutum usu roborati, usque ad eam celsitudinem provehuntur, ut ad loquendum, ne in corde quidem perversa concipiant, quae silendo 152 compescant. Eliphaz itaque ex quo sit ordine, ostenditur, qui conceptum sermonem tenere se non posse testatur. Qua in re et illud innotuit, quod se loquendo offensurum novit. Neque enim retinere verba quae non potest vellet, nisi per haec se vulnera inferre praenosceret. Boni enim viri freno consilii retinent praecipitationem verbi, et caute considerant ne relaxantes linguae lasciviam auditorum conscientiam incauta locutione transfigant. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum. Aqua quippe dimittitur, cum linguae fluxus effrenatur. Sed dimissor aquae jurgiorum caput efficitur, quia per linguae incontinentiam, discordiae origo propinatur. Pravi igitur sicut in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites, et reticere pertractando negligunt quae loquantur. Sed quod levis conscientia concipit, levior protinus lingua prodit. Unde nunc Eliphaz ex suo experimento colligit, quod desperate de omnibus sentit, dicens: Sed conceptum sermonem tenere quis possit? Sequitur:
7.14.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XIV [ Rec. XII ].
7.14.1
VERS. 3, 4.-- Ecce docuisti plurimos, et manus lassas roborasti; vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
7.14.1
Quantus Job fuerit, cujus laudes nec silere valet qui crimen ingerere conatur.-- Si ipse historiae textus aspicitur, magna est lectoris utilitas, quod ab amicis jurgantibus in beato Job pro laceratione vitiorum, virtutum praeconia proferuntur. Nunquam quippe est tam robustum vitae testimonium, quam cum ille laudanda loquitur, qui ingerere crimen conatur. Pensemus autem cujus celsitudinis iste vir fuerit, qui indoctos docens, lassos roborans, vacillantesque confirmans, inter curas domus, inter multiplicium rerum custodiam, inter affectus pignorum, inter studia tot laborum, erudiendis se caeteris impendit. Et illa quidem occupatus exercuit, sed tamen liber magisterio doctrinae militavit. Temporalia regendo disposuit; aeterna praedicando nuntiavit; vitae rectitudinem et agendo videntibus ostendit, et loquendo audientibus ingessit.[ Vet. XIII.] Sed sive haeretici, seu perversi quilibet, cum bona justorum referunt, haec in argumentum criminis inflectunt. Inde namque Eliphaz contra beatum Job occasionem objurgationis colligit, unde laudanda narravit. Nam sequitur:
7.15.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XV.
7.15.1
VERS. 5.-- Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigitte, et conturbatus es.
7.15.1
Perversi bonorum vitam duobus modis impetunt.-- Perversi quique duobus modis bonorum vitam impetunt, quia aut prava eos dicere asserunt, aut recta non servare quae dicunt. Unde et beatus Job inferius ab amicis suis de locutione reprehenditur; nunc autem recta dixisse, sed haec non servasse laceratur. Ab iniquis ergo modo bonorum locutio, modo actio reprobatur, quatenus aut reprehensa lingua taceat, aut ejusdem linguae suae adjudicata testimonio, in crimine vita succumbat. Et notandum quod prius laudes linguae inferunt, et postmodum de vitae infirmitate conqueruntur. Iniqui etenim, ne publice pravi videantur, loquuntur aliquando bona de justis, quae esse jam cognita et aliis noverunt. Sed sicut praediximus, haec ipsa protinus ad cumulum 153 reatus pertrahunt, et credendum sibi in contrariis, ex eo quod et prospera loquebantur, ostendunt; tantoque mala quasi verius insinuant, quanto et bona quasi devote laudabant. Ad usum ergo intorquent criminis voces favoris, dum justorum vitam inde post gravius vulnerant, unde hanc paulo ante specie tenus defendebant. Saepe autem eorum bona quae prius habita despiciunt, haec postmodum quasi perdita mirantur. Unde et Eliphaz sancti viri virtutes, quia amissas asserit, enumerando subjungit, dicens:
7.16.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XVI [ Rec. XIII ].
7.16.1
VERS. 6.-- Ubi est timor tuus, fortitudo tua, et patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
7.16.1
Virtutum quatuor gradus.-- Quae nimirum cuncta ei sententiae subrogat, quam praemisit, dicens: Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. Omnia ergo simul interisse asserit, in eo quod beatum Job turbatum flagello reprehendit. Sed intuendum valde est, quia quamvis inconvenienter increpat, congruenter tamen ordines virtutum narrat. Quatuor quippe gradibus vitam beati Job virtutes enumerando distinxit, dum et timori fortitudinem, et fortitudini patientiam, et patientiae perfectionem junxit. In via etenim Dei a timore incipitur, ut ad fortitudinem veniatur. Nam sicut in via saeculi audacia fortitudinem, ita in via Dei audacia debilitatem parit; et sicut in via saeculi timor debilitatem, ita in via Dei timor fortitudinem gignit, Salomone attestante, qui ait: In timore Domini fiducia fortitudinis. Timori quippe Domini inesse fiducia fortitudinis dicitur, quia nimirum mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium despicit, quanto se auctori eorumdem temporalium veracius per formidinem subdit. Quae in timore Domini constituta, non invenit extra quod metuat, quia dum recto metu conditori omnium jungitur, potestate quadam supra omnia sublevatur. Fortitudo autem nonnisi in adversitate ostenditur, unde et mox post fortitudinem patientia subrogatur. Tanto enim se unusquisque ad fortitudinem profecisse verius demonstrat, quanto aliena mala robustius tolerat. Nam minus in se convaluit, quem aliena iniquitas sternit. Qui in eo quod ferre contrarietatem non valet, pusillanimitatis suae gladio confossus jacet. Quia vero perfectio de patientia nascitur, statim post patientiam, viarum perfectio subinfertur.[ Vet. XIV.] Ille enim vere perfectus est, qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Nam qui alienam imperfectionem ferre non valens deserit, ipse sibi testis est quod perfecte necdum proficit. Hinc in Evangelio Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Quid est enim animas possidere, nisi perfecte in omnibus vivere, cunctis mentis motibus ex virtutis arce dominari? Qui igitur patientiam tenet, animam possidet; quia inde contra adversa omnia fortis efficitur, unde sibi et semetipsum vincendo dominatur. Et quo se laudabiliter frangit, infractum se fortiter exerit; quia cum in suis se voluptatibus superat, sese ad contraria invictum parat. Sed quia Eliphaz invehendo corripuit, nunc aliqua velut exhortando subjungit, dicens:
7.17.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XVII [ Rec. XIV ].
7.17.1
VERS. 7.-- Recordare, obsecro, quis unquam innocens perit? aut quando recti deleti sunt? 154
7.17.1
Saepe innocentes hic perire et deleri, rectos.-- Sive haeretici, quorum amicos beati Job tenere speciem diximus, sive perversi quilibet, quam inordinate redarguunt, tam reprehensibiliter exhortantur. Ait namque: Quis unquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? Saepe quippe hic et innocentes pereunt, et recti funditus delentur; sed tamen ad aeternam gloriam pereundo servantur. Si enim nullus innocens periret, Propheta non diceret: Justus periit, et nemo est qui recogitet. Si rectos Deus providendo non raperet, nequaquam de justo Sapientia dixisset: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Si justos animadversio nulla percuteret, Petrus minime praenuntiaret, dicens: Tempus est ut incipiat judicium de domo Dei. Illi ergo veraciter recti sunt, qui amore supernae patriae ad cuncta praesentis vitae adversa praeparantur. Nam qui pro aeternis bonis mala hic perpeti metuunt, videlicet recti non sunt. Sed Eliphaz vel deleri rectos, vel innocentes hic perire non aestimat, quia saepe hi qui non spe coelestis gloriae, sed pro terrena Deo retributione deserviunt, ipsi sibimet fingunt quod quaerunt; et docere praesumentes, cum terrenam securitatem praedicant, cunctis suis laboribus ostendunt quid amant. Sequitur:
7.18.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XVIII [ Vet. et Rec. XV ].
7.18.1
VERS. 8, 9.-- Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.
7.18.1
Dolores seminant ac metunt. Cur malos Deus aliquando toleret, aliquando statim feriat.-- Dolores seminare, est fraudulenta dicere; dolores autem metere, est dicendo praevalere. Vel certe dolores seminant, qui perversa agunt; dolores metunt, cum de eadem perversitate puniuntur. Fructus quippe doloris est retributio damnationis. Sed cum protinus subinfertur quia qui dolores seminant et metunt, flante Deo pereunt, et irae ejus spiritu consumuntur, hoc loco doloris messio, non jam poena, sed adhuc perfectio iniquitatis ostenditur, quia ex divinae irae spiritu, ejusdem messionis poena subrogatur. Seminant ergo hic dolores et metunt, quia iniqua sunt quae faciunt, et in ipsa iniquitate prosperantur; sicut de iniquo per Psalmistam dicitur: Polluuntur viae ejus in omni tempore; auferuntur judicia tua a facie ejus, omnium inimicorum suorum dominabitur. De quo paulo post subditur: Sub lingua ejus labor et dolor. Dolores itaque seminat, cum perversa agit; dolores metit, cum ex eisdem perversitatibus temporaliter excrescit. Quomodo ergo flante Deo pereunt, qui plerumque diu hic subsistere, et justis felicius, permittuntur? Hinc namque de illis iterum per Psalmistam dicitur: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Hinc Jeremias ait: Quare via impiorum prosperatur. Quia enim, sicut scriptum est, Dominus patiens redditor est, saepe diu tolerat quos in perpetuum damnat; nonnunquam vero concite percutit, qui pusillanimitati innocentium consolando concurrit. Aliquando ergo omnipotens Deus diu praevalere iniquos patitur, ut justorum mundius vita purgetur. Aliquando vero injustos celeriter trucidat, eorumque interitu innocentium corda confirmat. Si enim nunc omnes male agentes percuteret, extremum jam judicium quibus exhiberet? Si autem nullum omnino percuteret, quis Deum res humanas curare credidisset? Nonnunquam ergo 155 iniquos ferit, ut ostendat quia inulta mala non deserit. Nonnunquam vero iniquos diu tolerat, ut considerantibus insinuet, ad quod eos judicium reservet.
7.18.2
Iniquos deleri quo sensu falsum, quo verum.-- Haec itaque sententia deletionis iniquorum, si non cum fine praesentis saeculi de cunctis generaliter dicitur, ex magna parte procul dubio veritatis virtute evacuatur. Sed tunc vera erit, cum jam iniquitatis dilatio non erit. Quae hoc fortasse modo intelligi rectius potest, quoniam nec innocens perit, nec rectus deletur; quia etsi carne hic atteritur, in conspectu aeterni judicis vera salute reparatur. Et qui seminant dolores et metunt, flante Deo pereunt; quia quanto hic altius perverse agendo proficiunt, tanto durius subsequenti damnatione feriuntur. Sed cum eidem sententiae praemittitur, Recordare, videlicet patet quia transacta res ad mentem reducitur, non autem futura nuntiatur. Tunc ergo Eliphaz verius diceret, si haec de iniquis generaliter fieri extrema animadversione credidisset.
