Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
De laude S. Mariae
Mari 1.4.10
Choose a text
More by Guibertus S. Mariae de Novigento
—
10572 Delasma
1.4.1
De laude S. Mariae CAPUT IV.
1.4.1
Porta orientalis apud Ezechielem XL, 6.-- Haec est apud Ezechielem etiam porta illa, quae respiciebat ad viam orientalem, et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem. O porta, per quam Deus ad nos ingreditur! o porta, qua fidei mysteria reteguntur! Speciosa, inquam, porta per quam Dei civitas aperitur. Haec respicit ad viam orientalem, quia quidquid ipsa est, quidquid in ea actum est, nil aliud quam divini luminis indicat actionem. Cum talis illa inter feminas benedicta a nobis credatur. Ecce mox dum sic amatur, Dei gloria per ipsam viam ingreditur, quia quo magis eam totius venerationis internae ulnis amplectimur, tanto a nobis evidentius celsitudinis ejus honor agnoscitur; is enim non commutando, sed amando penetratur.
1.4.2
Et vox ei erat quasi vox aquarum multarum. Illi Deo Israel, quod interpretatur cum Deo directorum, haec femina gloria est, quia dum consideramus ex quanta eam Deus humilitate provexerit, quid in ea fecerit, in his ejus excellentiae contemplationibus mens nulla non deficit. Ipsi gloriae vox est ac si aquarum multarum, quia cum una sit scientia hanc semper esse virginem et Dei matrem, tamen pro diversis et diligentium et amantium qualitatibus, quandiu praesens volvetur saeculum, non deerunt qui ejus gratissimam et verbis et scriptis promulgaturi sint laudem.
1.4.3
Ecclesia illustratur Maria.-- Et terra splendebat a majestate ejus. Exclude Mariam ab Ecclesia, quid erit Ecclesia nisi miseria? si ipsa non genuisset, quae redemptionis mentio exstitisset? At quia genuit, vide quis in omnium piorum mentibus florulentissimus gloriae spei decor emersit. Et quis ille adeo inter Christianos miserabilis, qui vel ore non praeferat, qui non periculis objiciat nomen Mariae mirabilis? Dum ergo tantae ejus majestas geniturae, licet cogitari plene non possit, attenditur, eo Ecclesia splendore respergitur, quia idipsum unde honorata tantopere constat, ad auspicium, ad propagationem, glorificationemque Ecclesiae omnimodis retorquetur. Ipsa est terra, cui dicitur: Dei agricultura estis, et infra:
1.4.4
Et cecidi super faciem meam. Super faciem cadimus, cum a magnitudine benignitatis a Christo impensae, in conscientia erubescimus. Quid retribuam, inquit, pro omnibus quae retribuit mihi? Majestas ingressa est templum, dum digno pudore concutimur: quia nil dignum Matri et Filio retribuemus. Majestas Dei templum ingreditur, quia in consideratione nostra quid Deus in Virgine pro nobis fecerit, affectuosissime ampliatur. Per viam autem portae quae respicit ad orientem templum intrat, dum per fidem dispensationis in Maria factae, quae singularis via est, et ad intelligentiam veri luminis vergit, mentem inspirat.
