Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
De vita sua
sua 3.4.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10574 Devisu
3.4.1
LIBER TERTIUS Quomodo Galdricus episcopus Laudunensis excarnificatus fuerit; atque ecclesia ac universa pene civitas conflagrarit. CAPUT IV.
3.4.1
Biennio vacat sedes. Ad episcopatum tandem adlectus Galdricus in perniciem urbis ac provinciae.-- Hoc igitur sic mortuo, cum biennio vacasset Ecclesia, tandem electuri pontificem convenimus. Inter quos adfuit ipse idem Ingelrannus, qui et superiorem episcopum, cum eum rex pro suis levitatibus a pontificiis objurasset[ f., abjurasset], sua apud eumdem regem interpellatione crearat. Ad hoc plane nitebatur animus et sermo ejus ut qui eligeretur episcopus sibi esset obnoxius. Cui potissimum in efficiendo episcopo rex faveret et clerus, et ideo minus adversari auderet conjugio ejus. Ad excidium ergo urbis, et totius provinciae detrimentum,( 89) Gualdricum eligunt quemdam regis Anglorum referendarium, quem auro argentoque audierant opulentum.
3.4.2
Quidam ambiens episcopatum a Deo percutitur.-- Antequam electionem duo Ecclesiae archidiaconi per mutuas eligentium contentiones in cathedram fuerant evecti, Gualterius scilicet et Ebalus; sed apostolicae sedis judicio sunt ejecti. Gualterius enim non clericum, sed militarem se semper exhibuerat; alter mulierum incontinens erat. Quibus emissis tertius Ecclesiae candor se intrudere volens, curiam petiit, et, cum quasi pro altero se agere velle praetenderet, in se verbum de sacerdotio retorsit. Quid effluo? Multiplices regi paciscitur munerum copias, spes et promissa divitiarum tuberosus[ inflatus] amplectitur, sed non divitias. Reversus nempe domum praestolabatur ut sequenti Dominica a legatis regiis poneretur in cathedra. Et ecce Deus( qui talibus dolos praeponit, qui eos dum allevantur dejicit) lethali superbum morbo percutit, et mortuus eo die in ecclesia sistitur, in qua sibi cathedraticum a clero et populo accepturus videbatur. In qua depositus, ut mihi relatum est, mox crepuit, et ad medium usque chori foedi humoris exuberantia fluxit. Sed ad id unde excessimus revertamur.
3.4.3
Galdricum eligi in episcopum petit rex Anglorum, cui assensum praebuere omnes, praeter Anselmum.-- Spe igitur falsissima commodorum electus ille praedictus a clero, Ingelranno primum elaborante, et caeteris malo suo adnitentibus Rothomagi a rege Anglorum( 90) de curia contra canones expetitur. Qui nequaquam hujus electionis incertus, quod sub nullius ecclesiae titulo erat, nec quidpiam sacri ordinis praeter clericatum exceperat, factione egit, ut e vestigio subdiaconus fieret, et canonicam in Ecclesia Rothomagensi susciperet, cum hactenus sese omnino militariter habuisset. Cum igitur omnes assensum in ejus susceptione dedissent,( 91) solus magister Ansellus, vir totius Franciae, imo latini orbis lumen in liberalibus disciplinis, ac tranquillis moribus, ab ejus electione dissentit. Ipse plane certis auctoribus ejus noverat qualitatem, cum nos licet inviti prosequeremur ignotum. Eramus sane quibus displicebat, sed aliorum male timidi, qui nobis praeerant potentias sectabamur.
3.4.4
Adit papam Galdricus cum tribus abbatibus.-- Receptus itaque cum pompa vanissima veniens intra urbem, non multo post sollicitat nos, ut Romam secum pariter properemus. Abbatem siquidem Sancti Vincentii Adalberonem virum ex Suessionis oriundum, et bene litteratum( 92) cum abbate Ribodimontensi( vulgo Ribemot), et ipso non sine litteris, me quoque, qui junior et scientia et aetate fueram, datis expensis secum pariter conscivit ituros. Proficiscentes igitur et Lingonas attingentes, auditu comperimus Dominum Paschalem papam, jam dudum ab urbe digressum, illius dioeceseos finibus propinquare. In oppido illo diebus octo desedimus.