7.18.3
Flare Deus apte dicitur, cum vindictam retribuit. Tunc qui in se tranquillus, pereuntibus videtur turbulentus.-- Sed hoc quod flare Deus dicitur, urget ut subtilius discernatur. Nos quippe cum flamus, aerem ab exterioribus introrsus trahimus, et introrsus tractum hunc exterius reddimus. Flare ergo Deus in vindictae retributione dicitur, quia ab exterioribus causis introrsus judicii consilium concipit, et ab interno consilio extrorsus sententiam emittit. Quasi flante Deo, ab exterioribus aliquid introrsus trahitur, quando foras mala nostra conspicit, et intus judicium disponit. Et rursum, quasi flante Deo, ab interioribus spiritus extrorsus emittitur, quando ab interno conceptu consilii, exterius judicium damnationis infertur. Bene itaque dicitur quod qui dolores seminant, flante Deo pereunt; quia unde foris perversa faciunt, inde ab intimis recte feriuntur. Vel certe cum flare Deus dicitur, quia et statim irae ejus spiritus subinfertur, appellatione flatus illius potest ipsa ejus animadversio designari. Nos quippe cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Ut ergo vindictam cogitans Dominus demonstretur, flare irascendo dicitur; non quo ipse in natura sua mutabilitatis vicissitudinem recipiat, sed quo post longam patientiam, quando vindictam peccatoris exsequitur, is qui in semetipso tranquillus est, pereuntibus turbulentus videtur. Mens quippe reproba, quia adversum suis actibus judicem conspicit, quasi commotus ei ostenditur, quia in conspectu illius suo reatu ipsa turbatur. Sed postquam quasi clementer admonuit, aperte increpationis verba subjungit, dicens:
7.19.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XIX.
7.19.1
VERS. 10.-- Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
7.19.1
Dura in Job Eliphaz verba.-- Quid enim rugitum leonis appellat, nisi, ut paulo ante praemisimus, severitatem viri? quid vocem leaenae, nisi loquacitatem conjugis? quid dentes catulorum leonum, nisi edacitatem prolis? Quia enim filii convivantes exstincti sunt, dentium expressione signantur. Quae cuncta dum contrita Eliphaz rigidus exsultat, quasi jure damnata denuntiat. Cujus adhuc duritiam increpationis ingeminat, cum subjungit:
7.20.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XX [ Vet. et Rect. XVI ].
7.20.1
VERS. 11.-- Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et 156 catuli leonum dissipati sunt.
7.20.1
Tigris varia ac rapax hypocritas apte significat.-- Quem enim nomine tigridis, nisi beatum Job nota varietatis signat, vel aspersum maculis simulationis? Omnis namque simulator in eo quod videri rectus appetit, mundum se per omnia non ostendit; quia dum virtutes quasdam per hypocrisin assumit, et occulte semetipsum vitiis subjicit, quaedam latentia vitia repente in faciem erumpunt, et superductae simulationis, quasi visionis corium, ex admistione sua varium ostendunt; ut plerumque sit mirum cur homo, qui tantis virtutibus pollere cernitur, etiam tam reprobis actibus inquinetur. Sed nimirum omnis hypocrita tigris est, quia dum mundus color de simulatione ducitur, vitiorum nigredine interrumpente variatur. Saepe enim dum de castitatis munditia extollitur, sorde avaritiae foedatur. Saepe dum virtute largitatis speciosus ostenditur, luxuriae maculis inquinatur. Saepe dum castitatis atque largitatis decore vestitur, velut ex zelo justitiae, crudelitatis atrocitate fuscatur. Saepe largitate, castitate, pietate ex pulchra visione induitur, sed interfusa obscuritate superbiae notatur. Sicque fit ut intermistis vitiis dum mundam in se speciem hypocrita non ostendit, quasi unum colorem tigris habere nequaquam possit. Quae videlicet tigris rapit praedam, quia humani sibi favoris usurpat gloriam. Qui enim rapta laude extollitur, quasi praeda satiatur. Bene autem hypocritarum laus praeda dicitur. Praeda quippe est, cum aliena violenter auferuntur. Omnis autem hypocrita, quia vitam justitiae simulans, justorum sibi laudem arripit, alienum profecto est quod tollit. Eliphaz itaque, quia beatum Job incolumitatis suae tempore laudanda egisse cognovit, percussione subsequente, haec illum tenuisse per hypocrisin credidit, dicens: Tigris periit, eo quod non haberet praedam. Ac si aperte dicat: Varietas tuae simulationis exstincta est, quia et adulatio laudis ablata est; et jam tua hypocrisis praedam non habet, quia percussa divinitus, humanis favoribus caret.
7.20.2
Myrmicoleon eos adumbrat qui timidi in fortiores, audaces in parvos sunt.-- Translatione autem Septuaginta interpretum nequaquam tigris dicitur, sed, Myrmicoleon periit, eo quod non haberet praedam. Myrmicoleon quippe parvum valde est animal, formicis adversum, quod se sub pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit, interfectasque consumit. Myrmicoleon autem Latine dicitur, vel formicarum leo, vel certe expressius formica pariter et leo. Recte autem formica et leo nominatur, quia sive volatilibus, seu quibuslibet aliis minutis animalibus formica est, ipsis autem formicis leo. Has enim quasi leo devorat, sed ab illis quasi formica devoratur. Cum igitur Eliphaz dicit: Myrmicoleon periit, quid in beato Job sub myrmicoleontis nomine, nisi pavorem et audaciam reprehendit? Ac si ei aperte dicat: Non injuste percussus es, quia contra erectos timidus, contra subditos audax fuisti. Ac si aperte dicat: Contra astutos te formido pressit, contra simplices temeritas inflavit. Sed praedam jam myrmicoleon non habet, quia timida tua elatio dum verberibus premitur, ab aliena laesione 157 prohibetur. Sed quia amicos beati Job haereticorum tenere speciem diximus, urget necessario, ut haec eadem Eliphaz verba quomodo etiam typice sentienda sint intimemus.
7.21.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXI [ Rec. XVII ].
7.21.1
VERS. 10.-- Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
7.21.2
SENSUS ALLEGORICUS.-- 41. Eadem re in Scripturis figurantur diversa.-- Quia natura uniuscujusque rei ex diversitate componitur, in sacro eloquio per rem quamlibet licite diversa figurantur. Habet quippe leo virtutem, habet et saevitiam. Virtute ergo Dominum, saevitia diabolum signat. Hinc enim de Domino dicitur: Vicit leo de tribu Juda, radix David. Hinc de diabolo scriptum est: Adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Leaenae autem nomine aliquando sancta Ecclesia, aliquando Babylonia designatur. Pro eo enim quod contra adversa audax est, leaena Ecclesia dicitur; sicut ejusdem beati Job vocibus approbatur, qui derelictam ab Ecclesia Judaeam indicans, ait: Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena. Aliquando vero leaenae nomine hujus mundi civitas, id est Babylonia, exprimitur, quae contra vitam innocentium immanitate crudelitatis efferatur, quae antiquo hosti, quasi saevissimo leoni sociata, perversae persuasionis ejus semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius, quasi crudeles catulos gignit. Catuli autem leonum sunt quilibet reprobi, ad iniquam vitam, malignorum spirituum errore generati: qui et simul omnes universam mundi civitatem, quam praediximus, Babyloniam faciunt, et tamen iidem singuli Babyloniae filii, quasi non leaena, sed leaenae catuli vocantur. Sicut enim Sion tota simul Ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum quique singuli memorantur, ita et filii Babyloniae singuli quique reproborum, et eadem Babylonia simul omnes reprobi vocantur.
7.21.3
[ Vet. XVII.] 42. Sancti tentationes metuunt; haeretici de sua sanctitate securi contemnunt.-- Sed sancti viri quandiu in hac vita sunt, semetipsos sollicita circumspectione custodiunt, ne leo circuiens insidiando subripiat, id est, antiquus hostis sub aliqua imagine virtutis occidat; ne leaenae vox auribus obstrepat, id est, ne Babyloniae gloria sensum ab amore patriae coelestis avertat; ne catulorum leonum dentes mordeant, id est, ne reproborum persuasio in corde convalescat. At contra haeretici jam quasi de sanctitate securi sunt, quia vitae suae meritis cuncta se superasse suspicantur. Unde et nunc dicitur: Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Ac si aperte diceretur: Nos ideo nullis flagellis atterimur, quia et virtutem antiqui hostis, et cupiditatem terrenae gloriae, et persuasiones reproborum omnium vitae meritis superando calcamus. Unde adhuc subditur:
7.22.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXII.
7.22.1
VERS. 11.-- Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonum dissipati sunt.
7.22.1.1
Satan et leo recte vocatur, et tigris et myrmicoleon. Haeretici quasi de victo Satana gloriantur.-- Hunc vocabulo tigridis repetit quem leonis appellatione signavit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicitur, et propter multiformis astutiae varietatem non incongrue tigris vocatur. Modo enim se sicut est perditus humanis sensibus objicit, modo quasi angelum lucis ostendit. Modo stultorum mentes blandiendo persuadet, modo ad culpam terrendo pertrahit. Modo suadere 158 vitia aperte nititur, modo in suis suggestionibus sub virtutis specie palliatur. Haec itaque bellua, quae tanta varietate respergitur, jure tigris vocatur, quae apud Septuaginta interpretes, ut praefati sumus, myrmicoleon dicitur. Quod videlicet animal absconsum pulvere, formicas, ut diximus, frumenta gestantes interficit; quia nimirum apostata angelus in terram de coelis projectus, justorum mentes, quae bonorum sibi operum refectionem praeparant, in ipso actionis itinere obsidet; cumque eas per insidias superat, quasi formicas frumenta gestantes improvisus necat. Recte autem myrmicoleon, id est, leo et formica dicitur, Formicis enim, ut diximus, leo est, volatilibus formica, quia nimirum antiquus hostis sicut contra consentientes fortis est, ita contra resistentes debilis. Si enim ejus suggestionibus assensus praebetur, quasi leo tolerari nequaquam potest; si autem resistitur, quasi formica atteritur. Aliis ergo leo est, aliis formica; quia crudelitatem illius carnales mentes vix tolerant, spiritales vero infirmitatem illius pede virtutis calcant. Haeretici igitur, quia de sanctitatis praesumptione superbiunt, quasi exsultantes dicunt: Myrmicoleon, vel certe tigris, periit, eo quod non haberet praedam. Ac si aperte dicant: Vetustus adversarius in nobis praedam non habet, quia quantum ad nostra studia jam victus jacet. Idcirco autem myrmicoleontis appellatione vel tigridis repetitur, qui jam contrito leonis rugitu fuerat designatus, quia quidquid per gaudium dicitur, saepe replicatur. Voces quippe ingeminat animus cum exsultat. Unde et veraci laetitia Psalmista crebro repetit hoc, quod se exauditum esse cognovit, dicens: Exaudivit Dominus vocem fletus mei; exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam assumpsit.
