Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gregorius Turonensisc.538–594
Historia Francorum
Fran 4.9
Choose a text More by Gregorius Turonensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7940 Hisfra
4.2
LIBER TERTIUS. PROLOGUS.
4.2
103 Velim, si placet, parumper conferre, quae Christianis beatam confitentibus Trinitatem prospera successerint, et quae haereticis eamdem scindentibus fuerint in ruinam. Omittamus autem qualiter illam Abraham veneratur ad ilicem, Jacob praedicat in benedictione, Moyses cognoscit in sente, populus sequitur in nube, eamdemque pavescit in monte; vel qualiter eam Aaron portat in logio, aut David vaticinatur in psalmo, orans innovari se per Spiritum rectum, nec sibi auferri Spiritum sanctum, atque se confirmari per Spiritum principalem. Magnum et ego hic cerno mysterium, quod scilicet quem haeretici minorem asserunt, principalem vox prophetica nuntiavit. Sed his, ut diximus, omissis, ad nostra tempora revertamur. Arius enim, qui hujus iniquae sectae primus iniquusque inventor fuit, interioribus in secessum depositis, infernalibus ignibus subditur: Hilarius vero beatus individuae Trinitatis defensor, propter 104 hanc in exsilium deditus, et patriae paradiso restauratur. Hanc Chlodovechus rex confessus, ipsos haereticos adjutorio ejus oppressit, regnumque suum per totas Gallias dilatavit: Alaricus hanc denegans, a regno et populo, atque ab ipsa, quod majus est, vita mulctatur aeterna. Dominus autem se vere credentibus, etsi insidiante inimico aliqua perdant, hic centuplicata restituit: haeretici vero, nec acquirunt, sed quod videntur habere, aufertur ab eis. Probavit hoc Godegiseli, Gundobadi, atque Godomari interitus, qui et patriam simul et animas perdiderunt. Nos verounum atque invisibilem, immensum, incomprehensibilem, inclytum, perennem atque perpetuum Dominum confitemur, unum in Trinitate propter personarum numerum, id est Patris et Filii et Spiritus sancti: confitemur et trinum in unitate, propter aequalitatem substantiae, deitatis, omnipotentiae, vel virtutis: qui est unus summus atque omnipotens Deus in sempiterna saecula regnans. 105
4.3
LIBER TERTIUS.
4.3
Defuncto igitur Clodovecho rege, quatuor filii ejus, id est Theudericus, Chlodomeris, Childebertus, atque Chlothacharius regnum ejus accipiunt, et inter se aequa lance dividunt. Habebat jam tunc Theudericus filium, nomine Theudebertum, elegantem atque utilem. Cumque magna virtute pollerent, et eis de exercitu robur copiosum inesset, Amalaricus filius Alarici, rex Hispaniae, sororem eorum in matrimonium postulat: quod illi clementer indulgent, et eam ipsi in regionem Hispaniae cum magnorum ornamentorum mole transmittunt.
4.4
Licinio autem urbis Turonicae defuncto episcopo, Dinifius cathedram pontificalem ascendit. Apud Arvenis vero post obitum beati Aprunculi, sanctus Eufrasius duodecimus episcopus habebatur. Hic quatuor annos post Chlodovechi obitum vixit, vicesimo quinto episcopatus sui anno transiens. Cumque populus sanctum Quintianum, qui de Rutheno ejectus fuerat, elegisset, Alchima et Placidina, uxor sororque Apollinaris, ad sanctum Quintianum venientes, dicunt: Sufficiat, domine sancte, senectuti tuae, quod es episcopus ordinatus. Permittat, inquiunt, pietas tua servo tuo Apollinari locum hujus honoris adipisci. Ille vero cum ad hunc apicem ascenderit, sicut tibi placitum fuerit, obsequetur: tu quoque imperabis, et ille tuae parebit in omnibus jussioni: tantum ut humili suggestioni nostrae aurem tuae benignitatis accommodes. Quibus ille: Quid ego, inquit, praestabo, cujus potestati nihil est subditum? Sufficit enim ut orationi vacans quotidianum mihi victum praestet Ecclesia. Illae autem haec audientes, Apollinarem 106 ad regem dirigunt. Qui abiens, oblatis multis muneribus, in episcopatu successit: quo quatuor abutens mensibus, migravit a saeculo. Cum autem haec Theuderico nuntiata fuissent, jussit inibi sanctum Quintianum constitui, et omnem ei potestatem tradi Ecclesiae, dicens: Hic ob nostri amoris zelum ab urbe sua ejectus est. Et statim directi nuntii, convocatis pontificibus et populo, eum in cathedram Arvernae Ecclesiae locaverunt, qui quartus decimus illi Ecclesiae praepositus est. Reliqua vero quae gessit, tam virtutes quam tempus migrationis ejus, scripta sunt in libro quem de ejus Vita composuimus.
4.5
His ita gestis, Dani cum rege suo, nomine Chlochilaicho, evectu navali per mare Gallias appetunt. Egressique ad terras, pagum unum de regno Theuderici devastant atque captivant, oneratisque navibus tam de captivis quam de reliquis spoliis, reverti ad patriam cupiunt. Sed rex eorum in littus residebat, donec naves altum mare comprehenderent, ipse deinceps secuturus. Quod cum Theuderico nuntiatum fuisset, quod scilicet regio ejus fuerit ab extraneis devastata, Theudebertum filium suum in illas partes cum valido exercitu ac magno armorum apparatu direxit. Qui interfecto rege, hostes navali praelio superatos opprimit, omnemque rapinam terrae restituit.
4.6
Porro tunc apud Thoringos, tres fratres regnum gentis illius retinebant: id est Badericus, Hermenefridus, atque Bertharius. Denique Hermenefridus Bertharium fratrem suum vi opprimens, interfecit. Is moriens Radegundem filiam orphanam dereliquit: reliquit autem et alios filios, de quibus in sequentibus scribemus. 107 Hermenefridi vero uxor iniqua atque crudelis, Amalaberga nomine, inter hos fratres bellum civile disseminat. Nam veniens quadam die ad convivium vir ejus, mensam mediam opertam reperit. Cumque uxorem quid sibi hoc velit interrogaret, respondit: Qui, inquit, a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere nudatum. Talibus et his similibus ille permotus, contra fratrem insurgit, ac per occultos nuntios Theudericum regem ad eum persequendum invitat, dicens: Si hunc interficis, regionem hanc pari sorte dividemus. Ille autem gavisus, haec audiens, cum exercitu ad eum dirigit. Conjunctique simul fidem sibi invicem dantes, egressi sunt ad bellum. Confligentesque cum Baderico, exercitum ejus atterunt, ipsumque obtruncant gladio: et obtenta victoria, Theudericus ad propria est reversus. Protinus Hermenefridus oblitus fidei suae, quod regi Theuderico indulgere pollicitus est, implere despexit, ortaque est inter eos grandis inimicitia.
