Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gregorius Turonensisc.538–594
De miraculis S. Martini
Mart 3.19
Choose a text More by Gregorius Turonensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7938 Demisma
3.1
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. Prologus.
3.1
1037 Quoniam perscriptis virtutibus sancti Martini, quas vidimus, vel a fidelibus viris de anteacto tempore reperire potuimus, ardentes valde in hac siti, ut non traderetur oblivioni quod Dominus exercere dignatus est in laudem Antistitis sui, libellum primum explicuimus; narrare etiam ea cupimus quae nostro tempore agi miramur, relinquentes non parvam materiam eloquentioribus, sumentes autem magnalia virtutum in nostris operibus, ut quod peritia non dilatat in paginis, numerositas virtutum extendat in cumulis.
3.2.1
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT PRIMUM. Qualiter a febre et dysenteria erutus sum.
3.2.1
Anno 572 post transitum beati Martini 1038 antistitis, Sigiberto gloriosissimo rege duodecimo anno regnante, post excessum sancti Eufronii episcopi, non meo merito, cum sim conscientia teterrimus, et peccatis obvolutus, sed tribuente fideli Deo, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, onus episcopatus indignus accepi. Mense autem secundo ordinationis meae, cum essem in villa, incurri dysenteriam cum febre valida, et taliter agi coepi, ut imminente morte vivere omnimodis desperarem. Emittebam autem assidue digestionum officia, quae accipere non poterant inexpensa, et erat horror cibi; cumque ab inedia deficeret virtus stomachi, febris tantum erat victus corpori. Nam nullatenus accedebat confortatio sumptuosa: erat autem et dolor gravis totam alvum penetrans, et descendens ad ilia, non me minus consumens tortura sua quam febris exegerat. Cumque sic ageretur mecum, ut non remansisset spes vitae, 1039 sed cuncta deputarentur in funere, nec valeret penitus medici antidotum, quem mors mancipaverat ad perdendum, ego ipse de me desperans, vocavi Armentarium archiatrum, et dico ei: Omne ingenium artificii tui impendisti, pigmentorum omnium vim jam probasti, sed nihil proficit perituro res saeculi. Unum restat quod faciam, magnam tibi theriacam ostendam. Pulverem de sacratissimo domni Martini sepulcro exhibe, et exinde mihi facito potionem. Quod si hoc non valuerit, amissa sunt omnia evadendi perfugia. Tunc misso diacono ad antedictum beati Praesulis tumulum, de sacrosancto pulvere exhibuit, dilutumque mihi porrigunt ad bibendum. Quo hausto, mox omni dolore sedato, sanitatem recepi de tumulo. In quo tam praesens fuit beneficium, ut cum id actum fuerit hora tertia, incolumis procederem ad convivium ipsa die hora sexta.
3.2.2
Visum est et hoc insererelectioni, qualiter me Deus arguerit, ne ante me permitterem stultos et faciles de beatis solemnibus obtrectare. In crastino autem postquam convalui, die Dominico ad missam veniens, nolensque me fatigare, uni presbyterorum gloriosa solemnia celebrare praecepi. Sed cum presbyter ille nescio quae rustice festiva verba depromeret, multi eum de nostris irridere[ Ed., increpare] coeperunt, dicentes: Melius fuisset tacere, quam sic inculte loqui. Nocte autem insecuta, vidi virum dicentem mihi: De mysteriis Dei nequaquam disputandum. Testor enim Deum, quia hoc a me non est compositum, sed ipsa verba quae audivi, vobis exposui. Unde, dilectissimi, nullus de hoc mysterio[ Mart., ministerio], etiam si rustice videatur dici, disputare praesumat, quia apud Dei majestatem magis simplicitas pura quam philosophorum valet argutia.
3.3
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT II. De infirmitate Justini.
3.3
Gratum arbitratus sum et illud non omittere, quod mihi in libro anteriore excidit. Nam eum retulerim 1040 de cereolis illis quos de sepulcro beati Antistitis sustuli, a quibus et tempestates sedatas, et alias infirmitates prohibitas dixi, hos cum mecum detinerem, Justinus vir sorotis meae in valetudinem irruit. Nam, invalescente febre, cum doloribus membrorum omnium, valde ad extremum agi coepit. Nuntius haec ad me delatus retulit, efflagitans ut si quid medicamenti reperire possem, morituro transmitterem, ne obiret. At ego in virtute beati Antistitis confisus, unum ex cereolis transmitto per puerum, dicens: Accendite illum coram eo, et in contemplatione luminis orationem fundat ad Dominum, et deprecetur omnipotentiam[ Rom., potentiam] Antistitis, ut ei succurrat. Missus autem puer quod dederam deportavit. Quo accenso ante lectum aegroti, favillam scirpi, quem jam ignis consumpserat, cultro eradunt, dilutumque aqua aegroto porrigunt ad bibendum. At ille ut hausit, sanitatem protinus recepit, incolumisque redditus est. Nobis postea qualiter sibi virtus beati Antistitis subvenit, exposuit. Nam referre erat solitus, quod ubi primum oculis ejus jubar luminis progressum a cereo pepulit tenebras noctis, protinus in contemplatione flammae febris recessit a corpore, ac stomachus qui diu languerat inedia, cibum consolationis efflagitat, et qui tantum aquam puram ad restinguendum febris ardorem haurire consueverat, nunc vinum desiderat. Facit haec virtus Antistitis, quae saepe miseris opem proflua miseratione tribuit, et infirmis medicamenta largitur.
3.4
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT III. De Maurusa chiragrica.
3.4
Vereor ne nimium progredi praesumens, obsoleat paginam sermo rusticior. Maurusam quamdam graviter chiragrici humoris dolor affecerat, ita ut retortis ad crura pedibus, nullatenus se erigere posset. Erat enim et oculorum luce mulctata; quae longo tempore graviter agens, tanquam mortua putabatur superstes, nec erat ei 1041 spes alimoniae, nisi aliquis ei manum misericordiae porrexisset. Quotidie autem respectum intuens devotorum, victus necessaria deposcebat. Factum est autem ut quodam tempore extra solitum gravius ageret, nec poterat quemquam judicare membrorum, nisi tantum in pectore flatus spiraminis discurrebat. Quae jam valde exanimis rogavit ut eam ad pedes sancti Martini deferrent. Ad quem locum eum manibus fidelium fuisset illata, dolore cogente, vociferans beati Viri auxilium, ut sibi misereretur orabat. Tandem pietas illa respiciens, quae pauperes dimittere nunquam consuevit inanes, in festivitate sua laxata sunt fila nervorum arentium, et sic de dextera, quam per sex annos non judicaverat, signum beatae crucis ad os faciens, in pedibus restituta est, ita ut ad hospitiolum suum nullius usa adjutorio remearet, oculorum lumine non recepto. Post annos autem duos iterum veniens ad beati patroni tumulum, coepit attentius, sicut erat opportunum, orare: mox apertis oculis, in rediviva luce surrexit. Hanc virtutem ideo hic scripsimus, quia postquam huc advenimus, illuminata est. Nam antea a debilitate sanata fuerat.
3.5
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT IV. De servo Simonis presbyteri.
3.5
Simonis fidelissimi compresbyteri nostri servus, Veranus nomine, qui erat ei in commissis promptuariis probatus, dum ad custodiam sibi dispositam resideret, superveniente humore podagrico, pedum gressu mulctatur. Qui cum per totum annum talibus doloribus vexaretur, ut etiam viciniam in proximo positam commoveret, contractis subito nervis, ad plenum debilitatur. Quod videns dominus ejus, dolens exitum fidelis vernaculi, jussit eum ad pedes beati Antistitis deportari, promittens votum, et dicens: Si eum reddideris sanitati, piissime 1042 domne Martine, in illa die absolutus a mei servitii vinculo, humiliatis[ Ed., incisis] capillis tuo servitio delegetur. Positus ergo ad pedes pretiosissimi Domni, cum per quinque dies ibidem jaceret immobilis, sexta die sopore comprimitur; et obdormienti visum est ei, tanquam si in lectulo solitus sit homo pedem extendere. Expergefactus autem sanus ab omni debilitate surrexit. Qui tonsurato capite, et accepta libertate, ibidem beati Domni usibus nunc deservit. O admirabilem beati viri redemptionem! Quis unquam de mille talentis sic redemit, sicut praesens nostrorum criminum suffragator? qui uno ictu, unoque momento, sine numismate auri, et corpus a debilitate, et conditionem absolvit ab onere.
3.6
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT V. De paralytico Autisioderensi.
3.6
Quidam ex Austisiodorensi oppido, Manlulfus nomine, deferentium manibus ad beati Martini sepulcrum jactatus est. Qui jugi oratione et jejunio incumbens, pedes quos intortos exhibuerat, reddita subito sanitate retulit in usum consuetum directos; et ita Sancti virtute, quodammodo reformatus est, ut qui aliorum manibus deportabatur, propriis firmatus vestigiis, praesentibus nobis, consurgeret sospes.
3.7
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT VI. De paralytico Aurelianensi.
