Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Guerricus Igniacensis1075-1157
Sermones per annum
Annu 4.5.7
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21443 Sepean
4.5.1
IN FESTO PURIFICATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS. SERMO V. De mundanda et adornanda Christo anima.
4.5.1
« Adorna thalamum tuum, Sion, et suscipe regem Christum, quem virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum quem genuit adoravit.» Ad nos, fratres, ad nos loquitur Spiritus sanctus, qui sumus Sion, qui sumus speculantes, qui die ac nocte levamus oculos nostros ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Adornemus igitur thalamum nostrum, et suscipiamus regem Christum. Ecce, fratres, Christus in propria veniens, et a suis repulsus, non habet ubi caput reclinet. Prae foribus nostris inter materna brachia vagiens, per Spiritum sanctum quaerit hospitium, dicens:« Adorna thalamum tuum, Sion.» Emundemus igitur thalamum nostrum, prius expellendo quae oculos Christi intrando offendere possunt; et sic demum adornemus ea inferendo quibus delectatur et gaudet. Quae sunt, ait forsitan aliquis vestrum, quae oculos Christi offendere possunt? Cui dicimus: Nihil ita oculos ejus offendit, sicut superbia, 956 quae angelum de coelo, et hominem expulit de paradiso: quae est initium omnis peccati: quam hortatur nos Spiritus sanctus vitare, dicens: Quid superbis, terra et cinis?; et alibi: Omnis caro fenum; exsiccatum est fenum, et flos ejus decidit. Videamus nunc quid superbia fecit. Angelum de coelo, et hominem expulit de paradiso. Merito haec oculos Christi offendit quae pulcherrimum opus ejus in coelo et in paradiso foedavit; quae fecit de angelo diabolum, et de homine nuper creato justo perfidum. Quae sicut est peccatorum primum et maximum, sic est omnium regina et mater vitiorum.
4.5.2
Videndum est igitur et sollicite considerandum, ut eam mens nostra cum tota prole sua excludat, ut thalamus noster emundatus et ornatus Christum regem qui foris[ al. fores] pulsat, suscipiat. Cum tota, inquam, prole sua, septem scilicet principalibus vitiis. Quae sunt haec? Inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Hae sunt filiae superbiae, quae matrem suam sequuntur: quae hospitium quodcunque intraverint, fetidum reddunt. Sed quae nobis cum istis communio? Quis consensus templo Dei cum idolis? Nulla nobis( Deo agimus gratias) cum eis societas, quas, exuentes veterem hominem cum actibus suis, gladio verae confessionis et poenitentiae enecavimus. Nihil igitur in nobis ultra possit superbia, quae de archangelo diabolum, et de primo homine fecit impium et Creatori suo rebellem. Nihil habeat in nobis vana gloria, qui a die conversionis nostrae, in cruce Domini nostri Jesu Christi coepimus gloriari cum Apostolo dicentes: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo! Gloria itaque nostra sit crux Christi quam portamus, et testimonium conscientiae per crucem Christi purgatae, de qua Apostolus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. In qua conscientia gloriari, de donis Dei est Deo gratias agere. Ad quod nos hortatur Apostolus, dicens: Qui gloriatur, in Domino glorietur: id est, in Domino de puritate conscientiae suae glorietur. Non enim qui se ipsum commendat, etc. Caeterum qui in se gloriatur, et qui sibi placet, stulto homini placet. Qui in alio homine gloriatur, aut laudem in mente ab ore alterius exspectat, mercedem operum recipit, ac oleo peccatoris ungit caput suum, auditque prophetam sibi dicentem: Maledictus homo qui ponit spem suam in homine. Et in die judicii cum dixerint: Domine, Domine, aperi nobis, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Haec vana gloria filia est superbiae; quae in quocunque fuerit, inobedientem facit.
4.5.3
Rursum, post conversionem, nihil ultra in nobis habeat invidia, per quam mors intravit in orbem terrarum. Diabolus enim invidit homini ascensum unde corruerat, et propter hoc tentavit, et in anima occidit. Haec est illa, quae non magnos, sed parvos semper torquet, dicente sancto Job: Parvulum occidit invidia. In eo enim quod aliquis alicui invidet, minorem se ostendit ei cui invidet. Sic diabolus invidit primo homini, sic Esau Jacob, et Cain Abel. Haec invidia parvulum occidit; quia nisi inferior esset, de bono alterius non doleret. Hac peste nullus moritur, nisi qui terrena haec appetit, quae tota non veniunt pluribus. Unde si qua desiderat, illi invidet qui penitus ea accepit, vel illi partem habendo quantitatem ei restringit. Hunc parvulum occidit invidia, quia dum non potest adipisci quod alii invidet, in odium, invidiae filiam, cadit.