4.7
Igitur mortuo Gundobado, regnum ejus Sigimundus filius ejus obtinuit, monasteriumque Agaunense solerti cura cum domibus basilicisque aedificavit: qui perdita priori conjuge, filia Theodorici regis Italici, de qua filium habebat nomine Sigiricum, aliam duxit uxorem; quae valide contra filium ejus, sicut novercarum mos est, malignari ac scandalizare coepit. Unde factum est, ut una solemnitatum die, cum puer super eam vestimenta matris agnosceret, commotus felle diceret ad eam: Non enim eras digna, ut haec indumenta tua terga contingerent, 108 quae dominae tuae, id est matris meae, fuisse noscuntur. At illa furore succensa, instigat verbis dolosis virum suum, dicens: Hic iniquus regnum tuum possidere desiderat, teque interfecto, id usque Italiam dilatare disponit, scilicet ut regnum quod avus ejus Theodoricus Italiae tenuit, et iste possideat. Scit enim quod te vivente haec non potest adimplere; et nisi tu cadas, ille non surget. His et hujuscemodi ille incitatus verbis, uxoris iniquae consilio utens, iniquus exstitit parricida. Nam sopitum vino dormire post meridiem filium jubet: cui dormienti, orarium sub collo positum, ac sub mento ligatum, trahentibus ad se invicem duobus pueris, suggillatus est. Quo facto pater sero jam poenitens, super cadaver exanime ruens, flere coepit amarissime. Ad quem senex quidam sic dixisse fertur: Te, inquit, plange amodo, qui per consilium nequam factus es parricida saevissimus; nam hunc qui innocens jugulatus est, necessarium non est plangi. Nihilominus ille ad sanctos Agaunenses abiens, per multos dies in fletu et jejuniis durans, veniam precabatur. Psallentium ibi assiduum instituens, Lugduno regressus est, ultione divina de vestigio eum prosequente. Hujus filiam rex Theudericus accepit.
4.8
Chrotechildis vero regina Chlodomerem, vel reliquos filios suos alloquitur, dicens: Non me poeniteat, charissimi, vos dulciter enutrisse: indignamini, quaeso, injuriam meam, et patris matrisque meae mortem sagaci studio vindicate. Haec illi audientes, Burgundias petunt, et contra 109 Sigimundum et fratrem ejus Godomarum dirigunt: devictoque exercitu eorum, Godomarus terga vertit. Sigimundus vero dum ad sanctos Agaunos fugere nititur, a Chlodomere captus cum uxore et filiis captivus abducitur, atque infra terminum Aurelianensis urbis in custodia positus, detinetur. Discedentibusque his regibus, Godomarus resumptis viribus, Burgundiones colligit, regnumque recipit. Contra quem Chlodomeris iterum ire disponens, Sigimundum interficere destinavit: cui a beato Avito abbate Miciacense, magno tunc temporis sacerdote, dictum est: Si, inquit, respiciens Deum, emendaveris consilium tuum, ut hos homines interfici non patiaris, erit Deus tecum, et abiens victoriam obtinebis; si vero eos occideris, tu ipse in manus inimicorum traditus, simili sorte peribis: fietque tibi uxorique et filiis tuis, quod feceris Sigimundo et conjugi ac liberis ejus. Sed ille auscultare despiciens consilium ejus, ait: Stultum enim consilium esse puto, ut inimicis domi relictis, contra reliquos eam; eisque a tergo, hoc a fronte surgente, inter duos hostium cuneos ruam. Satius enim et facilius victoria patrabitur, si unus ab alio separetur: quo interfecto, facile et alius morti poterit destinari. Statimque interfecto Sigimundo cum uxore et filiis, apud Columnam Aurelianensis urbis vicum, in puteum jactari praecipiens, Burgundias petiit, vocans in solatium Theudericum 110 regem. Ille autem injuriam soceri sui vindicare nolens, ire promisit. Cumque pariter apud Virontiam locum urbis Viennensis conjuncti fuissent, cum Godomaro confligunt. Cumque Godomarus cum exercitu terga vertisset, et Chlodomeris insequeretur, ac de suis non modico spatio elongatus esset, assimilantes illi signum ejus, dant ad eum voces, dicentes: Huc huc convertere, tui enim sumus. At ille credens, abiit, irruitque in medium inimicorum suorum, cujus amputatum caput, et conto defixum, elevant in sublime; quod Franci cernentes, atque cognoscentes Chlodomerem interfectum, reparatis viribus Godomarum fugant, Burgundiones opprimunt, patriamque in suam redigunt potestatem. Nec mora Chlothacharius uxorem germani sui, Guntheucam nomine, sibi in matrimonium sociavit; filios quoque ejus Chrotechildis regina, exactis diebus luctus, secum recepit ac tenuit: quorum unus Theodoualdus, alter Guntharius, tertius Chlodoualdus vocabatur. Godomarus iterum regnum recepit.
4.9
Post Theudericus non immemor perjurii Hermenefridi regis Thoringorum, Chlothacharium fratrem suum in solatium suum evocat, et adversum eum ire disponit, promittens regi Chlothachario partem praedae, si eis munus victoriae divinitus conferretur. Convocatis igitur Francis, dicit ad eos: Indignamini, quaeso, tam 111 meam injuriam, quam interitum parentum vestrorum, ac recolite Thoringos quondam super parentes nostros violenter advenisse, ac multa illis intulisse mala, qui datis obsidibus, pacem cum his inire voluerunt: sed illi obsides ipsos diversis mortibus peremerunt, et irruentes super parentes nostros, omnem substantiam abstulerunt, pueros per nervum femoris ad arbores appendentes, puellas amplius ducentas crudeli nece interfecerunt: ita ut ligatis brachiis super equorum cervicibus, ipsique acerrimo moti stimulo per diversa petentes, diversas in partes feminas diviserunt. Aliis vero super orbitas viarum extensis, sudibusque in terram confixis, plaustra desuper onerata transire fecerunt, confractisque ossibus, canibus avibusque eas in cibaria dederunt. Nunc autem Hermenefridus quod mihi pollicitus est fefellit, et omnino haec adimplere dissimulat. Ecce verbum directum habemus: eamus cum Dei adjutorio contra eos. Quod illi audientes, et de tanto scelere indignantes, uno animo eademque sententia, Thoringiam petiverunt. Theudericus autem Chlothacharium fratrem suum, et Theudebertum filium in solatium assumens, cum exercitu abiit. Thoringi vero venientibus Francis dolos praeparant. In campo enim, in quo certamen agi debebat, fossas effodiunt: quarum ora, operta denso cespite, planum assimulant campum. In has ergo foveas cum pugnare coepissent, multi Francorum equites corruerunt, et fuit eis valde impedimentum: sed post cognitum hunc dolum observare coeperunt. Denique cum se Thoringi caedi vehementer viderent, fugato Hermenefrido rege ipsorum, terga vertunt, et ad Onestrudem fluvium usque perveniunt. Ibique tanta caedes ex Thoringis facta est, ut alveus fluminis cadaverum congerie repleretur, et Franci, tanquam per pontem aliquem, super eos in littus ulterius transirent. Patrata ergo victoria regionem illam capessunt, 112 in suam redigunt potestatem. Chlothacharius vero rediens, Radegundem filiam Bertharii regis secum captivam abduxit, sibique eam in matrimonium sociavit. Cujus fratrem postea injuste per homines iniquos occidit. Illa quoque ad Deum conversa, mutata veste monasterium sibi infra Pictavensem urbem construxit, quae orationibus, jejuniis, vigiliis atque eleemosynis praedita in tantum emicuit, ut magna in populis haberetur. Cum autem adhuc supradicti reges in Thoringia essent, Theudericus Clothacharium fratrem suum occidere voluit. Et praeparatis occulte cum armis viris, eum ad se vocat, quasi secretius cum eo aliquid tractaturus, expansoque in parte domus illius tentorio, de uno pariete in alterum, armatos post eum stare jubet. Cumque tentorium illud esset brevius, pedes armatorum apparuere detecti. Quod cognoscens Chlothacharius, cum suis armatus ingressus est domum. Theudericus vero intelligens hunc haec cognovisse, fabulam fingit, et alia ex aliis loquitur. Denique nesciens qualiter dolum suum deliniret, discum ei magnum argenteum pro gratia dedit. Clothacharius vero valedicens, et pro munere gratias agens, ad metatum regressus est. Theudericus vero queritur ad suos, nulla exstanti causa suum perdidisse catinum: et ad filium suum Theudebertum ait: Vade ad patruum tuum, et roga ut munus quod ei dedi, tibi sua voluntate concedat. Qui abiens, quod petiit impetravit. In talibus enim dolis Theudericus multum callidus erat.