3.7
Alius autem paralyticus ex Aurelianensi territorio carruca devectus, venit ad sanctam basilicam: qui diebus multis jacens ad ostium illud, quod secus baptisterium ad medium diem[ Al., meridiem] pandit egressum, beati Antistitis implorabat auxilium. Factum est autem, ut una die jacens gravius extra solitum torqueretur, ita ut vicini de proximo ad ejus voces concurrerent. 1043 Dissolvebantur autem ligaturae nervorum ejus, et dirigebantur, propterea erat dolor intolerabilis; et sic, tribuente patrono, erectus super plantas, flens prae gaudio, populo teste surrexit. Qui continuo clericus factus, et in sospitate firmatus, ad domum regressus est.
3.8
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT VII. De paralytico ex Biturigo.
3.8
Sed et alius gressu debilis, nomine Leuboveus, jam clericus adveniens, super terram se trahens, quia paupertate faciente non habebat qui eum ferret, de die in diem beati Martini limina requirebat. Qui dum quadam die a foris ad Sancti pedes fleret, directis genibus atque pedibus, spectante populo sanitatem recepit. Tres virtutes istas ipsa die factas fuisse constat quo Sigibertus gloriosissimus rex, Sequanam transiens, sine collisione exercitus pacem cum fratribus fecit. Quod nullus ambigat hanc etiam[ Ed., tertiam] beati Antistitis fuisse victoriam.
3.9
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT VIII. De caeco illuminato.
3.9
Eo quoque tempore caecus quidam ab eleemosynariis postulans stipem, cui non erat aliud in victu, nisi aliquis ei manum porrexisset pietatis intuitu, nec erat domi praesidium, nisi miseratio devotorum, die una, dum ante sanctum sepulcrum fixis staret vestigiis, subito corripuit eum dolor in oculis; et cum graviter ab hoc dolore consumeretur, coeperunt ejus oculi spumam emittere. Et sic erumpente a palpebris ejus sanguine, in redivivam lucem renascens, lumen, quod olim perdiderat, videre promeruit.
3.10
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT IX. De alia caeca.
3.10
1044 Gunthedrudis quaedam, de Viromandense territorio, oculorum lumen perdiderat: quae relinquens domum et patriam, fide commonente, venit ad sanctam basilicam, ibique diebus multis deserviens, unius oculi meruit recipere visum. Quae mox oblita virum et filios, vesteque mutata, ad religionem ecclesiasticam, Domino inspirante, transivit.
3.11
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT X. De muliere a profluvio sanguinis liberata.
3.11
Sed nec hoc silebo, qualiter velut ex veste Redemptoris nostri, ad beatum sepulcrum fluxus sanguinis sit siccatus. Mulier quaedam ex Arverno veniens cum viro suo, de pago Transaliensi, profluvio sanguinis aegrotabat, secus autem atrium basilicae mansionem habebat. Quae diebus singulis ad sancti Confessoris limina jacens, prostrata opem sanitatis poscebat. Factum est autem ut quadam die accedens ad sanctum sepulcrum, orans, et osculans, de palla quae super est posita, aures et oculos sibi tangeret. Protinus siccato rivo sanguinis, ita sanata est, ut putaret se Redemptoris fimbriam contigisse. Cujus vir in valetudinem irruens, ad ostium basilicae manibus depositus aliorum, fideliter exorans, restincta febre, convaluit. Et sic pariter hic ab incommodo, haec a profluvio sanata, magnificantes Deum ad propriam domum regressi sunt.
3.12
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XI. De muliere clauda.
3.12
Conjux Animi tribuni, nomine Mummola, nocte conterrita a 1045 pavore, usum unius pedis perdiderat; et ita in debilitatem corruerat, ut aliorum manibus sustentaretur erecta, sicubi disponeret progressura. Quae ad beati Martini pedes deposita, nocte tota cereum manu pro voto detinuit, nobis in basilica vigilantibus. Mane autem facto, moto ad matutinos signo, super pedem debilem constitit, ita ut omni debilitate sedata, ad metatum suum propriis gressibus, nullo sustentante, libera remearet.
3.13
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XII. De dysenterico sanato.
3.13
Quodam autem tempore cum beatus Germanus, Parisiacae urbis pontifex, ad festivitatem Antistitis gloriosi accederet, Ragnimodus tunc diaconus, nunc episcopus, in servitium ejus accessit, graviter a dysenteria laborans. Sed beatus Germanus prius ad villam ecclesiae suae, quae in hoc territorio sita est, venit. Igitur cum ante noctem vigiliarum solemnitatis ejus Turonis advenire coepisset, diacouem in villa residere jubet, dicens: Ne forte fatigeris eundo, et aliquid tibi deterius contingat. At ille: Potestas, inquit, Dei est, quae nos jubeat juxta meritum pati: nam ego non exeo aliter, nisi ad basilicam beati Antistitis eam; confido enim quod si tumulum ejus attigero, salvus ero. Et statim, ascenso equite[ id est, equo], ad basilicam venit. Mane autem accepta potione de pulvere sepulcri, sedata protinus infirmitate, convaluit.
3.14
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XIII. De caeco illuminato.
3.14
Ursulfus autem quidam ex Turonica civitate, de pago trans Ligerim, caecus, beati Martini suffragia devotus expetiit. Qui duobus assidue mensibus ad ejus templum deserviens, in jejuniis orationibusque perdurabat. Factum est autem in una 1046 die resurrectionis dominicae dum esset ad pedes Domni, et cum reliquo populo missarum solemnia spectaret, subito apertis oculis cuncta clare cernere coepit, ita ut ad sanctum altare communicandi gratia, nemine ducente, veniret. Quae autem fuerit causa caecitatis, edicam. Primo die Paschae jussus est a domino suo ut agrum circuiret, inventumque aditum unde pecora introibant obseraret. Dum eum claudere conatur, excaecatus est. Tunc, ut diximus, ad sepulcrum veniens, flens et ejulans, visum, quem perdiderat, flagitabat. Die autem illa dum populo gratia dominici corporis traderetur, et ei beatus Antistes lumen reddere dignatus est, ac elucente sole luminum suorum refulserunt stellae. Quis unquam, rogo, talis medicus poterit inveniri, qui in una infirmitate duas contulerit medicinas? Ecce in uno caeco duae virtutes ostensae, cui corporales oculos ad contemplanda terrena prius aperuit, et nunc cordis oculos ut ea non concupiscat illuminavit; et ad suum dignatus est dicare servitium, quem, ut ita dicam, renasci denuo fecit in mundum.
3.15
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XIV. De puella paralytica.
3.15
Sed neque hoc reticebo quid in sua festivitate operatus sit hic patronus. Palatina quaedam puella, paralysis humore percussa, usum gressuum male redacta perdiderat, ita ut contractis in poplitibus nervis, calcaneos ad crura conjungeret. Quam pater Turonis deferens, ante pedes beati Martini devotus exposuit, ibique tribus mensibus jacens, stipem a praetereuntibus postulabat. Factum est autem in die insignis solemnitatis beati Viri, ut illa, nobis missam dicentibus, in loco quem superius nominavimus fideliter exoraret. Cumque nos rite sacrosancta solemnia celebrantes, 1047 contestationem de sancti domni virtutibus narraremus, subito illa vociferari coepit, et flere, indicans se torqueri. At ubi, expedita contestatione, omnis populus Sanctus in laudem Domini proclamavit, statim dissoluti sunt nervi qui ligati erant, et stetit super pedes suos, cuncto populo spectante, et sic, propitiante Domino, usque ad altare sanctum ad communicandum propriis gressibus nullo sustentante, pervenit: quae usque hodie incolumis perseverat.
3.16
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XV. De caeco illuminato.
3.16
Merobaudus quidam ex pago Pictavensi, dum esset laborans in opere, caecitate pessima, insidiatore immittente, percussus est. Qui cum per sex annos male agens in hac infirmitate duraret, advenit ad sanctum templum beati Martini, ibique assidue orationi incumbens, in crastina die de sancta festivitate, dum ad pedes beati Martini staret, subito visum est ei, circa se tanquam coruscatio resplenderet; et statim, apertis oculis, cuncta prospexit. Qui continuo clericus factus in eodem loco, sanus abscessit.
3.17
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XVI. De his quae nauta retulit.
3.17
Fuit et illud insigne miraculum, cum Dominus in die Epiphaniorum obtentu beati Antistitis ex aquis Falerna produxit, ac de alvei fundo vinum elicuit pauperi, qui quondam latices in vina mutavit. Igitur cum quodam tempore iter ageremus in pago Balbiacensi ad Ligerim usque fluvium pervenimus. Cumque a nauta, qui nos ripae alteri transponere debebat, sollicite requireremus loca in quae piscaturi procederemus, locum indicat, 1048 dicens: Sit vobis beatus Martinus in adjutorium. At nostri ingrate haec susceperunt, dicentes quod in ejus nomine nunquam visa est evenisse captura. Ille autem: Haud dubium sit, quia praestat hoc virtus ejus. Nam referam, inquit, vobis quae mihi hoc anno contigerunt, vel qualiter per invocationem nominis ejus, opitulante Domino, quod optavi promerui. Denique dies erat Epiphaniorum, et ingressus in promptuario, nihil potus quod haurirem inveni, egressusque oravi, dicens: Sanctissime Martine, transmitte mihi in hac sacra solemnitate aliquid vini, ne epulantibus aliis, ego jejunus remaneam. Dum autem haec tacitus orarem, vocem in ulteriori ripa audivi me vocantem, ut navim homini qui iter agebat adducerem. Verum ubi, acceptis contis, eo versus impetum fluminis sulcare coepi, et ut in medio amne perveni, subito excussus magnus ex gurgite piscis in navim cecidit: quo confestim oppresso, transpositis hominibus, domum regressus sum, venditoque pisce uno vini modio, cum caeteris sum refectus. Ergo noveritis quam velociter in illud quod invocatus fuerit, si petatur fideliter, apparebit. Testor autem Deum quia haec ab ipsius nautae ore cognovi.
