Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Gregorius IIIEpis 9.1 · 8385-episto139More by Gregorius III
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-iii" aria-label="More works by Gregorius III">
More
Original / primary: 8385 Episto139
9.1
EPISTOLA GREGORII PAPAE III AD ANTONIUM GRADENSEM. Ut Romam veniat ad concilium.
9.1
Gregorius Tertius pontifex dilectissimo fratri Antonio Gradensi archiepiscopo seu dilectissimis nobis episcopis ejusdem ordinationi seu concilio pertinentibus.
9.2
Inter diversas continuationum aerumnas, quae nos hinc inde in saeculo positos circumstant et obruunt, orta est vana et perniciosa calamitas, quae graviter semper Ecclesiam, quasi quibusdam ventosis procellis conturbat, inaniter attentata. Est enim infelix impietas apud regiam urbem, ut credimus, notum habetis, et per diversas provincias, ita ut quod lugentes dicimus, et voce promimus lacrymosa, sanctorum imagines ab ipsius Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi omnibus projiciantur ecclesiis, dilacerentur, atque ipsius Dei ecclesiae, quod fatale malum est, et intolerabile exitium, habitationes hominum, viliumque efficiantur armentorum, ut in istis nulla debeat laus Deo cantari. Unde cum propheta lamentabili voce dicendum est: Quis dabit capiti meo aquas, aut oculis meis lacrymarum fontes, ut tantum defleamus exitium? Proinde, charissime frater, atque dilectissimi nobis Ecclesiarum Dei rectores, hortamur dilectionem vestram, ut pro Domini nostri Jesu Christi nomine, juxta apostolicam vocem, cunctas subjectas vobis Ecclesias commonere atque instruere magnopere debeatis: Attendite, inquam, dilectissimi fratres, vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, ut juxta traditionem sanctorum Patrum et ven. antiquitatis omnes veram fidem defendant, et sancta, si contigerit, corpora ponant, et sanguinem fundant: quia ecce venit dies acceptabilis, ecce nunc dies salutis. Nostis, charissimi, quod sancti per fidem vicere regna. Haec vestra sit, fratres, ad omnem populum Christi commonitio, ut ipsi propriae saluti regem Christianum defendentes possint constantia fidei prodesse. Vos vero, charissimi omnes, qui domos Domini diligenter regetis, ad defendendam et confirmandam veritatem Kalendas Novembris succedentis quintae decimae indictioni apud hanc apostolicam sedem convenite omnes, seposita negligentia, ut communi conventu atque tractatu auctoritate beati Petri apostolorum principis super tale capitulum sententia promulgetur, atque statuatur, qualiter rabiem adversantium praeveniamus, et nostrarum procuremus animarum, vel subjectorum salutem; consortes quoque mereamur pro intuitu sanctorum fieri praedecessorum, et quorum clara nos post Christi praesidium fovet doctrina. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi nobis.
9.3
Gregorius III, zelo sanctae religionis permotus, synodali decreto cum sacerdotali conventu coram sacrosancta confessione sacratissimi corporis beati Petri apostolorum principis, residentibus cum eodem summo et venerabili papa Antonino Gradensi archiepiscopo, necnon Joanne Ravennatensi archiepiscopo, et aliis XCIII episcopis seu presbyteris sanctae apostolicae sedis; astantibus quoque diaconibus, et cuncto clero, et nobilissimis etiam consulibus, et omni Romano populo, statutum est:
9.4
Ut si Arelianenses et Cenomannenses sanctas reliquias, quas eatenus retinuerant, reddere contemnerent, essent exsortes a corpore et sanguine Christi, et totius Ecclesiae unitate atque compage: post peractum igitur hoc constitutum, misit scripta commonitoria pro requirendis sacrosanctis reliquiis, quae similiter, ut reliquorum antecessorum suorum contempta sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note