4.5.4
Rursum, fratres, post conversionem nostram ira non habeat in nobis locum, quia, ut ait Dominus in Evangelio, gradatim ducit ad gehennae puteum, dicens: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui dixerit, Racha, hoc est, vocem indignationis per iram emiserit, reus erit concilio, in quo tractatur qua poena sit mulctandus. Qui dixerit, Fatue, hoc est, tale quid fecerit aut verbo aut verbere, ut inter fratres despiciatur, reus erit gehennae ignis, nisi resipuerit. Haec est ira, quae stultorum oculos exstinguit, sapientium oculos nonnunquam turbat, dicente Psalmista: Turbatus est prae ira oculus meus. Et de ira stulti Job ait: Virum stultum interficit iracundia. Ecce duas iras videmus; quarum altera nonnunquam 957 turbat oculum, altera semper exstinguit. Altera venit ex impatientia; altera, ex zelo rectitudinis. Altera venit ex vitio; altera, ex virtute. De altera quae venit ex virtute Psalmista ait: Irascimini, et nolite peccare. Quasi dicat: Crudeles estote in vitium, mites in fratrem, considerantes vosmetipsos, ne et vos tentemini. De altera, quae venit ex vitio, ait Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram: id est, Christus, qui est sol justitiae, mentem vestram irascentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat. Ira, quae venit ex zelo rectitudinis, debemus irasci prius nostris erratibus; et post, erratibus proximorum: quae melior est risu, quia per tristitiam vultus corrigitur proximus. Quae debet tamen subesse rationi, ne sit immoderata, sed in ultione peccati tempus et modum considerat Haec sapientes interdum turbat: ira per vitium stultos occidit, dum in rixas et in contumeliam linguam relaxat.
4.5.5
Rursum, fratres, post conversionem nostram muniendus est thalamus cordis nostri, ne tristitia rediens introeat; illam dico quae mortem operatur, quae de amissione rerum temporalium venit. Haec est illa quae pravas cogitationes generat, murmurosum monachum reddit, quae fastidium parit, et tenentem aratrum Dei cum uxore Loth retro respicere compellit. Sine dolore namque non potest amittere, quod cum inordinato amore possedit. Hanc itaque tristitiam quae mortem operatur excludamus: et intromittamus eam quae venit de memoria peccatorum, et de peregrinatione nostra, dicamusque cum Psalmista: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Haec est tristitia, quae vitam operatur, de qua ait Apostolus: Quasi tristes, semper autem gaudentes. Haec est illa de qua Dominus ad discipulos dicit: Tristitia vestra vertetur in gaudium. Altera parit mortem, parit animi rancorem.
4.5.6
Rursum, fratres, post conversionem muniamus thalamum nostrum, ne avaritia, quae est radix omnium malorum, rediens introeat, nosque ab unius Dei cultura abstrahat, idolorum cultores faciat. De qua inter caetera sic ait Apostolus ad discipulos suos: Mortificate membra vestra quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus. Ecce avaritiam idololatriae comparat, et merito: quia sicut uni Deo idololatra nititur auferre gloriam, ne solus habeat nomen Deitatis; ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quae Deus omnipotens in usum plurimorum fecit. Utraque Deo inimica, quia negat Deo quae sunt ejus. Est et avaritia non solum amor congregandae pecuniae aut conservandae, sed ambitio praelationis, cum nititur homo homini praeesse. Haec, ut verum dicam, etiam pauperes( qui semel pro Christo reliquerunt sua) in tantum vexat, ut contra jus et fas, et propositum suum, non tantum velint, sed etiam studeant fratribus et conservis praeesse. Quod si abbas aut prior eorum voto non consenserit, irascuntur, obloquuntur, eosque aut invidos, aut sibi malevolos( qui se non provehunt) clamant. Haec est avaritia quae memoriam mandatorum Dei turbat, dicente Psalmista Domino: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam: quae proditionis est mater, quae Judam Dei discipulum primum ad mandatorum Dei oblivionem, de oblivione ad proditionem, de proditione traxit ad laqueum.