3.18
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XVII. De Gunthramno duce.
3.18
Quodam die dum Gunthramnus Boso contra vicum Ambasiacensem Ligerim fluvium transmearet, ac irruentibus jam tenebris mundum nox horribilis retineret, subito adversante vento nautae turbantur in pelago, separatisque navibus quae pontem illum sustinebant, et aqua usque ad summum repletis, descendunt cuncti usque ad cingulum cum ipsis navibus in profundum, nequaquam tamen navibus subductis 1049 a pedibus. Exterritis autem omnibus, Boso non rauce vociferans beati Martini auxilium proclamabat, et ut eis ad liberandum festinus occurreret, precabatur, dicens fidenter suis: Nolite timere, scio enim quod dextera sancti Viri ad auxilium porrigendum maxime in necessitatibus sit parata. Haec eo dicente, directis a Deo navibus, mutatoque vento contrario in secundum, nullo pereunte, pervenerunt in littus, ubi tam praesens occurrit beati Confessoris suffragium, ut etiam argentum quod rapiente fluvio perdiderant, ipso denique fluvio in littus restituente, reciperent.
3.19
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XVIII. De Landulfo lunatico.
3.19
Quidam ex Viennensi territorio Landulfus nomine, graviter a lunatici daemonii infestatione vexabatur, ita ut plerumque ab hoste se vallari putans in terram corrueret, cruentasque ex ore spumas emittens, tanquam mortuus habebatur. Quod genus morbi epilepticum peritorum medicorum vocitavit auctoritas; rustici vero cadivum dixere, pro eo quod caderet. Cumque se antedictus in hoc exitu videret affligi, audita beati Praesulis fama, sanctam ejus adiit basilicam, ut sibi praesentia cunctis suffragia subvenirent. Sed cum eodem in loco plenus fide venisset, ardentius eum saevi daemonis pulsat audacia: nec ei licebat atrium egredi propter publicam daemonum infestationem: in atrio tamen nihil nocebatur. Nam visibiliter cum magno armorum strepitu venientes, conabantur eum cassistelorum acuminibus perfodere. Quod si se subderet terrae, ranarum super eum multitudo horribilis desilire videbatur. Sed et voces publice ab eo audiebantur exprobrantium, et dicentium: Martinus, quem expetisti, nihil poterit tibi subvenire, quia nostris es ditionibus mancipatus. Sed ille ad haec fidenter et immobilis 1050 signum crucis opponens, terribiliter eos per aerem tenuem effugabat. Post has autem vacuas et inanes immissiones, cum videret inimicus eum sibi vindicare non posse, dolis eum tentavit illudere. Componens namque se in specie veterani venit ad eum, dicens: Ego sum Martinus, quem invocas; surge, et adora coram me, si vis recipere sanitatem. Cui ait ille: Si tu es domnus Martinus, fac super me signum crucis, et credam. At ille audito nomine signi sibi semper contrarii, tanquam fumus evanuit. Post haec autem stans ad pedes gloriosi Domni factus est in stupore mentis, et vidit beatam basilicam novo lumine effulgere; ex qua egrediens Sanctus dixit ad eum: Exaudita est oratio tua, et ecce eris sanus ab infirmitate quam pateris. Et sic beatae crucis signaculum super caput ejus faciens abscessit. Ille vero in se reversus, amotis omnibus insidiis, salutem se sensit integram recepisse. Tamen post receptam sanitatem, cum coepisset vino uti superflue, corpusque ejus diu abstentum imbre maduisset latus ei cum uno pede manuque contrabitur. Sed parcimoniae se iterum deputans, caputque tonsurans, rursum Beati virtute redditur sanitati.
3.20
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XIX. De Theudomere diacono caeco.
3.20
Dum singula quaeque miracula beati Viri succincte scribimus, nec ea in ampliorem sermonem expandimus, verendo valde, atque timendo iter carpimus inchoatum, ne forte dicatur a prudentioribus: Multum haec poterat peritus extendere. Sed nobis in ecclesiastico dogmate versantibus videtur ut historia quae ad aedificationem Ecclesiae pertinet, postposita verbositate, brevi atque simplici sermone texatur, ut et virtutem beati Antistitis prodat, et sapientibus fastidium non imponat. Quo facto et lector provocetur in lectione, et Sanctus prodatur 1051 in opere. Theudomeris diaconus cum prae humore capitis, decidentibus[ Al., claudentibus] cataractis, oculorum aditus haberet per quatuor annos graviter obseratos, venit ad cellulam Condatensem, in qua vir beatus transiit. Prostratusque ad ejus lectulum, nocte tota lacrymis et orationibus deducta, immobilis madefecit terram fletibus, tepuitque suspiriis ejus venerabile lignum cancelli; lucescente autem die, reseratis cataractis luminum, lumen videre promeruit. Quid unquam tale fecere cum ferramentis medici, cum plus doloris negotium exerant quam medelae, cum distento transfixoque spiculis oculo, prius mortis tormenta figurent quam lumen aperiant? In quo si cautela fefellerit, aeternam misero praeparat caecitatem. Huic autem beato Cofessori voluntas ferramentum est, et sola virtus unguentum.
3.21
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XX. De Desiderio energumeno.
3.21
In qua cellula cum Desiderius energumenus ex Arveruo veniens, nocte integra debacchasset, mane facto, coepit declamare quod eum beatus Martinus incenderet. In his vocibus evomens purulentum nescio quid cum sanguine, daemone ejecto, purgatus est; infectumque sanie pulverem derelinquens, cellulam egressus est sanus.
3.22
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXI. De homine manum contractam habente.
3.22
Quidam in eodem loco manum debilem contractis digitis detulit, ita ut ungues in palma ejus affixi, decurrente interdum sanguine, dolorem ei nimium generarent. Hic projiciens se ad antedictum gloriosi domni lectulum, flens et deprecans, tam dolore instigante quam fide, postera die directis digitis, manum recepit incolumem.
3.23
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXII. De Remigia matrona.
3.23
1052 Similem infirmitatem Remigia matrona incurrens, ad beatam cellulam valde devota pervenit. Quae vigiliis et orationibus insistens, cum matriculam, quae ibidem congregata est, pasceret, aridum brachium cum contractis digitis sanum extulit ad miscendum. Et sic tota die benedictis pauperibus deserviens, sospes remeavit ad propria. Haec in posterum annis singulis antedictis fratribus alimentum sufficiens exhibebat. Factum est autem, ut quadam vice una puellarum suarum male a quartani typi febre quateretur. Dum autem secundum consuetudinem veniens, pauperibus illis exhibebat victum, sancti Viri implorat auxilium. Et per quatuor dies ad beatam cellulam continuatione orationis atque jejuniis decubans, ab omni febre sanata puella, cum familia magnificans Deum domum regressa est.
3.24
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXIII. De Vinaste caeco.
3.24
Talia exercens quidam, Vinastis nomine, lumen recepit, dum scilicet pauperibus illis victus necessaria ministravit. Hic autem caecitate maxima per annos plurimos aggravatus, habebat in consuetudine, ut veniens de regione sua ad antedictam Sancti cellulam, pauperibus illis amplissimum alimentum exhiberet, vigiliisque devotissime celebratis, eos in satietate reficeret: quibus ipse, juxta possibilitatem, tanquam famulus serviebat. Dum igitur haec per multos, ut diximus, annos impenderet, quadam vice impleto voto, servitioque simul, prosternitur ad cancellum sancti lectuli, et orans ac valedicens, regredi cupiebat. Post completam autem orationem exsurgens, apertis parumper oculis, intuetur cortinam sericam de cancello pendere; et ait: Video tanquam pallium sericum hic appensum. 1053 Cui aiunt sui: Veritatem te videre cognoscimus. Ipse autem coepit iterum flere atque orare, ut beatus Confessor opus coeptum dignanter expleret. Qui dum orat attentius, obdormivit; apparuitque ei vir per visum, dicens: Vade ad basilicam domni Martini, et ibi plenam obtinebis sanitatem. Qui nihil moratus, famulorum manibus deductus, ut limina beati Confessoris attigit, lumen integrum, opitulante fide, recepit.
3.25
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXIV. De homine omnibus membris contracto.
