Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Gregorius IVEpis 4.1 · 8870-episto177More by Gregorius IV
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gregorius-iv" aria-label="More works by Gregorius IV">
More
Original / primary: 8870 Episto177
4.1
EPISTOLA IV. AD RABANUM MAURUM.
4.1
Gregorius papa servus servorum Dei dilectissimo in Domino filio Rabano pio et venerabili abbati.
4.2
Pontificii nostri cura nos urget sanctarum omnium Dei Ecclesiarum utilitatibus favere, ac secundum quod unaquaeque in proprio statu mansura sit, congruum eis impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo procul dubio promeremur, si venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulatis a nobis, decernimus nostra apostolica praeceptione reconcedere et reconfirmare perpetualiter vobis vestrisque successoribus monasterium Fuldense, quod S. Bonifacii vocabulo viget, situm in loco qui vocatur Bochonia juxta ripam fluminis quod dicitur Fulda, cum omnibus cellis, curtibus, districtionibus, seu omnibus rebus mobilibus sibi pertinentibus quas nunc habet, et in futuro, Deo auxiliante, habebit. Concedimus etiam atque donamus vobis, charissime ac dilectissime fili, vestrisque successoribus abbatibus in perpetuum, pro magno nostro amore nimiaque dilectione, quam circa vos habemus, et deinceps habere cupimus, monasterium S. Andreae apostoli, quod vocatur Exajulum, situm Romae juxta ecclesiam sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, quae vocatur ad Praesepe, cum omnibus mansionibus, caminatis cellis, vinaria et coquina, cum vineis, hortis, diversisque generibus pomorum cum curte et puteo et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus ad idem monasterium pertinentibus, tam intra quam extra urbem sitis, quae ei juste ac recte pertinere dignoscuntur. Nullus etiam episcoporum, archiepiscoporum, patriarcharum, vel quoquo modo in clero constitutus temere aut proterve, nisi a vobis accepta licentia, super principale altare vestri monasterii missarum solemnia celebrare praesumat, aut quamlibet dictionem vel auctoritatem habere in idem vestrum Fuldense monasterium, praeter nostram apostolicam sedem specialiter episcopus, in cujus dioecesi constitutum esse videtur, ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec ibidem missarum solemnia celebrare praesumat. Dona vero et oblationes decimasque fidelium absque ullius personae contrarietate, firmitate perpetua ipsi monasterio vestro, secundum praedecessorum vestrorum privilegia confirmamus et corroboramus. Decernimus etiam ne alicui personae magnae vel parvae liceat aliquam vim vel controversiam inferre eidem monasterio in rebus et familiis ejus, neque totum neque partem ipsius mortalium alicui ulla ratione subdere, vel sub beneficii nomine dare praesumat, sed omni tempore soli nostrae sanctae Romanae Ecclesiae libera securaque deserviat. Eligendi quoque sibi abbatem, quando opus fuerit, fratres inter se potestatem habeant, secundum regulam S. Benedicti, sine ullius personae contradictione. Caeterum vero haec deliberantes decernimus, ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae imitemur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit, sub hujus privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis nostrae a norma justitiae aliquando retorqueatur. Concedimus etiam tibi quem bene eruditum et bene eloquentem virum esse novimus, dulcissime fili, praedicare verbum Dei, auctoritate S. Petri apostoli et nostra ejus indigni vicarii, et ut tam vos quam successores vestri ante omnes abbates totius Galliae seu Germaniae primatum sedendi in omni loco conventuque sive judiciali sententia, seu in omnibus conciliis ac ordinibus nostra apostolica auctoritate obtineatis. Abbas vero non nisi a nostra apostolica sede benedicatur, a qua benedici debet, nec unquam ab aliquo episcopo consecrationem exspectat, nisi a Romano pontifice, nec consecratus ad aliud monasterium in Fuldensi introducatur, vel proponatur monasterium. Usum quoque dalmaticae, caligarum et sandaliorum, secundum quod ab antecessoribus nostris concessum est, vobis concedimus. Ac ne femina unquam illuc ingredi praesumat, nostra apostolica auctoritate interdicimus, et ne quis unquam placitum ibi habeat vel in caeteris ejus locis, nec servos nec colonos ad aliquod servitium constringat, nisi cui abbas ad utilitatem suae necessitatis assensum praebuerit. Igitur generaliter addendum dignum duximus, ut quidquid auctoritate antecessorum quorumlibet nostrorum, regum et imperatorum, ipsi Fuldensi monasterio constat fuisse concessum, sit et nostra apostolica auctoritate per hoc nostrum privilegium confirmatum atque corroboratum, statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ne quis unquam nostrorum postdecessorum pontificum Romanorum, regum, imperatorum, ducum, marchionum, comitum et praeterea archiepiscoporum, patriarcharum, aut cujuslibet dignitatis vel conditionis hominum contra hoc nostrum privilegium quidquam audeat attentare. Quicunque ergo hujus nostri privilegii observator exstiterit, et pro intuitu custodierit, et ne in aliquo infringatur a se, observaverit, omni benedictione repleatur, et peccatorum suorum absolutione a retributore omnium bonorum Deo consequi mereatur ut in coelesti sede glorietur. Qui autem, quod absit, hanc nostram praeceptionem violare praesumpserit, nisi resipiscat, individuae Trinitatis iram incurrat, et a coetu omnium sanctorum extorris existat, S. Petri apostolorum principis maledictione redundet, CCCXVIII Patrum sacrosancto concilio damnetur, atque in extrema die judicii amaranatha anathemate perditus, lucis claritudinem nesciat, sed exteriores tenebras cum diabolo ac consentaneis ejus perpetualiter gemat. Amen. Datum per manum Benedicti notarii ac scriniarii R. E. Idibus Maii, indict. 14( Anno 836).

Intertext edge

Open linked passage

Note