4.5.7
Rursum, fratres, post conversionem nostram muniamus thalamum cordis, ne gula rediens introeat, quae et Adam innocentiae veste, et Esau privavit primogeniti dignitate. Haec est illa pestis quae patres nostros in deserto ingratos beneficiis Dei fecit, quae compulit eos murmurare contra Deum, et dicere: Utinam mortui essemus in Aegypto, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus allia, cepe, et pepones Haec est illa funesta pestis quae eos ad blasphemiam duxit, quasi non esset alia vita post istam, cum dicebant: Comedamus et bibamus; cras enim moriemur, id est, in futuro Quasi dicerent: Hoc solum habemus quod comedimus; nihil in futuro post hanc vitam nos habituros speramus. Hanc pestem 958 cum homine perituram pronuntiat Apostolus, dicens: Esca ventri, et venter escis. Deus autem et hunc et hanc destruet. Haec pestis tripartita est: quia aut ante horam canonicam, aut aliud quam licet, aut plus quam necesse est facit comedere, et carnis curam in concupiscentiis nititur facere. De qua nascitur inepta laetitia: sicut de populo Israel dicitur: Sedit populus manducare et bibere, e surrexerunt ludere.
4.5.8
Rursum, fratres, post conversionem nostram muniamus thalamun cordis nostri, ne luxuria rediens introitum inveniat: quae pestilentia rediens est pejor quam ante fuerat. Nunquam enim sola redit; sed sicut Dominus ait in Evangelio: Assumit septem spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Haec est pestis illa quae corpus Christi dimembrat, quae de membris Christi facit membra diaboli. Nam qui adhaeret alicui personae causa libidinis explendae, unum corpus fit cum illa persona, et fit membrum diaboli: cujus et illa membrum est per conjunctionem malorum operum. Haec est illa pestis quae ignem infernalem in corpus humanum accendit, ut vegetum sit et robustum ad libidinem explendam: et quae igni illi inexstinguibili materiam semper apponit, et vires ministrat, ut de suo semper habeat unde sine fine ardeat. De his duobus ignibus luxuriae et gehennae habemus auctoritatem Scripturae. De igne luxuriae ait: Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente( Osee VII, 4). De igne gehennae ait: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui, hoc est, judicii, ut intus ardeant( sicut clibanus accensus) in conscientia. Dominus in ira sua conturbabit eos, dicens: Discedite a me, operarii iniquitatis. Et devorabit eos ignis extremus infernalis, quem accenderunt propter luxuriae foeda opera. Sit ergo, fratres, summa cura et summum studium his qui in talibus sunt, de talibus evadere et fugere
4.5.9
Nobis vero qui per gratiam Dei evasimus, et veterem exuimus hominem, qui sumus Sion, sit summum studium thalamum nostrum munire et adornare, et Christum regem suscipere, sicut haec scriptura praecipit quam recitavimus:« Adorna thalamum tuum, Sion.» Quid est adornare thalamum tuum? Virtutes congregare, quibus et pavimentum et parietes quasi cortinis, et floribus tota domus adornetur. Primus ornatus thalami nostri, qui sumus Sion, sit timor, qui est initium sapientiae, id est, primus gradus per quem ascenditur ad sapientiam. De quo timore ait Scriptura: Beatus homo qui semper pavidus. Et Psalmista ait: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: ut timor auferat securitatem noxiam, et exultatio mortiferam tristitiam. Hic timor generat humilitatem, quae est pretiosissimus ornatus thalami Sion, quae magis placuit Christo cum in thalamum virgineum ingrederetur, dicente beata Maria: Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Haec, inquam, humilitas est ornatus Sion, id est, pauperum Christi, de quibus ipse dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ecce quomodo timor Domini primus gradus ascensionis, et primus ornatus thalami Sion, alios etiam ornatus generat, humilitatem scilicet, et voluntariam paupertatem. Adorna ergo thalamum tuum, Sion, timore Domini.