3.25
In Biturigo quoque fuit quaedam mulier, quae concipiens peperit filium, cujus poplites ad stomachum, calcanei ad crura contraxerant: manus vero ejus erant adhaerentes pectori, sed et oculi clausi erant. Qui magis monstrum aliquod quam hominis speciem similabat. Qui cum non sine derisione multorum aspiceretur, et mater argueretur cur talis ex illa processerit filius, confitebatur cum lacrymis, nocte illum Dominica generatum. Quem interimere non audens, ut mos matrum est, tanquam sanum puerum nutriebat. Adultum vero tradidit mendicis, qui eum accipientes posuerunt in carrucam, et trahentes ostendebant populis, multum per eum stipendii accipientes. Dum haec per longa tempora gererentur, anno aetatis suae undecimo[ Bec., quadragesimo] advenit ad festivitatem beati Martini, projectusque a foris ante sepulcrum miserabiliter decubabat. Transacta autem festivitate, visum auditumque recepit. Inde reductus ad solitam consuetudinem, postulabat stipem. Post annum fere aut eo amplius venit iterum ad solemnitatem, positusque est in loco in quo prius jacuerat, decursisque solemnitatis festis, directis omnibus membris, plenissimam obtinuit sanitatem. Quae ne incredibilia fortasse videantur, ego eum sospitem vidi: nec audita ab aliquo, sed ab ejus ore narrata cognovi. 1054 Sed quia dixi, parentibus ejus hoc ob peccatum evenisse per violationem noctis Dominicae; cavete, o viri, quibus sunt conjuncta conjugia. Satis est aliis diebus voluptati operam dare; hanc autem diem in laudibus Dei impolluti deducite. Quia qui in ea conjuges simul convenerint, exinde aut contracti, aut epileptici, aut leprosi filii nascuntur. Sitque hoc quod diximus, documentum, ne malum quod una nocte committitur, per multorum spatia annorum perferatur.
3.26
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXV. De Paralytico sanato.
3.26
Illud prae caeteris admirandum miraculum, vobis orantibus, explicabo, quod post immensum moeroris cumulum magnum nobis gaudium patefecit, dum et virtutem Beati protulit, et quod titubabat erexit, cordaque nutantia populorum larga stabilitatis firmitate munivit. Nam cum in venerabili dominicae Nativitatis nocte sacrosanctis deducta excubiis, procedentes de ecclesia, ad basilicam Sancti ire disponeremus, quidam ex energumenis, atrocior caeteris, coepit nimium debacchari, et discerpens se, atque collidens, clamabat: Frustra appetitis limina Martini, casso ejusdem aedem aditis, quia vos propter multa crimina dereliquit, et ecce vos abhorrens, Romae mirabilia facit. Ibi caecorum oculis lumen infundit, ibi paralyticorum gressus dirigit; sed et aliis quoque morbis sua virtute finem imponit. Ad hanc diaboli vocem omnis populus exturbatur, et non solum obruta membrorum minorum corda, sed etiam nos ipsi pavore concutimur. Ingredientibus autem nobis cum fletu magno basilicam, omnes pavimento prosternimur orantes, ut sancti Viri praesentiam mereamur. Et ecce unus, Bonulfus nomine, cui ante tres annos prae nimia multitudine febris, manus ambae cum 1055 uno pede contraxerant, et ad festivitatem beati Viri manibus directis, pede adhuc debili claudicabat, ante sanctum altare sternitur, orans ut qui sibi manus aridas restituerat, pedem quoque contractum simili virtute dirigeret. In hac autem oratione a febre nimia circumdatur, et tanquam extensus in eculeum nervorum dolore torquetur. Interea de supplice dolor excitat contumacem, et qui venerat inquirere medicinam, coepit inferre calumniam. Aiebat enim: O domne Martine, sanitatem a te, non tormenta quaesivi. Quam si non mereor, vel doloribus non affligar. Cumque nos cum fletibus circumstantes beati praestolaremur adventum, et inter haec dum sancta solemnia agerentur, oblatis super altare sacris muneribus, mysterioque corporis et sanguinis Christi palla ex more cooperto, molliuntur contracturae nervorum, et disrupto post infirmi poplitis corio, defluente sanguinis rivo, pedem extendit incolumem. Quod videns ego, Deo omnipotenti gratias agens, liminaque fletibus madefaciens, in hac ad populum voce prorupi: Timor a cordibus vestris omnis abscedat, quia beatus Confessor nobiscum inhabitat, nec omnino credite diabolo, qui nihil unquam protulit verum. Ille ab initio mendax est, et in veritate non stetit. Me autem ita dicente, omnium luctus laxatur in gaudium. Ipse etiam infirmus coram nobis assurgens, in pedes constitit absolutus. Videns autem haec omnis populus, in coelum clamore prolato, plaudebat dicens: Gloria in excelsis Deo, qui sicut quondam pastores angelico lumine, ita nos hodie praesentia Confessoris beati clarificavit, et eum nobis adesse praesenti virtute monstravit. Et sic a timore inimici omnes erepti, Christi praesidio roborati sunt.
3.27
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXVI. De Piolo muto.
3.27
Nec dissimili in virtute per sanctum Epiphaniorum diem vir beatus apparuit, cum os muti cujusdam obstrusum coram populo reseravit. Piolus quidam Condatensis clericus, a 1056 nativitate procedens manus clausas laborioso mundo protulit, in usu laboris inertes. Et hoc cur acciderit, utrum hic, aut parentes ejus peccaverint, ut sic mancus nasceretur, non est nostrae discretionis exsolvere. Unum tantum scimus, quod in eo, sicut et in reliquis infirmis, est ostensa gratia Sacerdotis. Nam cum factus esset decem annorum, accrescentibusque unguibus graves dolores manuum pateretur, eosdemque ferre non toleraret, limina beati Confessoris adivit. Ibique diebus multis cum summa parcimonia demoratus, digitos directos, manusque retulit sanas. Post annos autem fere quinque pessimum incurrit incommodum, et dum vi nimiae febris atteritur, vocis elocutione mulctatur, ereptusque a febre sine loquelae officio permanebat: sed taliter fuerat aditus oris ejus obstructus, ut nec qualemcunque mugitum posset emittere; sed annectens cum corrigia tres tabulas manu ferebat, easdem inter se collidens, sonumque, quem ab ore non dabat, tabulis proferebat. Hoc opus vinitoribus utile est, cum vineta ab infestantium avium catervis defensare conantur. Cum autem venisset antedictus ad Sancti basilicam in ea nocte in qua Dominus noster Jesus Christus fluenta laticum hauriens Falerna porrexit, ad Beati pedes vigilare disposuit. Transacto autem tempore mediae noctis, obdormivit. Qui cum nescio quid per visum periculi cerneret, pavore conterritus, in hanc vocem primum obseratum aperuit os: Domne Martine, libera me. Et sic erumpens ab ore et faucibus ejus sanguis, auditum pariter et eloquium recepit.
3.28
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXVII. De muliere paralytica.
3.28
Cum vero interempto Sigiberto rege, Chilpericus regnum, exemptus ab imminenti morte, cepisset, Ruccolenus cum Cenomanicis graviter civitatem Turonensem opprimebat, ita ut cuncta devastans, nullam spem alimoniae in domibus ecclesiae, vel pauperum hospitiolis relinqueret. Postera autem die legatos ad civitatem mittit, 1057 ut homines qui propter culpam minime nobis incognitam ad Sancti basilicam residebant extraherentur a clericis: quod si differretur fieri, universa promittit incendio concremare. Et nos haec audientes, moesti valde basilicam sanctam adimus, et Beati auxilia flagitamus. Statimque paralytica, quae per duodecim annos fuerat contracta, dirigitur. Ipse vero Ruccolenus ulteriorem ripam aggressus, morbo confestim regio sauciatur, atque ab infirmitatibus Herodianis, quas enarrare longum videtur, allisus, et sicut cera a facie ignis guttatim defluens, quinquagesima die ab hydrope inflatus interiit. Sed nec hoc silebo, quod illo tempore alveus fluvii nutu Dei, vel[ Id est, et] virtute beati Viri, absque pluviarum inundationibus repletus, hostem, ne civitatem laederet, transire prohibuit.
3.29
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXVIII. De muliere caeca.
3.29
In die autem illa recurrentis solemnitatis, qua Dominus pro salute mundi mox passurus, confuso proditore discipulo, epulum apostolis ministravit, cum omnes ad ecclesiam properarent desiderabilia Domino vota dissolvere, quaedam mulier diuturna caecitate gravata, cum esset in villa, flere coepit, et dicere: Vae mihi, quia caecata pro peccatis non mereor hanc festivitatem cum reliquo populo spectare. Tunc cum fletu magno solo prostrata, nomen beati invocat Confessoris: completa autem oratione luci pristinae restituitur. Porro recepto lumine, ob reddendas Deo gratias ad beatam basilicam cum admirabili oculorum claritate pervenit. Sed et unus ex energumenis die illa Sancti virtute curatus est.
3.30
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXIX. De duobus caecis.
3.30
Duo caeci ex Biturigo venientes, arefactis palpebris, et glutino conjunctis, ad pedes beati Domni orantes decubabant. Factum est autem in die festivitatis suae astante populo, 1058 dum virtutes de vita illius legerentur, factus est super illos splendor corusco similis, et confractis ligaturis quae palpebras obseraverant, defluente ex oculis sanguine, lateque visu patente, cuncta cernere meruerunt.
3.31
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXX. De muliere muta.