4.10
Idem vero regressus ad propria, Hermenefridnm ad se data fide securum venire praecepit, quem et honorificis ditavit muneribus. Factum est autem dum quadam die per murum civitatis Tulbiacensis confabularentur, a nescio quo impulsus de altitudine muri ad terram corruit, ibique spiritum exhalavit. Sed quis eum exinde dejecerit, ignoramus: multi tamen asserunt 113 Theuderici in hoc dolum manifestissime patuisse.
4.11
Cum autem adhuc Theudericus in Thoringia esset, Arvernis sonuit eum interfectum fuisse. Arcadius quoque, unus ex senatoribus Arvernis, Childebertum invitat, ut regionem illam deberet accipere. Ille quoque nec moratus Arvernis vadit. Tantaque in illa die condensa fuit nebula, ut nihil super duabus jugeri partibus discerni posset. Dicere enim erat solitus rex: Velim, inquit, Arvernam Lemanem, quae tantae jocunditatis gratia refulgere dicitur, oculis cernere. Sed non ei a Deo concessum est. Cumque portae civitatis obseratae essent, et unde ingrederetur pervium patulum non haberet, incisa Arcadius sera unius portae, eum civitati intromisit. Dum haec agerentur, nuntiatur Theudericum vivum de Thoringia fuisse regressum.
4.12
Quod certissime Childebertus cognoscens, ab Arvernis rediit, in Hispaniam vero propter sororem suam Chrotechildem dirigit. Haec vero multas insidias ab Amalarico viro suo propter fidem catholicam patiebatur. Nam plerumque procedente illa ad sanctam ecclesiam, stercora et diversos fetores super eam projici imperabat. Ad extremum autem tanta eam crudelitate dicitur caecidisse, ut infectum de proprio sanguine sudarium fratri transmitteret: unde ille maxime commotus, Hispanias appetiit. Amalaricus vero haec audiens, naves ad fugiendum parat. Porro imminente Childeberto, cum Amalaricus navem deberet ascendere, ei in mentem venit multitudinem se pretiosorum lapidum in suo thesauro reliquisse. Cumque ad eosdem petendos in civitatem regrederetur, ab exercitu a portu exclusus est. Videns autem se non posse evadere, ad ecclesiam Christianorum 114 confugere coepit. Sed priusquam limina sancta contingeret, unus emissa manu lancea eum mortali ictu sauciavit, ibique decedens reddidit spiritum. Tunc Childebertus cum magnis thesauris sororem assumptam secum adducere cupiebat: quae nescio quo casu in via mortua est, et postea Parisios allata, juxta patrem suum Chlodovechum sepulta est. Childebertus vero inter reliquos thesauros ministeria ecclesiarum pretiosissima detulit. Nam sexaginta calices, quindecim patenas, viginti Evangeliorum capsas detulit, omnia ex auro puro, ac gemmis pretiosis ornata: sed non est passus ea confringi. Cuncta enim ecclesiis et basilicis sanctorum dispensavit, ac tradidit in ministerium.
4.13
Posthaec Chlothacharius et Childebertus Burgundias petere destinant. Convocatusque Theudericus, in solatio eorum ire noluit. Franci vero qui ad eum aspiciebant, dixerunt: Si cum fratribus tuis in Burgundiam ire dexpexeris, te relinquimus, et illos satius sequi praeoptamus. At ille infideles sibi existimans: Ad Arvernos, ait, me sequimini, et ego vos inducam in patriam, ubi aurum et argentum accipiatis, quantum vestra potest desiderare cupiditas, de qua pecora, de qua mancipia, de qua vestimenta in abundantiam assumatis: tantum hos ne sequamini. His promissionibus hi illecti, suam voluntatem facere promittunt. Ille vero illuc transire disponit, promittens iterum atque iterum exercitui cunctam regionis praedam cum hominibus in suas regiones transferri permittere. Chlothacharius vero et Childebertus in Burgundiam dirigunt, Augustodunumque obsidentes, cunctam fugato Godomaro Burgundiam occupaverunt
4.14
Theudericus vero cum 115 exercitu Arvernis veniens, totam regionem devastat ac proterit. Interea Arcadius sceleris illius auctor, cujus ignavia regio devastata est, Bituricas urbem petiit. Erat autem tunc temporis urbs illa in regno Childeberti regis. Placidina vero mater ejus, et Alchima soror patris ejus, comprehensae, apud Cadurcum urbem rebus ablatis exsilio condemnatae sunt. Rex igitur Theudericus ad urbem Arvernam usque accedens, in vici illius suburbano castra fixit. Beatus vero Quintianus his diebus erat episcopus. Interea exercitus cunctam circumit miseram regionem illam, cuncta delet, universa debellat. De quibus nonnulli ad basilicam sancti Juliani perveniunt, confringunt ostia, seras removent, resque pauperum, quae ibidem fuerant aggregatae, diripiunt, et multa in hoc loco perpetrant mala. Verumtamen auctores scelerum a spiritu immundo correpti, infestis dentibus propriis se morsibus lacerant, clamantes atque dicentes: Cur nos, martyr sancte, sic crucias? sicut in libro Virtutum ejus conscripsimus.