4.5.10
Secundus ornatus thalami Sion, et secundus gradus ad sapientiam, est pietas, de qua dicit Scriptura: Miserere animae tuae placens Deo; et alibi: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum? Haec miseretur in se peccantibus, fraterna onera portat; magis eligit quaelibet temporalia bona perdere, quam cum fratre lite contendere. Quae profecto pietas aliud nihil est nisi Deum colere, et per cultum Dei Deo placere. Haec in nobis generat mansuetudinem, optimum ornatum thalami Sion, quae filios Dei nos facit, dicente Domino: Beati mites, quoniam filii Dei vocabuntur. Ecce quomodo pietas secundus ornatus thalami Sion et secundus gradus ascensionis, alium ornatum de se generat mansuetudinem, quae filios Dei efficit. Adorna igitur thalamum tuum, Sion, pietate.
4.5.11
Tertius ornatus thalami Sion et tertius gradus ascensionis 959 est scientia, quae homini sui cognitionem praebet, ut scilicet homo, neque minus neque plus quam debet de se praesumat. Quorum alterum, scilicet de se nimium praesumere, in mala facit praecipitem; alterum, scilicet se non cognoscere, facit ad quaelibet bona torpentem. Ad hanc scientiam Spiritus sanctus invitat Ecclesiam in Canticis: Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, abi post vestigia gregum tuorum, scilicet haereticorum: et pasce haedos tuos, hoc est, carnales concupiscentias. Haec scientia praebet nobis fiduciam vincendi omnes tentationes per veram fidem, dicente Domino in Evangelio: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti, per Dei scilicet gratiam, et liberum arbitrium. Videmus jam quomodo scientia tertius ornatus thalami Sion, et tertius gradus ascensionis, alium ornatum in nobis generat, religiosum videlicet luctum, qui consolationem a Domino in futuro meretur. Haec scientia parat in nobis dolorem et luctum peregrinationis, ut videndo mala exsilii quae patimur, cum luctu desideremus patriam a qua peregrinamur, audimus. que a Domino nobis dici: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
4.5.12
Quartus ornatus thalami Sion, est fortitudo, quae convenit laborantibus pro veris bonis acquirendis. Haec est quae munit thalamum Sion, ut non extollatur prosperis, non frangatur adversis: quae linguam increpantem et blandientem his verbis confundit, dicens: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Haec est illa quae semper de die in diem robustior, esuriem et sitim justitiae in thalamo Sion accendit, facitque eam audire a Domino: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Adorna igitur thalamum tuum, Sion, fortitudine. Quintus ornatus thalami Sion est consilium, quo homo infirmitates suas requirit, suum posse et suum non posse investigat; et ex sua infirmitate alios considerat, aliis parcit et miseretur, sicut et vult Deum sibi misereri; aliis dimittit debita, sicut sibi vult dimitti a Deo: mereturque audire a Domino: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Adorna igitur thalamum tuum, Sion, consilio. Sextus ornatus thalami Sion, est intellectus; qui mentem hominis super haec infirma rapit, omnesque corporeas substantias intellectuali intuitu transiens, non corporeis substantiis figitur, volensque ultra progredi, et propius accedere audit a Domino: Ne appropinques huc: non enim videbit me homo, et vivet. Hic intellectus convenit iis qui a Deo purgatum oculum habent, de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt( Matth. V, 8). Adorna igitur thalamum tuum, Sion, intellectu.
4.5.13
Septimus ornatus thalami Sion, est sapientia, quae convenit iis qui intellectualibus oculis aeterna contemplantur; quorum conversatio in coelis est, qui cupiunt dissolvi, et esse cum Christo: in quorum persona dicebat Apostolus: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Quasi diceret: Ut Christum magnificem, Christo vivere volo tantum, et Christus est praemium mortis. Et post pauca: Coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo melius: manere autem in carne, necessarium propter vos. Ecce quid facit vera sapientia, quae omnes rebelles motus corporis ita subjugat, ut nullam ultra pugnam in carne sentiat: pro infirmis fratribus( ut eis Christum nuntiet) exsilium libenter patitur; probra non audit, damna non sentit, auferenti tunicam dimittit et pallium, percutienti unam maxillam praebet et alteram, auditque a Domino: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Hi ornatus thalami Sion: istis nos adornemus qui sumus Sion, et regem Christum suscipiamus, quem Virgo concepit, Virgo peperit, Virgo post partum quadragesima, hoc est hodierna die, in templo Dei praesentavit.
