Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
De laude S. Mariae
Mari 1.5.3
Choose a text
More by Guibertus S. Mariae de Novigento
—
10572 Delasma
1.5.1
De laude S. Mariae CAPUT V.
1.5.1
Beata Virgo gratia haud ad tempus sed continuo plena ostenditur.-- Sed quispiam infideli deterior objicere poterit quod puellam illam rerum divinarum prorsus insciam, quasi perfunctorie ad tempus Spiritus sanctus impleverit. Quod si ita est, quaeso quid est quod apud Deum gratiam invenisse dicta est? Plane si invenisse dicitur, inveniri dici non potest, nisi super eo quod quaesitum intelligitur. Ergo si gratiam invenit, quoquomodo quaesierat; et quae est ancilla toties in psalmis, ac Evangelio dicta, si a quovis obsequio exstitit otiosa? Non possum exprimere ancillatum, qui aliquem suo Domino aut dominae non rependit famulatum. Plurima est procul dubio ancillae humilitas, quam Deus tantopere dignatur, ut eam respexisse dicatur. Si ergo humilitas meritum est, et non populariter bonum, sed excellentissime bonis aliis praeeminens est, quam respexisse Deum probatum est, ad subitum eam sanctum Spiritum imbuisse quomodo verum? Quod si temporaliter ut in Balaam prophetante, et asina loquente, ac angelum vidente, miraculum actum est, insensibiliter Christus conceptus est, quod summa Genitricis ac Geniti indignitas est. Apud Suetonium legitur quod in somnis sit claudo cuipiam imperatum, ut ad Vespasianum Caesarem iret; pollice dextri pedis ejus clunem laesum impeteret, sicque gressuum aequitatem attingeret, quod et factum est. Si igitur ante conceptum Virgo de Deo aut parum, aut nil sapuit, quid Vespasiano et claudo plus habuit?
1.5.2
Si parasse lucernam dicitur Christo suo Deus, illius non paratur animus, ac uterus, quo se pariendum universaliter contulit ipse Christus? Et ipsius certe Elisabeth justitia vetus in Evangelio non tacetur, quae cum ipsa prole prophetico spiritu adimpletur, et isti etiam intentio ante conceptum religiosa detrahitur? Si propheta Emmanuelem vocat, quod est Nobiscum Deus, nec ab ullo non creditur; angelus qui post Ave ei praecinuit, Dominus tecum, ergo mentitur? Et quae Dei amoris ei ignorantia inerat, si cum exuberantia gratiae Dominus ei comes erat? Si Dominus ipse vadit parare mansiones, id est locis mansorum mentes, fuitne ante verba angeli vita Virginis ita divini saporis expers, ut quod in aliis, omnino ad comparationem hujus minoribus negotiis non negat, sibi ipsi matrem coaptando non praebeat? Si philosophicae mentis est in mediis frequentiis solitudinem sibi facere, et tamen ex comitatu rationis solam esse non posse, quod putamus repurgium Filius Dei in illius feminae corde fecerit, quomodo, ne ad momentum quidem, ab ejus illustratione recessit, quam ad futurum suae propriae et totius Christianitatis honorem maternitatis ascivit? Et quomodo vel ad punctum ei, ex quo genita est, defuit, qui quod ex ea sumpturus erat, Verbo, quod ipse est, ante etiam saecula counivit? ipse enim in Apocalypsi dicitur: Agnus occisus ab origine mundi.
1.5.3
Ubi quoque notandum quod non dicitur Ave gratia implenda, sed gratia plena. Nec minus attendendum, quod priusquam conceptum ipsi, partumque denuntiet, gratiae ei plenitudinem inesse docet, ne post enuntiationem 293 conceptus quisquam autumet ea gratia de repente profusam, quam non habuerit ante horam. Et certe fides praeveniente gratia ex libero maxime arbitrio constat. Unde ergo beata ab Elisabeth quia crediderit, dicitur, si fidei admirandae meritum nullo in ea jure praedicatur? Quid quod ab eodem angelo ante illius denuntiationem pro qua venerat causae, inter mulieres benedicta vocatur, nisi quod in hoc ejus, ut sic dicam, idoneitas ad suscipiendum Dei Filium principali singularitate notatur? Quod si ab ignava et caeteris morem gerente virginibus puella tanta res exigitur, non majoris gloriae esse videtur quantum ad Virginem spectat, quam quod apud Isaiam super Cyro fiendum praesagatur: quibus dictis subjungitur: Accinxi te, et non cognovisti me. Non quoque quidpiam majus quam quod in virgis Moysi et Aaron celebratur, quarum altera effigiatur in colubrum, altera expressit amygdalum, si sibi haec gratia erupit ad subitum, quid exinde beatitudinis ejus attigit animum, ubi nec in interiori ejus gloria tanti boni novitas futura praeluserit, et expleto officio in modum scintillae destiterit? Si sic pectus gessit a primaevo stolidum, quid est quod tam moraliter cantat deponi sedes potentium, et exaltari humilium? Plane si tanta facilitate conciperet, mysterium eorum, quae apud se secundum quod objicitur, tam inopinate susceperat, puellari forsitan futilitate jactaret, non, juxta Evangelium, conferendo servaret. Ergo mater Samson pro ejusdem nascituri reverentia caeremoniis addicitur, et Auctoris omnium mater subito instar dementis arripitur?