4.15
Lovolautrum autem castrum hostes expugnant, Proculumque presbyterum, qui quondam sancto Quintiano injuriam intulerat, ad altarium ecclesiae miserabiliter interficiunt. Et credo ob illius causam, quod fuerit ipsum castrum in manibus traditum iniquorum: quod usque in illa die defensatum est. Nam cum illud hostes expugnare non possent, et ad propria jam redire disponerent, audientes haec obsessi, jam laeti atque securi decipiuntur, sicut ait Apostolus: Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus. Denique per ipsius Proculi presbyteri servum, jam securi populi traduntur in manus hostium. Cumque 116 vastato castello ducerentur captivi, immanis pluvia quae per triginta dies fuerat abnegata, descendit. Tunc obsessi Meroliacensis castri, ne captivi abducerentur, redemptione data liberantur: sed haec ignavia eorum effecit, castrum enim propria natura munitum erat. Nam centenorum aut eo amplius pedum ab exciso vallatur lapide, non murorum structione; in medio autem ingens stagnum aquae, liquore gratissimum; ab alia vero parte fontes uberrimi, ita ut per portam rivus diffluat aquae vivae. Sed in tam grandi spatio munitio ista distenditur, ut manentes infra murorum septa terram excolant, frugesque in abundantia colligant. Hujus munitionis tutamine elati, qui obsessi erant, egressi foras ut arrepta aliqua praeda, iterum se infra castelli septa reconderent, ab hostibus comprehensi sunt. Erant autem quinquaginta viri. Tunc ante ora parentum, vinctis post tergum manibus oblati, imminente jam gladio, acquieverunt obsessi, ne interficerentur, singulos triantes dare in redemptionem suam. Theudericus autem ab Arverno discedens, Sigivaldum parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquit. Erat autem ibi tunc temporis quidam Litigius ex monitoribus, qui magnas sancto Quintiano parabat insidias; et cum se sanctus episcopus pedibus ejus prosterneret, nunquam ut se ei subderet movebatur, ita ut et quadam vice uxori quae sanctus fecerat, pro ridiculo indicaret. Quae melioris intelligentiae modo commota, ait: Si ita es hodie pessumdatus, nunquam erigeris. Die autem tertia advenientes nuntii de praesentia regis, vinctum cum uxore ac liberis pariter abduxerunt. Qui abiens nunquam Arvernis regressus est. 117
4.16
Mundericus igitur, qui se parentem regium asserebat, elatus superbia, ait: Quid mihi et Theuderico regi? Sic enim mihi solium regni debetur, ut illi. Egrediar, et colligam populum meum, atque exigam sacramentum ab eis, ut sciat Theudericus quia rex sum ego, sicut et ille. Et egressus coepit seducere populum, dicens: Princeps ego sum sequimini me, et erit vobis bene. Sequebatur autem eum rustica multitudo, ut plerumque fragilitati humanae convenit, dantes sacramentum fidelitatis, et honorantes eum ut regem. Quod cum Theudericus comperisset, mandatum mittit ad eum, dicens: Accede ad me, et si tibi aliqua de dominatione regni nostri portio debetur, accipe. Dolose enim haec Theudericus dicebat, scilicet ut cum ad eum venisset, interficeretur. Ille vero noluit, dicens: Ite, renuntiate regi vestro, quia rex sum sicut et ille. Tunc rex commoveri jussit exercitum, quo oppressus vi puniretur. Quod ille cognoscens, et se non praevalens defensare, Victoriaci castri muros expetens, cum rebus omnibus in eo se studuit communire, his secum quos seduxerat aggregatis. Igitur commoto exercitu castrum vallat, ac per septem dies obsedit. Mundericus autem repugnabat cum suis, dicens: Stemus fortes, et usque ad mortem pariter dimicemus, et non subdamur inimicis. Cumque exercitus a circuitu in contra jacula transmitteret, nec aliquid praevaleret, nuntiaverunt haec regi. At ille misit quemdam de suis, Aregisilum nomine, dixitque ei: Vides, inquit, quod praevaleat hic perfidus in contumacia sua. Vade, et redde ei sacramentum, ut securus egrediatur. Cum autem egressus fuerit, interfice eum, et dele memoriam ejus a regno nostro. Qui abiens, fecit juxta quod ei praeceptum fuerat. Dederat tamen prius signum populo, dicens: Cum ego haec et haec locutus fuero, statim irruentes interficite eum. Ingressus autem Aregisilus ait Munderico: Quousque hic resides tanquam unus ex insipientibus? Nunquid poteris 118 diu regi resistere? Ecce ablato tibi cibo, cum te fames oppresserit, ultro egredieris, et traderis in manus inimicorum, et morieris quasi unus ex canibus. Audi potius consilium meum, et subde te regi, ut vivere possis, tu et filii tui. Tunc ille his mollitus sermonibus, ait: Si egredior, comprehensus a rege interficior et ego, et filii mei, et omnes amici qui mecum sunt congregati. Cui Aregisilus ait: Noli timere, sed si vis egredi, accipe sacramentum de hac culpa, et sta securus coram rege. Ne timeas, sed eris cum eo, sicut prius fuisti. Ad haec Mundericus respondit: Utinam securus sim quod non interficiar. Tunc Aregisilus positis super altarium sanctum manibus, juravit ei ut securus egrederetur. Dato igitur sacramento, egrediebatur Mundericus de porta castelli, tenens manum Aregisili. Populus autem spectabat a longe aspiciens eum. Tunc pro signo ait Aregisilus: Quid aspicitis tam intente, o populi? Nunquid non vidistis prius Mundericum? Et statim irruit populus in eum. At ille intelligens, ait: Evidentissime cognosco, quod feceris per hoc verbum signum populis ad me interficiendum. Verumtamen dico tibi, quia perjuriis me decepisti, te vivum ultra nullus aspiciet, et emissa lancea in scapulas ejus, perfodit eum, ceciditque et mortuus est. Evaginatoque deinceps Mundericus gladio cum suis, magnam stragem de populo illo fecit, et usquequo spiritum exhalavit, interficere quemcunque assequi potuisset, non destitit. Quo interfecto, res ejus fisco collatae sunt.
4.17
Theudericus vero et Childebertus foedus inierunt, et dato sibi sacramento, ut neuter contra alterum moveretur, obsides ab invicem acceperunt, quo facilius firmarentur quae fuerant dicta. Multi tunc filii senatorum in hac obsidione dati sunt: sed orto iterum inter reges scandalo, ad servitium publicum sunt addicti. Et quicunque eos ad custodiendum accepit, servos sibi ex his fecit. Multi tamen ex eis per fugam elapsi, in patriam 119 redierunt, nonnulli in servitio sunt retenti: inter quos Attalus nepos beati Gregorii Lingonici episcopi, ad publicum servitium mancipatus est, custosque equorum destinatus. Erat enim infra Treverici termini territorium cuidam barbaro serviens. Denique beatus Gregorius ad inquirendum eum misit pueros. Quo invento, obtulerunt homini munera, sed respuit ea, dicens: Hic de tali generatione decem auri libris redimi debet. Quibus redeuntibus, Leo quidam de coquina domini sui, ait: Utinam me permitteres, et forsitan ego poteram eum reducere ex captivitate. Gaviso autem domino, directus venit ad locum: voluitque puerum clam abstrahere, sed non potuit. Tunc locans secum hominem quemdam, ait: Veni mecum, et venumda me in domo barbari illius, sitque tibi lucrum pretium meum: tantum liberiorem aditum habeam faciendi id quod decrevi. Accepto vero sacramento, homo ille abiit, et vendito eo duodecim aureis discessit. Sciscitatus autem emptor a rudi famulo quid operis sciret, respondit: In omnibus quae manducari debent in mensis dominorum, valde scitus sum operari: nec metuo quod reperiri possit similis mei in hac scientia. Verum enim dico tibi, quia etiam si regi epulum cupias praeparare, fercula regalia componere possum, nec quisquam me melius. Et ille: Ecce enim dies solis adest, sic enim barbaries vocitare diem dominicum consueta est, in hac die vicini atque parentes mei invitabuntur in domo mea. Rogo ut facias mihi prandium quod admirentur, et dicant, quia in domo regis melius non aspeximus. Et ille: Jubeat, inquit, dominus meus congregari pullorum gallinaceorum multitudinem, et faciam quae praecipis. Praeparatis ergo quae dixerat puer, illuxit dominica dies, fecitque epulum magnum, deliciisque refertum. Epulantibus autem omnibus, et laudantibus prandium, parentes illius discesserunt. Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem super omnia quae habebat dominus suus in promptu. Diligebatque eum valde, et omnibus 120 qui cum eo erant ipse dispensabat cibaria et pulmenta. Post anni vero curriculum, cum jam securus esset dominus illius de eo, abiit in pratum, quod erat domui proximum, cum Attalo puero custode equorum: et decubans in terra cum eo a longe, aversis dorsis, ut non cognosceretur quod loquerentur simul, dicit puero: Tempus est enim, ut jam cogitare de patria debeamus. Ideoque moneo te, ut hac nocte cum equos ad claudendum adduxeris, sopore non deprimaris, sed cum primum te vocitavero adsis, et ambulemus. Vocaverat enim Barbarus ille multos parentum suorum ad epulum, inter quos erat et gener ejus, qui acceperat filiam illius. Media autem nocte a convivio surgentibus, et quieti datis, prosecutus est Leo generum domini sui cum potu, porrigensque ei bibere, in metatum ejus. Ait itaquo ad eum homo: Dic tu, o creditor soceri mei, si valeas, quando voluntatem adhibebis, ut assumptis equitibus[ Al. equis] ejus eas in patriam tuam? Hoc quasi joco delectans dixit. Similiter et ille joculariter veritatem respondens, ait: Hac nocte delibero, si Dei voluntas fuerit. Et ille: Utinam, inquit, custodiant me famuli mei, ne aliquid de rebus meis assumas. Et ridentes discesserunt. Dormientibus autem cunctis, vocavit Leo Attalum: stratisque equitibus interrogat si haberet gladium. Respondit: Non est mihi, nisi tantum lancea parvula. At ille ingressus mansionem domini sui apprehendit scutum ejus ac frameam. Quo interrogante quis esset, aut quid sibi velit, respondit: Ego sum Leo servus tuus, et suscito Attalum ut surgat velocius, et deducat equos ad pastum: detinetur enim sopore quasi ebrius. Qui ait: Fac ut libet. Et haec dicens obdormivit. Ille vero egressus foras, munivit puerum armis, invenitque januas atrii divinitus reseratas, quas in initio noctis cum cuneis malleo percussis obseraverat pro custodia caballorum. Et gratias agens Domino, sumptis reliquis equitibus[ equis] secum, discesserunt, unum etiam volucrum cum vestimentis tollentes. Venientes autem ad Mosellam fluvium, 121 cum transirent illum, et detinerentur a quibusdam, relictis equitibus[ equis] et vestimentis, enatantes super parma positi amnem, in ulteriorem egressi sunt ripam. Et inter obscura noctis ingressi silvam, latuerunt. Tertia enim nox advenerat, quod nullum cibum gustantes iter terebant. Tunc nutu Dei reperta arbore plena pomis, quam vulgo prunum vocant, comedunt; et parumper sustentati ingressi sunt iter Campaniae: quibus pergentibus, audiunt pedibulum equitum currentium, dixeruntque: Prosternamur terrae, ne appareamus hominibus venientibus. Et ecce ex improviso stirps rubi magnus adfuit, post quem transeuntes, projecerunt se terrae cum gladiis evaginatis, scilicet ut si adverterentur, confestim se quasi ab improbis framea defensarent: verumtamen cum venissent in locum illum coram stirpe spineo restiterunt; dixitque unus, dum equi urinam projicerent: Vae mihi, quia fugiunt hi detestabiles, nec reperiri possunt; verum dico per salutem meam, quia si invenirentur, unum patibulo condemnari, et alium gladiorum ictibus in frusta discerpi juberem. Erat enim barbarus ille qui haec aiebat, dominus eorum, de Rhemensi urbe veniens, et hos inquirens: et reperisset utique in via, si nox obstaculum non praebuisset. Tunc motis equitibus[ equis] discesserunt. Hi autem nocte ipsa attigerunt ad urbem, ingressique invenerunt hominem, quem sciscitati sunt ubinam esset domus Paulelli presbyteri. Indicavitque eis. Qui dum per plateam praeterirent, signum ad Matutinas motum est, erat enim dies dominica, pulsantesque januam presbyteri, ingressi sunt. Exposuitque puer de domino suo. Cui ait presbyter: Vera est enim visio mea: nam videbam duas in hac nocte columbas advolare, et consedere in manu mea, ex quibus 122 una alba, alia autem nigra erat. Dixeruntque pueri presbytero: Indulgeat Dominus pro die sua sancta. Nam nos rogamus, ut aliquid victus praebeas: quarta enim illucescit dies, quod nihil panis pulmentique gustavimus. Occultatis autem pueris, praebuit eis infusum cum vino panem, et abiit ad Matutinas. Secutusque est et barbarus, iterum inquirens pueros: sed illusus a presbytero regressus est. Presbyter enim amicitiam cum beato Gregorio antiquam habebat. Tunc resumptis pueri epulo viribus, per duos dies in domo presbyteri commorantes, abscesserunt; et sic usque ad sanctum Gregorium perlati sunt. Gavisus autem pontifex visis pueris, flevit super collum Attali nepotis sui. Leonem autem a jugo servitutis absolvens cum omni generatione sua, dedit ei terram propriam, in qua cum uxore ac liberis liber vixit omnibus diebus vitae suae.
4.18
Sigivaldus autem cum in Arverno habitaret, multa mala in ea faciebat. Nam et res diversorum pervadebat, et servi ejus non desistebant a furtis, homicidiis, ac superventis diversisque sceleribus: nec ullus mutire ausus erat coram eis. Unde factum est, ut ipse villam Bulgiatensem, quam quondam benedictus Tetradius episcopus basilicae sancti Juliani reliquerat, temerario ausu pervaderet. Sed cum ingressus in domum illam fuisset, statim amens effectus lecto decubuit. Tunc mulier admonita per sacerdotem, elevatum in basternam, ut in aliam villam transtulit, sanum recepit. Et accedens, exposuit ei omnia quae pertulerat. Quod ille audiens, vota beato Martyri vovens, ea quae simplum abstulerat, duplicata restituit. Meminimus et hujus virtutis in libro Miraculorum sancti Juliani. 123
4.19
Igitur Difinio episcopo apud Turonos decedente, Ommatius tribus annis praefuit. Hic enim ex jussu Chlodomeris regis, cujus supra meminimus, ordinatus est. Illo quoque migrante, Leo septem mensibus ministravit. Hic fuit vir strenuus atque utilis in fabrica operis lignarii. Quo defuncto, Theodorus et Proculus episcopi, qui de partibus Burgundiae advenerant, ordinante Chrotechilde regina, tribus annis Turonicam rexerunt Ecclesiam. Quibus defunctis, Francilio ex senatoribus substituitur. Anno igitur tertio episcopatus sui, cum dominici Natalis nox alma populis effulsisset, idem pontifex priusquam ad vigilias descenderet, jussit sibi poculum ministrari. Adveniens autem puer, sine mora porrexit. Quo hausto, mox spiritum fudit: unde indubitatum est veneno eum fuisse necatum. Quo decedente, Injuriosus unus e civibus, quintus decimus post beatum Martinum, cathedram pontificalem sortitus est.