3.4.5
Cumque Divionem dominus papa venisset, clerici Laudunenses, quorum plurimam turbam praefatus secum electus adduxerat, obviam papae vadunt, cui in eodem castro constituto, de electi sui causa loquuntur. Spondet se papa, utpote multis referentibus jam rei gnarus, pro petentium voto cuncta facturum. Causa autem erat quia infra ordines erat electus, exceptis aliis capitulis, quibus ad aures papae a praefato Ansello fuerat jam notatus. At palatini papae videlicet necessarii, comperta hominis opulentia, aggratulari, virum ferre laudibus. Moris enim est, ut audito auri nomine mansuescant.
3.4.6
Summus pontifex discutit electionem Galdrici.-- Intra urbem itaque papa susceptus Lingoniam super electione nostra habuit postridie tractatum. Cumque electionis libellum coram ipso legissem, in quo vita ejus et mores satis superque ferebantur, abbatibus nobis qui aderamus, et presbyteris quibusdam Ecclesiae qui cum electo venerant, papa accitis, coepit ad nos concionari, materiam de electionis lectione recens lata sumens. Erat 499 autem conventus locuples insignium admodum personarum, Italicorum episcoporum, atque nostratium, sed et cardinalium, aliorumque litteratissimorum. Interrogat ergo papa primum cur elegeramus ignotum hominem. Ad quod cum nemo presbyterorum respondisset,( nam quidam elementa vix norant) ad abbates se vertit. Sedebam autem inter utrumque medius.
3.4.7
Invitus coram ipso sermonem habuit Guibertus.-- Utrique igitur ad illata tacentes, me, ut loquerer hinc et inde urgere coeperunt, qui meae timidus juventutis, et in tanto loco atque negotio temeritatis notam verens, vix os prae pudore aperire consensi. Fiebat autem res non materno sermone, sed litteris. Dixi ergo sub multa oris ac animi suffusione quae rogitantis sententiae congruerent. Sub dictionibus quidem compositis verba tepentia, sed non penitus a vero deviantia, hominem sane ex familiaritate nos et usu non nosse, sed ex benevolentia referentium probitates de eo aliquas accepisse. Quod cum prolato Evangelii testimonio:« Qui vidit, inquit, testimonium perhibuit,» cassare tentasset, et illud hoc non explicito objecisset quod etiam de curia electus esset, ego quidem mox inutili tergiversatione postposita, fassus me verbis ejus refragari non posse. Quod valde ipsi placuit. Erat enim minus quam suo competeret officio litteratus. Inde cum defensoriam circumlocutionem meam ad primam ipsius quaestionem parum ponderis habere sentirem, quamvis illi plurimum grata foret, ad necessitatem quae Ecclesiae imminebat, verba transtuli, et quia persona pontificatui apta non esset, ibidem compendiose subnexui.
3.4.8
Interrogat denique quos haberet ordines, quem subdiaconum fore respondi. Deinde quaerit in qua Ecclesia militaverat, in quo mentiri veritus haesi, sed a meis mihi coabbatibus suggestum est quod in Rothomagensi Ecclesia. Ubi tamen ex vero addidi, quia hoc nuper. Ad extremum infert an legitime esset progenitus. Dictum plane sibi fuerat quod esset naturalis. In quo capitulo cum plus quam in caeteris me constantius habuissem, praesertim cum super isto nullatenus dubitarem, dixit papa: Perhibetis testimonium super his? Cui inquam: De caeteris capitulis taceo, isti tamen fidenter astipulor quod neque sit nothus, neque spurius. Haec certe sic objecta dominus papa non aliter quam diximus retractavit. Causa autem ut haec seriatim ita objiceret, non impediendi eum fuit, sed quia Ansellus magister, qui eum his omnibus arcesserat, impresentiarum erat, ut quod scilicet clam dixerat, si forte in faciem ea homini illaturus insumeret.
