Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
De vita sua
sua 3.21.9
Choose a text
More by Guibertus S. Mariae de Novigento
—
10574 Devisu
3.21.1
LIBER TERTIUS Quomodo Galdricus episcopus Laudunensis excarnificatus fuerit; atque ecclesia ac universa pene civitas conflagrarit. CAPUT XX.
3.21.1
Abbas corpus S. Emundi curiositate ductus inspiciens, manuum contractione corripitur.-- Apud Anglos beatissimus martyr Eadmundus rex, sicut quondam et nunc quoque prodigiosus existit. Taceo de ejus corpore pigmentis non hominum, sed coelestibus hactenus incorrupto, in quo ac si 524 viventis unguium ac crinium excrementa miramur. Sed illud dicere est, quod in tanto miraculo positus a nemine patitur se videri. Abba ejus loci nostrorum temporum quidam per se scire voluit, utrum caput olim in passione decisum corpori foret, uti vulgabatur, unitum. Actis itaque cum suo capellano jejuniis detexit, aspexit quae praetulimus, carnibus nusquam flaccentibus, ac si dormientis omnia visus et tactus periculo addidicit, alter a capite, alter a pedibus utrum haberet attraxit, solidumque cognovit, sed mox utriusque manus perpetua imbecillitate contabuit.
3.21.2
Mira adhuc dicam. Capreolum in monasterio monachi a parvo nutrierant. Qui cum pecuali lascivia, hac illacque per aedificia, ipsamque ecclesiam oberraret, casu tibiam fregit. Cumque tribus claudicans pedibus pedentim quo poterat modo excursitans loci omnia peragraret, forte ingressus ecclesiam ad martyris feretrum ire contendit. Cui mox ut bestiali curiositate se subdidit, tibiae sanitatem recepit. Quid faciet pius martyr, si petatur fideliter in humana natura, qui liberalitatem ingenitam, et ut rectius dicam, serenitatem regiam sic ostendit in fera?
3.21.3
S. Vitonus ulceratas manus sanat monacho.-- Et Sanctus Witonus apud urbem Wintonium se in signis huc usque praebuit efficacem. Nam non ante multa tempora monachus utramque horribiliter exulceratus manum ut hac in parte esset elephantioso omni deterior, eo prorsus ad omnia erat destitutus officio. Cui sanctus, cum a suis absentatum vigiliis hac de causa nocte offendisset, apparuit, et generali cur abesset psallentio acquisivit. Illico ille torturam et purulentiam manuum occasionem absentiae sancto suggessit. Porrige, inquit, huc manus. Quibus exporrectis, sanctus utramque constrinxit et universam scabiosam illam cutem ab eo quasi chirothecas extraxit, et leviorem pueruli carne substituit.
3.21.4
Igne probantur reliquiae S. Arnulphi. Consobrinum Guiberti incolumitati restituunt.-- Brachium beati Arnulfi martyris in oppido, unde eram oriundus, habebatur, quod a quodam locis illis illatum cum oppidanos reddidisset ambiguos, ad probationem ignibus est injectum, sed exinde saltu subito est ereptum. Succiduo denique tempore, quidam consobrinus meus, de castri primoribus, gravissima est passione percussus. Cui brachium beati martyris cum fuisset ingestum, valitudo loco se mutans ad tactum ejus locum ferebatur in alium. Cumque vis illa diffugeret, et fugienti e vestigio sacri brachii tactus insisteret ad ultimum post aliquot in vultu membrisque discursus, in ipso juguli scapularumque confinio, tota morbi illius violentia evagans, sublata paululum in modum muris cute, pariter glomerata sine dolore delituit. Cujus rei causa quotannis omnes clericos, qui ejus festivitati intersunt, eo die, quoad vixit, lautissime pavit, ejusque posteri facere hodieque non desinunt. Quod brachium avi mei non uxor, sed familiaris quaedam ad tales femina satis solers ad saeculum opimo auro lapidibusque contexit.