4.20
Dum autem Chrotechildis regina Parisios moraretur, videns Childebertus, quod mater sua filios Chlodomeris, quos supra memoravimus, unico affectu diligeret, invidia ductus, ac metuens ne favente regina admitterentur in regnum, misit clam ad fratrem suum Chlothacharium regem, dicens: Mater nostra filios fratris nostri secum retinet, et vult eis regnum dare. Debes velociter adesse Parisios, et habito communi consilio pertractare oportet, quid de his fieri debeat: utrum incisa caesarie ut reliqua plebs habeantur, an certe his interfectis, regnum germani nostri inter nosmetipsos aequalitate habita dividatur. De quibus ille verbis valde gavisus Parisios venit. Jactaverat enim Childebertus verbum in populo, ob hoc hos conjungi 124 reges, quasi parvulos illos elevaturos in regno. Conjuncti autem miserunt ad reginam, quae tunc in ipsa urbe morabatur, dicentes: Dirige parvulos ad nos, ut sublimentur in regno. At illa gavisa, nesciens dolum illorum, dato pueris esu potuque, direxit eos dicens: Non me puto amisisse filium, si vos videam in ejus regno substitui. Qui abeuntes, apprehensi sunt statim, ac separati a pueris et nutritoribus suis, custodiebantur utrique, seorsum pueri, et seorsum hi parvuli. Tunc Childebertus atque Chlothacharius miserunt Arcadium, cujus supra meminimus, ad reginam, cum forcipe atque evaginato gladio. Qui veniens ostendit reginae utraque, dicens: Voluntatem tuam, o gloriosissima regina, filii tui domini nostri expetunt, quid de pueris agendum censeas, utrum incisis crinibus eos vivere jubeas, an utrumque jugulari. At illa exterrita nuntio, et nimium felle commota, praecipue cum gladium cerneret evaginatum ac forcipem, amaritudine praeventa, ignorans in ipso dolore quid diceret, ait simpliciter: Satius enim mihi est, si ad regnum non eriguntur, mortuos eos videre quam tonsos. At ille parum admirans dolorem ejus, nec scrutans quid deinceps plenius pertractaret, venit celeriter nuntians ac dicens: Favente regina opus coeptum perficite: ipsa enim vult expleri consilium vestrum. Nec mora apprehensum Chlothacharius puerum seniorem brachio elisit in terram, defigensque cultrum in axillam crudeliter interfecit. Quo vociferante, frater ejus ad pedes Childeberti prosternitur, apprehensisque ejus genibus, aiebat cum lacrymis: Succurre, piissime pater, ne et ego peream sicut frater meus. Tunc Childebertus lacrymis respersa facie, ait: 125 Rogo, dulcissime frater, ut ejus mihi vitam tua largitate concedas: et quae jusseris pro ejus anima conferam, tantum ne interficiatur. At ille conviciis actum, ait: Aut ejice eum a te, aut certe pro eo morieris. Tu, inquit, es incestator hujus causae et tam velociter de fide resilis? Haec ille audiens, repulsum a se puerum projecit ad eum: ipse vero accipiens transfixum cultro in latere, sicut fratrem prius fecerat, jugulavit: deinde pueros cum nutritiis peremerunt. Quibus interfectis, Chlothacharius ascensis equitibus[ Al. equis] abscessit, parvipendens de interfectione nepotum: sed et Childebertus in suburbana concessit. Regina vero compositis corpusculis feretro, cum magno psallentio, immensoque luctu usque ad basilicam sancti Petri prosecuta, utrumque pariter tumulavit. Quorum unus decem annorum erat, alius vero septennis. Tertium vero Chlodoualdum comprehendere non potuerunt, quia per auxilium virorum fortium liberatus est. Is postposito regno terreno, ad Dominum transiit, et sibi manu propria capillos incidens, clericus factus est: bonisque operibus insistens, presbyter ab hoc mundo migravit. Hi quoque regnum Chlodomeris inter se aequa lance diviserunt. Chrotechildis vero regina talem se tantamque exhibuit, ut ab omnibus honoraretur: assidua in eleemosynis, pernox in vigiliis; in castitate atque omni honestate puram se semper exhibuit; praedia ecclesiis, monasteriis, vel quibuscunque locis sanctis necessaria providit, larga ac prona voluntate distribuit, ut putaretur eo tempore non regina, sed propria Dei ancilla ipsi sedulo deservire. 126 Quam non regnum filiorum, non ambitio saeculi, nec facultas extulit ad ruinam, sed humilitas evexit ad gratiam.
4.21
Erat enim tunc et beatus Gregorius apud urbem Lingonicam, magnus Dei sacerdos, signis et virtutibus clarus. Sed quia hujus pontificis meminimus, gratum arbitratus sum, ut situm loci Divionensis, in quo maxime erat assiduus, huic inseram lectioni. Est autem castrum firmissimis muris, in media planitie et satis jocunda compositum, terras valde fertiles habens atque fecundas, ita ut arvis semel scissis vomere, semina jaciantur, et magna fructuum opulentia subsequatur. A Meridie habet Oscaram fluvium, piscibus valde praedivitem; ab Aquilone vero alius fluviolus venit, qui per portam ingrediens ac sub pontem decurrens, per aliam rursus portam egreditur, totum munitionis locum placida unda circumfluens: ante portam autem molendinas mira velocitate divertit. Quatuor portae a quatuor plagis mundi sunt positae: totumque aedificium triginta tres turres exornant: murus vero illius de quadris lapidibus usque in viginti pedes, desuper a minuto lapide aedificatus habetur, habens in altum pedes triginta, in latum pedes quindecim: quae cur civitas dicta non sit, ignoro. Habet enim in circuitu pretiosos fontes: a parte autem Occidentis, montes sunt uberrimi, vineisque repleti, quia tam nobile incolis Falernum porrigunt, ut respuant Cabillonum: nam veteres ferunt ab Aureliano hoc imperatore fuisse aedificatum.
4.22
Theudericus autem filio 127 suo Theudeberto Uvisigardem cujusdam regis filiam desponsaverat.
4.23
Gotthi vero cum post Chlodovechi mortem multa de his quae ille acquisierat, pervasissent, Theudericus Theudebertum, Chlothacharius vero Guntharium seniorem filium suum ad haec requirenda transmittunt. Sed Guntharius usque Ruthenos accedens, nescio qua faciente causa, regressus est; Theudebertus vero usque ad Biterrensem civitatem abiens, Deas castrum obtinuit, atque hinc praedam diripuit. Deinde ad aliud castrum, nomine Caprariam, legatos mittit, dicens, nisi se illi subdant, omnem locum illum incendio concremandum, eosque qui ibidem resident captivandos.
4.24
Erat autem ibidem tunc matrona, Deuteria nomine, utilis valde atque sapiens, cujus vir apud Biterris urbem concesserat. Quae misit nuntios ad regem, dicens: Nullus tibi, domine piissime, resistere potest. Cognoscimus dominum nostrum: veni, et quod fuerit beneplacitum in oculis tuis facito. Theudebertus autem ad castrum veniens, cum pace ingressus est; subditumque sibi cernens populum, nihil inibi male gessit. Deuteria vero ad occursum ejus venit; at ille, speciosam eam cernens, amore ejus capitur, suoque eam copulavit stratui.
4.25
In illis diebus Theudericus parentem suum Sigivaldum occidit gladio, mittens occulte ad Theudebertum, ut et ille Givaldum, filium ejus, neci daret, quem tunc secum habebat: sed quia eum de sacro fonte exceperat, perdere noluit. Litteras vero quas ei pater transmiserat, ipsi ad 128 legendum dedit, dicens: Fuge hinc, quia patris mei praeceptum accepi ut te interficiam: si vero ille defunctus fuerit, et me regnare audieris, tunc securus ad me reverteris. Quod audiens, gratias agens, et valedicens, abscessit. Arelatensem enim tunc urbem Gotthi pervaserant, de qua Theudebertus obsides retinebat: ad eam Givaldus confugit. Sed parum se ibidem cernens esse munitum, Latium petiit, ibique et latuit. Dum haec agerentur, nuntiatur Theudeberto patrem suum graviter aegrotare, et ad quem nisi velocius properaret, ut eum inveniret vivum, a patruis suis excluderetur, et ultra illuc non rediret. At ille his auditis, cunctis postpositis illuc dirigit, Deuteria cum filia sua Arvernis relicta. Cumque abiisset, Theudericus non post multos dies obiit vicesimo tertio regni sui anno. Consurgentes autem Childebertus et Chlothacharius contra Theudebertum, regnum ejus auferre voluerunt. Sed ille muneribus placatis, a leudibus suis defensatus est, et in regno stabilitus. Mittens postea Arvernum, Deuteriam exinde accersivit, eamque sibi matrimonio sociavit.
4.26
Videns autem Childebertus, quod ei praevalere non potuisset, legationem ad eum misit, et ad se venire praecepit, dicens: Filios non habeo, te tanquam filium habere desidero. Quo veniente, tantis eum muneribus ditavit, ut ab omnibus miraretur. Nam de rebus bonis, tam de armis quam de vestibus, vel reliquis ornamentis, quae regem habere decet, terna ei paria condonavit; similiter et de equitibus atque catinis. Haec audiens Givaldus, quod scilicet Theudebertus 129 regnum patris obtinuisset, ad eum de Italia rediit. Cui ille congaudens ac deosculans, tertiam partem ei de muneribus quae a patruo acceperat, est largitus; et omnia quae in fisco suus pater posuerat de rebus Sigivaldi patris ejus, ipsi reddi praecepit.
