Gregorius Turonensisc.538–594
Libri miraculorum
Mira 2.30
Choose a text
More by Gregorius Turonensis
—
7941 Libmir
2.30.1
LIBRI MIRACULORUM. CAPUT XXX. De Joanne apostolo et evangelista.
2.30.1
753 Joannes vero apostolus et evangelista Dei, post peractum tam agonis legitimi quam praedicationis saluberrimae cursum, vivus descendens in tumulo, operiri se humo praecepit. Cujus nunc sepulcrum manna in modum farinae hodieque eructat, ex qua beatae reliquiae, per universum delatae mundum, salutem mordibis praestant. Hic est Joannes quem Dominus plus quam caeteros dilexit apostolos, qui tantae charitatis amore praelatus est, ut super ipsum sacri corporis pectus accumbens, mysteriorum coelestium hauriret arcana. Ipsi etiam Dominus noster gloriosam Genitricem, quasi peculiari quodam modo discipulo, in ipsa passionis hora, in cruce pro mundi salute positus, commendavit. De hoc enim et post resurrectionem dixit: Sic eum volo manere donec veniam. In Epheso autem habetur locus in quo hic apostolus Evangelium quod ex ejus nomine in Ecclesia legitur scripsit. Sunt autem in summitate montis illius proximi quatuor sine tecto parietes. In his enim orationi insistens, Dominum assidue pro delictis populi deprecans, morabatur: obtinuitque ne in loco illo imber ullus descenderet, donec ille Evangelium adimpleret. Sed et usque hodie ita praestatur a Domino, ut nulla ibi descendat pluvia, neque imber violentus adveniat.
2.30.2
In ea urbe Maria Magdalene quiescit, nullum super se tegumen habens. In ea et septem Dormientes habentur, de quibus aliqua, Domino jubente, in posterum narraturi sumus. In hac et idolum Dianae fuit, ab apostolo Paulo destructum. Sed ad coepta redeamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).