Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
De pignoribus sanctorum
Sanc 5.1.13
Choose a text
More by Guibertus S. Mariae de Novigento
—
10573 Depisa
5.1.1
LIBER QUARTUS. De interiori mundo. CAPUT PRIMUM.
5.1.1
359§ I. Res terrenas abdicare debet qui contemplationi se addicit.-- Interioris mundi statum, quem visio externa non capit, imaginatio ulla non concipit, sola nimirum virtus contemplationis attingit. Ubi enim nihil materiale, nec quod sensualitati subjaceat invenitur, uno plane intellectualitatis acumine penetratur: illo procul dubio uno oculo, illo uno colli sui crine, id est unica et indivisibili cogitationum intentione et cohibitione, qua sponsa in Canticis sponso potissimum placere dignoscitur. Cujus intuitum sicut in iis tractabilibus habere non possumus, ita locorum corpora, et loca corporum in illius consideratione sentire neutiquam pervalemus. Sicut in qualibet pagina, si sententiam contemplativam attenderis, aliis oculis litteras, quibus sententia continetur, inspicis, aliis hoc ipsum, quod sola ratione colligitur, contemplaris.
5.1.2
Ad haec autem vis imaginationum nulla se confert, quia ubi nec temporalitas, nec temporalitati obnoxia moles aliqua menti se ingerit, nihil visum, aut quod videri possit, exterius in se admittit. Quae enim nonnisi formas et corruptibilium consuetudinem recipit, semper tenuitatis impatiens usitatarum rerum recordatione grossescit. Quod si ad quamlibet speciem subtilitatis velit eniti, non nisi externae visionis extrusa frequentia ad intellectualia discernenda valet intendi. Inde et clauso ostio jubemur orare Patrem. Hoc et primum, et secundum, et tertium coelum, de quo Apostolus. Hoc igitur modo cum spiritualitas quasi ad quoddam aethereum coelum et sola, et a terrenis omnibus incomitata progreditur, specialiter spiritualibus spiritualia comparat, dum intellectuali subtilitate incorporeas illas species mundi interioris examinat.
5.1.3
§ II. Visiones in sacris Scripturis menti solum corporeas ingerunt imagines.-- Sed quod dicimus praepedire valde sacrarum in Veteri ac Novo Testamento visionum videntur historiae, quae ad illum evectae statum nonnisi corpore earum imaginum visa reportant. Cum enim in Dei visione Ezechiel, et ventum turbinis et aquilonem, nubem magnam et ignem involventem, splendorem in circuitu, quatuor animalia quadrifidam habentia speciem, cum etiam aedificium in monte metiri conspiceret, quid aliud quam effigies corporalitatum praescriptas aspexit? Ibi limina, ibi portae, ibi vestibula et fenestrae, ibi vir sub specie aeris, ibi calamus funiculusque mensoris. Quid plura? Ibi aut corpora aut similitudines corporum contuentur, nec aliud quidpiam pervidetur, quod non formas praesentium undecunque resculpat. Hoc Isaias, Jeremias, Daniel, et si qui alii, quibus se conspicabilem praebuerit Deus, non veritate, sed signis ac figuris enuntiant, dum solium Dei se vidisse declamitant, et solii speciem saphiro, ac chrysolitho comparant.
5.1.4
Cum ergo divinam formam aut igni comportent, aut in humanas habitudines per membrorum singulorum schema distribuant, non est ibi quod de vera omnipotentis Dei simplicitate dicatur, cum quidquid de illo incirconscripto agitur, corporalibus angustiis comprehendi posse putetur. Nil enim ibi est quod secundum puritatem sempiternae essentiae dictitetur; est autem quod figuris et aenigmatibus adeo praestringatur, ut de ejus natura nil proprium, sed quod membris ipsius allegorice attineat, praedicetur. Signis igitur ac figuris cum universa consistant, et in Veteris Testamenti auctoribus nihil quod de Deo essentiale credatur, inveniri queat, praeter illud:« Ego sum qui sum.» Et:« Qui est misit me ad vos,» caetera quae de eo feruntur tantopere humanae consuetudinis dicta factaque redolent, ut in omni praeter peccatum passione nostris moribus vel motibus morem gerant.
5.1.5
Haec quidem apud antiquos pene omnia figuraliter contigisse cognoscimus, testemque Apostolum hinc habemus. Sed et in Novo Testamento non longe secus ac alias se res habet, dum quaecunque 360 in Apocalypsi dicuntur, a formis in nullo extrinsecis dissentire videntur. Vide ergo quam die Dominica et cujus ac si circumscriptionis formam viderit. Et summopere tamen attendendum quod dicitur:« Fui in spiritu.» Quid est fui in spiritu? Scilicet in spiritualium contemplatione. In spiritu enim non fuisset, nisi quod spirituale est, conspicuum habuisset. Si ergo nihil nisi spirituale conspicuum sibi fuit, quid est quod nisi formas corporeas dicere non potuit, quas duntaxat prae oculis habuit?
5.1.6
Attende itaque divinae descriptionis nonnisi humanum modum; attende gladium bis acutum, candelabra, et stellas; et, ut ad habitum redeam, lanae albae capillos, pedes aurichalco compositos. Ita universum volumen evolve; nusquam nisi humanitus dicta reperies; nusquam non dico substantiale, sed essentiale aliquid de Deo ibi profertur; si quid autem prolatum ibidem constat, multo allegoriarum velamine palliatur. Quidquid quoque illic de statu sanctae Ecclesiae praecantatur, coloratis sermonibus inumbratur, et licet qui viderit, in spiritu fuisse dicatur, quaecunque intrinsecus spiritualitas delitescat, nihil nisi corruptibilis speciei et corporale proloquitur.
