Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
De vita sua
sua 3.8.11
Choose a text
More by Guibertus S. Mariae de Novigento
—
10574 Devisu
3.8.1
LIBER TERTIUS Quomodo Galdricus episcopus Laudunensis excarnificatus fuerit; atque ecclesia ac universa pene civitas conflagrarit. CAPUT VII.
3.8.1
Perversi civium Laudunensium mores exprimuntur.-- Igitur post aliquantum temporis, cum ob exposcendas pecunias a rege Anglorum, cui quondam servierat, amico sibi olim, profectus esset in Angliam, Galterus archidiaconus, et Guido cum proceribus urbis tale quid commentati sunt. Urbi illi tanta ab antiquo adversitas inoleverat ut neque Deus, neque Dominus quispiam inibi timeretur, sed ad posse, et libitum cujusque rapinis et caedibus respublica misceretur. Nam, ut a capite pestifero exordium sumam, si quando illuc regem venire contingeret, ipse qui sibi reverentiam exigere regio rigore debuerat, ipse in suis primum turpiter multabatur. Nempe cum equi ejus ad aquam seu mane seu vespere ducerentur, verberatis clienticulis equi abripiebantur. Ipsos etiam tantis addici constiterat vilipensionibus clericos, ut neque in personis, neque in rebus eorum parceretur eisdem, sed esset, uti legitur:« Sicut populus, sic sacerdos.» Sed quid de plebeis loquor? Nemo de agrariis ingrediebatur in urbem, nemo nisi tutissimo commeatu accedebat ad ipsam, qui non aut incarceratus ad redemptionem cogeretur, seu occasione objecta duceretur sine causa in causam.
3.8.2
Sub exemplo inferamus unum, quod si apud Barbaros aut Scythas fieret, certe eorum qui nullas habent leges profanissimum esset judicio. Cum Sabbato diversis e ruribus mercimonii gratia plebs agrestium illo venirent, civitatenses cypho aut scutella, aut quolibet alio modo legumen, aut triticum, seu quidpiam alicujus frugis foro quasi venale circumferebant, cumque rustico talia perquirenti emendum obtulissent, ille taxato pretio se pollicebatur empturum. Sequere, aiebat venditor, me in domum meam, ut ibi residuum frugis hujus, quam tibi vendo, videas, visumque suscipias. Sequebatur ille; sed cum pervenissent ad arcam, fidelis venditor elato et sustento arcae operculo, inclina, aiebat, caput tuum et ulnas in arcam, ut videas quod hoc totum non discrepet ab ea parte quam tibi in foro proposui. Cumque emptor subsiliens super arcae crepidinem de ventre penderet, capite ac humeris in unam procumbentibus arcam, bonus venditor a tergo positus, sublatis hominem incautum pedibus, repente trudebat in arcam, et dejecto super ruentem operculo, tuto servabat usque ad sui redemptionem ergastulo. Haec in urbe et is similia gerebantur. Furta, imo latrocinia per primores et primorum apparitores publice agebantur. Nulli noctibus procedenti securitas praebebatur, solum restabat aut distrahi, aut capi, aut caedi.
3.8.3
Communio quid.-- Quod considerantes clerus cum archidiaconis, ac proceres, et causas exigendi pecunias a populo aucupantes, dant eis per internuntios optionem, ut si pretia digna impenderent, communionis faciendae licentiam haberent Communio autem novum ac pessimum nomen sic se habet, ut( 100) capite censi omnes solitum servitutis debitum dominis semel in anno solvant, et si quid contra jura deliquerint, pensione legali emendent. Caeterae censuum exactiones, quae servis infligi solent, omnimodis vacent. Hac se redimendi populus occasione suscepta, maximos tot avarorum hiatibus obstruendis argenti aggeres obdiderunt. Qui tanto imbre fuso sereniores redditi, se fidem eis super isto negotio servaturos sacramentis praebitis firmaverunt.