3.31
Mulier quaedam, cujus os patulum humor[ Ed., dolor] nimius cum febre ligaverat, ut nec linguam regere posset, sed tantum mugitum ut animal, non vocem ut homo poterat emittere, fide instigante, cum magna animi confidentia, atria beati Confessoris aggreditur; ibique multis diebus residens, et stipem simul atque oris apertionem postulans, tandem a Sancti virtute respicitur. Nam quadam die Dominica dum missarum solemnia celebrarentur, haec in sancta basilica cum reliquo populo stabat. Factum est autem cum Dominica oratio diceretur, et haec aperto ore coepit sanctam orationem cum reliquis decantare. Ipsa autem cum jugo servitutis haberetur vincta, de rebus beati Confessoris redempta est: et nunc cum vocis officio ingenua perseverat.
3.32
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXXI. De alia muliere debili.
3.32
Nec minori miraculo se beatus Vir adesse invocatum ostendit. Apra[ Al., Abra] quaedam religiosa, vifebrium oppressa, omnem usum membrorum, sola tantum lingua famulante, perdiderat. Nam cum manibus simul ac pedibus contractis jaceret, et die noctuque Beati flagitaret auxilium, visum est ei quadam nocte venisse ad se senem, qui molli tactu membra ejus cuncta attractaret. Expergefacta mane sentit pedes cum una manu redditos sanitati, et stupens ignorabat qui casus haec fecerit. Alia vero die admonita per soporem, ad beatam basilicam nihil retardans proficiscitur. Nox autem illa erat vigilia de transitu Confessoris. Mediae autem noctis tempore jam transacto, 1059 vigilans nescio quo terrore concutitur, et subito manus ejus contracta dirigitur. Stupente autem populo, cuncta quae prius pertulerat enarrabat: cognoscens ipsius eamdem fuisse virtutem prius in illa erectione pedum, quae nunc in manus suae directione clarebat.
3.33
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXXII. De oleo ad sepulcrum Sancti crescente.
3.33
Cum talia miracula, quae scripsimus, quotidie cernamus, quid illi miseri sunt dicturi qui Severum in Vita sancti Antistitis mentitum esse pronuntiant? Nam audivi quemdam, nequam, ut credo, spiritu repletum, proloquentem non potuisse fieri ut oleum sub Martini benedictione crevisset. Sed nec hoc, quod elapsa ampulla super stratum marmoris corruens, perstitisset illaesa. Quod ergo nuper actum est, multos in testimonium exhibens, declarabo. Quidam de diaconibus nostris male a quartani typi febre cruciabatur, quem cum plerumque arguerem, cur segnis ad basilicam Sancti non profisceretur, nec ex corde oraret, ut ei virtus Pontificis subveniret; tandem a nobis compunctus, ad beatum tumulum provolvitur tremens. Dehinc cum paulisper ignis febrium quievisset, rogat sibi exhiberi ampullam cum rosaceo oleo semiplenam. Jam enim ad ipsam febrem, exinde licet parum profecisset, multum tamen expenderat, et erat valde media. Perungensque ab hoc liquore frontem et tempora, postulat ut et vasculum secus Beati tumulum poneretur. Quarta vero die eum eum febris urgeret, basilicam petit, provolutusque diutissime oravit. Apprehensam autem ampullam, quam reliquerat mediam, invenit plenam, admiransque virtutem beati Antistitis, eam domum cum timore et veneratione reportat. Ex qua rursus cum esset perunctus, protinus omnis ardor quievit incommodi, nec ab eodem ultra confractus est. Quid etiam de eadem ampulla post haec actum sit, non sine gravi suspirio atque miraculo memoramus. Nam cum in antedicti diaconis hospitiolo de pariete penderet, incursantibus insidiis inimici, percussa est, atque 1060 in frusta decidit comminuta, effusumque oleum velociter terra absorbuit. Tamen puer qui aderat, cum vidisset factum, accepto vasculo, ipsam terram exprimens parumper olei elicuit, rosamque quae effusa fuerat, cum effracto vitro colligens, nobis exhibuit. Quod ego accipiens, diligenter in vasculum alterum transmutavi. Erat enim mensura olei quasi dimidii calicis parvuli: et tamen in vasculo duorum digitorum tantum altitudinem fecit. In crastino autem prospiciens, erat altitudo olei quasi quatuor digitorum. Obstupefactus ego ob virtutem sancti liquoris, hoc signaculo meo munitum atque coopertum reliqui. Post dies autem septem iterum prospiciens, plus ibi quam unum sextarium reperi. Advocans autem diaconem, et hoc ei ostendens admirabar. Ille vero affirmabat cum juramento, tantum tunc in effracta periisse ampulla, quantum tunc in ista cerneretur. Quae usque hodie in Dei nomine beneficium petentibus praestat. Ipse quoque postea ab hoc unguento similem infirmum perungens, oleo crescente, sanavit, et multos deinceps per illud sanitati restituit.
3.34
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXXIII. De Allomere contracto.
3.34
Proferat et Andegava regio miraculum suum, de qua Altomeris quidam procedens cum contractis pedibus ac manibus, lingua etiam debilis, beati Confessoris templum expetiit. Ubi cum tota Quadragesima resedisset, assidue orans ac deprecans, ut eum virtus sancti Antistitis visitaret, advenit dies illa Dominica ante sanctum Pascha, in qua Dominus noster Jesus stratas ab arborum spoliis[ Ed., foliis] vias incedens, Hierosolymis venit, turba prosequente, ac clamante: Hosanna, Benedictus qui venit in nomine Domini. Illa ergo die cum sero jam factum esset, et ipse solus a foris ante tumulum decubaret, subito factus est in ecstasi, et pavore perterritus jacebat ut mortuus. Qui cum, ut ipse refert, per duarum horarum spatium aut amplius fuisset oppressus, tanquam de somno evigilans, subito ad sensum suum revertitur: 1061 elevatusque sursum, sanum se esse miratur; ibique tota nocte vigilans, mane nobis quae acta sunt ore proprio reseravit: clericusque factus, incolumis ad hospitiolum suum rediit.
3.35
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXXIV. De clerico caeco.
3.35
Denique eodem anno, cum festivitas, quae in aestivo celebratur, desiderabilis populis advenisset, clericus quidam, cujus oculum nubes tetra contexerat, ac ne lumen videre posset arcebat, aedem beati Confessoris adivit. Vigilata cum reliquis nocte, illucescente coelo, dum de basilica procedit, visum, quem olim perdiderat, recipere meruit. In eadem vero festivitate tres energumeni multum se collidentes, ac beatum Antistitem declamantes, fatentes crimina, et ut sibi Sanctus pacem redderet deprecantes, tandem purulentum nescio quid ex ore projiciunt, et sic virtute Sancti mundati sunt.
3.36
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXXV. De carcerariis dimissis.
3.36
In proximo autem, id est post tertium de festivitate diem, erant quatuor vincti in carcere. Cumque eos saevitia judicis ita constringeret, ut nec victus necessaria ulli praebere liceret, Antistitis beati praesidia corde puro precantur. Dum haec igitur devote agerent, medio die subito scinditur trabs, qua pedes eorum conclusi coarctabantur, confractisque catenis liberatos se sentiunt. Nec mora ostium petunt, quo aperto, ecclesiam Sancti nemine prohibente, ingressi sunt. Custodes autem in tantum obstupefacti fuerunt, ut nec verbis eos quidem increpare praesumerent: qui etiam sequentes eos, cum eisdem in ecclesia se abdiderunt. Illi autem admirantes maximas gratias Deo referunt, quod eos 1062 obtentu Pontificis dignatus fuerit liberare.
3.37
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXXVI. De pignoribus, quae Leodovaldus episcopus detulit.
3.37
Multi etiam fide pleni reliquias beati Viri portantes, virtutes multas experiuntur. Nam Leodovaldus Abrincatinae civitatis episcopus, sancti Domni reliquias per presbyterum suum devotus expetiit. Quibus acceptis, cum terminum antedictae civitatis ingressus fuisset, occurrit ei adhuc inter deserta posito paralyticus deferentium illatus manibus; osculatus autem fideliter velum quo capsa sanctorum pignorum cooperta erat, mox in pedes constitit, ac propriis gressibus domum regressus est. Haec enim agis, beatissime Confessor, nec tibi sat est propriam aedem exornare prodigiis, nisi etiam diversos saltus quos pedibus non adiisti virtutibus tremendis illustres. Sed et deinceps caecus quidam, adminiculo deducente, in occursum earum velociter properat. Adveniens autem quando Beati pignora in sanctum locabantur altare, expedita solemnitate, visum recipere meruit oculorum. Sed et alia nihilominus mulier, quae diu muta fuerat, sermonis usum recepit.
3.38
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXXVII. De energumeno sanato.
3.38
His etenim diebus ad beati Viri basilicam quidam ex energumenis, cum multos se cruciatus daemonum perferre declamaret, et vi se ejici de acquisito vasculo per beatum Antistitem fateretur, dejectus in terram sanguinem fetidum per os coepit ejicere. Qui duarum fere horarum spatio jacens, expulso daemone, purgatus ac erectus est.
3.39
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXXVIII. De puella muta.