3.21.5
Aliud Arnulphi miraculum.-- Gusia( Guise) hujus Laudunensis pagi castellum est, in quo beati Arnulfi itidem brachium esse dicitur. Quod fures cum direpto ecclesiae thesauro pariter diripere voluissent, jamque tenerent, de eorum sese manibus extorsit, nec uspiam ferri quivit. Hoc ipsi fures, cum residuis quae asportaverant deprehensi, hora ipsa, qua erant efferendi in furcas, confessi sunt. In auro, quo ipsum colitur brachium, locus est, qua nullo inclusorum artificio gemma ulla potuit cohiberi. Inserta enim nec mora laxabatur. Mutata cum opifice, et opifex ac opificium cassabatur.
3.21.6
B. Leodegarii meritis a febri levatur Guibertus.-- Leodegarium martyrem signis egregium, ad subventiones alacrem non nescimus. Ego enim adhuc pusio, optime tamen horum memor, sub matre agens diebus paschalibus febre quotidiana atrociter aestuabam. Sub oppido autem erat ecclesia sub nomine Sanctorum Leodegarii et Machuti, cui continuum olei lumen mater mea fide humili ministrabat. Cum ergo quidquid pene est victuum, fastidirem, evocatis ipsa duobus clericis, capellano suo, et magistro meo, sub eorum custodia eo me deferri praecipit. Juxta pravitatem vero veteris usus, ecclesia illa ad jus ejus pertinebat. Venientes illuc ergo clerici, stratum ante altare sibi et mihi nocte illa fieri impetrarunt. Ecce nocte media intra eamdem ecclesiam coepit terra quasi malleis concuti, aliquoties serae arcarum cum multo strepitu circumvelli, crepitus aliquando quasi virgarum super arcas audiri. Clerici vero a sonitu experrecti, coeperunt multum ne timor in deterius me verteret, formidare. Quid plura? eis mussitantibus subaudivi tamen, ex eorum contubernio, et lampadis praelucentis solatio, parce timui. In his noctem transiens, ita sospes ad matrem redii, ac si nihil incommodi pertulissem, et qui pridem lautissima horrueram, communem jam promptus ad cibum, non minor sum repertus ad pilam.
3.21.7
Rex Anglorum senior Guillelmus turrim in ecclesia magnifici Dionysii( cujus, quam futura plurima, si perficeretur ac persisteret, fuerat magnitudo) ex suis strui fecerat. Quod opus quoniam ab artificibus minus erat ordinate contextum, videbatur 525 in dies sui parturire ruinam. Cumque plurimum ab Ivone tunc temporis abbate et a monachis timeretur, ne veteri damnum basilicae novi operis ruina infligeret( erat autem ibi beati Eadmundi altare, et quorum nescio aliorum) talis visio sollicito abbati se intulit. Honestae multum habitudinis dominam in medio Beati Dionysii ecclesiae stantem videbat, quae sacerdotali more exorcismum aquae faciebat. Cumque abba feminae auctoritatem miraretur, quae insolita faceret, contemplabatur; quod post aquae benedictionem eam hac illacque dispergeret, postque dispersionem, qua disperserat, circumquaque signum crucis exprimeret. Nec mora temporis turris ruit, sed nullam ecclesiae partem, dum rueret, laesit. Illa enim Benedicta inter mulieres, cujus ventris benedictus est fructus, sua eam benedictione juxta abbatis visa munierat. Alias ergo ruens hominem subter ambulantem operuit. Cum itaque compertum esset omnibus virum lapidibus adopertum, humanitatis causa congeriem ab eo dimovere coeperunt. Tandem exhaustis caementi et saxorum montibus, pervenitur ad illum; quem, mirum dictu, sospitem, alacremque reperiunt ac si domi desedisset. Quadri nempe e regione alter alteri sese compaginantes, ipsi aediculam confecerunt. Non ergo ei sub diutina nescio quot dierum inibi mora fames, non metus, non insolentissimus excluso homini calcis odor offecit.
3.21.8
Excellentissimam igitur Mariam coelorum ac terrae patronam, cum Dionysio totius Franciae domino[ f., invocantes], libri ponamus clausulam.
3.21.9
FINIS .
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).