5.1.7
§ III. Quae in mundo, nil nisi materialia suggerunt.-- Igitur quoniam qui de praesentium visione ad interna videnda commigrant, nil aliud quam quod in mundo consueverant videre reportant, putari ab aliquo posset quod eaedem formae apud spiritualia haberentur, quae apud superos, imo apud inferos, quod nos sumus, haberi videntur. Quae uniformitas specierum si ita est, quod nullatenus credendum est, ergo inter corpus et spiritum nec distantia nec dissimilitudo est, imo, ut brevius omnia contraham, certe nec ipsa spiritualitas aliquid est. Si enim nullus saeculum inter utrumque gradus, si de altero in alterum quasi de corpore transitur in corpus, nunquam de praesenti hoc qualicunque bono transitur in melius. Bona enim sunt a Deo condita, sed imaginaria; his utimur interim, donec frui detur iis quae, ob transibilitatem horum, vocantur aeterna.
5.1.8
§ IV. Qui visiones retulerunt suas, corporeis rebus similia exhibuere.-- Denique et praelibato sensui adniti videtur, quod apud beatum papam Gregorium omnes qui de exteriori isto ad interius illud redituri rapiebantur, nonnisi iis similia quae hic assueverant, vidisse se recoluerunt. Si enim pontes, si fluvios, si fetores sulphureos, si amoenos praeterea campos, si aureis laterculis exaedificatas domos quique retulerint, hoc nimirum de similitudine praesentis status intulerint. Nec secundun solam dialogi seriem haec aliquibus apparuisse putaveris, et non potius per omnes quas me non dico legisse, sed etiam audisse meminerim visiones.
5.1.9
Quid enim quod Beda in Gestis Anglorum dum hinc timoris, hinc gloriae plenas suae genti aliquando manifestatas revelationes intexit, nulla nisi nostris usibus convenientissima dicitur. Illic enim et montes, et castella, inclementias aeris, et plumbeas damnatorum arcas, laceras in poenis positorum tibias, quaedam loca putoribus exhalantia supplicio punitorum apparata, principis cujusdam virilia quotidiano animalis nescio cujus morsu corrosa, pecuniarum quoquo montes, pallia et oloserica, pannos opipare textos, multifidam supellectilem, iis in illo examine ad suae perversitatis argumentum opponenda, qui libenter accipiunt munera, ut scilicet pervertant judicia. Nec desunt exempla moderna, cum si qua videri de animarum statu hodieque contingat, a modo quem praediximus nulla disparilitate differat.
5.1.10
§ V. Itidem Dominus in Evangelio materialibus utitur exemplis.-- Super haec autem omnia, Jesus ipse Dominus quid nisi materiale supplicium minitari videtur? Ubi enim ligari manus et pedes mandat, in tenebras quoque exteriores projici imperat, ibique fletum affuturum et stridorem dentium pariter denuntiat, quid aliud quam consuetudinarias nobis passiones ostentat? Et certe si vexari criminosas, sive levius peccatrices animas, eodem materiali supplicio quo corpora aestimamus, non bene, juxta Apostolum, spiritualibus spiritualia comparamus. Quod tamen exemplo proposito satius comprobamus.
5.1.11
Quam multi ob terrena acquirenda suppliciis et laboribus diversis sese immolant.-- Vide hominem infinita quaestus cupiditate detentum, cruentissimis ut cupita acquirat ambienter addici laboribus, quanta fame sese discruciet, quantis insomniis, quantisque sudoribus, ut certe celeri vitam terminaret exitio, si id tolerantiae alicui intorqueretur invito. Quod perpendere ex captivorum patientia, qui pro pecuniis cruciantur, est liquidum. Nam tormentis adeo enormibus illos excarnificari videmus, pollicibus genitalibusque suspendi, dentes forcipe erui, ungues ligno 361 coarctante comminui, calces sale illitos caprarum lingua sublambi, et haec omnia tanta aequanimitate, imo animi jucunditate perpeti, quanta thesauri spe repositi animum in suis angulis exsultantem conjicere valeas deliniri.
5.1.12
Certe turrim mirae magnitudinis ignibus candescentem experimento didicimus, lingua quemdam sua madenti prorsus exstinguere solitum, ob id studii solummodo exigentem nummi pretium. Si ergo corpore tantis profligato miseriis animus spei occultae gaudio debriatus ab eadem molestia conquiescit, cernere in promptu est quia, sicut caro vexationibus agitur, anima aliquantisper a tantis vacante turbinibus, ita corpore nullatenus molestato anima multoties sola tristitiae conceptione mactatur.
5.1.13
Sancti martyres spiritualia spiritualibus comparant. Aliter autem desides et hypocritae. Sancti viri qui ponderent quotidianas mortificationes.-- Corpora itaque corporalibus, spiritus spiritualibus, ut praemisimus, comparantes, alterutrum sine altero cruces suas pro loco et tempore tolerare conspicimus. Quod in sanctis martyribus, exterioris sui hominis doloribus interiori gaudente, constat evidenter expositum. Altrinsecus autem super iis quos acrimonia consumit acediae, perspicuum est quantis lacerum pectus disjiciatur angoribus, plane, ut putatur, corpore extrinsecus requieto. Vides in hypocritis inedias, frigorum tolerantias, interdiu vix nocte solvendas stationes, noctu quasi pervigilis orationis excubias, et haec levissima ducit gloriae inanis aviditas. Identidem quoque in sanctorum mentibus efficit quotidianas suarum carnium mortes breves ac momentaneas exspectationis supernae suavitas. Constet ergo probatum, quia sicut poena forinseca reddere dignoscitur cadaverosa corpuscula, sic spiritualis alacritas, aut latens mentis vitium, nostra aut fovet, aut torquet interna.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).