4.27
At ille in regno firmatus, magnum se atque in omni bonitate praecipuum reddidit. Erat enim regnum cum justitia regens, sacerdotes venerans, ecclesias munerans, pauperes relevans, et multa multis beneficia pia ac dulcissima accommodans voluntate. Omne tributum, quod fisco suo ab ecclesiis in Arverno sitis reddebatur, clementer indulsit.
4.28
Deuteria vero cernens filiam suam adultam valde esse, timens ne eam concupiscens rex sibi assumeret, in basterna positam, indomitis bobus conjunctis, eam de ponte praecipitavit, quae in ipso flumine spiritum reddidit. Hoc apud Viridunum civitatem actum est.
4.29
Cumque jam septimus annus esset, quod Uvisigardem desponsatam haberet, et eam propter Deuteriam accipere nollet, conjuncti Franci contra eum valde scandalizabantur, quare sponsam suam relinqueret. Tunc commotus, relicta Deuteria, de qua parvulum filium habebat, Theodobaldum nomine, Uvisigardem duxit uxorem. Quam nec multo tempore habens, defuncta illa, aliam accepit. Verumtamen Deuteriam ultra non habuit.
4.30
Childebertus autem et Theudebertus commoventes exercitum, contra Chlothacharium ire disponunt. Ille autem haec audiens, aestimans se horum exercitum sustinere non posse, in silvam confugit, et concides magnas in silvis illis fecit, totamque spem suam in Dei pietatem transfundens. Sed et Chrotechildis regina haec audiens, beati Martini sepulcrum adiit, ibique in oratione prosternitur, et tota nocte vigilat, orans ne 130 inter filios suos bellum civile consurgeret. Cumque hi venientes cum exercitibus suis cum obsiderent, tractantes illum die sequenti interficere, mane facto, in loco quo erant congregati orta tempestas tentoria disjicit, res diripit, et cuncta subvertit; immixtaque fulgura cum tonitruis ac lapidibus super eos descendunt. Ipsi quoque super infectam grandine humum in faciem proruunt, et a lapidibus descendentibus graviter verberantur: nullum enim eis tegumen remanserat, nisi parmae tantum, hoc maxime metuentes ne ab ignibus coelestibus cremarentur. Sed et equites[ Al. equi] eorum ita dispersi sunt, ut vix in vicesimo quoque reperirentur stadio; multi enim prorsus ex eis non sunt inventi. Tunc illi, ut diximus, a lapidibus caesi, et humo prostrati, poenitentiam agebant, ac precabantur veniam a Deo, quod ista contra sanguinem suum agere voluissent. Super Chlothacharium vero neque una quidem pluviae gutta decidit, aut aliquis sonitus tonitrui est auditus: sed nec anhelitum ullius venti in illo loco sensere. Hi quoque mittentes nuntios ad eum, pacem et concordiam petierunt: qua data, ad propria sunt regressi. Quod nullus ambigat hanc per obtentum reginae beati Martini fuisse virtutem.
4.31
Posthaec Childebertus rex in Hispaniam abiit; quam ingressus cum Chlothachario, Caesaraugustanam civitatem cum exercitu vallant atque obsident. At illi in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut induti ciliciis, abstinentes a cibis et poculis, cum tunica beati Vincentii martyris muros civitatis psallendo circuirent: mulieres quoque amictae nigris palliis, dissoluta caesarie, superposito cinere, ut eas putares virorum funeribus deservire, plangendo sequebantur. Et ita totam spem suam locus ille ad Domini misericordiam retulit, ut diceretur ibidem Ninivitarum jejunium celebrari: nec aestimaretur aliud posse fieri, 131 nisi eorum precibus divina misericordia inflecteretur. Hi autem qui obsidebant, nescientes quid obsessi agerent, cum viderent sic murum circuiri, putabant eos aliquid agere maleficii. Tunc apprehensum unum de civitate rusticum, ipsi interrogant, quid hoc esset quod agerent. Qui ait: Tunicam beati Vincentii deportant, et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur, exorant. Quod illi timentes, se ab ea civitate removerunt: tamen acquisita maxima Hispaniae parte, cum magnis hi spoliis in Gallias redierunt.
4.32
Post Amalaricum vero, Theoda rex[ Al. Theuda] ordinatus est in Hispaniis. Quo interfecto, Theudegisilum levaverunt regem. Is dum ad coenam cum amicis suis epularetur, et esset valde laetus, cum subito, exstinctis in recubitu luminaribus, ab inimicis gladio percussus interiit: post quem Agila regnum accepit. Sumpserant enim Gotthi hanc detestabilem consuetudinem, ut si quis eis de regibus non placuisset, gladio eum appeterent, et qui libuisset animo, hunc sibi statuerent regem.
4.33
Et quia Theodoricus rex Italiae Chlodovechi regis sororem in matrimonio habuit, mortuus parvulam filiam cum uxore reliquit. Haec autem cum adulta facta esset, per levitatem animi sui relicto matris consilio, quae ei regis filium providebat, servum suum, Traguilanem nomine, accepit, et cum eo ad civitatem, qua defensari possit, aufugit. Cumque 132 mater ejus contra eam valde frenderet, peteretque ab ea ne humiliaret diutius nobile genus, sed dimisso servo similem sibi de genere regio, quem mater providerat, deberet accipere, nullatenus voluit acquiescere. Tunc mater ejus contra eam frendens, exercitum commovit. At illi venientes super eos, Traguilanem interfecerunt gladio, ipsam quoque caedentes in domum matris reduxerunt. Erant autem sub Ariana secta viventes. Et quia consuetudo eorum est, ut ad altarium venientes, de alio calice reges communicent, et de alio populus minor, venenum in calice illo posuit de quo mater communicatura erat. Quo illa hausto, protinus mortua est; non enim dubium est tale maleficium esse de parte diaboli. Quid contra haec miseri haeretici respondebunt, ut in Sancta eorum locum habeat inimicus? Nos vero Trinitatem in una aequalitate pariter et omnipotentia confitentes, etiam si mortiferum bibamus, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, veri atque incorruptibilis Dei, nihil nos nocebit. Indignantes ergo Itali contra hanc mulierem, Theodadum regem Tusciae invitantes, super se regem statuunt. Hic vero cum didicisset quae meretrix ista commiserat, qualiter propter servum, quem acceperat, in matrem exstiterat parricida, succenso vehementer balneo, eam in eodem cum una puella includi praecepit. Quae nec mora, inter arduos vapores ingressa, in pavimento 133 corruens, mortua atque consumpta est. Quod cognoscentes hi reges Childebertus et Chlothacharius consobrini ejus, nec non et Theudebertus, quod scilicet tam turpi fuerit interfecta supplicio, ad Theodadum legationem dirigunt, exprobrantes de morte ejus, atque dicentes: Si haec quae egisti nobiscum non composueris, regnum tuum auferemus, et simili poena te damnabimus. Tunc ille timens, quinquagena eis millia aureorum transmisit. Childebertus autem, ut erat semper contra Chlothacharium regem invidus atque versutus, cum Theudeberto nepote suo conjunctus, diviso inter se hoc auro, nihil exinde dare regi Chlothachario voluerunt. At ille super thesauros Chlodomeris aggressus, multum illis amplius quam hi fraudaverant, abstulit.
