Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
De pignoribus sanctorum
Sanc 5.2.6
Choose a text
More by Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
—
10573 Depisa
5.2.1
LIBER QUARTUS. De interiori mundo. CAPUT II.
5.2.1
§ I. Quas prophetae sanctique viri a Deo accepere notitias, saepiuscule aperire nequiverunt.-- His itaque sub ista distributione dispectis, quomodo animarum supplicia a tormentis corporalibus distare putanda sint, et quare ipse Dominus, ac sancti quique de statu illo adeo carnaliter non dico senserint, sed dixerint, pariter attingamus. Si enim de sensu eorum agitur, sensa prophetica, ut seriem praemissae locutionis exsequar, multo spiritualiora fuerunt, quam ipsi suis insinuare auditoribus, non dicam, potuerunt, sed debuerunt. Dicam tamen, quod et indubie asseram, quia nec potuerunt, nec debuerunt. Si enim possent, quae ex parte de Jesu nascituro, et mysteriis Ecclesiae noverant, ad publicum propalassent, si ea quae partim sibi interluxerant, exprimendi licentiam habuissent.
5.2.2
Unde Psalmistae vox est:« Incerta, inquit, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi( Psal. L, 8).» Si incerta apud ipsum, de cujus semine erat nasciturus, erant, dubiae sententiae si ferrentur, quid proderant? Porro si occulta pro sui incertitudine, minus sunt utique manifestanda. Quo enim quidpiam occultius est, eo, si incertitudo sese objiciat, promulgari periculosius est. Quae ergo sibi quidem manifestata, sed caeteris incerta ac occulta noverat, digna admodum dispensatione silere decreverat. Unde Apostolus:« Audivi, inquit, arcana verba, quae non licet homini loqui.» Quod bifariam intelligere possumus, et est ac si diceret: Nec per se licitum est homini talia dicere, nemini nempe loquentes scribere solemus, non homini loqui, id est alteri cuipiam explanare.
5.2.3
Humani arbitrii non est Dei contemplationem, et sacrae Scripturae notitiam habere.-- Non itaque potuerunt, quia non debuerunt. Spiritus enim prophetarum nisi eos sicut quis equum freno cohibuisset, mysterium quod mente conceperant, mysterium non fuisset. Prodere sane non poterant quod sub tanti dictatoris sigillo tenuerant. Si enim humani arbitrii aut potentiae humanae non est contemplationem Dei, aut sacrae Scripturae, cum velit, habere, sic eis nullatenus licere potuit, de futuris mysteriis aut sentire quantum vellent, imo nec ipsum totum penetrare quod dicerent. Sicut nempe in visionibus quae ex Deo sunt multoties de nostris eventibus edocemur, quae tamen quomodo aut quando eventura sint inibi colligere non valemus, ita particulariter eorum tacta sunt corda, ut nulla eisdem suppeteret quae viderant explicandi potentia. Impotentia autem eorum nil aliud quam indebitum est. Unde est quod de Domino dicitur quod nullum signum potuit facere in Capharnaum. Non potuit ergo, dictum intellige, non debuit; indebitum enim erat ut eis signorum beneficia impenderet quos fidei suae applicare non poterat. Unde et margaritas ante porcos poni vetuit, quia divini eloquii candor spurcis mentibus minime congruit.
5.2.4
§ II. Probat iterum de scientia Dei, quae in contemplatione hauritur, fandi facultatem humanam non suppetere.-- Igitur, ut ad seriem redeamus, quidquid a prophetis corporaliter de Deo non tam sensum quam dictum est, humanae intelligentiae constat condescensum, quia nec ipsi verba, quibus divinae essentiae modum comprehenderent, invenire potuerunt; nec ulli animos, qui, quae dicerentur( si dici ab aliquo ullatenus possent) valerent capere, 362 habuerunt. Qui ergo dicere, quive audire non poterant, merito super Dei natura silebant. Quae autem dici necessitas exegisset, nisi consuetudine locutionis humanae dixissent, et in sua ipsi dictione amentium more deficerent, et si qua supra se dicerent, sicut ipsi sua dicta non caperent, sic intellectores dictorum neutiquam reperirent. Unde et indignas Deo aliquoties comparationes similitudinesque attribuunt, dum plaustrum onustum feno, dum potentem crapulatum a vino dicunt.
5.2.5
Quibus ergo capaces illi non fuerant, non nisi corporalia et nostris usibus familiaria enuntiare poterant, et quae minus bonis hominibus convenientia videbantur, etiam Deo nequaquam ascribere verebantur, ut ex eo ipso quod summae majestati indigna componerent, quidquid apud nos majus ac dignius esse potest, indignum Deo prorsus, si ei conferatur, ostenderent. Inde est quod Ezechiel quatuor animalium monstrorum simillima corpora, et facies portentuosiores quam Jani, nam quadruplices ostenduntur, ut ex enormi, quantum ad nos, specie, sola intellectualitas quaerenda notetur. Si enim angelos suos facit spiritus, et non nisi spiritualia constant in coelestibus, indignissimum in aliquo supernorum credere est tales inveniri corporum habitus. Cum plane angeli gloriae claritate perplaceant, haec autem invise nimium effigiei horrore displiceant, cum litterae ratio deficit, solum quaerere restat quid innuant.