7.22.1.2
[ Vet. XVIII.] 44. Sancti de domitis vitiis cum timore gaudent. Hypocritae vel uno superato se perfectos putant.-- Sed sancti viri cum de quibusdam se vitiis ereptos hilarescunt, magno se metu etiam in ipsa exsultatione concutiunt; quia etsi jam de cujuslibet procella tempestatis erepti sunt, esse se tamen adhuc in incerti maris dubiis fluctibus sciunt: et sic spe exsultant, ut pavore trepident; sic pavore trepidant, ut spei fiducia exsultent. Unde per eumdem Psalmistam dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. At contra, qui de specie sanctitatis intumescunt, cum unum quodlibet vitium superant, mox mentem in superbiam erigunt, et quasi de vitae suae perfectione gloriantur; et pro eo quod fortasse semel a periculo tempestatis erepti sunt, jam quia in mari navigent, obliviscuntur: magnos se in omnibus aestimant, et vicisse se antiquum adversarium funditus putant; infra se cunctos respiciunt, quia se per sapientiam transcendere omnes arbitrantur. Unde subditur:
7.23.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXIII [ Rec. XVIII ].
7.23.1
VERS. 12.-- Porro ad me dictum est verbum absconditum.
7.23.1
Haeretici novum et occultam doctrinam affectant, cur.-- Verbum absconditum haeretici audire se simulant, ut auditorum mentibus quamdam praedicationis suae reverentiam obducant. Unde et latenter praedicant, quatenus eorum praedicatio tanto sancta, quanto et occulta videatur. Communem autem scientiam habere refugiunt, ne caeteris aequales aestimentur; et quaedam nova semper exquirunt, quae dum alii nesciunt, apud imperitorum 159 mentes ipsi de scientiae singularitate gloriantur. Quam, ut diximus, occultam insinuant, quia scilicet ut miram ostendere valeant, hanc se latenter percepisse confirmant. Unde apud Salomonem haereticorum speciem mulier tenens, dicit: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Unde hic quoque subditur: Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus. Furtive susurrii venas percipiunt, quia socialis scientiae gratiam deserentes, ad hanc nequaquam per ostium ingrediuntur, Domino attestante, qui ait: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Venas itaque divini susurrii furtive suscipit, qui ad percipiendam virtutis ejus notitiam, deserto publicae praedicationis ostio, pravae intelligentiae rimas quaerit. Quia vero fur et latro, qui intrat aliunde, et tenebras diligit, et claritatem luminis perhorrescit, recte subjungitur:
7.24.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXIV [ Vet. XIX ].
7.24.1
VERS. 13.-- In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines.
7.24.1
Ut alta esse ostendant quae docent, ea se vix capere declarant. Modo de sapientiae singularitate extolluntur.-- Saepe haeretici dum altiora dicere conantur, ipsi sibi testes sunt quia quae proferunt, vera non sunt. In nocturna quippe visione dubie cernitur. Rimas ergo susurrii in pavore nocturnae visionis se percepisse asserunt, quia ut quae docent alta aliis ostendant, vix ea se capere posse denuntiant. Sed hinc colligendum est quomodo audientibus certa esse poterunt, quae ipsi dubie viderunt. Miro ergo ordine cum alta loquentes profluunt, in patefactione stultitiae, ipsis suae altitudinis vocibus ligantur. Quantum vero de singularitate sapientiae elevantur, ostenditur cum protinus subdit: Quando solet sopor occupare homines. Ac si aperte ab haereticis diceretur: Cum homines inferius dormiunt, nos ad percipienda superna vigilamus, quia ea nobis nota sunt, ad quae videlicet cognoscenda caeterorum hominum corda torpentia non assurgunt. Ac si apertius dicant: In quibus intelligentia nostra se erigit, reliquorum hominum sensus dormit. Nonnunquam vero cum hoc despici ab auditore conspiciunt, semetipsos simulant timere quod dicunt. Unde subditur:
7.25.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXV.
7.25.1
VERS. 14.-- Pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.
7.25.1
Modo pavidos se simulant.-- Quia enim de doctrinae suae altitudine miri videri appetunt, quasi pertimescunt quae fingunt; et cum minoris laboris sit audire quam dicere, ad ea proferenda audaces sunt, quae scilicet astruunt quia ipsi vix audire potuerunt. Unde adhuc subditur:
7.26.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXVI.
7.26.1
VERS. 15, 16.-- Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae; stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum.
7.26.1
Modo fingunt in se incomprehensibilia novisse.-- Ut incomprehensibilia se cognovisse indicent, non stetisse, sed transisse coram se spiritum narrant; et vultum se vidisse incognitum simulant, ut esse se ei cognitos qui ab humana mente cognosci non valet ostendant. Ubi adhuc subditur:
7.27.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXVII.
7.27.1
VERS. 16.-- Imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.
7.27.1
Deum intueri spiritaliter nequeunt, neque tamen semper errant. Quaedam vera et sublimia loquuntur.-- Saepe haeretici Deum sibi imaginaliter fingunt quem intueri spiritaliter nequeunt; ejusque 160 vocem quasi aurae lenis audire se perhibent, quia ad secreta illius cognoscenda, quasi esse se caeteris familiariores gaudent. Non enim ea docent quae Deus publice loquitur, sed quae eorum auri quasi latenter aspirantur. Haec igitur diximus, ut quid sub haereticorum specie in Eliphaz sermonibus sentiendum sit intimenius. Sed qui amici beati Job tanti viri amici non essent, nisi manifeste aliquid ex veritate didicissent, quia quamvis in sententiis correptionis errant, in veritatis tamen cognitione non in toto titubant: haec eadem paulo superius verba replicemus, ut subtilius discernamus quomodo ea quae de perceptione veritatis dicuntur, a recte sentientibus proferri veraciter possint.[ Vet. XX.] Nonnunquam vero haeretici vera quaedam et sublimia loquuntur, non quod haec divinitus ipsi percipiunt, sed quod ex sanctae Ecclesiae contentione didicerunt; neque haec ad profectum conscientiae, sed ad scientiae ostentationem trahunt. Unde fit plerumque ut alta sciendo dicant, sed vivendo quae dicunt nesciant. Sive igitur ex haereticorum specie, videlicet non vitam scientiae, sed verba tenentium, seu certe ex persona amicorum beati Job, qui de cognitione veritatis potuerunt procul dubio percipiendo experiri, quod studuerunt docendo eloqui, haec eadem quae transcurrimus, subtilius dicta disseramus; ut dum sollicite Eliphaz sermo discutitur, quantae scientiae fuerit, demonstretur; quamvis in eadem scientia humilitatem non tenuit, qui commune bonum sibi specialiter arrogavit. Ait namque:
7.28.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXVIII [ Rec. XIX ].
7.28.1
VERS. 12.-- Porro ad me dictum est verbum absconditum.
7.28.2
ALLEGORICUS SENSUS.-- 50. Verbum absconditum, Dei Filius, vel Spiritus sancti locutio. Haec a paucis percipitur. Sentiri potest, non exprimi.-- Verbum quippe absconditum, invisibilis Filius vocatur, de quo Joannes ait: In principio erat Verbum. Quod ipse quoque absconditum insinuat, dum subjungit: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sed hoc verbum absconditum electorum mentibus dicitur, cum potestas unigeniti Filii credentibus manifestatur. Potest etiam per verbum absconditum, allocutio intimae aspirationis intelligi; de qua Joannes dicit: Unctio ejus docet vos de omnibus. Quae nimirum aspiratio humanam mentem contingendo sublevat, et temporales cogitationes deprimens, aeternis hanc desideriis inflammat, ut nihil ei jam, nisi quae superna sunt, libeat, et cuncta quae inferius de humana perstrepunt corruptione contemnat. Absconditum ergo verbum audire, est locutionem sancti Spiritus corde concipere. Quae profecto sciri non potest, nisi a quo haberi potest. Unde et Veritatis voce de hac abscondita locutione dicitur: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere. Sicut enim isdem Paraclitus post Mediatoris ascensum, alius humani generis consolator, in semetipso invisibilis est; ita omnem, quem repleverit, ad desideranda invisibilia accendit. Et quoniam mundana corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit. Saeculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius sinum cordis angustant. Et quoniam valde in 161 humano genere pauci sunt, qui a desideriorum temporalium sorde purgati, ad perceptionem sancti Spiritus ipsa hac purgatione dilatentur, verbum hoc absconditum dicitur, quia illud a quibusdam procul dubio in corde percipitur, quod a maxima hominum parte nescitur. Vel certe haec ipsa afflatio sancti Spiritus absconditum verbum est, quia sentiri potest, sed strepitu locutionis exprimi non potest. Cum igitur divina aspiratio sine strepitu mentem sublevat, verbum absconditum auditur, quia sermo Spiritus in aure cordis silenter sonat. Unde et subditur:
7.29.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXIX [ Rec. XX ].
7.29.1
IBID.-- Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus.
7.29.1
Mentem quaerit a visibilibus abstractam. Quam variis modis eam alloquatur.-- Venas susurrii superni auris cordis furtive suscipit, quia subtilitatem locutionis intimae afflata mens et raptim et occulte cognoscit. Nisi enim se ab exterioribus desideriis abscondat, interna non penetrat. Et occultatur ut audiat, et audit ut occultetur; quia et subtracta a visibilibus, invisibilia conspicit, et repleta invisibilibus, visibilia perfecte contemnit. Notandum vero quod non ait: Quasi furtive suscepit auris mea susurrium ejus; sed venas susurrii ejus. Susurrium quippe occulti verbi, est haec ipsa locutio aspirationis internae. Venae autem susurrii dicuntur causarum origines, quibus haec ipsa aspiratio ad mentem ducitur. Quasi enim venas susurrii sui aperit, cum nobis Deus latenter insinuat, quibus modis ad nostrae intelligentiae aurem venit. Aliquando enim nos amore, aliquando terrore compungit; aliquando praesentia quam nulla sint ostendit, et ad aeterna diligenda desiderium erigit; aliquando prius aeterna indicat, ut post temporalia vilescant. Aliquando nostra nobis mala aperit, et ad hoc nos usque, ut alienis etiam malis doleamus, extendit. Aliquando mala aliena nostris obtutibus objicit, et compunctos mirabiliter a nostra pravitate nos corrigit. Venas itaque divini susurrii furtive audire, est occultos divinae aspirationis modos tenuiter et latenter agnoscere.