3.4.9
Ipse vero Magister altiori intuitu ambitione palatinorum inspecta( non dico domini papae) clavam Herculi extorquere de manu difficile duxit. Domino ergo papa, et me, si dicere audeam, nugaciter, ipse scholasticus niti videns dominos in diversum contradicere supersedit. Omni igitur illico discussione sopita, electus ille ad medium deducitur, et ei a domino papa gratia pontificandi conceditur. Soluto itaque conventu, et papa egresso, ecce me cardinalium coetus aggreditur, multipliciter ardens et dicens mihi: Multum nobis placuerunt verba tua. Qui placor, Domine Deus meus tu scis, quia non tam de elegantia verborum meorum emergebat, quantum de spe optima denariorum extra.... bensium quibus ille suffarcinatus advenerat. Nam et ego et coabbas meus Sancti Vincentii Adalbero, monetae ejusdem ferebamus quisque nostrum vicenas libras, quibus tantus exspectantium hiatus forsitan oppletus est, et ideo adminiculari ei ejusque adminiculatores amabant.
3.4.10
Denique abscedentibus iis, cubicularius domini papae nomine Petrus, Cluniacensis monachus, qui ejus notitiam Rothomagi attigerat, cum a rege Anglorum hominem peteremus eumdem, his me verbis secreto aggreditur: Quoniam recepit dominus papa testimonium vestrum pro persona quam vultis, et vos gratanter audivit, debetis ammodo suggerere electo vestro ut imperio domini papae in cunctis obediat, et in tantum ei de suis obsequatur, ut vos denuo si opus fuerit, pro ipso et aliis libenter exaudiat. Ecce mel illitum per ora virosi poculi. Quid enim melius quam papae obtemperare praeceptis? quid pejus quam pro indulta Dei gratia hominibus pretio obsequi? Ego tamen talis negotii internuntius vehementer esse perhorrui.
3.4.11
Pronosticum de Galdrico.-- Igitur( 93) apud Sanctum Ruffum de Anione sacramento pontificali suscepto, pronosticum triste sibi Evangelii textus exhibuit. Fuit enim:« Tuam ipsius animam pertransivit gladius.» Certe Lingonis cum recepta papae gratia ad altare Mammetis martyris cum clericis, Te Deum laudamus canentibus processisset, evangelicum conjecturae causa textum ipse aperuit. Ubi versiculum qui primus occurreret sibi corripuit; scilicet:« Mulier, ecce filius tuus.» Quod ipse mox ubique multum jactantiose circumtulit. In verbo namque et habitu, mire instabilis, mire levis exstiterat. De rebus nempe militaribus, canibus et accipitribus loqui gratum habuerat, quod apud Anglos didicerat. Unde quodam tempore, cum quamdam dedicavisset ecclesiam, et ego cum quodam bonae indolis juvene clerico ei adequitaremus, rusticum 500 cum lancea reperit. Qua pontifex, tiara, quam inter sacra habuerat, habens in capite, mox sublata, equum calcaribus urgens, ac si aliquem percussurus intendit. Cui ego et clericus, ipse vulgariter,( 94) ego poetice:( 95) Non bene conveniunt, nec in una sede morantur, Cidaris et lancea.
3.4.12
Interea magnus ille census monetae Anglicae,( 96) Hanaporum, et Scutrarum, qui male coaluerat, brevi dilapidatus est. Certe audivi a praedicto magistro Ansello, qui cum eo jam episcopo ad Anglos revisendos profectus fuerat, cum illuc devenisset, tanta repetundorum hinc vasorum, illinc pecuniarum querimonia quorsumcunque vertebatur, emersit, ut a magistro subintelligeretur divitias, quas ostentaverat, aliis subduxisse, non bonis artibus acquisisse.

Intertext edge

Open linked passage

Note