1.5.4
Quare B. Virgo in salutatione angelica turbatur.-- Ad hoc etiam considerandum quod, angeli salutatione praemissa, subjicitur: Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Nota verborum qualitatem nostris et pene universorum inusitatam moribus. Laudari tantopere se, et ab eo quem angelum indubie noverat, audit. Et quae causa motus, quae causa turbarum? Etsi mirari potuit, ut putatur, turbari non debuit. Res est quae viris etiam sanctissimis multum argute subripit, ut cum videlicet ab instabili non sine adulatione aliquoties vulgo laudantur, illico illac pene praecordialiter inflectantur. At vero istac omni miro mirabilius est quod angelus per se undecunque verax, ex divina ei etiam sententia proloquitur, et tamen super tanta testimonii latione turbatur.
1.5.5
Est ergo rei hujus attentiori animo contemplari materiam. Perfectissimi boni natura est, quo ampliori amore virtutis inaestuat, tanto sibi miseria fragilitatis, aut perminimae noxae cujuspiam, cui subjici adhuc se aestimat, in consideratione redundat: nec perpendit quid habeat, sed cui necessitati subjaceat. Et cum divini instinctus sapore nectareo interius irremisse pascatur, nequaquam de his quae adjacent gratulatur, id potius tantillum quod adhuc videtur officere, lamentatur. Unde David se crebro egenum et pauperem. Jeremias clamat: Ego vir videns paupertatem meam. Plane alter audierat: Inveni virum secundum cor meum, alter procul dubio; Priusquam exires de vulva sanctificavi te. Et tamen uterque quibus se humilitatibus addixerunt in promptu est. Joannem non latebat quidquid ab archangelo pene ipsi Christo supparia de se dicta fuerant, et tamen verbo ac opere, quo humiliora poterat praeferebat.
1.5.6
Quanto quis sanctitate sublimior, tanto in se humilior.-- Sed impossibile videtur aliquibus ut cum aliis meliora quis gesserit, deteriora de se sentiat. Quod exemplis facilibus sic probatur. Vides homines pecuniarum avidum, gazis exuberare sublimibus, et nulli utilibus exundare divitiis. Qui quo eas multipliciores attendit, eo se ad habenda proripiens animo egentiores festinat, et habita non appretiatur dum habendis aspirat. Quo ergo est ditior pauperem se reputat, dum aliena affectat. Et aliorsum vide quispiam in gestu amorum, in directione missilium, in vocum discrimine, in anfractibus aut choraulica disciplina, et, ne morer, omnis non solum qui in qualibet utili, sed qui vexatur in arte ludicra, ex sua, quamvis ignobili, intumescere consuevit, et se aliis etiam honestis praeferre scientia. Si igitur avarus quasi ex copiis pauperascit, virtutis amor tractus interna dulcedine quanto amplius apud se suo intuitu inanescit? Si enim verum est, quod est, quia ubi intenderis ingenium, ibi valet, quia quisque aut vera, aut falsa intentione se debriat, in ejus rei studio caeteris praestare se putat. Dum enim ad hoc solum oculum dirigit, in quo vel inaniter sibi quasi praeeminere videtur, dum aliorum utilitatibus despiciendis supersedet, ex propria arrogantia dementatur.
1.5.7
Summae in B. Virgine humilitatis ratio.-- Sunt itaque valentissimi et illustres, qui quo sunt scientiores, scientiae se aestimant egentiores. Quibus est philosophicum illud:« Hoc tantum scio, quod nescio.» Porro qui alios contemptui primus duxit, sublime omne quidquid est, videt. Unde et verbum quod est despicere, id est deorsum aspicere dicitur, quia infra se aspicit quos contemnit. Virgo ergo omni creatura excellentior, insolito archangeli favore turbatur, quae quanto copiosiori apud se merito coornatur, tanto sibi indignior ex sua quasi inutilitate putatur: ipsa enim quae singularius omni angelo ac homine Domini pedibus, 294 juxta illud Mosaicum, appropinquavit, specialius caeteris de ipsius doctrina accepit, quae non nisi humilitatem Filii sui verbo ac opere sonuit, ab eo enim mitis esse ac humilis corde didicerat. Cujus plenitudinem gratiae antequam nasceretur ex ipsa combiberat.