7.29.2
Susurrat nobis Deus, quia non se plene manifestum facit. Per creata opera velut per quasdam rimas se admirandum praebet.-- Quamvis adhuc vel susurrium, vel venas susurrii intelligere aliter valemus. Qui enim susurrat, occulte loquitur, et vocem non exprimit, sed imitatur. Nos igitur quousque carnis corruptione premimur, nullo modo claritatem divinae potentiae, sicut in se incommutabilis manet, videmus: quia acies infirmitatis nostrae non sustinet hoc quod de ejus aeternitatis radio super nos intolerabiliter fulget. Cum ergo se nobis omnipotens Deus per rimas contemplationis indicat, nequaquam nobis loquitur, sed susurrat, quia etsi se plene non intimat, quiddam tamen de se humanae menti manifestat. Tunc autem nequaquam jam susurrat, sed loquitur, cum ejus nobis species certa revelatur. Hinc est enim quod in Evangelio Veritas dicit: Palam de Patre annuntiabo vobis. Hinc Joannes ait: Videbimus eum sicuti est. Hinc Paulus dicit: Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. Nunc autem divinum susurrium tot ad nos venas habet, quot creatis operibus ipsa divinitas praesidet. Dum enim quae sunt cuncta creata cernimus, in creatoris admiratione sublevamur. Nam sicut aqua leniter fluens, rimata per venas quaeritur, ut augeatur, tantoque se vastius fundit, quanto venas apertiores invenerit; ita nos dum studiose divinitatis 162 notitiam ex creaturae ejus consideratione colligimus, quasi susurrii illius ad nos venas aperimus; quia per hoc quod factum cernimus, virtutem factoris admiramur; et per ea quae sunt in publico, illud ad nos emanat, quod latet in occulto. Quasi enim per quemdam ad nos sonitum erumpit, dum consideranda nobis sua opera ostendit, in quo semetipsum utcunque indicat, dum quam sit incomprehensibilis manifestat. Quia igitur considerare eum digne non possumus, non ejus vocem, sed vix susurrium audimus. Plene enim quia perpendere neque ipsa quae sunt creata sufficimus, recte dicitur: Quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus. Projecti quippe a paradisi gaudiis, et caecitatis poena multati, vix susurrii venas apprehendimus, quia ipse quoque mira ejus opera raptim tenuiterque pensamus.[ Vet. XXI] Sciendum vero est, quia quanto virtutem illius mens sublevata considerat, tanto ejus rectitudinem repressa formidat. Unde et recte subjungitur:
7.30.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXX [ Rec. XXI ].
7.30.1
VERS. 13.-- In horrore visionis nocturnae.
7.30.1
Mens eo amplius de suis factis trepidat, quo altius in Deum elevatur. Hinc Deum magis metuit et diligit.-- Horror nocturnae visionis, est pavor occultae contemplationis. Humana etenim mens quo altius elevata, quae sint aeterna considerat, eo de factis temporalibus gravius tremefacta formidat; quia tanto se ream verius cernit, quanto se ab illo lumine discrepasse quod super se intermicat conspicit; sicque fit ut illuminata plus metuat, quia magis aspicit a veritatis regula per quanta discordat; eamque gravi formidine suus ipse profectus quatit, quae prius quasi securius nihil videbat. Quamvis quantalibet virtute profecerit, non jam manifestum aliquid de aeternitate comprehendit, sed adhuc sub cujusdam caligine imaginationis conspicit. Unde et haec eadem, nocturna visio dicitur. In nocte quippe, sicut et superius diximus, dubie; in die autem constanter videmus. Quia igitur ad contemplandum interni solis radium, nubes sese nostrae corruptionis interserit, nec ad infirmos nostrae mentis oculos illud, sicut est, incommutabile lumen erumpit; adhuc Deum quasi in nocturna visione cernimus, cum procul dubio sub incerta contemplatione caligamus. Sed quamvis extremum de illo aliquid mens conceperit, in consideratione tamen ejus magnitudinis inhorrescit, et magis metuit, quia ipsis contemplationis ejus vestigiis se imparem sentit, atque ad se relapsa, eum arctius diligit, cujus miram dulcedinem ferre non valens, vix hanc sub incerta visione gustavit. Sed quia ad hujus sublevationis culmen minime pertingitur, nisi prius desideriorum carnalium importune perstrepens turba reprimatur, recte subjungitur:
7.31.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXXI [ Rec. XXII ].
7.31.1
IBID.-- Quando solet sopor occupare homines.
7.31.1
Ad contemplationem non pervenitur nisi sopitis carnalibus desideriis. Somnus tribus modis accipitur.-- Quisquis ea quae mundi sunt agere appetit, quasi vigilat; quisquis vero internam quietem quaerens, hujus mundi strepitum fugit, velut obdormiscit. Sed prius sciendum est quia in Scriptura sacra figurate positus tribus modis somnus accipitur. Aliquando enim somno mors carnis, aliquando torpor negligentiae, aliquando vero exprimitur, calcatis terrenis desideriis, quies vitae. Somni namque vel dormitionis nomine carnis mors intimatur, sicut Paulus ait: Nolo vos ignorare fratres de dormientibus. Et paulo post: Ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. Somno 163 rursum torpor negligentiae designatur, sicut ab eodem Paulo dicitur: Hora est jam nos de somno surgere. Et rursum: Evigilate, justi, et nolite peccare. Somno quoque calcatis carnis desideriis quies vitae figuratur, sicut sponsae voce in canticorum Cantico dicitur: Ego dormio, et cor meum vigilat; quia videlicet sancta mens quo se ab strepitu temporalis concupiscentiae comprimit, eo verius interna cognoscit; et tanto alacrius ad intima vigilat, quanto se ab exteriori inquietudine occultat. Quod bene per Jacob in itinere dormientem figuratur, qui ad caput lapidem posuit, et obdormivit: a terra scalam coelo inhaerentem, innixum scalae Dominum, ascendentes quoque et descendentes angelos vidit. In itinere quippe dormire, est in hoc praesentis vitae transitu a rerum temporalium amore quiescere. In itinere dormire, est in dierum labentium cursu ab appetitu visibilium mentis oculos claudere: quos primis hominibus seductor aperuit, qui dixit: Scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri. Unde et paulo post subditur: Tulit de fructu illius, et comedit; deditque viro suo, qui comedit, et aperti sunt oculi amborum. Culpa quippe oculos concupiscentiae aperuit, quos innocentia clausos tenebat. Angelos vero ascendentes et descendentes cernere, est cives supernae patriae contemplari, vel quanto amore auctori suo super semetipsos inhaereant, vel quanta compassione charitatis nostris infirmitatibus condescendant.
7.31.2
Ad contemplationem non sufficit a mundi actionibus quiescere, nisi et virtutes exerceantur.-- Et notandum valde est quod ille dormiens angelos conspicit, qui in lapide caput ponit; quia nimirum ipse ab exterioribus operibus cessans, interna penetrat, qui intentamente, quae principale est[ Graece, τὸ ἡγεμονικὸν] hominis, imitationem sui redemptoris observat. Caput quippe in lapide ponere, est mente Christo inhaerere. Qui enim a praesentis vitae actione remoti sunt, sed ad superna nullo amore rapiuntur, dormire possunt, sed videre angelos nequeunt; quia caput in lapide tenere contemnunt.[ Vet. XXII.] Sunt namque nonnulli qui mundi quidem actiones fugiunt, sed nullis virtutibus exercentur. Hi nimirum torpore, non studio dormiunt; et idcirco interna non conspiciunt, quia caput non in lapide sed in terra posuerunt. Quibus plerumque contingit ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius in se immundae cogitationis strepitum per otium congerant. Unde sub Judaeae specie per Prophetam torpens otio anima defletur, cum dicitur: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata ejus. Praecepto etenim legis ab exteriori opere in sabbato cessatur. Hostes ergo sabbata videntes irrident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt; ut unaquaeque anima quo remota ab externis actionibus servire Deo creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famuletur. Sancti autem viri, qui a mundi operibus non torpore, sed virtute sopiuntur, laboriosius dormiunt, quam vigilare potuerunt, quia in eo quod actiones hujus saeculi deserentes superant, robusto conflictu quotidie contra semetipsos pugnant, ne mens per negligentiam torpeat, ne subacta otio ad desideria immunda frigescat, ne in ipsis bonis desideriis plus justo inferveat, ne sub 164 discretionis specie sibimet parcendo, a perfectione languescat. Agit haec, et ab hujus mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium virtutibus intenta, vigilans dormit. Neque enim ad contemplanda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant studiose subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nemo potest duobus dominis servire. Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Hinc per Prophetam Dominus admonens dicit: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus. Quia igitur nequaquam notitia interna conspicitur, nisi ab externa implicatione cessetur, recte nunc verbi absconditi et divini susurrii tempus exprimitur, cum dicitur: in horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, quia nimirum mens nostra nullo modo ad vim intimae contemplationis rapitur, nisi studiose prius a terrenorum desideriorum tumultu sopiatur. Sed humanus animus quadam suae contemplationis machina sublevatus, quo super se altiora conspicit, eo in semetipso terribilius contremiscit. Unde et apte subditur:
7.32.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXXII [ Rec. XXIII ].
7.32.1
VERS. 14.-- Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.
7.32.1
Quo altius Dei rectitudinem contemplamur, eo de nostra magis formidamus.-- Quid per ossa, nisi fortia acta signantur? De quibus et per Prophetam dicitur: Dominus custodit omnia ossa eorum. Et saepe ea quae agunt homines, esse alicujus momenti aestimant, quia districtionis intimae quam sit subtile judicium ignorant. Sed cum per contemplationem rapti superna conspiciunt, ab ipsa aliquo modo praesumptionis suae securitate liquefiunt; et tanto magis in divino conspectu trepidant, quanto nec bona sua digna ejus examine, quem conspiciunt, pensant. Hinc est etenim quod is qui fortia operando profecerat, per spiritum sublevatus clamabat: Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Ac si diceret: Carnes meae verba non habent, quia infirma mea apud te funditus silent; ossa autem mea tuae magnitudinis laudem dicunt, quia ipsa quoque, quae esse in me fortia credidi, tua consideratione contremiscunt. Hinc est quod Manue, viso angelo pertimescens, dicit: Morte moriemur, quia vidimus Dominum. Quem uxor protinus consolatur, dicens: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset. Quid est autem quod ad visionem angeli vir fit timidus, et mulier audax, nisi quod nobis quoties coelestia demonstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes praesumit? Inde namque spes ad majora audenda sese erigit, unde turbatur spiritus, quia ea quae superna sunt, prior videt.[ Vet. XXIII.] Quia igitur cum altiora secretorum coelestium sublevata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit, recte nunc dicitur: Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Ac si aperte diceretur: Subtilitatis intimae arcana percipiens, unde me apud me fortem credidi, ante conspectum judicis inde titubavi. Districtionem quippe divinae justitiae contemplantes, etiam de ipsis operibus jure pertimescimus, quae nos fortia egisse putabamus. Ducta namque ad internam regulam nostra rectitudo, si 165 districtum judicium invenit, multis tortitudinum suarum sinibus in intimam rectitudinem impingit. Unde bene Paulus cum et virtutum ossa habere se cerneret, et tamen sub districto examine haec eadem ejus ossa trepidarent, ait: Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die. Sed neque me ipsum judico; nihil enim mihi conscius sum. Sed quia auditis venis divini susurrii, haec eadem ejus ossa contremuerunt, illico adjunxit: Sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. Ac si diceret: recta egisse me recolo, et tamen de meritis non praesumo, quia ad ejus examen vita nostra ducitur, sub quo nostrae fortitudinis et ossa turbantur.
7.32.2
Contemplationis gratia non est diuturna.-- Sed cum mens in contemplatione suspenditur, cum carnis angustias superans, per speculationis vim de libertate aliquid intimae securitatis rimatur, stare diu super semetipsam non potest; quia etsi hanc spiritus ad summa evehit, caro tamen ipso adhuc corruptionis suae pondere deorsum premit. Unde et subditur:
7.33.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXXIII.