3.39
1063 Puella quaedam parvula, indigena Turonicae civitatis, ab utero matris suae muta processit. Cujus os in tantum obseratum fuit, ut nec illas, quae cunabulorum tempore eduntur voces posset emittere. Mater vero de tam tristi fetu anxia, cum lugeret assidue, commonetur per visum, ut beati Praesulis sepulcrum adiret. Quae excitata ad templum sancti cum puellula pergit intrepida; expositaque ante sepulcrum Sancti, cum diutissime orasset, iterum eam secum assumit. Accenso vero thymiamate, cum eam desuper retineret, interrogat eam, si bonum ei odorem faceret? Illa respondit: Bonum. Hanc primam vocem filiae mater moesta cognovit. Imposita vero ori ejus aqua, quam quondam de fontibus acceperat benedictis, interrogat iterum qualem ei saporem praeberet. Illa respondit: Bonum. Tunc mater cum gaudio sospitem domum filiam refert, quam tristis ad Beati tumulum fide fida detulerat.
3.40
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XXXIX. De eo quod Aredius presbyter pro benedictione portavit.
3.40
Aredius vir religiosus ex Lemovicino causa tantum devotionis Turonis advenit, et beatum sepulcrum orando deosculans, ad monasterium sanctum amne transito pervenit. Qui dum singula loca visitat, quae Vir beatus aut orando depresserat, aut psallendo sanctificaverat, ac ubi vel fesso corpori somnum, vel inedia deficienti cibum praebuerat; dumque cuncta circuit, cuncta peragrat, venit ad puteum, quem Sanctus Dei proprio labore patefecit, fusaque oratione aquam haurit, impositamque in ampullula, domum regrediens deportavit. Cumque exinde 1064 infirmis multis tribueret sanitates, quadam vice Renosindus frater ejus vi febrium impulsus, decubuit lectulo. Octava vero die cum jam oculis clausis in hoc jaceret, ut spiritum exhalaret, atque omnis familia perstreperet mortem condolens patroni, vel funeri necessaria praepararet, venit in mentem presbytero, ut de aqua beati putei in ore defuncturo guttam inferret. Qua illata, ubi primum os ejus attigit, mox oculos aegrotus aperuit, absolutaque etiam lingua, rogat sibi adhuc exinde ministrari: acceptoque calice, ut bibit, statim omnis febris effugit; et sic, admirante familia, sanus a lectulo in quo jacebat erectus est.
3.41
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XL. De Sisulfo manco.
3.41
Quid autem de istis miraculis mea parvitas poterit enarrare, cum assumptus Sanctus Dei de mundo adhuc praedicator habeatur in mundo? Et cum se palam populis ostentare nequeat, jugiter se patefactis virtutibus manifestat, dum caecos illuminat, dum paralyticos sanat, dumque et reliquos aegrotos pristinae sospitati reformat. Sed ego, ut saepe testatus sum, indignum me censeo tanti viri signa depromere. Tamen quia audax audeo, veniam peto a legente. Quia enim me impellit amor patroni, et quia esse adhuc eum denuntiavi praedicatorem, dicam quid contigerit nuper. Sisulfus ex Cenomanicis pauperculus, dum in hortulo suo meridie obdormisset, nescio quid nequitiae perpessus est. E somno autem exsiliens, contractis in volam digitis, cum magno dolore manus debiles elevavit, ipso quoque dolore premente, rursum solvitur in soporem: et vidit per visum, et ecce vir stabat ante eum nigris vestibus, cano autem capite. Qui conversus: Quid sic, inquit, tu fletibus commoveris? Et ille: Ecce, venerabilis domine, dum parumper obdormivi, cum dolore expergefactus opus manuum 1065 mearum perdidi, et nescio quid sceleris commisissem. Tunc vir ille, tanquam discipulis Dominus de caeco nato, quia neque ille peccaverat, neque parentes ejus, sed ut manifestaretur opus Dei in illo, ait: Debilitas tua tormentum indicat populi delinquentis. Vade ergo nunc per vicos et castella, et ad civitatem usque pertende; et praedica, ut se omnis homo a rapinis, perjuriis et usuris abstineat, et in die Dominico nullum opus, absque solemnitatibus mysticis, agat. Ecce enim coram Domino in lacrymis decumbemus veniam pro populo deprecantes, et adhuc spes est obtinendi, si emendatio subsequatur in plebe. Nam hostilitates, et infirmitates, et alia multa mala, quae perfert populus, indignatio Domini commovet. Et ideo annuntia velociter, ut se emendare studeant, ne crudeliter in scelere suo depereant. Tu vero his peractis quae imperavi, Turonis ad basilicam meam propera; ibique te visitans, obtinebo apud Dominum ut saneris. Cui ille: Dic, quaeso, domine, quis es, vel quod est nomen tuum? Cui vir: Ego sum, inquit, Martinus Turonorum sacerdos. In his Sancti verbis pauper surrexit a somno, apprehensoque bacello, iter imperatum aggreditur, et quae sibi fuerant imperata populis nuntiavit. Mense autem septimo postquam haec acta sunt, beatam basilicam adiit, ibique prostratus per triduum, quarta die a Sancti virtute visitatus est. Jam enim computruerat in eo caro palmarum ejus, quae clausa detinebatur. Et cum digiti ejus directi fuissent, sanguis ab eisdem erupit. Sed eis omnibus medicatis, ore proprio quae retulimus enarravit.
3.42
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XLI. De caeco illuminato.
3.42
Facis ergo, beatissime Confessor, tuo more, propitiaris iniquitatibus populi, et sanas languores omnium, cunctosque te fideliter invocantes tuis medicamentis illustras; nec fraudas extraneos, quod propriis libenter indulges. Homo ergo incola territorii Turonici, annorum quasi viginti quinque, 1066 cum a febre lippitudinis gravaretur, decidentibus cataractis, obstrictisque palpebris valde caecatus est. Super quod malum adjiciebatur et illud, quod a fuste percussus, disrupto visu, unus ei crepuit oculus. Jam enim per viginti quinque annos in hac caecitate degebat. Admonitus ergo per visum, ad Beati tumulum venit, ubi orationi incumbens, die tertia unius oculi lumen recepit. Dehinc animatus hoc medicamine, attentius coepit orare. Quarto autem die oculus qui crepuerat, reformato visu, aperitur. Qui licet non tam clarus cernatur[ Al. clare cernat] quam alter, luminis tamen beneficium praebet.
3.43
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XLII. De manu hominis contracta.
3.43
Debilis quidam, cujus manus contracta diriguerat, dum in atrio, quod ante Beati sepulcrum habetur, oraret attente, in sancta ejus vigilia visitatus est, directisque digitis, manus ejus ad usum pristinum restituta convaluit.
3.44
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XLIII. De puerulo suscitato.
3.44
O quoties hic prophetarum, et sublimium virtutes virorum, quas olim gestas legimus, renovari miramur? Sed quid inquam? Quod hi multi fecerunt viventes in saeculo, hic solus renovat quotidie, etiam post sepulcrum. Quid ergo agimus? quid silemus? quid occultamus pauci quod populi declamant multi? Non diutius in hac statione moremur. Proferamus novum Elisaeum saeculo nostro, qui cadaver defuncti vivum remisit a monumento: id quoque beatus Confessor nobis praesentibus operatus est. Quae enim causa fuerit, adjutorium individuae Trinitatis efflagitans, explicabo. Puer genitus, lacte materno deficiente, nutrici ad alendum datur. Quae hoc liquore sterilis dum non copiose, ut illi aetatulae opportunum est, lactis alimentum ministrat, coepit qui proficere debuerat, die praetereunte, decrescere, et ita minui, 1067 ut nihil in eo amplius quam pellis tenuis, quae ejus ossula sola contegeret, remaneret. Qui, matre mortua, unum prope in hoc exitu duxerat annum. Erat enim unicus patri, et de uxoria dilectione quoddam memoriale. Cui, victu, ut diximus, minuente, jam deficienti ex inedia febris accessit. Ut autem hic eum fervor attigit, concurrit pater ad ecclesiam, ne proles absque baptismi regeneratione moreretur. Qui baptizatus, nec confortatus corpore praeter illud spiritale remedium, jam suffossis oculis, palpebrisque laxatis atque demissis, nullum jam flatum spiraminis habens, super beatum sepulcrum, patre ejulante deponitur. Nec defuit virtus illa coelestis, quae quondam parvulum inter manus Confessoris beati vivificavit. At ubi primum ejus vestimentum coopertorium tumuli attigit, illico parvulus respiravit. Mirum miraculum! videres pallentes genas gradatim, virtute divina insistente, rubescere, et sopitos oculos in lumine redivivo laxari. Tunc a Sancto vivificatus, et a patre receptus, sospes usque hodie in testimonium virtutis habetur.
3.45
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XLIV. De alio caeco illuminato.
3.45
Sed et de Pictavo quidam caecus, per sex annos lumine viduatus, triduana prostratione ad beatum tumulum orans, lumen quo diu caruerat, operante solita virtute, recepit. Actum est autem hoc per festivitatem sancti patroni, in qua Maroveus Pictavis antistes aderat, non immerito Hilarii beatissimi discipulus praeconandus. Qui, solemnitate explicita, cum illuminato concive gaudens remeavit ad propriam urbem.
3.46
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XLV. De duobus puerulis sanatis.