3.8.4
In Galliam redit episcopus. Ipsum inter et archidiaconum simultates.-- Facta itaque inter clerum, proceres, et populum mutui adjutorii conjuratione, ab Anglis cum plurima copia remeavit episcopus, qui contra hujus auctores novitatis, motus aliquandiu sese ab urbe continuit. Tamen plenae laudis et gloriae inter ipsum et Galterum archidiaconum complicem suum obortae sunt simultates. Loquebatur archidiaconus super nece Gerardi valde indecentia de episcopo suo. Episcopus nescio quae cum caeteris super hac re agebat, hoc scio, quia mecum sic de eo querebatur. 504 Domine, inquiens, abba; si contigerit Galterum in quovis concilio aliquas adversum me motare accusationes, aequanimiterne feretis? Nonne ipse est, qui eo tempore, quo a vestris digressus monachis Flaviacum concessistis, vobis in promptu blandiebatur, clam moliebatur dissidium, palam vestris favoraliter adnitens partibus, et me contra vos latenter irritans? His me contra funestum hominem alliciebat sermonibus, ejusdem ponderosissimi reatus sibi conscius, et penes omnium judicia undecunque timidus ac suspectus.
3.8.5
Cum igitur in eos qui conjuraverant, et in auctores eorum inflexibili animadversione motum se diceret, voces tandem grandisonas oblata repente sedavit auri argentique congeries. Juravit itaque communionis illius se jura tenturum, eo quod apud Noviomagensem urbem( vulgo Noyon), et San- Quintinense oppidum( vulgo Saint- Quentin) ordine scripta exstiterant. Compulsus et rex est largitione plebeia idipsum jure jurando firmare. Deus meus, quis dicere queat quot susceptis populi muneribus, quot etiam post praebita sacramenta ad subvertendum quod juraverant, controversiae emerserunt, dum servos semel ab jugi exactione emancipatos, ad modum pristinum redigere quaerunt? Erat sane implacabilis invidentia episcopi, ac procerum in burgenses, et dum Northmannico, vel Anglico more Francicam non praevalet extrudere libertatem, languet pastor suae professionis immemor circa inexplebilem cupiditatem. Si quis popularium in causam ductus non divina sed placitatoria, ut sic dicam, conditione legibus fuisset addictus, hujus usque ad extremum substantia exhauriebatur.
3.8.6
Monetarum corruptio.-- Unde quia munerum susceptiones totius judicii sequi solet eversio, monetae percussores scientes si peccarent in officio suo, quod pecuniaria possent redemptione salvari, tanta eamdem falsitate corruperunt, ut per hoc ad extremam plurimi indigentiam ducerentur. Nam cum denarios ex aere vilissimo conficerent, quos in momento pravis quibusdam artibus, argento micantiores facerent vigiliis: proh dolor! fallebatur ineptum, et sua pretiosa ac vilia detrahentes, nonnisi impurissimam suscipiebant scoriam. Et domini episcopi super isto munerabatur patientia, per quod non modo intra provinciam Laudunensem, sed et longe lateque multorum accelerabatur miseria. Cumque suam ipse monetam per se male corruptam miserabiliter, et merito impotens, nec tenere, nec corrigere posset, Ambianenses obolos, corruptissimum etiam quiddam, in urbe aliquandiu cursuros instituit: quos quoque cum nullatenus cohibere valeret, sui tandem temporis percussuram erexit, cui pariter ad suae personae signum, ferulam pastoralem imprimi fecit Quae clam ab omnibus cum tanto cachinno spernebantur, ut impuriore moneta omnino minus appreciaretur.
3.8.7
Inde sentinae flagitiorum.-- Interea cum ad singulas quasque horum novorum numismatum promotiones ferebantur edicta, ne quis pessimas ipsius caraxaturas cavillaretur. Inde creberrimae populum impetendi occasiones, quasi qui calumniam intulissent instituto pontificis, inde largissimorum quaecunque fieri poterant, censuum extortiones. Ad hoc monachus quidam in omnimoda opinione turpissimus, nomine Theodoricus, a Tornaco, cujus erat indigena, infinitas, et a Flandriis deferebat argenti massas. Qui in falsissimam Lauduni redigens cuncta monetam, universam exinde respergebat circumquaque provinciam. Cujus xeniis detestabilibus divitum sibi concilians avaritiam, mendacium, perjurium, egestatemque inferens, veritate, justitia, opulentia destituebat patriam. Nulla hostilitas nullae praedae, nulla incendia hanc pejus laesere provinciam, cum vetustam ejus urbis monetam moenia haberent Romana gratissimam.