7.33.1
VERS. 15.-- Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
7.33.1.1
Invisibilia quidem cognoscimus, sed raptim.-- Nobis praesentibus spiritus transit, quando invisibilia cognoscimus, et tamen haec non solide, sed raptim videmus. Neque enim in suavitate contemplationis intimae diu mens figitur, quia ad semetipsam ipsa immensitate luminis reverberata revocatur. Cumque internam dulcedinem degustat, amore aestuat, ire super semetipsam nititur, sed ad infirmitatis suae tenebras fracta relabitur; et magna virtute proficiens, videt quia videre non possit hoc quod ardenter diligit, nec tamen ardenter diligeret, nisi aliquatenus videret. Non ergo stat, sed transit spiritus, quia supernam lucem nostra nobis contemplatio et inhiantibus aperit, et mox infirmantibus abscondit. Et quia in hac vita quantalibet virtute quis profecerit, adhuc tamen corruptionis suae stimulum sentit: Corpus quippe, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, recte subditur: Inhorruerunt pili carnis meae.
7.33.1.2
[ Rec. XXIV.] 59. Nemo hic ita perfectus, cui non nascatur semper quod resecetur.-- Pili etenim carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt vitae veteris cogitationes, quas sic a mente incidimus, ut de amissione earum nullo dolore fatigemur. Bene autem per Moysen dicitur: Levitae radant omnes pilos carnis suae. Levita quippe assumptus vocatur. Oportet ergo Levitas omnes pilos carnis radere, quia is qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere, ne illicitas cogitationes mens proferat, et pulchram animae speciem quasi pilis fruticantibus deformem reddat. Sed quantalibet, ut diximus, quempiam virtus sanctae conversationis evexerit, adhuc tamen ei de vetustate vitae nascitur quod toleretur. Unde et ipsi Levitarum pili radi praecepti sunt, non evelli. Rasis etenim pilis in carne radices remanent, et crescunt iterum ut recidantur, quia magno quidem studio superfluae cogitationes amputandae sunt, sed tamen amputari funditus nequaquam possunt. Semper enim caro superflua generat quae semper spiritus ferro sollicitudinis recidat. Sed tamen haec in nobis tunc subtilius conspicimus, cum speculationis 166 alta penetramus. Unde recte nunc dicitur: Cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
7.33.1.3
[ Vet. XXIV.] 60. Haec sollicitius resecat mens contemplationi dedita, sicque Spiritum pene figit, nec tamen diu tenet.-- Humana etenim mens in contemplationis arce sublevata, tanto semetipsam durius de superfluis cruciat, quanto nimis subtile conspicit esse quod amat; et cum pulchrum intuetur hoc quod super se appetit, districte judicat quidquid in se infirmum prius tranquille tolerabat. Transeunte ergo spiritu pili pertimescunt, quia ante compunctionis vim cogitationes superfluae fugiunt, ut nihil fluxum, nihil jam remissum libeat, quia afflatam mentem etiam contra semetipsam visitationis intimae severitas inflammat. Cumque hoc, quod in corde illicitum nascitur, continua districtione resecatur, fit plerumque ut vegetata mens paulo latius radio suae speculationis inhaereat, et pene figat spiritum qui transibat. Nec tamen haec ipsa contemplationis mora Divinitatis vim plene aperit, quia ejus immensitas humanas vires auctas sublevatasque transcendit. Unde et bene subditur:
7.34.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXXIV [ Rec. XXV ].
7.34.1
VERS. 16.-- Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum.
7.34.1.1
Homo per peccatum totus carnalis factus, non cogitat sine imaginibus corporum. Qui sine his animam suam, ac deinde Deum percipiat.-- Quidam namque non dicimus, nisi de eo utique, quem exprimere aut nolumus, aut non valemus. Sed qua mente hoc loco dicitur quidam, videlicet exponitur, cum protinus subinfertur: Cujus non agnoscebam vultum. Humana quippe anima, primorum hominum vitio a paradisi gaudiis expulsa, lucem invisibilium perdidit, et totam se in amorem visibilium fudit; tantoque ab interna speculatione caecata est, quanto foras deformiter sparsa; unde fit ut nulla noverit nisi ea quae corporeis oculis, ut ita dixerim, palpando cognoscit. Homo enim, qui si praeceptum servare voluisset, etiam carne spiritalis futurus erat, peccando factus est etiam mente carnalis ut sola cogitet, quae ad animum per imagines corporum trahit. Corpus quippe est coeli, terrae, aquarum, animalium, cunctarumque rerum visibilium, quas indesinenter intuetur, in quibus dum totam se delectata mens projicit, ab internae intelligentiae subtilitate grossescit; et quia jam erigere ad summa se non valet, in his infirma libenter jacet. Cum vero miris conatibus ab his exsurgere nititur, magnum valde est, si ad cognitionem suam, repressa corporali specie, anima perducatur; ut semetipsam sine corporea imagine cogitet, et cogitando se, viam sibi usque ad considerandam aeternitatis substantiam paret.
7.34.1.2
[ Vet. XXV.] 62. Anima humana quantum a divina substantia distet. Si necdum quid Deus sit, certe quid non sit percipit.-- Hoc autem modo quasi quamdam scalam sibi exhibet semetipsam, per quam ab exterioribus ascendendo in se transeat, et a se in auctorem tendat. Cum enim corporeas imagines deserit, in semetipsam mens veniens, non modicum ascendit. Sed quamvis incorporea sit anima, quia tamen corpori inhaeret, ex ipsa sui qualitate agnoscitur, quae carnis loco retinetur. Quae dum obliviscitur scita, cognoscit incognita, meminit oblivioni mandata, hilarescit post tristia, addicitur post laeta: ipsa sui diversitate indicat quantum a substantia aeternae incommutabilitatis distat, quae semper, ut est, idem est: ubique praesens, ubique invisisibilis, ubique tota, ubique incomprehensibilis per inhiantem mentem sine aspectu 167 cernitur, sine dubio auditur, sine motu suscipitur, sine corpore tangitur, sine loco retinetur. Hanc nimirum substantiam cum animus cogitat assuetus rebus corporalibus, diversarum imaginum phantasmata sustinet. Quae dum ab intentionis suae oculis abigit manu discretionis, postponens ei omnia, jam hanc aliquatenus conspicit. Quam si necdum quid sit apprehendit, agnovit certe quid non sit. Quia ergo ad insueta mens rapitur, cum divinitatis essentiam rimatur, recte nunc dicitur: Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum.
7.34.2
Stare solius Dei est.-- Bene autem dictum est stetit. Omnis quippe creatura, quia ex nihilo facta est, et per semetipsam ad nihilum tendit, non stare habet, sed defluere. Rationalis vero creatura eo ipso, quo ad imaginem auctoris est condita, ne ad nihilum transeat, figitur; irrationalis autem nequaquam figitur, sed donec visionis suae ministerio universitatis speciem impleat, transeundo tardatur. Nam etsi coelum ac terra post in aeternum permanent ex semetipsis tamen nunc ad nihilum properant, sed pro eorum usu quibus serviunt in melius mutanda perseverant. Stare ergo, solius creatoris est, per quem cuncta non transeuntem transeunt, et in quo aliqua, ne transeant, retinentur. Unde et Redemptor noster, quia divinitatis ejus status capi ab humana mente non potuit, hunc nobis ad nos veniens, creatus, natus, mortuus, sepultus, resurgens, atque ad coelestia rediens, quasi transeundo monstravit. Quod bene per Evangelium illuminato caeco innuit, cui transiens auditum praebuit, sed stans oculos reparavit. Per humanitatis quippe dispensationem transire habuit; per divinitatis vero potentiam, quia ubique praesens est, stare. Voces igitur caecitatis nostrae Dominus audire transiens dicitur, quia humanae miseriae factus homo miseretur. Stans autem lucem reparat, quia infirmitatis nostrae tenebras ex virtute divinitatis illustrat. Bene ergo, postquam dictum est: Cum spiritus me praesente transiret, subditur: Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum. Ac si aperte diceretur: Eum quem per transitum sensi, non transire deprehendi. Ipse est ergo qui transit, ipse qui stat. Transit enim, quia teneri cognitus non valet; stat autem, quia in quantum cognoscitur, incommutabilis apparet. Quia ergo raptim is qui semper idem est cernitur, simul Deus est transiens et stans videtur. Vel certe stare ejus est nulla mutatione variari, sicut ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum. Et sicut hunc Jacobus insinuat, dicens: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Quia vero quisquis jam aliquid de contemplatione aeternitatis apprehendit, hanc per coaeternam ejus speciem conspicit, recte subjungitur:
7.35.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXXV.
7.35.1
IBID.-- Imago coram oculis meis.
7.35.1
Quidquid de patre percipimus, per filium videmus.-- Imago quippe Patris, Filius est, sicut de condito homine Moyses insinuat, dicens: Creavit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum. Et sicut per expressionem Sapientiae de eodem Filio quidam sapiens dicit: Candor est enim lucis aeternae. 168 Et sicut Paulus ait: Qui cum sit splendor gloriae, ac figura substantiae ejus. Cum ergo aeternitas ejus cernitur, prout infirmitatis nostrae possibilitas admittit, imago ejus mentis nostrae oculis antefertur; quia cum vere in Patrem intendimus, hunc quantum accipimus, per suam imaginem, id est, per Filium videmus; et per eam speciem, quae de ipso sine initio nata est, eum aliquo modo cernere, qui nec coepit, nec desinit conamur. Unde et haec eadem Veritas in Evangelio dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Bene autem subditur:
7.36.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXXVI [ Rec. XXVI ].
7.36.1
IBID.-- Et vocem quasi aurae lenis audivi.
7.36.1
Spiritus Sancti vox et aura lenis et spiritus vehemens.-- Quid enim per vocem aurae lenis, nisi cognitio sancti Spiritus designatur, qui de Patre procedens, et de eo quod est Filii accipiens, nostrae tenuiter notitiae infirmitatis infunditur? Qui tamen super apostolos veniens, per exteriorem sonum tanquam per vehementem spiritum demonstratur, cum dicitur: Factusque est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis. Sanctus enim Spiritus cum se notitiae humanae infirmitatis insinuat, et sonitu vehementis spiritus, et voce aurae lenis exprimitur; quia videlicet veniens, et vehemens est et lenis: lenis, quia notitiam suam, quatenus cognosci utcunque valeat, nostris sensibus temperat; vehemens, quia quantumlibet hanc temperet, adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem illuminando perturbat. Illustratione enim sua nos leniter tangit, sed inopiam nostram immaniter concutit.
