Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-iv" aria-label="More works by Gregorius IV">
—
Original / primary: 8870 Episto177
2.1
EPISTOLA II. AD EPISCOPOS ET ORTHODOXOS FIDELES. Ebonem archiepiscopum Rhemensem depositum in pristinum gradum restituit.
2.1
Gregorius episcopus servus servorum Dei reverentissimis in Christo sanctissimisque fratribus coepiscopis, cunctis quoque principibus orthodoxis, et universis catholicae Ecclesiae fidelibus.
2.2
Cum divina instigatione solliciti circa gregem dominicum diligenti cura semper invigilare debeamus in prosperis, quanto magis in adversis nimiis quae pro peccatis contigerunt nunc in diebus nostris? sicut dolendi sunt illi, qui inter flagella Dei maligna semper intentione perseverando pereunt, ita et congratulandi, non abjiciendi sunt, qui correpti tanta castigatione corde contrito et humiliato se corrigibiles reddunt; super omnia etiam magnificandi sunt, qui in pressuris corde perfecto et optimo probati, salutaribus exemplis fructum vitae inviti minoribus conferunt. Gratias igitur immensas Domino Deo nostro merito agimus, charissimi, pro tanto triumpho vestro, qui inter medias mundanas acies, et nimias tentationes diabolicas, vos examinando probavit, atque sibi servavit illaesos; ita ut neque in dexteram neque in sinistram declinantes, offensionem Dei vitando, cautissima subtilitate mundana pericula superastis: sicut et inter multa alia magna certamina vestra, non fuisse[ Forte non fuit, Hard.] minima fratris nostri Ebonis archiepiscopi causa, ut et per multos relatores fideles saepe comperimus, quod nec canonice vocatus, sed violenter ab Ecclesia raptus, diversaque exsilia passus, arcta quoque sub custodia trusus, nullo certo crimine convictus, nec sponte confessus, quia absente Ecclesia sua alterius sub potestate erat constrictus, et sic a mundana potentia vobis adductus est discutiendus vel deponendus. Quam ergo vulgo natam irrationabilem vim compatiendo mirabili circumspectione placastis, cum furores persequentium humili satisfactione ejus sic mitigastis, quatenus divinam vel humanam offensionem pariter evaderetis; sicque fratrem illaesum aptiori tempore provida industria reparandum servastis, sicut et de veris Christi membris legitur: Cum patitur unum membrum, compatiuntur caetera membra. Claruit etiam haec benigna intentio vestra, dum quantulacunque vobis ecclesiastica pace, mox imperiali, episcopalique auctoritate in sede restitutus debita, cui facta fuerat direptio violenta, ibique publico ex consensu pontificale, ut debuit, recepit et gessit solitum officium, donec succensis iterum litibus principum, pro pacificanda dira seditione cum caeteris regni fidelibus se obtulit. Qua mitigata, protinus repentina imperiali jussione, pro concordia et unitate Christiani populi, partibus orientis directus, praeceptoribus suis libenter pro viribus obedivit. Quibus autem omnibus sic laudabiliter actis, votum visitationis, quod in angustiis suis Domino, vel beato Petro principi apostolorum vovit, multis laboribus fessus ad sedem apostolicam tendens promissa fideliter implevit. Qui et sancti principis apostolorum suffragiis fidus, cui ligandi solvendique divinitus erat data potestas, sicut eum a corporalibus eripuit periculis, ita et propitius a cunctis peccatorum absolveret vinculis. Quapropter et nos haec omnia diligenter considerata, ipsam confessionem, quam secrete vobiscum egit, nobiscum et per omnia contulit. Subscriptionem etiam, quam perterritus ut evaderet composuit, similiter et sanctae Romanae Ecclesiae ostendendo satisfecit. In quibus vero omnibus, quia certum depositionis aut legitimae absolutionis crimen nullum reperimus, ideo inviolabili charitati vestrae fidenter ipsum committimus; quia, si absque crudeli persecutione ejus possibile est, una vobiscum illum debitae sedi restituendum cupimus, alioquin tamen non oportet episcopos divinitus sibi consortem negligere episcopum, cui non solum similiter, sed etiam per poenitentiam innovatum sanctum ipsius dignitatis cognovimus spiritum Davidica recuperatione; qui poenitens Spiritu sancto recto, sive principali, innovatus atque confirmatus, summa cum fiducia etiam et impios postea docendos et revocandos pro Domino Deo suo spopondit, perpetuisque benignitatis exemplis exsolvere fideliter procuravit. Nam et summus apostolorum, cujus vicem indigni gerimus, si discipulatum in periculis negavit, non tamen abjectus, sed pie revocatus, pristinam dignitatem obtinuit, et quomodo aliis miserandum esset in semetipso didicit. Pater insuper ille evangelicus larga pietate prodigum filium non repulit, sed perditum gavisus recepit, honoratumque statui pristino reparavit. Ipse etiam veris sectatoribus suis instituit, dicens: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Quia et beatos esse misericordes in cunctis mundi partibus copiosus in misericordiis idem Dominus dominantium declaravit. His etenim multiplicibusque Veteris ac Novi Testamenti documentis instructi, evangelicam atque ecclesiasticam dispositionem fideliter agimus, si persecutionem passis et ad aliam civitatem confugientibus episcopis proficiendi in locis vacantibus liberam annuimus facultatem. Quanto magis huic praefato fratri nostro, qui quondam ex gloriosi Caesaris totiusque imperii consensu nobis conjunctus, et apostolicis privilegiis insolubili charitatis vinculo sanctae Romanae Ecclesiae confirmatus? Ubi et evangelizandi legatione percepta, quocunque melius poterit proficere loco, pro viribus ita semper insistat, ut a divino coepto negotio lucrandique talento nequaquam deficiat, quia sicut de neglecto tanto officio illi divinam offensionem, ita et impedientibus coelestem indicimus ultionem; et sicut adjutoribus ejus divinam imploramus gratiam, ita et nocentibus, quam non optamus, terribilem damnationis denuntiamus vindictam. Qua denique summa auctoritate undique munitum, more praedecessorum nostrorum, ipsum sacro ordini nostro merito ascribimus, vel omni pristino episcopali officio decoratum esse praefigimus, sive scriptis his publicis digne permanendum inviolabili confirmatione, sicut in privilegiis ejus prioribus continetur, jure apostolico roboramus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).