3.8.8
Dire episcopus Gerardo Ingelranni filio eruit oculos. A papa suspenditur ab officio; unde Romam proficiscitur.-- At quoniam: Arte superductum violat quandoque pudorem. Impietas contecta diu, nec clara recondi. Ut lux clara vitrum, sic penetrat faciem: quod obscure de Gerardo, et quasi non fecisset, fecerat de altero post aliquod tempus Gerardo, evidens suae crudelitatis dedit indicium. Erat siquidem is Gerardus major nescio, an decanus rusticorum ad se pertinentium, qui quia pronior erat ad Thomam, Ingelranni, de quo supra egimus, ut dicitur filium, virum omnium quos novimus hac aetate nequissimum, episcopus eum omnibus habebat infensum. Unde et eum corripiens, et intra episcopale palatium custodiae eum trudens, nocte per manus cujusdam sui Aethiopis, oculos ejus fecit evelli. Quo facto aperte ignominiae se addixit, quod de superiore Gerardo fecerat, refricavit, nec clerum, nec populum latuit, quod episcopos, presbyteros, atque clericos, a nece necisque judicio, seu truncatione membrorum Canon, ni fallor, Toletanus inhibuit, regem etiam ipse rumor offendit. Nescio praeterea an ad apostolicam sedem pervenerit, hoc scio tamen quod ab officio eum papa suspenderit, quod aestimo quia non ob aliam causam fecerit. Ad cumulum vero mali quamdam suspensus ecclesiam dedicavit. Romam ergo proficiscitur, cujus verbis et suasionibus dominus papa delinitur, et resumpta ad nos auctoritate 505 remittitur. Videns itaque Deus magistros et subditos facto et consensu pari communicare nequitia, jam non potuit sua continere judicia, permisit denique conceptas malignitates in propatulum devenire furorem, qui dum ex superbia praeceps agitur, Deo vindice, casu usquequaque horrendo confringitur.
3.8.9
Molitur Communionis abrogationem, die eadem qua Ascelinus regem prodiderat.-- Ad communionem itaque, quam juraverat, et regem praemiis jurare compulerat, destruendam, in supremo Quadragesimae sacrosanctis Dominicae passionis diebus, accitis proceribus, et quibusdam clericis, instare decreverat. Ad id pii officii regem evocaverat, et pridie Parasceves, Coena scilicet Dominica, regem et suum universum populum pejerare docuerat, cui se laqueo primus immerserat. Quo videlicet die Ascelinus episcopus praedecessor ejus regem suum, ut praedixi, prodiderat. Nam qua die gloriosissimum pontificalium officiorum chrisma videlicet consecrare debuerat, et a suis excessibus absolvere plebem, ea ne ingredi quidem visus est ecclesiam. Machinabatur cum lateralibus regis, ut communione destructa rex idem in priorem modum jura redigeret urbis. At burgenses de sua subversione verentes, quadringentas( utrum amplius nescio) libras regi ac regiis pollicentur. Contra episcopus proceres secum loqui cum rege sollicitat, spondentque pariter septingentas, rex Ludovicus Philippi filius.....[ f., persona] conspicuus, ut soli majestati regiae videretur idoneus, armis strenuus, pro negotio inertiae impatiens, animo sub adversis intrepidus, cum alias bonus esset, in hoc non aequissimus erat, quod vilibus et corruptis avaritia personis nimie aurem et animum dabat. Quod ad maximum sui detrimentum et vituperabilitatem, et multorum perniciem redundabat, quod hic et alias factum constat.
3.8.10
Igitur regius, ut dixi, appetitus ad potiora promissa deflectitur, eoque contra Deum sanciente omnia sacramenta sua, scilicet episcopi ac procerum, sine ulla honestatis ac sacrorum dierum respectione cassantur. Ea nocte rex propter injustissimam, quam populo incusserat turbam, cum foris haberet hospitium, dormire pertimuit extra episcopale palatium. Rex summo mane recesserat, et episcopi ad proceres sponsio facta fuerat, ut non vererentur de tantae pactione pecuniae, scientes se quidquid ipsi polliciti fuerant soluturum esse. Quod si, inquit, quod vobis spondeo, non fecero, tradite me redimendum carceri regio.