7.36.2
Aura lenis quia se quantumlibet sanctis hic modicum aperit. In contemplatione quidquid mens perfecte valet conspicere, non est Deus.-- Vox ergo Dei quasi aurae lenis auditur, quia in hac adhuc vita positis contemplatoribus suis, nequaquam se Divinitas sicut est insinuat, sed lippientibus mentis nostrae oculis claritatem suam tenuiter demonstrat. Quod bene ipsa legis acceptione signatur, cum dicitur, quia Moyses ascendit, et Dominus in monte descendit.[ Vet. XXVI.] Mons quippe est ipsa nostra contemplatio, in quam nos ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt videnda sublevemur. Sed in hanc Dominus descendit, quia nobis multum proficientibus parum de se aliquid nostris sensibus aperit; si tamen dici in illo vel parum, vel aliquid potest, qui unus semper et idem permanens, intelligi partiliter non potest, et tamen a suis fidelibus participari dicitur, cum in ejus substantia pars nullatenus admittatur. Sed quia hunc exprimere perfecto sermone non possumus, humanitatis nostrae modulo, quasi infantiae imbecillitate praepediti, eum aliquatenus balbutiendo resonamus. Quia vero et in magna contemplatione sublevati, subtile quid de aeternitatis cognitione pertingimus, sacrae historiae verbis ostenditur, cum de cognitione Dei propheta nobilis Elias edocetur. Cui cum transiturum ante eum se Dominus promitteret, dicens: Ecce Dominus transit, spiritus grandis et fortis, subvertens montes et conterens petras ante Dominum; illico adjunxit: Non in spiritu Dominus; et post spiritum commotio, non in commotione Dominus; et post commotionem ignis, non in igne Dominus; et post ignem sibilus aurae tenuis. Spiritus quippe ante Dominum evertit montes, et petras 169 conterit; quia pavor, qui ex adventu ejus irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiam liquefacit. Sed spiritui commotionis et igni non inesse Dominus dicitur, esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur; quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus non est: cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita subtiliter degustamus. Tunc ergo verum est quod de Deo cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur: Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et ingressus stetit in ostio speluncae. Post aurae tenuis sibilum, vultum suum propheta pallio operit, quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis, quanta ignorantia homo tegatur, agnoscit. Vultui namque pallium superducere est, ne altiora mens quaerere audeat, hanc ex consideratione propriae infirmitatis velare; ut nequaquam intelligentiae oculos ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc quod apprehendere non valet, reverenter claudat. Qui haec agens, in speluncae ostio stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi haec corruptionis habitatio, in qua adhuc ex vetustate retinemur? Sed cum aliquid percipere de cognitione Divinitatis incipimus, quasi jam in speluncae nostrae ostio stamus. Quia enim progredi perfecte non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, jam aliquid de libertatis aura captamus. In ingressu ergo speluncae stare, est represso nostrae corruptionis obstaculo, ad cognitionem veritatis incipere exire. Unde et nube in tabernaculum descendente Israelitae e longinquo cernentes, in papilionum suorum ostiis stetisse memorantur quia ii, qui adventum Divinitatis utcunque conspiciunt, quasi jam ex habitaculo carnis procedunt. Quia igitur humana mens quantalibet se virtute tetenderit, vix de intimis extrema cognoscit, recte nunc dicitur: Et vocem quasi aurae lenis audivi. Sed quoniam cum de se saltem parum nobis divina cognitio exbibet, infirmitatis nostrae ignorantiam perfecte docet, qui vocem aurae lenis audivit, dicat quae ex ipsa hac auditione didicerit. Sequitur:
7.37.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXXVII [ Rec. XXVII ].
7.37.1
VERS. 17.-- Nunquid homo Dei comparatione justificabitur, aut factore suo purior erit vir?
7.37.1
Justitia humana divinae comparata, injustitia est. Qui compescendae de Dei flagellis querelae.-- Humana justitia divinae justitiae comparata, injustitia est: quia et lucerna in tenebris fulgere cernitur, sed in solis radio posita tenebratur. Quid ergo Eliphaz raptus in contemplatione cognovit, nisi quod justificari homo Dei comparatione non possit? Recta namque credimus quae exterius operamur, sed cum minime interna cognoscimus, quasi in solis radio positi caligamus. Cum vero illa utcunque percipimus, ista non utcunque judicamus, quia tanto quisque subtilius de tenebris judicat, quanto ei verius claritas lucis constat. Qui enim lucem videt, scit quid de tenebris aestimet. Nam qui candorem lucis ignorat, et obscura pro lucidis approbat. Bene autem subditur: 170 Aut factore suo purior erit vir? Quisquis de percussione murmurat, quid aliud quam justitiam ferientis accusat? Puriorem se ergo vir factore suo existimat, si contra flagellum querelam parat; eumque sibi procul dubio postponit, cujus judicium de sua afflictione redarguit. Ut ergo homo reprehendere non audeat judicem culpae, hunc humiliter cogitet auctorem naturae, quia qui mire ex nihilo hominem fecit, factum impie non affligit. Quod tunc Eliphaz didicit, cum vocem quasi aurae lenis audivit. In consideratione namque divinae magnitudinis discitur quam humiliter in sua animadversione timeatur. Et qui superna degustat, inferiora aequanimiter tolerat, quia plene intus conspicit, quanti aestimet quod foris agit. Male enim se rectum putat, qui regulam summae rectitudinis ignorat; et saepe lignum rectum creditur, si ad regulam non ducatur; sed cum regulae jungitur, per quantam tortitudinem tumescit invenitur, quia nimirum rectitudo abcidens increpat, quod oculus deceptus approbabat. Eliphaz itaque quia superna conspexit, districtum judicium de inferioribus exerit; et quamvis beatum Job non recte redarguit, in comparatione tamen creatoris omnium, creaturae modum recte describit dicens:
7.38.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. [CAPUT XXXVIII [ Vet. XXVII, Rec. XXVIII ].
7.38.1
VERS. 18, 19. Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem: quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea?
7.38.1.1
Natura angelica cur mutabilis, et unde fiat immutabilis. Angelorum lapsus homines admonet de sua infirmitate diffidere. Tinea, concupiscentia.-- Natura angelica etsi contemplationi auctoris inhaerendo, in statu suo immutabiliter permanet; eo ipso tamen quo creatura est, in semetipsa vicissitudinem mutabilitatis habet. Mutari autem, ex alio ad aliud ire est, et in semetipso stabilem non esse. Unaquaeque enim res quasi tot passibus ad aliud tendit, quot mutabilitatis suae motibus subjacet. Sola autem natura incomprehensibilis a statu suo nescit moveri, quae ab eo quod semper idem est, nescit immutari. Nam si angelorum substantia a mutabilitatis motu fuisset aliena, bene ab auctore condita, nequaquam in reprobis spiritibus a beatitudinis suae arce cecidisset. Mire autem omnipotens Deus naturam summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit, ut et qui permanere nollent, ruerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea jam dignius, quanto et ex arbitrio starent; et eo majoris apud Deum meriti fierent; quo mutabilitatis suae motum voluntatis statione fixissent. Quia ergo ipsa quoque natura angelica est in semetipsa mutabilis, quam videlicet mutabilitatem vicit per hoc, quod ei qui semper idem est vinculis amoris illigatur, recte nunc dicitur: Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles. Atque ejusdem protinus documentum mutabilitatis adjungitur, cum de apostatis spiritibus subinfertur: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum casu bene infirmitatis humanae considerationem colligit, cum illico subnectit: Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? Luteas quippe domos habitamus, quia in corporibus terrenis subsistimus. Quae bene Paulus considerans 171 ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Et rursum: Scimus quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam. Terrenum quoque fundamentum est substantia carnis. Quod in se sollicite Psalmista conspexerat, cum dicebat: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto, et substantia mea in inferioribus terrae. Tinea autem de veste nascitur, et eamdem vestem, de qua oritur, oriendo corrumpit. Quasi quaedam vero vestis animae caro est; sed haec nimirum vestis habet tineam suam, quia ab ipsa carnalis tentatio oritur, ex qua laceratur. Quasi enim quadam sua tinea vestis nostra consumitur, cum caro corruptibilis tentationem gignit, et per hanc ad interitum pervenit. Velut tinea homo consumitur, cum de se oritur unde conteratur. Ac si aperte dicat: Si illi spiritus esse ex se incommutabiles nequeunt, qui nulla carnis infirmitate deprimuntur; qua temeritate se homines in bono permanere constanter existimant, quos in eo quod intellectus ad summa evehit, carnalis infirmitas aggravans praepedit, ut per corruptionis vitium in semetipsis habeant unde ab intima novitate veterascant?
7.38.1.2
[ Vet. XXVIII.] 69. Angeli doctores sunt, qui quamlibet sancti, non sunt sine culpa. Tinea sine sonitu damnum faciens, iniquos exhibet damna sua non attendentes.-- Possunt quoque per angelos sancti doctores intelligi, sicut per prophetam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Qui quantalibet virtute fulgeant, esse omnino sine culpa nequeunt, cum iter praesentis vitae gradiuntur, quia eorum nimirum gressus tangitur aut luto illiciti operis, aut pulvere cogitationis. Domos autem luteas habitant, qui de illecebrosa hac vita carnis exsultant. Hanc domum luteam Paulus habitare contempserat, cum dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est. Dicat ergo: Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; quanto magis hi qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut tinea? Ac si aperte dicat: Si praesentis vitae viam illi sine contagio transire nequeunt, qui aeterna nuntiantes, sese contra temporalia accingunt, quae detrimenta illi sustinent qui esse se in carnalis habitationis voluptatibus gaudent? Qui enim serviunt ei, non sunt stabiles, quia cum mens ad alta nititur, carnis suae cogitatione dissipatur; ita ut saepe animus dum intimis inhiat, dum sola coelestia aspectat, subita carnali delectatione perculsus, a semetipso scissus jaceat, et qui se infirmitatis suae molestias superasse gaudebat, repentino vulnere prostratus gemat. Pravitas ergo et in angelis reperitur, dum ipsos quoque qui veritatem nuntiant, nonnunquam subreptio vitae fallacis gravat. Si ergo hi etiam mundi hujus iniquitate feriuntur, quos contra eum sancta intentio erigit quibus ictibus illi penetrantur, quos ante ejus jacula, ipsa infirmitatis suae delectatio sternit? Qui bene velut tinea consumi describuntur. Tinea quippe damnum facit, et sonitum non facit; ita iniquorum mentes, quia damna sua considerare negligunt, integritatem quasi nescientes perdunt. Amittunt namque a corde innocentiam, ab ore veritatem, a carne continentiam, et per accessum temporis ab aetate 172 vitam. Sed haec se indesinenter amittere nequaquam conspiciunt, dum toto desiderio curis temporalibus occupantur. Quasi ergo a tinea consumuntur, quia sine sonitu, culpae morsum tolerant, quanta detrimenta vitae et innocentiae patiantur, dum ignorant. Unde et bene subditur:
7.39.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XXXIX.
7.39.1
VERS. 20.-- De mane usque ad vesperam succidentur.
7.39.1
Reprobi nec in extremo tempore mentem perversam mutant.-- A mane usque ad vesperam peccator succiditur, dum a vitae suae exordio usque ad terminum, iniquitatis perpetratione vulneratur. Omni namque tempore reprobi per augmentum malitiae contra se ictus ingeminant, quibus succisi in profundum ruant. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Dies quippe dimidiare, est tempus vitae male in voluptatibus ductum ad poenitentiae lamenta dividere, atque hoc ad bonum usum partiendo reparare. Sed iniqui dies suos nequaquam dimidiant, quia perversam mentem nec in extremo tempore immutant. Quo contra bene Paulus admonet dicens: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Tempus quippe redimimus, quando anteactam vitam, quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus. Sequitur:
7.40.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XL.