4.5.14
In lege namque scriptum erat, ut mulier quae suscepto semine peperisset masculum, quadragesimo die purgata templum cum filio intraret, deferens hostias secum pro peccato, agnum anniculum immaculatum. Si autem non haberet agnum, par turturum, sive duos pullos columbae offerret. Haec omnia beata Virgo non ex necessitate, sed ex humilitate implevit. Abstinuit ab 960 introitu templi quadraginta diebus, non necesse habens purgari, quae sine omni delectatione, salvo virginitatis sigillo, de Spiritu sancto concepit. Obtulit hostiam non pro peccato, sicut aliae mulieres, sed pro humilitate: ostendens etiam in hoc quod Filius Dei Jesus Christus non solvere venerat legem, sed adimplere. Et ecce Simeon grandaevus, qui acceperat responsum non visurum se mortem nisi videret Christum Domini, et eum susciperet quem exspectabat, accepit eum in ulnas suas, hoc est, inter brachia sua amplexatus est; illum qui appendit tribus digitis molem terrae, qui omnia implet, omnia complectitur, inter brachia portat, dicens: Nunc dimittis, servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Cupio dissolvi, et ejus adventum cum patriarchis et prophetis in inferno exspectare, qui inter te et humanum genus facturus est pacem. Quia viderunt oculi mei salutare tuum, Filium tuum, quem desideravi, de quo responsum a Spiritu sancto accepi. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. De quo ait Isaias: Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: quia, cum plenitudo Gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet.
4.5.15
Audite, fratres, audite quid offert Maria, quid Simeon suscipit: Unigenitum Dei, Deo Patri consubstantialem et coaeterum, Verbum in principio. Et, ut utilitatem et consolationem nostram audiamus, illum offert Virgo, quem Deus Abrahae promisit, dicens: In semine tuo, hoc est, in Christo, benedicentur omnes gentes; et quem David promisit, dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Hic est quem Virgo offert, patriarcharum gaudium, desiderium prophetarum, Gentium exspectatio, Judaeorum qui eum receperunt salvatio, ruinae angelorum reparatio. Talis est quem Virgo offert Deo, imo multo major quam lingua, aut hominum, aut angelorum possit dicere. Et cum sit tantus ac talis, qualem aut quantum ipse se novit, non sufficit Virgini ipsum solum offerre; sed hostiam, quam lex praeceperat, pro eo obtulit: ob humilitatis scilicet exemplum, ut nos doceret quomodo et nos eum debeamus offerre. Duos turtures, aut duos pullos columbae pro eo obtulit. Columba, fratres, simplex est animal, fello caret, rostro non laedit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, juxta fluenta manet, ut visa umbra accipitris fugiat, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum recuperat. Et nos, fratres, cum ante altare steterimus, ut Dei Filium Deo offeramus, cum eo et pro eo par turturum, castitatem corporis et animae offeramus: et duos pullos columbarum, pro cantu gementes, compunctionem geminam pro desiderio patriae coelestis, et de consideratione nostrae miseriae habentes. Columba felle caret: et nos ira careamus, quae peccare nos facit. Rostro non laedamus, sed percussi in unam maxillam, aliam praebeamus. In cavernis petrarum nidificemus; in fide plagarum Christi refugium habeamus. Alienos pullos nutriamus; de filiis diaboli facientes verbo praedicationis filios Dei. Juxta flumina maneamus: id est, juxta hunc mortalitatis fluxum sedentes, umbram accipitris, hoc est, peccata quae sunt umbra diaboli, malorum ruinas considerantes, ab ejus ungulis fugiamus. Meliora grana eligamus: id est, meliores sententias in Scripturis sanctis. Gregatim volemus: unum consensum in bono in congregatione sub pastore habentes. Alis Novi et Veteris Testamenti contra inimicos Dei nos defendamus; vel duobus praeceptis charitatis, Dei videlicet amore et proximi. Visum recuperemus, de bono actionis ad bonum semper intendentes contemplationis.