1.5.8
In angeli itaque non visione, sed sermone turbatur, quae nihil eorum quae ferebantur, in se haberi omnimodis arbitratur. Nec putes quod ipsam etiam sibi virtutem humilitatis ascribat, quam respexisse Deum dicat, sed humilitatem, non nisi sui ipsius vilitatem appellat. Turbatur, inquam, cujus laus etiam superna non penetrat conscientiam. O infinitum robur animi, cui si vellet. certe non posset archangelus adulari! o beatissimae insoleus robur, quae etiam ex ipsius Dei approbatione vexatur; sed licet coram Deo apud se dum efferri se audit, pudorem unde turbatur pia patiatur intentio, cogitat tamen qualis sit ista salutatio, virtus enim insensata nec dici, nec potest esse. Quae etsi quod laudatur exhorrere non cessat, accidentes tamen ex meritis causas sub divina agi aliquoties dispositione retractat. Quae plane Dei sapientiam paritura fuerat, non ad stolidum sapuit, sed in discutiendis divinarum ordinationum eventibus fuit ex ipsa mirabiliter humilitate subtilis, quod etiam et est, et competit in omnibus sanctis viris; etsi nempe beatissima illa statum suum parvipendere videbatur, non tamen inane aestimabat, quod peculiari super omnes in se divini amoris munere gerebatur. Nisi sane quae intra se agebantur ad liquidum discerneret, compos virtutis intimae nullatenus esset; quae contuendae suae menti adeo majestativa auctoritate praesedit, ut fiducia suae incomprehensibilis, cujus sibi conscia, munditiae dicto citius angelicae legationi subscriberet.
1.5.9
Gratia pro remissione peccatorum sumitur. Secundum Platonem prius creantur spiritus quam corpora.-- At vero elabi non debet quid sit quae illi praedicatur affore gratia. Quae etiam ejusdem gratiae plenitudo. Gratia pro remissione ponitur peccatorum, ut est in apostolicis litteris: Gratia, inquit, et pax vobis multiplicetur. Remissis enim peccatis pacificamur Deo. Si de peccato vel originali, vel actuali ejus agitur, per sanctum qui ei ex utero coaluit Spiritum, id purgatur. Si via Deo per quam ad cor veniat cujusque fidelis parari jubetur, mater cui se generandum contulit squalori et incuriae dimittetur? verbi gratia. Certe si secundum Platonicam sententiam spiritus nostri prius creantur quam corpora, posset Deus cuipiam spiritui optionem dare qua vellet procreari ex matre. Quod si fieret, quam putas ille personam sibi ipsi consciret? De corporis forma ac habitudine sileam. Quid honestatis, quid prudentiae animo ejus ac moribus comportaret, nil procul dubio illi adimeret, quo ipsa aliis invidiosa non esset. Si sic hominis spiritus, civitatem virginalis uteri, quam sibi fundat Altissimus, quo potentior est, nonne Dei multo magis perornat Spiritus? Securus dico, si civium pariter supernorum cordis ejus apparatum explicare proponerent organa, ante deficerent quam dicerent digna. Nam si juxta Apostolum, principatibus et potestatibus innotuit per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, mysterium quod in Maria actum est, cujus perminimam quaestionem Joannes in natis mulierum major enucleare non potest, quomodo apud ipsos expressibile est? Si ex his quae circa nos fecit per Filium Deus, quae aliquando nescierant, didicerunt, quae in seipso Christus egerit quomodo comprehendent?
1.5.10
Gratiam ergo sic accipiamus, ut quidquid ipsa fuit, singulariter selectum ab omni humana traductione credamus, ut pote quam inaudito saeculis privilegio a Patre et a se sibi noverat delegandam, per sanctum Spiritum tantis officiis affectandam, haud dubium, si audeam dicere, quod et dicam, quin in creaturis omnibus sibi soli in terra, dum adviveret, et nunc in coelo secundam. Gratia autem hoc totum, licet omnimodo virtutum ambitu id prosequeretur, fuit, quia nulla virtus, nullum exercitium, non cujuscunque meriti labor impensus, ad emerendam cuipiam feminae Dei conceptionem sufficeret, nisi gratia, et haec non modo ineffabilis, sed inexcogitabilis omni praeter Deum naturae praeiret.