3.8.11
Dissoluta Communione in urbe perturbantur omnia. Burgenses episcopo violentas manus afferre statuunt.-- Ruptis igitur communitatis praedictae foederibus tantus furor, tantus stupor, burgensium corda corripuit ut omnes officiales officia sua desererent, et cerdonum ac sutorum tabernulae clauderentur, et scenae nec venale quidpiam a pandocibus et cauponibus sisteretur, apud quos nihil futurum residui dominis praedantibus speraretur. Nam protinus ab episcopo et proceribus universorum substantiae metiuntur, et quantum quisque sciri poterat dedisse ad instituendam communionem, tantumdem exigebatur impendere ad destituendam eamdem. Haec die Parasceves, quod interpretatur praeparatio, tractabantur, haec Sabbato Sacrosancto, in quibus Dominici corporis et sanguinis receptui, solis hinc homicidiis, illinc perjuriis animi aptabantur. Quid plura? Praesulis et procerum omnis his diebus vacabat intentio ad abradendas inferiorum substantias. At inferiorum non jam ira, sed rabies feraliter irritata, in mortem, imo necem episcopi et complicum ejus, dato invicem sacramento conspirat. Fuisse autem quadragenos qui juraverint, tradunt. Quod eorum molimen omnino tegi non valuit. Nam cum contigisset magistri Anselli notitiam, in ipsa sacri Sabbati jam vesperascente die, cubitum eunti episcopo mandavit, ne ad matutinas procederet vigilias, sciens se, si veniret, interficiendum. At ille typo nimio stupidus. Fi, inquit, ego ne talium manibus inteream? Quos quamvis ore despiceret, ad matutinos tamen surgere, et basilicam ingredi non praesumpsit.
3.8.12
Postridie cum ad processionem clerum suum ipse sequeretur, domesticos suos, et quosque milites spatas sub vestibus post se ferre praecepit. In qua processione cum parum quid tumultus, ut assolet in multitudine, suboriri coepisset, quidam de Burgensibus e crypta emergens, coeptum juratae interfectionis negotium aestimans alta voce coepit quasi pro signo inclamitare: Communiam, communiam ingeminans. Quod, quia festum erat, facile repressum est, suspicionem tamen diversae parti intulit. Acto itaque episcopus missarum officio, ex episcopalibus villis plurimo accito rusticorum agmine turres ecclesiae munit, curiamque suam asservari praecipit, cum ipsos quoque prope non minus pateretur infensos, utpote qui scirent denariorum aggeres, quos regi promiserat, ex suis ipsorum marsupiis hauriendos.
3.8.13
Statio apud S. Vincentium. Guiberti annona diripitur.-- Feria igitur secunda post Pascha procedere moris est clericos stationem facturos( 101) apud Sanctum Vincentium. Quoniam ergo hesterno praeventos se esse senserunt, hac die moliri decreverant, et fecissent, si cum episcopo omnes proceres esse sensissent. Nam unum e proceribus in suburbio repererunt, virum innocuum, qui consobrinam 506 meam adolescentulam quamdam, pudicae indolis feminam nuper acceperat. Sed ne alios cautiores redderent, aggredi noluerunt. Cum igitur jam tertium Paschae attigisset diem, eos quos ad sui tutelam turribus et curiae praeposuerat, et ex suo inibi victitare coegerat, securior factus sinit abire. Quarto die, quia annonam meam, et aliquos pariter petasones, quos( 102) vulgo bacones vocant, diripuerat per suum incendium, perrexi ad eum. Conventus a me ut tanta urbem procella eximeret, respondit: Quid putatis in sua turbulentia eos posse facere? si Joannes maurus meus ipsum, qui in eis est potior, naso detraheret, nullatenus grunnire praesumeret? Nam suam heri, quam appellabant communiam, eos, quoad viverem, abjurare coegi. Dixi, et multo hominem videns eversum supercilio, dicere supersedi? Antequam tamen ab urbe recederem, gravi ab invicem animadversione instabilitatis suae causa dissensimus. De instanti autem malo cum praemoneretur a multis, neminem dignabatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).