3.46
Apud Vultaconnum quoque vicum Pictavensem, dum duo pueruli 1068 nocte Dominica in uno stratu quiescerent, visum est eis quasi signum quod matutinis commoveri solet sonantem audissent; et surgentes de cubili suo, direxerunt ad ecclesiam. Cumque in atrium ecclesiae pervenissent, invenerunt ibidem choros mulierum canentium. Exterritique valde, cognoscentes catervam esse daemoniorum, dum ad terram corruunt, nec se, ut est aetatis infirmitas, signo salutari praemuniunt, unus lumine, alius et lumine et gressu mulctatur. Cumque per multorum annorum curricula in his infirmitatibus gravarentur; unus, qui tantum lumine caruerat, ad beati Martini basilicam devote veniens, ut orationem explevit, statim visum recepit. Alius, in eodem sancto loco lumine recepto, ad propria rediens, adhuc debilis claudicabat. Veniensque ad cellulam Condatensem, in qua lectum beati Viri habetur, dum ibidem nocte Dominica vigiliae celebrarentur, subito, orante populo, sensit divinam virtutem adesse. Et spectante plebe se per terram trahens, contra parietem se erexit, in quo fenestra retinetur, quae fuit quondam Beati corporis porta. Et orans, atque prae gaudio lacrymans, integrae sanitati restituitur, nec ulterius pertulit de malis infirmitatibus gravitatem.
3.47
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XLVI. De claudo directo.
3.47
Puerulus quidam, Leodulfus nomine, pede sinistro debilis, dum cum reliquis petentibus stipendia quaerendo circuiret, Turonis advenit. Et cum parumper moratus, iter quod agere coeperat conatur explere. Et progressus claudicando cum satellitibus, decimo ab urbe milliario vi doloris opprimitur. Relictus vero a sociis, solus super ripam alvei ejulabat, multis ad festivitatem concurrentibus proclamans, et dicens: Vae mihi quia solemnitatem gloriosi Viri spectare nolui, ideo me virtus ejus allidit. Qua de re 1069 rogo vos, fidelissimi Christiani, qui Deum timetis, subvenite ignorantiae meae, subvenite oppresso et debili; et, si timor Dei manet[ Al., movet], me usque ad sanctum locum deportate. Igitur cum haec a multis praetereuntibus imploraret, quidam plaustro suo superpositum usque ad sanctam basilicam duxit. Ubi triduanam orationem continuans, redintegratis pedibus, incolumis abscessit.
3.48
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XLVII. De contracto, quem bos trahebat.
3.48
Erat quidam contractus, qui in similitudinem eremitae, cui bos quondam solatium fuit, bovem unum habebat. Quo bove plaustro conjuncto per domos tranebatur, stipem postulans devotorum. Igitur cum imminente festivitate Pontificis Turonis advenisset, prostratus coram sepulcro, et orationi incumbens, devotissime beati Antistitis auxilium flagitavit, deportatusque iterum a suis ante sanctam absidam tumuli ponitur. Cumque expletis missis, populus coepisset sacrosanctum corpus Redemptoris accipere, illico dissolutis nodis qui genua nexa tenebant, in pedes erigitur. Admirantibus cunctis, gratias agens, proprio gressu usque ad beatum altare, nemine sustentante, processit, sanus deinceps degens.
3.49
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XLVIII. De eo qui manus ac pedes contractos habebat.
3.49
Ex pago autem Carnonensi, qui in Andegavo territorio habetur insitus, vir quidam, nomine Floridus, manibus pedibusque contractis, ad sanctam cellulam Condatensem, de qua beatus Confessor ad Christum migravit, allatus est. Ubi dum in vigiliis et oratione paucis diebus vacare studuit, omnis aegritudo a corpore ejus fugata discessit. Sicque directis membris, incolumis ad propria remeavit.
3.50
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT XLIX. De eo qui contractum brachium detulit.
3.50
1070 Venerat dies festus solemnitatis, in qua catervae populorum multae convenerant, et ecce debilis quidam contracto brachio adfuit. Dumque beatum sepulcrum labiis osculatur, lacrymis rigat, voce beati Confessoris auxilium implorat, fide non diffisus solitum praestolabatur auxilium. Denique sacerdotibus qui advenerant, ad agenda solemnia procedentibus, cum lector, cui legendi erat officium, advenisset, et arrepto libro, vitam sancti coepisset legere Confessoris, protinus hic directo brachio sanus erigitur, et spectantibus cunctis, praesidia quae fideliter petiit impetravit.
3.51
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT L. De caeco illuminato.
3.51
Sic et caecus in eadem festivitate supplex implorans receptionem visionis, ut pallulam attigit, quae a foris ad pedes Sancti de pariete dependet, mox erumpente a palpebris sanguine, testo populo, visum recepit.
3.52
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT LI. De dysentericis.
3.52
Cum autem morbus ille dysentericus cum occultis pustulis multas attereret civitates, ac inter reliqua loca urbs Turonica gravius laboraret, multi abraso a beato tumulo pulvere et hausto, sanabantur. Plerique, de oleo quod inibi habetur delibuti, liberabantur; fuitque nonnullis remedium aqua illa unde sepulcrum ablutum est ante Pascha. Igitur, cum multis multa tribuerentur beneficia, vidi unum in desperatione a dysenteria jacentem, huncque ad basilicam ductum, aliis vigilias celebrantibus, noctem inquietam 1071 duxisset; diluculo vero accedens ad tumulum, potato cum vino pulvere, sanus rediit e sepulcro.
3.53
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT LII. De alio ab humore gravi sanato.
3.53
Alter quoque arreptus a febre valida, dejiciens ore venenum, et per inferiorem partem extra modum solutus, lectulo decubabat. Igitur grassante veneno, laboranti oritur vulnus in inguine, et incredibili modo movet se visibiliter usque ad plantam. Erat enim in magnitudine ovi anserini. Deinde sursum repetens, cum nimio dolore discurrit per latera, per brachia, et usque ad cervicem progreditur: deinde per aliud latus ad plantam usque deducitur; exinde retrorsum revertens, ad eum locum unde primo ortum fuerat venit. Cumque taliter per membra vagaretur aegroti, quo miser tenderet, quid ageret nesciebat, nisi tantum voces cum fletibus dabat. Exigebat enim dolor gemitum, cum in uno corpusculo tanti dolores irruerent. Tandem cum haec nobis nuntiata fuissent, indico solitam theriacam a vero requiri medico, ex quo vitam moriturus haberet: suadeo fidenter pulverem assumi de tumulo. At satellites cum magna festinatione currentes, elevatum pulverem monumenti deferunt ad aegrotum, delibutumque cum vino bibendum porrigunt. Quo hausto, ita omnis dolor fugatus est, ut ipsa hora redderetur incolumis.
3.54
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT LIII. De exsense redintegrato.
3.54
Sine numero populi talia audientes, de longinquis regionibus beati expetunt praesidia Confessoris. In quo illud est prae caeteris admirandum, qualiter sensus hominum diaboli arte fraudati restituantur. Quidam ergo Bajocassensis civis, dum vino nimium hausto 1072 turbatus per viam incederet, subito diversis flantibus ventis pulvis campi commovetur, et mixtus, ut solet, cum stipulis in sublime levatur, fitque totus aer una nubes pulveris, de qua hic opertus, amisso sensu, equo dejicitur. Igitur post paululum a suis inventus domum turbulentus adducitur. Hinc effrenis factus conabatur fugere, nemine persequente. Quid plura? Arctatur vinculis, constipatur catenis, et in custodia detinetur. Qui dentibus fremens ob negatam sibi fugae libertatem, propriis se morsibus lacerabat. Dum autem haec agerentur, admoniti parentes ad Beati eum basilicam perduxerunt: ibique oratione per longum tempus facta sanus abscessit, vovens ut singulis annis veniens, vota sancto redderet Confessori. Deinde ad monasterium sibi proximum, humiliatis capillis, ac presbyter ordinatus, coepit Deo strenue deservire, non tamen reddens quae promiserat beato Pontifici. Quarto igitur anno data, ut credo, iterum inimico in eum potestate, rursum ruit in redivivam amentiam, et constrictus, ut fuerat prius, catenis, ad sanctam reducitur aedem: ubi per sex dies, et eo amplius, degens in vigiliis et orationibus, et reddens quae prius ignave fraudaverat, sanus domum regreditur. Sed peccatis facientibus, iterum vino saepius madefactus, in eadem tribulatione obiit.
3.55
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT LIV. De puella Lixoviensi caeca.
3.55
Si singula quaeque vel quae aguntur, vel quae acta sunt prosequamur, magnum cumulum congeremus de mirabilibus Confessoris. Puella vero ex Lexoensi jam adulta, lumen amiserat oculorum: quae Sancti limina devote adiens, per omne tempus festivitatis orabat humo prostrata. Tertia autem die post sanctam festivitatem, cum sui eam redire urgerent, rogat se ad sepulcrum Beati deduci. Ibique iterum 1073 atque iterum prostrata, de palla, quae sanctum tegit tumulum, oculos abstergens, et valedicens discessit. Cumque jam in navi ascenderet, ait: Gratias tibi ago, beate Confessor, quod etsi videre non merui tua sancta limina, vel tactu praesensi. Cum igitur haec cum lacrymis edidisset, dum detergit oculos, lumen recepit, et conversa ait: Forsitan haec est Beati basilica? Cui, qui propinqui erant, ita esse aiunt. Tunc illa: Non revertar, inquit, nisi gratias pro accepta sanitate referam patrono. Redeuntem autem, et in laudem Antistitis declamantem multi viderunt. Quae completa oratione gaudens discessit.