4.34
Theudebertus vero in Italiam abiit, et exinde multum acquisivit. Sed quia loca illa, ut fertur, morbida sunt, exercitus ejus in diversis febribus corruens, vexabatur. Multi enim ex his in illis locis mortui sunt. Quod videns Theudebertus, ex ea reversus est, multa secum spolia ipse, vel sui deferentes; dicitur tamen tunc temporis usque Ticinum accessisse civitatem, in qua Buccellinum rursum direxit. Qui minore illa Italia capta, atque in ditionem regis antedicti redacta, majorem petiit: in qua contra Bellissarium multis vicibus pugnans, victoriam obtinuit. Cumque imperator vidisset, quod Bellissarius crebrius vinceretur, amoto eo, Narsetem in ejus locum statuit. Bellissarium vero comitem stabuli, quasi pro humilitate, quod prius fuerat, posuit. Buccellinus vero contra Narsetem magna certamina 134 gessit; capta omni Italia, usque in mare terminum dilatavit; thesauros vero magnos ad Theudebertum de Italia direxit. Quod cum Narses imperatori posuisset in notitiam, imperator conductis pretio gentibus, Narseti solatium mittit, confligensque postea victus abscessit. Deinceps vero Buccellinus Siciliam occupavit, de qua etiam tributa exigens, regi transmisit. Magna enim ei felicitas in his conditionibus fuit.
4.35
Asteriolus tunc et Secundinus magni cum rege habeabantur. Erat autem uterque sapiens, et rhetoricis imbutus litteris. Sed Secundinus plerumque legationem imperatori a rege missus intulit, et ob hoc jactantiam sumpserat, ac nonnulla contra rationem exercebat. Qua de causa factum est, ut inter illum atque Asteriolum lis saeva consurgeret: quae usque ad hoc profecit, ut oblitis verborum objectionibus propriis se manibus lacerarent. Cumque haec per regem pacificata fuissent, et Secundinus adhuc de sua caede tumeret, nata est inter eos rursum intentio[ Al. contentio]. Et rex suscipiens Secundini causam, Asteriolum in ejus potestatem dedidit. Qui valde humiliatus est, et ab honore depositus: sed per Uvisigardem reginam iterum est restitutus. Mortua autem illa, consurgens iterum Secundinus, eum interfecit. Nam hic moriens filium dereliquit, qui cum crevisset, et esset adultus, coepit patris sui velle injuriam vindicare. Tunc Secundinus timore perterritus, dum de villa in villam ante eum fugeret, cum se jam videret eo imminente non posse evadere, ne in manus inimici corrueret, 135 veneno se, ut dicitur, interfecit.
4.36
Desideratus autem Viridunensis episcopus, cui Theudericus rex multas irrogavit injurias, cum post multa exitia, et damna atque aerumnas, ad libertatem propriam jam Domino jubente rediisset, et episcopatu, ut diximus, apud Viridunensem urbem potiretur, videns habitatores ejus valde pauperes atque destitutos, dolebat super eis; et cum ipse per Theudericum de rebus suis remansisset extraneus, nec haberet de proprio qualiter eos consolaretur, bonitatem et clementiam circa omnes Theudeberti regis cernens, misit ad eum legationem, dicens: Fama bonitatis tuae in universam terram vulgatur, cum tanta si tua largitas, ut etiam non petentibus opem praestes. Rogo, si pietas tua habet aliquid de pecunia, nobis commodes, qua cives notros relevare valeamus. Cumque hi negotium exercentes, responsum in civitate nostra, sicut reliquae habent, praestiterint, pecuniam tuam cum usuris legit mis reddemus. Tunc ille pietate commotus, septem ei millia aureorum praestitit. Quae ille accipiens, per cives suos erogavit. At illi negotia exercentes, divites per hoc effecti sunt, et usque hodie magni habentur. Cumque antedictus episcopus debitam pecuniam obtulisset regi, respondit rex: Non habeo necessarium hoc recipere; illud mihi sufficit, si dispensatione tua pauperes qui opprimebantur inopia, per tuam suggestionem, vel per meam largitatem sunt relevati. Et nihil exigens, antedictos cives divites fecit.
4.37
Defuncto autem apud urbem supradictam memorato antistite, Agiricus quidam e civibus in cathedram ejus subrogatur. Siagrius autem filius ejus reminiscens injurias patris, qualiter a Sirivaldo ad regem Theudericum incusatus, non solum spoliatus, verum etiam suppliciis affectus fuisset, oppressum cum armata manu Sirivaldum taliter interfecit. Tunc mane facto, cum nebula esset condensa, 136 et vix adhuc disrumpentibus tenebris aliquid quis posset discernere, venit ad villam ejus in Divionensi territorio, cui nomen est Floriacum: egressoque domum uno amicorum, putantes ipsum Sirivaldum esse, interfecerunt eum; et revertentibus, quasi victoriam obtinuissent de inimico, indicat eis unus ex familia, non eos dominum interfecisse, sed subditum. At illi regressi, requirentes eum, cellulam, in qua dormire solitus erat, repertam aggrediuntur. Ad cujus ostium diutissime pugnantes, nihil ei poterant praevalere. Dehinc eruto ab uno latere pariete ingredientes, gladio eum interfecerunt. Post mortem enim Theuderici hic interfectus est.
4.38
His denique gestis Theudebertus rex aegrotare coepit. Ad quem medici multa studia impenderunt: sed nihil valuit, quia eum jam Dominus vocari jubebat. Ergo cum diutissime aegrotasset, ab ipsa infirmitate deficiens, reddidit spiritum. Franci vero cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa antedicti regis tempore inflixisset, eum persequi coeperunt. Ille vero in periculo positum se cernens, confugium ab urbe facit, et a duobus episcopis suppliciter exorat, ut eum ad urbem Trevericam deducentes, populi saevientis seditionem sua praedicatione comprimerent. Quibus euntibus, nocte dum in stratu suo decumberet, subito per somnium vocem magnam emittit, dicens: Heu, heu! Succurrite qui adestis, et auxilium ferte pereunti! A quo clamore expergefacti qui aderant, interrogant quid hoc esset. Respondit ille: Ausanius amicus meus cum Papianilla conjuge, quos olim interfeci, ad judicium me arcessebant, dicentes: Veni ad respondendum, quia causaturus es nobiscum coram Domino. Zelo enim ductus ante annos aliquot conjugem innocentem, amicumque peremerat. Igitur accedentibus episcopis ad antedictam urbem, cum strepentis populi seditionem ferre non possent, 137 eum in ecclesia abdere voluerunt, scilicet ponentes eum in arca, et desuper sternentes vestimenta, quae erant ad usum ecclesiae. Populus autem ingressus, perscrutatusque universos angulos ecclesiae, cum nihil reperisset, frendens egrediebatur. Tunc unus ex suspicione locutus, ait: En arca, iu qua non est inquisitus adversarius noster. Dicentibus vero custodibus, nihil in ea aliud nisi ornamenta ecclesiae contineri, illi clavem postulant, aientes: Nisi reseraveritis velocius, ipsi eam sponte confringimus. Denique reserata arca, amotis linteaminibus, inventum extrahunt, plaudentes atque dicentes: Tradidit Deus inimicum nostrum in manus nostras. Tunc caedentes eum pugnis, sputisque perurgentes, vinctis post tergum manibus ad columnam lapidibus obruerunt. Fuit autem in cibis 138 valde vorax: sed quae sumebat, quo celerius ad manducandum commoveretur, sumpto aloe velociter digerebat, sed et strepitus ventris absque ulla auditorum reverentia in publico emittebat. Hoc ergo exitu consummatus interiit.
4.39
Gravem eo anno, et solito asperiorem hyemem fecit, ita ut torrentes concatenati gelu, pervium populis iter, tanquam reliqua humus, praeberent. Aves quoque rigore affectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent nives, manu capiebantur. A transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudeberti, computantur anni triginta septem. Mortuo ergo Theudeberto, quarto decimo regni sui anno, regnavit Theodobaldus filius ejus pro eo.

Intertext edge

Open linked passage

Note