5.2.6
Homines corporalia tantum enuntiant.-- Homines ergo ad homines de sola corporalitate loquuntur, quia si quidpiam de intellectualitate senserunt, sensa tamen sua nequaquam exprimere potuerunt. Unde et aestimare est eos qui ad internum ejus saeculi statum, ad nos tamen redituri exeunt, quod alia videre non possunt, nisi quae corporaliter viventibus usitata sunt, et sub imagine terrenorum subscintillent nobis aliqui radioli aeternorum. Si enim ita capere possent, uti illi quid ad hoc saeculum redituri non essent, in carne sane ista adhuc positis, non modo verba, sed et ipsi extra carnem subtiles pridem et acuti intellectus hebescerent, et in sese visa deperirent, nedum aliis sibi incomprehensibilia explicarent. Ad eorum itaque similitudinem loqui possunt hominibus, dum ab internis redeunt, quae foris videre consueverunt, quia sancti omnes quae in divina contemplatione cernere aliquando, vel momentanee potuerunt, nunquam sermone vel littera emittere possibile habuerunt.
5.2.7
Cum ergo de gloria Sanctorum in visione, aut odores praesentiunt, aut hymnidicos choros exaudiunt, aut claritates hauriunt, tota haec non secundum naturae spiritualis veritatem, sed juxta visibilium, qua assueti sunt, qualitatem. Quae enim aut speciosiora, seu pretiosiora, aut delectabiliora sunt inter homines, ea nobis per internas ostendunt visiones, ut ex eis quae apud nos potissimum appretiari solemus, indultae sanctis gloriae argumenta sumamus. Unde in Apocalypsi, et stolis amiciri albis, et palmas gestare, victoriae signa in manibus; et coronas in capitibus aureas habere dicuntur, quod regnantium sit. Quae igitur in amoenitatibus, in florulentiis, in splendoribus habitudinum denotantur, non illorum, qui Chiliastae vocati sunt, haereticorum naenias recreant, qui post resurrectionem mille annos in carnalibus deliciis pollicentur, sed quibus homines delectari solent, haec pro salvatorum demonstranda gloria visionum ordines exhibent.
5.2.8
Porro quae de revelatione glorificatorum dicimus, ea ipsa de punitorum damnatione sentimus. Nam cum ignibus crebro animae secundum Scripturas videantur aduri, cum flagellis addici, putentibus undis immergi, et ea, quae ex Gregorio et Beda doctoribus exhibita sunt, fieri, non aliud sunt quam quod corporaliter reis solet infligi; hoc spiritualiter patiuntur, nec nos, quibus denuntiatur, cruciari talibus miseriis addemnatos crederemus, nisi quia poenas, quas assidue consuevimus experiri, cognoscimus. Quia ergo spiritualem illam linguam, qua spiritualia spiritibus respondent, audire non possumus, ex corporalium notitia quasi fucos intellectualitatis exprimimus, et ex iis unde constat corpora profligari, animas animadvertimus coartari.
5.2.9
§ III. Cum materialibus minime, quibus ergo poenis afficiantur animae?-- Igitur quoniam corporalibus suppliciis animas puras coerceri posse non credimus, quibus poenis angi possit et debeat[ f., possent et debeant] attendamus. Superius ex Apostolo dixi spiritualibus spiritualia comparanda, et mirum valde est si tormentis tractabilibus intractabilis anima dicitur affligenda. Dicere tamen primitus esset de eo, qui, sicut Apostolus gentibus ait:« Qui dicimini praeputium ab ea quae vocatur circumcisio,» ab exteriori hoc mundo appellatur interior. Sicut enim in corpore meo, quod omnibus in promptu est, intrinsecus subjacet anima invisibilis, ita huic materiali creaturae, quae rationabilibus irrationabilibusque naturis conspicua est, altera subest machina, quae solis rationabilibus, et hoc immortalitate exutis, constat visibilis et pervia. Cujus statum ulla mens visibilium imaginibus occupata metiri non praevalet; animorum tantum oculis a saeculi pituita liberis adjacet.
5.2.10
363 Sicut nempe verbum spirituale dicimus, quod spiritu, lingua et dentibus efficitur, unde Apostolus:« Psallam, inquit, spiritu,» verbum etiam, ut sic dixerim, mentuale, quod sola cogitatione labiis tacentibus disponitur vel disseritur, verbum quin etiam intellectuale, quod sine interiori ulla ordinatione verborum purissima contemplatione tractatur, ita mundus iste, in quo degimus, visibilis et imaginarius dici potest, quia et obtutibus nostris substat, et oculis vacantibus ejus corporalitas menti retractabilis est. Ille autem interior tanto difficilius penetratur quanto corporibus, locis, ac temporibus nil ibidem continetur, nil agitur. Et quanto a nostro usu discrepat, qui vix uspiam intuitum mentis affigimus, nisi ad ista quae consuevimus, tanto ad illum interiorem pervidendum obnixius nebulas nostrae intentionis abrumpimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).