Gregorius I540-604
Moralia
Mora 9.13.1.1
Choose a text
More by Gregorius I
—
21427 Morali
9.13.1
LIBER SEPTIMUS. Totum caput sextum, tribus postremis versibus exceptis, partim allegorice, partim moraliter explicat. CAPUT XIII.
9.13.1
VERS. 6.-- Aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum? Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?
9.13.1.1
Electis quam gravia sint verba moresque carnalium.-- Verba quippe moresque carnalium quasi cibum se nostris mentibus ingerunt, ut in delectationis ventre rapiantur. Sed electus quisque insulsum non comedit, quia pravorum dicta factaque dijudicans, ab ore cordis repellit. Paulus ad esum mentium inferri insulsa prohibuit, cum discipulis dixit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus. Et Psalmistae quoque verba reproborum in cordis ore insulsa sapuerant, cum dicebat: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ita ut lex tua, Domine. Saepe autem verba carnalium dum se importune nostris auribus ingerunt, in corde bellum tentationis gignunt; et quamvis haec et ratio respuat, et lingua reprehendat, cum labore tamen intus vincitur quod foris cum auctoritate judicatur. Unde necesse est ut nec ad aures veniat quod mens a cogitationis aditu vigilans repellat. Sancti igitur viri, cum aeternitatis desideriis anhelant, in tantam altitudinem vitae se sublevant, ut audire jam quae mundi sunt grave sibi ac deprimens pondus credant. Valde namque insolens atque intolerabile aestimant quidquid illud non sonat quod intus amant.
9.13.1.2
[ Vet. VII.] 26. Non omnium est ad cruciatus corporis pro Deo subeundos accingi.-- Sed saepe mens jam per desiderium ad sublimia rapitur, jam funditus a stulta terrenorum hominum locutione separatur, nec tamen adhuc pro amore veritatis ad perferendos praesentis vitae cruciatus accingitur; jam superna appetit, jam in infimis stulta contemnit, sed necdum se ad perferendae adversitatis tolerantiam dirigit. Unde et subditur: Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).