7.40.1
IBID.-- Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
7.40.1.1
Scire negligunt quae eos supplicia, quae justos praemia maneant.-- Nullus videlicet eorum qui a mane usque ad vesperam succidentur. Nullus intelligit vel eorum qui pereunt, vel eorum qui perditos pereuntium mores imitantur. Unde alias scriptum est: Justus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo, et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat. Iniqui ergo dum sola temporalia appetunt, et quae bona electis in aeternum maneant scire contemnunt; dum justorum afflictionem conspiciunt, sed quae sit afflictionis retributio non agnoscunt actionis suae pedem in profundum porrigunt, quia a luce intelligentiae sponte sua oculos claudunt. Stultis enim voluptatibus decepti, dum quae vident, temporaliter diligunt, a semetipsis alienati non vident ubi in aeternum ruunt. Potest etiam mane prosperitas, vespere hujus mundi adversitas designari. De mane ergo usque ad vesperum reprobi succiduntur, quia et per prospera lascivientes depereunt, et per adversa impatientes ad insaniam exsurgunt. Quos de mane usque ad vesperam nequaquam culpa succideret, si vel prospera fomentum crederent, vel adversa sectionem sui vulneris aestimarent.
7.40.1.2
[ Vet. XXIX.] 72. Qui prosperis vel adversis bene utantur.-- Sed quia nequaquam sic humani generis multitudo deseritur, ut cuncta ad interitum tendere permittatur, sunt nonnulli qui praesentis vitae oblectamentum despiciunt, etiam cum adsunt, transitoria esse considerant, atque haec ex amore aeternitatis calcant. Cumque in hoc primo gradu judicii gressum ponunt, vegetiores ad altiora perveniunt, ut cuncta temporalia non solum quia citius sunt amittenda, despiciant, sed his inhaerere non appetant, etiam si aeterna esse potuissent; et a pulchre conditis amorem subtrahunt, quia in ipsum auctorem pulchritudinis cordis passibus tendunt. Et sunt nonnulli qui bona vitae praesentis diligunt, sed tamen haec nullatenus assequuntur: qui rebus temporalibus totis desideriis inhiant, mundi gloriam quaerunt, sed adipisci nequaquam possunt. Hos, ut ita dixerim, cor ad mundum 173 pertrahit, mundus ad cor repellit. Nam saepe contingit ut ipsis suis adversitatibus fracti ad mentem redeant, et in semetipsis reversi considerent, quam sint inania quae quaerebant, seseque pro tam stulto desiderio protinus ad lamentum vertant; et tanto valentius aeterna desiderent, quanto se stultius laborasse pro temporalibus dolent. Unde bene descriptis reprobis subditur:
7.41.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XLI [ Rec. XXIX ].
7.41.1
Vers. 21.-- Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex iis.
7.41.1
Quos mundus despicit, Deus eligit.-- Quos alios reliquos, nisi hujus mundi despectos accipimus? Quos dum praesens saeculum ad nullius gloriae usum eligit, quasi minimos indignosque derelinquit. Sed mundi reliquos auferre Dominus dicitur, quia despectos hujus saeculi eligere dignatur, Paulo attestante qui ait: Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Quod bene in libris Regum Aegyptio puero in via lassescente signatur, quem Amalecita aegrotum in itinere deserit, David vero invenit, cibo reficit, ducem sui itineris facit; Amalecitam persequitur, epulantem reperit, et funditus exstinguit. Quid est enim quod Aegyptius Amalecitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo currere nequaquam valeat, sed fractus adversitate torpescat? Sed hunc David invenit, quia Redemptor noster veraciter manu fortis nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, in suum amorem convertit. Cibo pascit, quia verbi scientia reficit. Ducem itineris eligit, quia suum etiam praedicatorem facit. Et qui Amalecitam sequi non valuit, dux David efficitur, quia is, quem indignum mundus deseruit, non solum conversus in suas mentes Dominum recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce David Amalecitam convivantem invenit et exstinguit, quia ipsis Christus praedicantibus mundi laetitiam destruit, quos mundus comites habere despexit. Quia igitur plerumque quos mundus relinquit, Dominus eligit, recte nunc dicitur: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis. Sequitur:
7.42.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XLII.
7.42.1
IBID.-- Morientur, et non in sapientia.
7.42.1.1
Scripturae mos, ut ubi quid interponit peregrinum, mox ad tractatum argumentum redeat.-- Quid est quod superius reproborum interitum protulit, dicens: Quia nullus intelligit, in aeternum peribunt; et de electis Dei illico adjunxit: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis; et hoc protinus, quod eisdem electis non conveniat, subdit dicens: Morientur, et non in sapientia? Si enim a reprobis divinitus auferuntur, quo pacto mori non in sapientia dicuntur? Sed nimirum sacrae Scripturae consuetudo est, ut cum aliquid narrat, interposita alterius causae sententia, ad superiora protinus redeat. Nam postquam dixit: Et quia nullus est qui intelligat, in aeternum peribunt, electorum mox sortem subintulit, dicens: Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis. Et rursum sententiae suae oculum in eum, quem praedixerat, interitum reproborum mittens, subito adjunxit: Morientur, 174 et non in sapientia. Ac si diceret: Hi quos dixi quia non intelligentes in aeternum peribunt, procul dubio non in sapientia morientur. Sed hunc esse nonnunquam morem sacri eloquii melius ostendemus, si ex eo aliquam hujus rei similitudinem proferamus. Paulus namque apostolus cum dilectum discipulum de instituendis Ecclesiae officiis admoneret, ne quos forte ad sacros ordines inordinate proveheret, dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis, te ipsum castum custodi. Qui ad infirmitatem ejus corporis protinus verba convertens ait: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. Statimque subjungit, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quorumdam autem et subsequuntur. Quid ergo ad illud pertinet, quod ab infirmo bibi aquam prohibuit, hoc quod de peccatis absconditis quorumdam hominum manifestisque subjunxit, nisi quod interposita de ejus infirmitate sententia, ad hoc in extremo rediit, quod superius dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis? Ut enim haec eadem peccata quanta sollicitudine perquirenda essent ostenderet, interposita contra infirmitatis molestiam discretionis admonitione, protinus intulit quod in aliis patescerent, in aliis laterent, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quorumdam autem et subsequuntur. Sicut ergo per hanc sententiam Paulus non eisdem verbis congruit, quibus eam loquens de Timothei infirmitate subjunxit; sed ad illud rediit, quod superius intermittendo narravit; ita hoc loco Eliphaz cum de electis diceret: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis, illico adjungens: Morientur, et non in sapientia, ad illud protinus recurrit, quod superius de reprobis protulit, dicens: Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
7.42.1.2
[ Vet. XXX.] 75. Moriuntur reprobi et electi, hi in sapientia, illi in insipientia.-- Idcirco autem reprobi electos despiciunt, quod ad vitam invisibilem per visibilem mortem tendunt. De quibus bene nunc dicitur: Morientur, et non in sapientia. Ac si aperte diceretur: Mortem quidem et sapientiam pariter fugiunt; sed sapientiam penitus deserunt, mortis autem laqueos non evadunt. Et quia quandoque morituri vivere moriendo potuerant, dum mortem quae procul dubio ventura est metuunt, et vitam simul et sapientiam perdunt. At contra justi in sapientia moriuntur, quia mortem quam devitare funditus nequeunt, cum pro veritate imminet, differre contemnunt; eamque dum aequanimiter ferunt, poenam propaginis vertunt in instrumentum virtutis, ut inde debeat vita recipi, unde per primae culpae meritum cogitur finiri. Sed quia haec Eliphaz contra iniquos veraciter protulit, beatum Job reprehensibilem aestimans, de fastu se sapientiae inflavit. Unde et post praedicamenta tantae rectitudinis, irrisionis verba subjungit, dicens:
7.43.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XLIII [ Rec. XXX ].
7.43.1
VERS. 1.-- Voca ergo si est qui tibi respondeat.
7.43.1
Vocare Deum quid sit, quid Dei respondere.-- Omnipotens enim Deus saepe ejus precem 175 in perturbatione deserit, qui praecepta illius in tranquillitate contemnit. Unde scriptum est: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Vocare autem nostrum, est humili Deum prece deposcere; respondere vero Dei, est effectum precibus praebere. Ait ergo: Voca, si est qui tibi respondeat. Ac si aperte dicat: Quantumlibet afflictus clames, Deum respondentem non habes, quia vox in tribulatione non invenit, quem mens in tranquillitate contempsit. Ubi adhuc deridendo subjungit:
7.44.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XLIV.
7.44.1
IBID.-- Et ad aliquem sanctorum convertere.
7.44.1
Ac si despiciens dicat: Sanctos quoque invenire in afflictione adjutores non vales, quos habere socios in hilaritate noluisti. Qui post irrisionem protinus sententiam subdit, dicens:
7.45.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XLV.
7.45.1
VERS. 2.-- Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
7.45.1
Vera dicit Eliphaz, sed non vere in Job. Irae quanta culpa, quot mala.-- Quae nimirum sententia vera esset, si illata contra tanti viri patientiam non fuisset. Sed nos pensemus quod dicitur, quamvis ab auditoris sui virtute relidatur, ut ostendamus quam rectum est quod promitur, si non in beatum Job injuste promeretur, cum scriptum sit, Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas; sciendum nobis magnopere est quia quotiens turbulentos motus animi sub mansuetudinis virtute restringimus, redire ad similitudinem conditoris conamur. Nam cum tranquillitatem mentis ira diverberat, dilaniatam quodam modo scissamque perturbat, ut sibimetipsi non congruat, ac vim intimae similitudinis amittat.[ Vet. XXXI.] Quanta ergo sit iracundiae culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur. Per iram sapientia perditur, ut quid quove ordine agendum sit omnino nesciatur, sicut scriptum est: Ira in sinu stulti requiescit; quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit. Per iram vita amittitur, etsi sapientia teneri videatur, sicut scriptum est: Ira perdit etiam prudentes; quia scilicet confusus animus nequaquam explet, etiam si quid intelligere prudenter valet. Per iram justitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur; quia dum perturbata mens judicium suae rationis exasperat, omne quod furor suggerit, rectum putat. Per iram gratiae vitae socialis amittitur, sicut scriptum est: Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae. Et idem: Quis poterit habitare cum homine, cujus spiritus facilis est ad irascendum? Quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est, ut bestialiter solus vivat. Per iram concordia rumpitur, sicut scriptum est: Vir animosus parit rixas. Et vir iracundus effodit peccata. Iracundus quippe peccata effodit, quia etiam malos, quos incaute ad discordiam provocat, pejores facit. Per iram lux veritatis amittitur, sicut scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram; quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium suae cognitionis abscondit. Per iram sancti Spiritus splendor excluditur; quo contra, juxta vetustam translationem scriptum est: Super quem 176 requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? Cum enim humilem diceret, quietum protinus adjunxit. Si ergo ira quietem mentis subtrahit, suam sancto Spiritui habitationem claudit, cujus recessione animus vacuus, ad apertam mox insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur.