1.4.5
Et levavit me spiritus. Levat nos spiritus, cum ex repletione conscientiae, quod est templum, in eminentiam contemplationis promovetur intellectus. Et introduxit me in atrium interius. In atrium interius introducimur, cum ad praecordiales divinae charitatis amplexus admittimur. Exterius autem charitas est proximi; quo enim magis Filii ex Matre humilitatem, et Matris ex Nato potentiam inspicimus, tanto amplius in eorum amore exardescimus. Unde subditur: Et ecce repleta erat gloria Domini domus. Gloria Dei ratio accipitur in sacra pagina coeli terraeque concretio, sed potius pro nostra salute in hominem divinitatis inductio. Unde psalmus cum Deum mirabilia fecisse diceret, expressit: Salvavit sibi, inquit, dextera sua, subaudis genus humanum., Et illud: Inhabitet gloria in terra nostra. Nihil enim de Deo gloriosius, quam quod apud infideles de eo est vilius, apud bonos humilius, apud omnes salvandos utilius. Gloria autem est frequens cum laude alicujus opinio. In quo ergo Deus nobis erit gloriosior quam ex eo quod nobis exstitit, non sine suis doloribus immensis inflexior? Conscientiae ergo domus, postquam in cubiculum Regis, quod est atrium interius, introducimur, subito sancti Spiritus illapsus divinarum misericordiarum recordatione gloriabunda, tunc vere repletur, quia nil ad nos invisendos Dei Spiritum magis provocat quam quod mens sui Redemptoris labores, et dona recogitat. Post aliqua quoque addidit:
1.4.6
Converti me ad viam portae sanctuarii exterioris, et erat clausa. Via portae consideratio est Mariae; sanctuarium exterius, corporeae virginitatis ipsius decus. Haec clausa est, omnis pudicitiae circumstantia communita: quae non aperitur, quia nulla ulli titillationi ex parte discingitur. Vir non transit per eam, quia nulla maritalis intentio cadit in eam. Dominus Deus ingressus est per eam, eritque clausa principi, quia etsi divinitas penetrat matris conscientiam, ipse idem, qui nascendi de Virgine princeps est, non imminuit castitatis custodiam. Princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino. Sedere 291 regnantis est. In ea itaque sedit, qui in eam, virginitate illaesa, ut rex naturarum introiit. Ibi panem coram Domino comedit, quia electos omnes in eodem utero sibi incorporavit. Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Quod est coram Domino. Per vestibulum portae ingreditur, et per viam ejus egreditur, cum per humilitatem, quae proprie sanctorum animos vestit, Virgo gravidatur; et post exhaustum idem sacrarium sub eadem via, id est intentione, vita transigitur. Sub qua enim vilitate se egerit, teste est Evangelium, cum defertur ad templum parvulus officio parentum.
1.4.7
Clarius omni creatura Deum videt et cognoscit.-- Post plurima quoque subjungitur: Porta atrii interioris, quae respicit ad Orientem erit clausa sex diebus. Atrium interius, id est quod in Deo diligendo potissimum fervet intrinsecus. Porta itaque atrii interioris ipsa Virgo puerpera est, per quam fit nobis aditus divinae agnitionis: a nemine enim scitur, a quo non diligitur. Porta ergo atrii interioris est, per cujus praecordialem amorem ad purissimae fidei excurrimus intellectum, qui ipsius fidei fructus est, ex quo sentimus quomodo sub eadem persona, et quid Deus et homo est. Porro etiam porta atrii interioris ipsa est, quae non tam prius quam omnium excellentius ad summam Dei notitiam intromissa est; et quo ipsa spiritu sensit, per eumdem idipsum nobis sentire causas dedit. Haec respicit ad Orientem, quia quo nullus mortalium, imo nulla creaturarum rationalium vix scintillare praevaluit, illuc ista, in Deum videlicet auctorem luminis liberrime mentem fixit. Haec clauditur sex diebus in quibus opus fit, quia conceptionis ejus mysterium, ex qua introitus ad vitam homini patuit, omnem in praesenti saeculo naturam( quod significare sex dies assolent) latuit et latebit. Cujus si corrigiam solvere dignus non est, quo major in natis mulierum nullus est, quis putas interim dum advivitur dignus est?
1.4.8
De visione beatifica.-- Die autem Sabbati aperietur.- Si sex diebus praesens saeculum, in quo perfectorum habemus exercitia operum, per Sabbatum intelligitur requies animarum, in qua clausae portae tunc mysterium aperitur, quia carnis dimoto pariete, quod per speculum et in aenigmate nunc cernitur, magna ex parte perspicitur: quo enim absque solitis suis integumentis simplicior, eo noster spiritus non solum ad secretorum notionem, sed et ad ipsam fit Dei visionem acutior. Sed in die Kalendarum aperietur. Dies est aperta Dei et omnium divinorum comprehensio. Unde Paulus: Sequor autem si comprehendam, tuncque cognoscam sicut et cognitus sum Kalendae vero, quae a convocatione sunt dictae, diem significant regenerationis nostrae; in qua sine dubio sicut animae, sic corpori dum cumulabitur plenitudo gloriae, ad integrum quoque praebebitur scientia Christi incarnationis in Virgine, et dispensationis in homine. In hac igitur interni luminis omni moditate aperitur, dum quidquid de ejus divina et humana natura sciendum est, scitur.