4.5.16
Fratres charissimi, tales oportet nos esse cum corpus Christi consecramus, cum consecratum manducantes sacrificamus, cum vobis idem corpus in salutem corporis et animae porrigimus. Tales etiam vos oportet esse, cum sacrum sacramentum de manibus nostris accipitis, scientes, quod qui corpus Christi indigne accipit, et sanguinem ejus indigne bibit, judicium sibi manducat et bibit. Verum, quia raro invenitur talis qui in se haec omnia habeat, diligat illum qui bonum habet, quod in se non habet: 961 et in illo habeat, quod in se non videt. Neque enim credere debemus quod soli sacerdoti supradictae virtutes sint necessariae, quasi solus consecret et sacrificet corpus Christi. Non solus sacrificat, non solus consecrat, sed totus conventus fidelium qui astat, cum illo consecrat, cum illo sacrificat. Nec solus ligni faber facit domum, sed alius virgas, alius ligna, alius trabes, etc., comportat. Debent itaque astantes habere de suo, sicut et sacerdos, fidem firmam, orationem puram, devotionem piam. Sciendumque quod sine firma fide nemo astantium esse debet Caeteras vero virtutes, quas supra diximus, etsi omnes non habent, diligant illum qui habet quod in se non inveniunt, et in illo habeant quod in se nondum vident. Sicut Petrus in Joanne virginitatis habet meritum: sic Joannes in Petro martyrii habet praemium.
4.5.17
Sciendum quoque, quod corpori Christi, quem Maria hodie praesentavit in templo, quem Simeon in ulnis suis suscepit, tria debemus: dignitatem, reverentiam et fructum. Dignitatem, ut eum Dei Filium, Deum de Deo, omnipotentem, creatorem omnium, judicem vivorum et mortuorum credamus. Dignitatem, ut credamus nos statim postquam de corpore exierimus, ab eo, sicut a judice, percepturos sicut gessimus, sive bonum, sive malum. IIIe namque quem Maria in templo praesentavit, quem Simeon suscepit, quem in manibus consecrantes ante Deum levamus, benedicimus, manducamus, vobis porrigimus manducandum; ille familiaris noster, judex erit noster. Caveamus ergo ab eo separari per judicium post mortem, cui ita sumus familiares in vita. Dicamus itaque ei in corde, cum eum tractamus; dicamus cum eum consecramus: Domine, ad te veniemus post mortem, ante tuum tribunal judicandi astabimus. Qui nobis ita familiaris esse dignaris in vita, quod a nobis tractaris, consecraris, manducaris, noli nobis alienus esse in morte, sed parce nobis in die mala. Confundantur daemones qui nos tunc persequentur, destrue fortitudinem illorum in virtute tua; quia non est qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus et familiaris noster. Haec est dignitas quam ei debemus.
4.5.18
Debemus ei et reverentiam, investigare scilicet nosmetipsos: et si invenimus cor pollutum foedis cogitationibus aut mala voluntate, ab ejus contactu, ut ab igne, et nos et alios arceamus. Ignis enim consumens est, ad quem indignus non debet accedere, ne interius consumatur, et in reprobum sensum tradatur. Exeat ergo extra castra, sicut Moyses praecepit, qui nocturno pollutus est somno, hoc est, qui per negligentiam istius obscurae vitae( quae tota ut somnus pertransit) pervenit usque ad pollutas cogitationes. Exeat extra castra, hoc est, dum in illo statu est, judicet se indignum societate fidelium communicantium hoc sacro corpore, lavetque vestimenta sua per sanctam confessionem; et post solis occasum, hoc est, post tentationis calorem et ardorem jam mortuum, laetus redeat, et cum aliis fidelibus communicet. Haec est reverentia quam debemus corpori Christi, quem virgo Maria hodierna die in templo praesentavit, quem Simeon laetus inter brachia suscepit.
4.5.19
Debemus etiam fructum scire, intelligere scilicet quem fructum accipimus, si eum digne comedimus. Audite, fratres, non me, sed Apostolum dicentem: Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Calix, id est communicatio calicis, facit nos habere quamdam communionem cum Christo. Et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis est Domini? Ac si dicat: Panis, quem frangimus, facit nos unum corpus sub Christo capite: quoniam, sicut unus panis ex multis granis conficitur, qui postea in corpus Christi et per fidem, et per sancta verba, quae Christus suos docuit, convertitur: sic diversi participantes hoc corpore in unitate fidei, spei et charitatis, unum corpus cum Christo sunt, ad Christum statim post mortem venturi, et cum Christo sicut cum capite suo sine fine regnaturi: quem Virgo concepit, Virgo in peperit, Virgo in temolo hodierna die praesentavit, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note