Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gregorius VIIc.1020–1085
Registrum
Regi 205.1
Choose a text More by Gregorius VII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10265 Regist
205.1
EPISTOLA XX. AD JOSFREDUM EPISCOPUM PARISIACENSEM. (Anno 1077.)
205.1
Walterum quemdam ab archiepiscopo Remensi excommunicatum, et a se sub cautela absolutum, ab archiepiscopo, si culpa vacaverit, absolvi jubet. Quod si ille facere noluerit, vult ut ipse absolvat; si vero in culpa fuerit, ad satisfactionem coarctet. Eodem quoque pacto Azonem quemdam canonicum absolvat; monachis Sancti Lamberti, qui extraneo abbati obedire noluerant, excommunicationis sententiam relaxet; et Cameracenses, si hominem ideo combusserint, quia Simoniacos et fornicarios missas celebrare non debere assereret, excommunicet, seque Ecclesiae fidelem ministrum exhibeat.
205.2
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, JOSFREDO Parisiacensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
205.3
Vir iste videlicet praesentium portitor Walterus de Duaco ad nos veniens, multis supplicationibus nobis institit, quatenus ei per apostolicae pietatis misericordiam consilium absolutionis nostro interventu impenderemus apud confratrem nostrum Rhemensem archiepiscopum, qui eum excommunicaverat: indicans nobis quod de causa propter quam excommunicatus sit multotiens ad disceptationem et faciendam justitiam ante excommunicationem et post excommunicationem se paratum obtulerit. Verum, quia relationi suae sine legitima discussione credere non satis cautum aut rationabile putavimus, definitam sententiam pro ejus absolutione dare noluimus, eam solummodo misericordiam ex gratia et indulgentia apostolorum Petri et Pauli, ad quorum limina veniebat, sibi concedentes, ut in eundo et redeundo sacrae communionis licentiam haberet, usque in octavum diem postquam rediret ad patriam. Caeterum, ne diutius aliqua indigna occasione sub excommunicationis nexibus teneatur, apostolica te auctoritate monemus ut, fultus his litteris nostris, archiepiscopum convenire studeas, et, perquisita ac cognita mera hujus negotii veritate, si iste aut pro sua innocentia aut congruae satisfactionis exhibitione tibi absolvendus videbitur, continuo archiepiscopum ut eum sine contradictione absolvat ex nostra parte commoneas: qui si aliqua hoc excusatione renuerit, tu ipse eum nostra vice absolvere nullatenus praetermittas. Si vero istum in culpa esse, et quod justum fuerit exsequi nolle constiterit, usque ad dignam satisfactionem sub excommunicationis vinculo coarctari debere decernimus. Praeterea Azo quidam canonicus ecclesiae sancti Amati de praenominato loco, pro quodam dicto, licet vero, nimis leviter et irreverenter prolato, a consortio fratrum se ejectum esse innotuit. Quem similiter apostolicae miserationis clementiam pro sua reconciliatione implorantem itidem tibi committimus, ut si alia eum culpa damnationi magis debita non accusat, pro hac in capitulo fratrum claustrali disciplina correctum, et poenitentia castigatum, in societatem fratrum ad proprium locum cum charitate recipi facias. Est et alia causa quam cum omni sollicitudine te suscipere et peragere volumus, videlicet duorum fratrum monasterii sancti Remigii, Roberti et Lamberti, qui se ab archiepiscopo idcirco excommunicatos, et, excaecato quodam fratre eorum laico, omni miseria circumventos esse dicunt: quoniam cuidam extraneo abbati interventu pecuniae, et omnino contra regulam sancti Benedicti et auctoritatem sanctorum Patrum, indigne illis et praefato monasterio pro abbate apposito obedire, et sub ejus regimine in eodem coenobio manere noluerint: nec in his omnibus quidquam eis profuisse pro confusione monasterii, et habenda justae defensionis suae licentia, ad audientiam sedis apostolicae proclamasse. Quod si ita est, quam graviter archiepiscopus in hac causa, maxime de contemptu apostolicae auctoritatis, se culpabilem fecerit, tu ipse perpendero potes. Quapropter de his et de multis aliis aptioris loci et temporis opportunitatem conveniendi eum, Deo auxiliante, praestolantes, illud ad praesens tuae fraternitati committimus, et apostolica auctoritate praecipimus, ut eum, omni occasione remota, sententiam excommunicationis, quam in praefatos monachos protulit, relaxare commoneas, et eos deinceps sine omni infestatione et periculo in pace manere dimittat: recognoscens, et superni judicis judicium timens quod eis tanta mala sine deliberatione justitiae sub appellatione apostolicae sedis fecerit. Si vero eum in hac re pro sua magnitudine et arbitrio contradicentem et minus obedientem inveneris, tu ipse fultus nostra auctoritate eos absolvas, et abbatem illum, qui praefatum monasterium sancti Remigii nefanda ambitione occupasse dicitur, ita commoneas, ut aut in partibus illis confratri nostro Hugoni venerabili Diensi episcopo, cui vices nostras commisimus, aut aliis legatis nostris, si eos in Gallia synodum celebraturos cognoverit, se repraesentare pro reddenda ratione sui introitus nullatenus praetermittat, aut ad nos in proxima festivitate omnium sanctorum veniat: commonitis etiam fratribus ejusdem monasterii, qui adversus eum de causa illicitae subreptionis suae in abbatiam conqueruntur, ut et ipsi secundum praescriptam terminationem ad discutiendum hoc negotium se praesentes exhibeant. Item relatum nobis est Cameracenses hominem quemdam flammis tradidisse, eo quod Simoniacos et presbyteros fornicatores missas non debere celebrare, et quod illorum officium minime suscipiendum foret, dicere ausus fuerit. Quod quia nobis valde terribile, et, si verum est, omni rigore canonicae severitatis vindicandum esse videtur, fraternitatem tuam sollicite hujus rei veritatem inquirere admonemus: et, si eos ad tantam crudelitatem impias manus suas extendisse cognoveris, ab introitu et omni communione ecclesiae auctores pariter et complices hujus sceleris separare non differas, et nobis hujus rei certitudinem, nec non quidquid de superioribus causis effectum fuerit, per litteras tuas quam citissime possis indicare stude. De caetero rogamus te et multum admonemus ut omnibus confratribus et coepiscopis tuis per totam Franciam ex apostolica auctoritate significes, quatenus et illis sacerdotibus qui a turpitudine fornicationis cessare noluerint, officium sacris altaribus ministrandi penitus interdicant, et tu ipse in omni loco et conventu id praedicare non cesses. Et si in hac re aut episcopos tepidos, aut illos qui sacrorum ordinum nomen et officium indigne pro supradictis criminibus usurpare praesumunt, rebelles esse cognoveris, omni populo, ne eorum ulterius officium suscipiat ex parte beati Petri et nostra apostolica auctoritate ubique interdicas, ut vel hoc modo confusi ad emendationem vitae suae, et ad castitatem religiosae continentiae, redire cogantur. Age ergo ut sancta et universalis mater Ecclesia te fidelem ministrum et cooperatorem nostrae, imo apostolicae, sollicitudinis, Deo adjuvante, cognoscat, et nobis, quod valde desideramus, de libertate et fructu tui sacerdotalis officii ad praesens gaudere, et in posterum per misericordiam Dei confidenter sperare posse proveniat.
205.4
Data Bibianello, VIII Kalendas Aprilis, indictione XV.

Intertext edge

Open linked passage

Note