Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
Moralia in Genesin
Gene 11.8.7
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10576 Moinge
11.8.1
SEQUITUR CAPUT XXVII. CAPUT XXXV.
11.8.1
VERS. 1.-- Interea mentis certamina desipientem Deus alloquitur interius Jacob. Surge, et ascende Bethel et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. Quod est dicere: Erigere ab imis cogitatibus et usquequo fias domus Dei, quod est Bethel, provehere virtutibus, et fac 133 altare bonae voluntatis Deo, qui tibi inclaruit ut affectum carnalem effugeres, in quo piorum actuum sacrificia immoles. Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. Post altaris erectionem quam proposuerat, domum convocat, quia morum ac totius cogitationis dispersiones frenat. Abjicite, inquit, ea, quibus tanquam simulacris inserviebatis, vitia quae in medio vestri erant, Id est, thronum regni in vestra mente tenebant, et mundamini in conscientia, ac mutate operum integumenta. Surgite, ascendamus in Bethel, ut supra positum est. Dederunt ei deos alienos quos habebant, id est vitia obtulerunt rationi consumenda. Dederunt enim dicitur, non restiterunt; deos autem crimina dici, testis est psalmus. Si audieris, inquit, me non erit in te deus recens. Inaures autem deorum sunt obedientia, qua peccatis obtemperabatur. At ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem. Postquam Sichem, id est invidentiae laborem postponimus deos, id est crimina cum eorum inauribus, videlicet obeditionibus, subter amplitudinem fragrantiamque charitatis abscondimus; terebinthus enim lata et odorifera arbor est.
11.8.2
VERS. 5.-- Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi prosequi recedentes. Cum ad Deum proficiscimur sensus exteriores, quibus indita sunt livor et cupiditates, qui etiam in nostri circuitu quasi quaedam sunt positi civitates, Dei timore premuntur, nec audent vim inferre cum eorumdem desideria respuuntur. Venit ergo Jacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel; ipse et omnis populus cum eo. Luza dicitur amygdalum. Bethel domus Dei. Chanaan mutata. Jacob ad amygdalum venit, cum spiritus noster per passiones, et amaritudines corporales, ac si corticis ad internae dulcedinis nucleum pertingit; quod tamen in terra, id est in mente jam cultibili ac mutata fit, mutata videlicet ad hoc, ut fiat domus Dei. Et omnis populus cogitationum non jam contra eum, sed cum eo, in ejus scilicet adminiculo est. Altare ergo ibi aedificat, quia sanctae voluntatis in ipsius mutationis proposito statum fundat. Domum Dei appellat, quia piam affectionem solummodo aptam ad Deo manendum aestimat; ibi enim, id est per hanc inclaruit eidem Deus, cum carnalem timeret affectum.
11.8.3
VERS. 8.-- Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae, et sepulta ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci Quercus fletus. In hac ipsa piae intentionis temperie, moritur carnalis stimulus, qui quidem dulcedinem praefert more suggestionis, sed amaritudinem habet quam maximam in extremo per effectum criminis. Debora namque dicitur apis, unde Boetius: Habet hoc voluptas omnis, Stimulis agit furentes, Apiumque par volantum Ubi grata mella fudit, Fugit, et nimis tenaci Ferit icta corda morsu. Haec stimulatio nutrit Rebeccam, id est patientiam, quia talibus exercitata coalescit. Ad radices Bethel sepelitur, quia sub divino timore, qui radix domus Dei est, constabiliendae reconditur. Subter quercum ponitur, dum perpetua negligentia, et agresti quadam despicabilitate deprimitur. Talis arbor nusquam nisi a porcis petitur. Sed quia hanc solus poenitudinis debet dolor invisere, Quercum fletus placuit appellare.
11.8.4
VERS. 9, 10.-- Apparuit autem Deus iterum Jacob, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei, dicens: Non vocaberis ultra Jacob, et appellavit eum Israel. De Mesopotamia Syriae, id est de vocatione, quae nos ab imis elevat, et sublimibus infert, ab invidiae finibus habet spiritus noster reversionem, ubi iterum per gratiae amplificationem et per contemplationis illustrationem Deus sibi apparet, ut in prima apparitione corrigatur, in secunda quae amissa fuerat gratia reparetur. Non, inquit, ultra vitiorum luctaminibus jactaberis, quod est, Jacob vocaberis, sed Israel erit tibi nomen, id est virtutum potentia cum Deo principaberis. Ego Deus omnipotens, etc. Quod est dicere: Si omnipotentem me credis, ne diffidas gentes, et populos nationum ex te futuros. Gentes scilicet vitiorum, et populos sponte mentibus innascentes, quae tamen, quia omnipotens a te credor, superabis. Cresce ergo spei altitudine, sed prius multiplicare beneficiis. Reges enim rationabilium motuum de lumbis tuis egredientur, id est de tuarum insita origine voluptatum carnalitatem excedendo procedent, et terrenitatem tuam sicuti Abrahae et Isaac, id est rationi et aeternorum spei subjici debet, tibi subjiciam, et semini tuo, his scilicet qui te imitabuntur. Et recessit ab eo, eum scilicet proprio dimittendo arbitrio.
11.8.5