1.5.11
Sed ipsa plenitudo quae sit, pariter attendendum; nam forsitan ipsi specialitas deferri non potest, quae multis ascribitur. Si enim haec plena, et Elisabeth dicitur repleta, et de plurimis alias idem affatim reperitur, sed harum plenitudinum tanta esse dignoscitur pene diversitas, quanta bonorum animorum est ubique varietas. Quotae plane sunt innumerabilium capacitates vasorum, tot fere constant modi statuum internorum. Secundum propriam etenim cujusque virtutem, juxta Evangelium de talentis, fideique, juxta Apostolum, mensuram, id est secundum quod quemque capere possibile est, munificentia Dei est. Ipsae quoque capacitates pro corporum animorumque aetatibus, aut deteriorantur, aut crescunt. Aliter enim sensit Joannes in puero, aliter corpore intellexit adulto. Plenitudo igitur pro qualitatibus mentium multis accidit, dum quisque pro Dei munere, et sua devotione plus minusve recipit. Sicut enim comedentium ventres dispari omnino sese ciborum 295 quantitate distendunt, ita Dei gratiam longe dispariliori mentes distributione cognoscunt. Quo nempe Dei majori quis amore examplatur[ f., exampliatur], eo, ut sic dicam, concavior receptui divino probatur. Aliis solae compunctionum scintillae sufficiunt; alii supernae contemplationis focos ferunt. Pro tenuitate itaque intellectus et fidei aliqui parvo implentur, aliqui pro captus amplitudine per infinita tenduntur. Vides ergo benedictam inter creaturas Virginem quam peregrina inter alios gratiarum plenitudine pollet, nimirum quae totius gratiae Auctorem beata alvo coelum facta continet.
1.5.12
Nec illud denique, licet parvum videatur, omittam, quod virgini ab angelo Elisabeth senis conceptus, ac si pro astruenda fide proponitur, quod nunquam exempli gratia ab eodem induceretur nisi ut magnum virgini videretur. Porro Deo quid magnum fuit si virginis ex Spiritu venter intumuit, qui olim ut eas fecundaret aquis incubuit? Anui dare conceptum non minori facilitate subjacuit. At inter nos non minimum res ista constringitur, ubi difficultas totius naturae, imo impossibilitas denotatur. Si enim Virgo ex Deo fecundatur, nil mirum est quia creaturarum quae sine masculis generant exemplo levigatur. Sola post partum virginitatis conservatio magni incomparabiliter aestimatur. Illi nihil omnino componitur, quia et divinum est quod procreatur, et prodit, et in naturis non exemplificatur. In senibus autem et effeto corpore a genitali potentia utrobique subductis, nil minus appretior si generent, quam si fiat hujusmodi commercium fertile in impubibus annis. At multo minus; nam in pueris naturaliter coalescit calor, et physice veteranorum inefficaciam ad gignendum juvat, dum quod in his congelatio sanguinis impedit, in alteris primaevus fervor explicat. In summe ergo decrepitis res fit prompta miraculo, dum hinc mulieribus tremebundo jam senio non incidenti aliqua infirmitate vacantibus, illinc viribus a solito calore ac humore exhaustis, nihil est profecto residui quod motum cujuspiam, non dico voluptatis sed vel tenuissimae voluntatis exsuscitet. Unde Paulus fidem super hoc Abrahae vel potissimum probat, quod emortuum corpus suum et emortuam vulvam Sarae viderit, et contra spem in spe crediderit. Si praeter naturae leges ab omnibus aestimatur quod apud Hieronymum puer novennis cum muliercula coisse, et prolem extulisse describitur, multo, ut sic dicam, exnaturalius est quod hi, quibus omnis ingenitus fervor refrixit, ad integrum nec alterutrius vivacitas potest suppleri, utroque torpente per alterum expergiscuntur ad fetum.
1.5.13
Non igitur ab re Elisabeth cognata Mariae proponitur, quia nisi omnimodis apud cunctos insperata physica obnitente res esset, nunquam Zacharias verba Gabrielis tam obstinate discrederet. Nec in exemplo adhibito naevum quisquam beatissimae Virgini quasi ad credendum alicujus detractionis inurat, quam nos non immerito pro fidei facilitate laudasse meminimus; sed sciat angelum ex abundanti factum in vetula retulisse miraculum, ut et fidei ejus adminiculum ministraret, et de tantis ipsa cognatae proventibus exsultaret. Quin et mutuo pudori consulerent, quod videlicet ipsa eo, cui desponsata fuerat, inscio concepisset, ista vero citra omnium spem juvenilia repetisset. Unde et illa cum festinatione in montana progreditur, mora latitura apud eam trimestri, ista ne stuporem videntibus sibique ruborem pareret, sex mensibus occultatur. Et haec, inquit, et tibi ac anui illi indubie proventura cognoveris, quia non erit impossibile omne verbum apud Deum, qui virginem aeque ut sterilem, cum libuerit, solvit in partum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).