3.56
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT LV. De puerulo manum contractam habente.
3.56
In eadem vero festivitate alius de Senonico puer manum aridam detulit. Post quartam autem diem solemnitatis beatae, dum stans ad pedes oraret, spectante populo directi sunt digiti ejus; viditque omnis conventus plebis magnalia Dei, qualiter inficiebatur manus a sanguine, ascendebatque gradatim per arentes venas, et ita erat manus bibula, ut putares spongiam diu aridam lymphis injectam, sitienter haurire liquorem. Repletis ergo venis, roboratisque nervis, ac rubescente cute pallidam manum extulit sanatam.
3.57
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT LVI. De muliere quae contractis in palma digitis venit.
3.57
Pari quodammodo ordine Pictavensis mulier meruit obtinere medelam. Nam haec contractis in volam digitis, unguibusque defixis in ipsis, ut ita dicam, ossibus, tota jam manu putrefacta, venit ad Sancti festivitatem devota, optabilem expetens medicinam. Igitur, spectatis ex more solemnibus, dicit suis: Integro quidem corde ad deposcendum Beati praesidium venimus, sed obsistentibus peccatis, non meruimus quod petebamus accipere. Consummata ergo nunc oratione, revertamur ad patriam, fidentes de bonitate 1074 Praesulis, quod corpore imbecillo prosit animae fidelis oratio. Haec et his similia aiens, et quasi Sancto valedicens, discessit. Vergente quoque in vesperam die, prope amnis Caris ripam accepit mansionem. Ad medium autem fere noctis expergefacta, gratias Deo refert, quod esset, quod viveret, quod vigeret, vel quod beati Pontificis tumulum attigisset: quae cum maximo fletu proferret, iterum obdormivit. Et ecce vir crine cycneo, indumento purpureo, crucem gestans manu, stans ante eam ait: Nunc sana eris in nomine Christi Redemptoris nostri. Et apprehensa manu ejus, misit digitum suum inter digitos illius, qui clauserant palmam, et parumper movens, direxit eos. Dum haec in visu videret evigilans, defluente adhuc sanguine, sanam elevavit manum in Dei laudibus. Diluculo autem regressa ad basilicam, et impleta gratiarum actione, laeta redivit.
3.58
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT LVII. De ea quae dum in festivitate sancti Joannis operabatur, debilitata est.
3.58
In festivitate vero beati Joannis cum populus ad missarum solemnia conveniret, mulier quaedam accepto sarculo, agrum adiit, ut scilicet evulsa mali seminis zizania, messem sola purgaret; nec enim poterat esse vallata divino solatio ob reverentiam dominici Praecursoris. Cumque operari coepisset, protinus manus ejus divino igne sunt apprehensae, facies quoque ejus quasi emittens flammas, tota vesicis ac pusulis ebullivit. Urebatur misera non minus pudoris dolore, quam corporis, quando ea quae clam gesserat, invita prodebat. Dehinc vociferando atque ejulando, beati Martini basilicam velociter expetivit; ante cujus sepulcrum in hoc tormento per quatuor mensium spatia prostrata, restincto omni vapore, in integritatem corporis solidata est. Erat enim ancilla cujusdam civis Turonici, qui medietate pretii concessa, aliam requisivit.
3.59
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT LVIII. De caeco et contracto.
3.59
1075 Puer Parisiacus, cujus artis erat vestimenta componere, increscente melancholia, id est decocti sanguinis fece, quartanarius efficitur, atque effervescente humore, ita omne corpus ejus minutis pustulis coarctabatur, ut a quibusdam leprosus putaretur. Sed et per omnia membra dolores pessimos sustinebat, amborum oculorum luce mulctatus. Igitur auditam beati Antistitis famam, et virtutes ubique vulgatas, Turonicam expetivit civitatem; accedensque ad basilicam Sancti, per dies multos jejunans et orans, recepto lumine, pristinae restituitur sospitati. Erat enim ingenuus genere. Audiens autem Leodastis, qui tum Turonicum gerebat comitatum, quod talis esset artifex, calumniari coepit, dicens: Refuga es tu dominorum, nec tibi licebit ultra per diversa vagari. Et vinctum in domum suam custodiendum dirigit. Sed nec ibidem defuit virtus angelici Confessoris. Nam cum apprehensus fuisset, statim ab infirmitate qua caruerat coarctatur; et cum pessime ageret, videns comes nihil se in eum praevalere posse, relaxatum a vinculis liberum abscedere jubet. Ille vero ad basilicam regressus, sanatus est denuo.
3.60
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT LIX. De alia muliere, quae post ingenuitatem est vendita.
3.60
Simile est huic et illud, quod mulier post emeritam libertatem rursum a patroni filiis barbaris venundatur. Sed virtute Sancti, quo facilius defensaretur, contractis ad plenum debilitatur 1076 membris. Nam et poplitum nervi ita retorsi sunt, ut surae[ Al., subtus] crura contingerent. Tunc relicta a dominis, quibus fuerat inique distracta, patrocinia beati expetit Confessoris. Ad cujus aedem non multo tempore commorata, libertati simul ac sospitati donatur.
3.61.1
LIBER SECUNDUS. DE VIRTUTIBUS QUAE FACTAE SUNT POSTQUAM VENIMUS NOS. CAPUT LX. De oculorum et capitis mei dolore.
3.61.1
Et quia prior libellus ab eo tempore initiatus est quo Paulinus reliquit, et sub quadraginta capitulis constabat impletus, destinavi hunc incoeptum sub sexaginta complere. Scilicet ut beatus Martinus, qui viduatus ab hoc mundo virginitatis custodivit integrum decus, martyrium quoque vel in occultis insidiis, vel in publicis injuriis triumphaliter adimplevit, cui etiam aderat corona trigesimi et sexagesimi, vel centesimi fructus in his centum virtutibus augeretur. Spes autem mihi erat me non frustrari a voto, quod in octo annis Domino jubente complevi, ipso scilicet libro a virtute super me facta coepto, ad me iterum sum regressus. Quod non sine providentia Divinitatis esse arbitror factum, ut ad eum finiretur, a quo legitur coeptus. In quo cum quinquaginta novem virtutes descripsissem, et sexagesimam adhuc attentius praestolarer, subito mihi sinistrum capitis tempus arctatur doloribus, et pulsantibus venis, defluentibusque lacrymis, tantus imminebat cruciatus, ut oculum vi comprimerem ne creparet. Quod dum per unam diem ac noctem graviter ferrem, mane adveniens ad basilicam Sancti, orationi prosternor. Qua expleta, doloris locum velo, quod ante beatum dependebat sepulcrum, attigi. Quo tacto, 1077 protinus et pulsus venarum, et lacrymarum fluxus stetit. Post triduum vero dextram capitis partem similis attigit dolor. Pulsabant venae, atque ubertim lacrymae defluebant. Iterum mane consurgens, pari ut prius modo contacto velo, capite sanus abscessi. Transactis vero decem diebus, visum est mihi minuere sanguinem: tertia autem die post sanguinis diminutionem, subiit mihi cogitatio, et, ut credo, per insidiatorem injecta, quod haec quae pertuleram a sanguine evenissent, et si vena protinus fuisset incisa, confestim ista cessassent. Dum haec cogito, ac revolvo, amborum temporum venae prosiluere, renovatur dolor qui prius fuerat, et jam non unam partem capitis, sed totum arripuit caput. Commotus ergo doloribus, ad basilicam propero, ac pro cogitatione prava deprecans veniam, pallaque, quae beatum operit sepulcrum, caput tetigi; mox, dolore sedato, sanus recessi de tumulo.
3.61.2
Multa quidem sunt et alia quae vir beatus quotidie operatur, quae insequi longum est. Tamen si adhuc meremur videre miracula, placet ea alteri conjungi libello. Nam, ut diximus, hi duo libelli in hoc numero teneantur. Ego quoque pietati dominicae maximas refero 1078 gratias, quod mihi per suffragium Antistitis gloriosi concessum est, ut quod in initio tractavi, potuerim usque ad finem perducere; deprecans, ut quod saepe Confessor tribuit populis, mihi peccatori largius indulgeat, purgetque me ab erroribus, quos saepe conspicit et intendit, restituatque mihi lumen veritatis, eruat me ab infidelitatis lapsu, mundet cor et mentem a lurida lepra luxuriae, purget cogitationes a concupiscentiis pravis, atque omnem a me facinorum molem diluat, atque prosternat; ut cum in judicio in sinistra parte fuero locatus, ille me de medio haedorum sacrosancta dextra dignetur abstrahere, reservatumque me tenens post tergum, sententiam Judicis praestoletur. Cumque eo judicante fuero flammis infernalibus deputatus, sacrosancto pallio, quo ille tegitur in gloria, me contectum excuset a poena, dicentibus Regi angelis, quod quondam de monacho resuscitato dixerunt: Iste est pro quo Martinus rogat. Fiatque, ut quia non mereor illa claritate vestiri, vel ab irruentibus tartarorum ministris merear liberari: nec tantum mihi noxa praevaleat, ut separer ab ejus regno quem fideliter sum confessus in saeculo.
3.61.3
Explicit liber secundus.

Intertext edge

Open linked passage

Note