VERS. 14, 15.-- Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus, libans super eum libamina, et effundens oleum, vocansque nomen loci illius Bethel. Titulus lapideus erigitur in loco quo Deus apparuit, cum lumen humilitatis, qua nil est firmius, in mente, cui Deus ac si speciali loco suo infulgere consuevit, solidatur. Libamina et oleum hic fundimus, cum tali fundamento et orationes imponimus, et oleum divinae gratiae nobis infundi humilitatis ipsius merito obtinemus. 134 Unde sic vivere, domum profecto Dei esse censemus. Egressus autem, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam. Egredimur verno tempore, cum fines desideriorum carnis excedimus, divini spiritus nobis infuso calore. Ad terram quae ducit Ephratam venimus, dum ad soliditatem animi, qua ad frugiferam divinae venitur cognitionis, regionem pertingimus. In qua cum parturiret Rachel ob difficultatem partus periclitari coepit. Rachel parturit, cum ad veram, quae Deus est, frugem virtus contemplationis inhians, cum difficultate magna, et periculosa etiam aliquando defatigatione animi, visionis internae effectum assequi cupit. Sed obstetrix quae nostris solet obstare periculis, scilicet ratio, mentem ne timeat hortatur, quia ne a coepto refugiat, de aeterni fructus quasi de filii futura animum si perseveraverit possessione solatur.
11.8.6
VERS. 18.-- Egrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est filius doloris mei. Cum nos Deum contemplandi devotio urget, prae dolore, quia panem vitae mens attingere non praevalet, anima egreditur; necesse est enim ut animalis sensus a corde exuatur, et saeculi desideriis, in quantum praevalet, moriatur. Unde ab ipsa matre, scilicet charitate, quae inter virtutum, quibus insudat fetus ingemiscens parturit usque adhuc, tantae gravitudinis effectus, vocatur doloris filius, sed divinus intellectus, cujus tanquam veri patris sincero semine charitas impraegnatur, filium dexterae hunc appellat, quia quidquid sub ipso per charitatem geritur, dexterae aeterni regni militat. Mortua est Rachel et sepulta in via quae ducit Ephratam. Quia opus est, quantum ad saeculi ambitum spectat, mori animam, visioni Conditoris intentam, et sepeliri, id est abscondi a forensi strepitu, in Christo, qui est via; consepultis enim ei datur frugiferae regionis, ejus videlicet divinitatis, pascua. Ducunt autem ad hanc conformitatis ipsius vestigia, ubi proprie Bethel est, domus profecto Dei vera. Erexitque Jacob titulum lapideum super sepulcrum ejus: Hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem. Jacob titulum super sepulcrum Rachelis erigit, cum inter moriendum saeculo ipsa speculationis virtus, quam habet introrsum, etiam exterius claritatem humilitatis ostendit. Titulus autem a Graeco nomine dicitur, quod est titan, id est sol. Is titulus monumenti pertingit usque in praesentem diem, quia humilitas ista sempiternam meretur memoriam, quae in illa indefectiva die, quae Deus est, constat, cujus diffugit nemo praesentiam. Lapideus autem dicitur, ut soliditas, durabilitas, ejusdemque pondus notetur. Egressus inde fixit tabernaculum trans turrim gregis. Turris gregis excellentia est, indivisae et unanimis in Deum cogitationis. Egredimur vero inde, cum evicta passionum corporis quasi partus difficultate, progredimur trans turrim, gregis tabernaculum figere, id est ultra omnem imaginariam, et quasi gregariam vim, in ipsum Deum aciem spiritualis animi porrigere.
11.8.7
VERS. 22.-- Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui; quod illum minime latuit. Ruben dicitur videns in medio; Bala, inveterata. Cum in supernae visionis nobili illa regione moramur, rectitudo intelligentiae nostrae, quae nec ad dexteram, nec ad sinistram devians media tenet et providet, quae per Ruben signatur, a pio contuitu abit, et in aliqua veterum, id est temporalium rerum voluptate torpescit. Quae concubina patris dicitur, quia ipsius intellectus, qui rex et pater nobis est, auctoritas erga hanc adulterine nimis afficitur: qui tamen incursus Patrem minime latet, quia fluxus sui foeditas spiritui luce clarius patet, et tamen a dignae ultionis animadversione silet. Venit etiam Jacob ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbeae, haec est Hebron, in qua peregrinatus est, Abraham et Isaac. Spiritus noster ad Mambre civitatem Arbeae venit, cum ad divisionem, id est discretionem temporalitatis hujus, quae quaternitate signatur, quae revera maximi civitas munimenti est, accedit; et quidquid transitorium est amare, certam miseriam esse intelligit; Mambre enim divisiones; Arbeae, quatuor sonat; Hebron vero participatio tristitiae dicitur. In Hebron ergo peregrinatur Abraham et Isaac, quia ipse intellectus et spes interni gaudii quam habemus, dum proprii recolit incolatus aerumnam, quandiu in corpore agitur, nunquam non habitat tristitiae participationem.
11.8.8
VERS. 28, 29.-- Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. Consumptus aetate mortuus est, et appositus populo suo senex et plenus dierum. Per centum annos plenitudo virtutis exprimitur, per octogenarium, qui quaternarios praefert, temporalitas accipitur, quae in his qui coelesti laetitiae inhiantes sunt. Isaac centenarii quasi luminum perfectione transcenditur. Aetate Isaac consumitur, et moritur, cum carnis gaudio ad integrum demolito, spes omnis nostra quantum ad saeculum interimitur. Plenus dierum populo suo apponitur, cum plena mens virtutum luminibus, coelesti populo, specialiter suo conformatur. Et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui, intellectus videlicet et affectus, quae gignuntur ex mente tripudiis intenta coelestibus, postquam praeter Deum nil sapere, non aliunde affici gaudent, mentem ipsam, de qua prodeunt, a saeculi molestiis contutant intra se et abscondunt.
11.8.9
EXPLICIT LIBER OCTAVUS.

Intertext edge

Open linked passage

Note