7.45.2.1
Imago irati optimis coloribus expressa.-- Nam irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti. Ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquatur ignorat. In quo itaque iste ab arreptitiis longe est, qui actionis suae conscius non est? Unde fit plerumque ut usque ad manus ira prosiliat, et quo ratio longius recedit, audacior exsurgat; seque ipsum retinere animus non valet, quia, factus est potestatis alienae; et eo furor membra foras in ictibus exercet, quo intus ipsam membrorum dominam mentem captivam tenet. Aliquando autem manus non exerit, sed in maledictionis jaculum linguam vertit. Fratris namque interitum precibus exposcit, et hoc Deum perpetrare expetit, quod ipse perversus homo facere vel metuit, vel erubescit. Fitque ut voto et voce homicidium peragat, etiam cum a laesione proximi manibus cessat. Aliquando ira perturbato animo, quasi ex judicio silentium indicit; et quo se foras per linguam non exprimit, intus deterius ignescit, ut iratus quisque collocutionem suam proximo subtrahat, et nihil dicendo, quam sit aversus dicat. Et nonnunquam haec silentii severitas per disciplinae dispensationem geritur, si tamen sollicite in intimis discretionis forma teneatur. Nonnunquam vero dum accensus animus a consueta locutione restringitur, per accessum temporis penitus a proximi dilectione separatur, et acriores stimuli ad mentem veniunt, causae quoque quae gravius exasperant oriuntur; atque in irati oculo festuca in trabem vertitur, dum ira in odium permutatur. Plerumque ira per silentium clausa intra mentem vehementius aestuat et clamosas tacita voces format; verba sibi, quibus exasperetur objicit, et quasi in causae examine posita durius exaperata respondet; quod Salomon breviter insinuat, dicens: Praestolatio impiorum furor. Sicque fit ut perturbatus animus majorem strepitum sui silentii sentiat, eumque gravius clausae irae flamma consumat. Unde bene ante nos quidam sapiens dixit: Cogitationes iracundi vipereae sunt generationes, mentem comedunt matrem suam.
7.45.2.2
[ Vet. XXXII.] 80. Gradus quatuor quibus ad iram sumus affecti.-- Sciendum vero est quo nonnullos ira citius accendit, facilius deserit. Nonnullos vero tarde quidem commovet, sed diutius tenet. Alii namque accensis calamis similes, dum vocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt; citius quidem flammam faciunt, sed protinus in favillam frigescunt. Alii autem lignis gravioribus durioribusque non dispares, accensionem tarde suscipiunt, sed tamen accensi semel difficilius exstinguuntur, et quia se tardius in asperitatem concitant, furoris, sui diutius ignem 177 servant. Alii autem, quod est nequius, et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt. Nonnulli vero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit, quia et ad tranquillitatis bonum ultimus plusquam primus appropinquat, et in malo secundum tertius superat. Sed quid prodest quod iracundia quomodo mentem teneat, dicimus, si non etiam qualiter compesci debeat exprimamus?
7.45.3.1
Irae compescendae duo modi.-- Duobus etenim modis fracta possidere animum ira desuescit. Primus quippe est, ut mens sollicita antequam agere quodlibet incipiat, omnes sibi, quas pati potest, contumelias proponat, quatenus Redemptoris sui probra cogitans, ad adversa se praeparet. Quae nimirum venientia tanto fortior excipit, quanto se cautius ex praescientia armavit. Qui enim improvidus ab adversitate deprehenditur, quasi ab hoste dormiens invenitur; eumque citius inimicus necat, quia non repugnantem perforat. Nam qui mala imminentia per sollicitudinem praenotat, hostiles incursus quasi in insidiis vigilans exspectat; et inde ad victoriam valenter aecingitur, unde nesciens deprehendi putabatur. Solerter ergo animus ante actionis suae primordia, cuncta debet adversa meditari; ut semper haec cogitans, semper contra haec thorace patientiae munitus, et quidquid accesserit providus superet, et quidquid non accesserit lucrum putet. Secundus autem servandae mansuetudinis modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra, quibus in aliis excessimus, delicta cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Patienter namque illatam injuriam tolerat, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat, in quo debeat ipse tolerari. Et quasi aqua ignis exstinguitur, cum surgente furore animi, sua cuique ad mentem culpa revocatur, quia erubescit peccata non parcere, qui vel Deo, vel proximo saepe se recolit parcenda peccasse.
7.45.3.2
[ Vet. XXXIII.] 82. Ira alia ex impatientia, alia ex zelo. Prima oculum excaecat, altera ita turbat, ut ad clarius videndum disponat.-- Sed inter haec solerter sciendum est quod alia est ira, quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex vitio, haec ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret, divinae animadversionis impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitavit. Nam quo contra subditorum vitia tepuit, eo contra illum districtio aeterni rectoris exarsit. De hac per Psalmistam dicitur: Irascimini, et nolite peccare. Quod nimirum non recte intelligunt, qui irasci nos nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum erratibus sicut nostris vitiis irascamur. De hac per Salomonem dicitur: Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. De hac iterum Psalmista ait: Turbatus est prae ira oculus meus. Ira quippe per vitium oculum mentis excaecat, ira autem per zelum turbat; quia quo saltem recti aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest, contemplatio dissipatur. Ipse namque zelus rectitudinis, quia inquietudine mentem agitat, ejus mox aciem obscurat, 178 ut altiora in commotione non videat, quae pene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus, ne videat, reverberatur. Nam ipsa recti aemulatio aeterna post paululum in tranquillitate largius aperit, quae haec interim per commotionem claudit; et unde mens turbatur ne videat, inde proficit ut ad videndum verius clarescat: sicut infirmanti oculo cum collyrium immittitur, lux penitus negatur; sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Nunquam vero commotioni contemplatio jungitur, nec praevalet mens perturbata conspicere, ad quod vix tranquilla valet inhiare, quia nec solis radius cernitur, cum commotae nubes coeli faciem obducunt, nec turbatus fons respicientis imaginem reddit, quam tranquillus proprie ostendit, quia quo ejus unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat.
7.45.4
Cavendum ne ira menti ex zelo commotae dominetur.-- Sed cum per zelum animus movetur, curandum summopere est ne haec eadem, quae instrumento virtutis assumitur, menti ira dominetur, nec quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia erigitur, cum subdita rationi famulatur. Nam quantumlibet ira ex zelo rectitudinis surgat, si immoderata mentem vicerit, rationi protinus servire contemnit; et tanto se impudentius dilatat, quanto impatientiae vitium virtutem putat. Unde necesse est ut hoc ante omnia, qui zelo rectitudinis movetur, attendat, ne ira extra mentis dominium transeat, sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat; ut eo fiat justior ultor alienus, quo prius exstitit victor suus, quatenus sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, et fervorem suum transcendendo dijudicet, ne intemperanter excitatus ipso zelo rectitudinis, longe a rectitudine aberret. Quia vero, sicut diximus, etiam laudanda boni aemulatio mentis oculum turbat, recte nunc dicitur: Virum stultum interficit iracundia. Ac si aperte diceretur: Ira per zelum sapientes turbat, ira vero per vitium stultos trucidat, quia illa sub ratione restringitur, haec vero irrationabiliter devictae menti dominatur. Bene autem subditur.
7.46.1
LIBER QUINTUS. Reliquam capitis tertii partem a XX versu, totum caput quartum, et quinti duos priores versus enarrat. CAPUT XLVI [ Rec. XXXI ].
7.46.1
IBID.-- Et parvulum occidit invidia.
7.46.1.1
Invidus eo cui invidet, se minorem testatur.-- Invidere enim non possumus, nisi eis quos nobis in aliquo meliores putamus. Parvulus ergo est qui livore occiditur, quia ipse sibi testimonium perhibet, quod ei minor sit cujus invidia torquetur. Hinc est quod hostis callidus primo homini invidendo subripuit, quia amissa beatitudine, minorem se immortalitati illius agnovit. Hinc est quod Cain ad perpetrandum fratricidium corruit; quia despecto suo sacrificio, praelatum sibi infremuit, cujus Deus hostiam accepit: et quem meliorem se esse exhorruit, ne utcunque esset, amputavit. Hinc Esau ad persecutionem fratris exarsit, quia primogenitorum benedictione perdita, quam tamen esu lenticulae ipse vendiderat, minorem se ei, 179 quem nascendo praeibat, ingemuit. Hinc Joseph fratres sui Ismaelitis transeuntibus vendiderunt, quia cognito revelationis mysterio, ne se melior fieret, ejus provectibus obviare conati sunt. Hinc Saul David subditum, lanceam intorquendo, persequitur, quia quem magnis quotidie augeri virtutum successibus sensit, ultra se excrescere expavit. Parvulus itaque est qui invidia occiditur, quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret.
7.46.1.2
[ Vet. XXXIV.] 85. In invidia serpens antiquus totum virus suum concutit ac vomit. Invidi descriptio.-- Sed inter haec sciendum est quia quamvis per omne vitium quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis virus infunditur, in hac tamen nequitia, tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem vomit. De quo nimirum scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Nam cum devictum cor livoris putredo corruperit, ipsa quoque exteriora indicant, quam graviter animum vesania instigat. Color quippe pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur, et membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor; cumque in latebris cordis crescens absconditur odium, dolore caeco terebrat conscientiam vulnus inclusum. Nil laetum de propriis libet, quia tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas torquet aliena; quantoque extranei operis in altum fabrica ducitur, tanto fundamentum mentis lividae profundius suffoditur; ut quo alii ad meliora properant, eo ipse deterius ruat; qua ruina videlicet etiam illud destruitur, quod in aliis actibus perfecto opere surrexisse putabatur. Nam invidia cum mentem tabefecerit, cuncta quae invenerit bene gesta consumit. Unde bene per Salomonem dicitur: Vita carnium, sanitas cordis; putredo ossium invidia. Quid enim per carnes, nisi infirma quaedam ac tenera; et quid per ossa, nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit ut quidam cum vera cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi videantur; quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona, 180 intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium, sanitas, cordis, quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Et recte subditur: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium, ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta virtutum. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.
7.46.2
Invidiae imminutio et mors, inchoatus aut perfectus amor aeternitatis.-- Sed cur haec de invidia dicimus, si non etiam qualiter eruatur intimemus? Difficile namque est ut hoc alteri non invideat, quod adipisci alter exoptat; quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto dividitur in multis; et idcirco desiderantis mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit. Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat, quam cohaeredum numerus non angustat; quae et omnibus una est, et singulis tota; quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio ergo livoris est affectus surgens internae dulcedinis et plena mors est ejus, perfectus amor aeternitatis. Nam cum mens ab ejus rei appetitu retrahitur, quae accipientium numero partitur, tanto magis proximum diligit; quanto minus ex provectu illius sua damna pertimescit. Quae si perfecte in amore coelestis patriae rapitur, plene etiam in proximi dilectione sine omni invidia solidatur; quia cum nulla terrena desiderat, nihil est quod ejus erga proximum charitati contradicat. Quae nimirum charitas quid est aliud quam oculus mentis; qui si terreni amoris pulvere tangitur, ab internae lucis mox intuitu laesus reverberatur? Quia autem parvulus est qui terrena diligit, magnus qui aeterna concupiscit, potest etiam sic non inconvenienter intelligi: Parvulum occidit invidia, quoniam hujus pestis languore non moritur, nisi qui adhuc in desideriis infirmatur.