1.4.9
Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis. Vestibulum potest intelligi corpus nostrum; quia veluti domus praetexitur vestibulo, sic anima carnis obstaculo. Cujus via est sensualitas ipsa, quae licet corporalis sit, tamen in incorruptibilitatem impassibilitatemque versa, quanto spirituali potentia jam praeeminet, tanto, si dicere audeam, in subtilitatem rationis per vim resurrectionis acuminata, purius Dei faciem contemplari praevalet; et quanto forasticis distensionibus caret, tanto ad unum collecta, ei cui introrsum inhiat immutabiliter etiam exterius haeret. Porta autem deforis, ipse est aditus et exitus virginalis; sicut porta intrinseca egressus intelligi potest de secreta essentia Patris. Princeps ergo intrabit per viam vestibuli portae deforis, cum per ipsos non jam passivos corporis sensus penetratur virtus, ac veritas virgineae conceptionis. Sequitur: Et stabit in limine portae. Limen portae summa est virginalis obedientiae, in qua princeps tunc stabit, cum per divinitatis potentiam, quae, motis omnibus, semper stat, virginem se fecundasse, et quo modo per Spiritum sanctum eam fecundaverit, virginemque dimiserit ipse monstrubit.
1.4.10
Et facient sacerdotes holocausta ejus; et pacifica ejus. Holocaustum totum incensum est. Holocausta ejus per sacerdotes fiunt, cum in consideratione illus ex virgine hamanitatis tam mirabiliter assumptae, reges jam et sacerdotes a Deo facti miramur, et Auctorem omnium angelis minora tulisse, perpetuis desideriorum aestibus nequaquam ardere desistimus. Pacifica ejus, id est principis, pariter fiunt, cum sancti immutabili contemplatione hujus tantae dulcedinis, et imperturbabili jam securitate quiescunt.
1.4.11
Obedientia ex humilitate, humilitas autem ex adversitate probatur.-- Et adoravit super limen portae, et egredietur. Limen portae superius obedientiam diximus, quae obedientia dici non potest, nisi ex certa humilitate firmetur; certa autem humilitas tunc esse solummodo noscitur, quae ex emergenti adversitate inter obediendum probatur. Sicut plane limen portae instar fundamenti subsidit, et cunctis intrantibus pervium constat, sic ineffabilis Virgo licet alias prorsus inimitabilis habeatur, super hoc pene solo universorum exemplo proponitur.
1.4.12
In anteriori tractu vehemens miraculum 292 exstitisse probavimus, quod ad tam insuspicabilia cunctis promissa mortalibus sine exhortatione morosa, sine ullius oblatione exempli, illius benedictae juvenculae inflecti valuerit adeo celeriter animus. Cui quidpiam non minus mirum in hac ipsa obtemperatione subnectimus. Si communibus virginibus ex nobilissimis quos essent sortiturae maritis, filii nobil ores futuri praesagio aliquo sponderentur profecto eis, et marium voluptas insignium, et gloriosa posteritas indubie blandirentur. At vero istic summe dispariter: quae enim, ut supra disputatum est, mentem perpetuae virginitati addixerat; quae etiam quamvis specie tenus in jus virile jam cesserat, unde, quaeso, tam facili oratione obtemperare sic potuit? quae certe humanitus, etsi non aliorum, tamen ejus qui maritus videbatur scandalum timuit. Cujus tactuum nescia, in eadem participatione, non fuit: quae res eum quanto latuerat, tanto in hujus traductione secreti more humano sollicitare debuerat. Ubi ergo nihil quod carnaliter eam delectaret in conceptu suberat imo tantum mysterium nescientibus suspicioni aut probro patebat; mira ejus obedientia sub hac humilitate probatur, quae in tam passibili, imo angelica castitate, totius popularis infamiae omnimodis incuriosa videtur. Quos enim animos magis munit pudicitia, eo gravior etiam super rumore falsissimo atque rarissimo vexare consuevit verecundia. In quo tamen ejus fides vel maxime super hoc approbatur, quae et Dei promissa quantacunque forent, sicut incunctanter credidit, sic ea ipsum ordinate, honeste ad saeculum ac competenter moderaturum pariter scivit. Princeps ergo super hoc limen adorat, cum affectuosissime venerandam tantae humilitatis obedientiam omnium menti Christus insinuat. Juste enim honorari meretur, quae et super se credidit, et in eo quod sibi promittebatur nihil carni placitum, sed quo spiritualiter potius praeemineret, attendit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).