Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
Moralia in Genesin
Gene 7
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10576 Moinge
7.1
INCIPIT LIBER QUINTUS MORALIUM IN GENESIM.
7.1
Scio quosdam non aequis oculis ea quae dictamus attendere, et de rerum novarum molitionibus coargutos, ad vitium quae pie gerimus intorquendo, nos etsi latenter tamen mordacibus susurris impetere. Novum plane est quod cudimus, in nullo dissoni a veteribus, aut fide, aut sensibus, quia secundum novi mandati charitatem agimus, et si ab aliquibus rodimur, cum his quos veteres et antiquos vocitant, aequanimiter rodi nos patimur. Idem profecto suis toleravere temporibus, unde et nos scientes juxta Apostolum eamdem passionum tolerantiam ei, quae in mundo est, nostrae fraternitati fieri, ex Deo tutiores coepta prosequimur.
7.1.1
INCIPIT LIBER QUINTUS MORALIUM IN GENESIM. CAPUT XV.
7.1.1
VERS. 1.-- Factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Postquam paterne internam familiam, cogitationes scilicet suas, non timore servili religiosus quisque regere coeperit, excelsus jure dicitur, qui ad bene agendum non terreno damno, aut commodo, aut etiam gehenna, sed coelesti praemio ducitur: isti ergo postquam temporalia, quae quatuor signantur regibus, contra quinque nostros sensus alios videlicet reges bellantia percusserit, et decimas, id est victoriae perfectionem regi pacis Melchisedech, non sibi attribuerit, huic, inquam, Patri vere excelso, per visionem, id est corde vigilanti, sed corpore a curis forensibus consopito inspirat Deus; Abram enim dicitur pater excelsus. Noli timere, inquit, quia tuus in omni ero tentatione protector, ne labaris, et magna merces in praemii largitione reponitur tibi.-- Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? Quid praemii mihi polliceris, qui causas praemiorum, bona scilicet opera negas mihi? Sancti viri quo magis se attendunt, eo se in suis actibus vilipendunt. Ego vadam absque liberis, id est nulla herili stabilitate mens mea consistit, sed servili evagatione discurrit, nec ad libertatem justitiae seu regni liberos procreat, sed ad jugum diaboli ac saeculi opera, quae sunt filii, servitura propagat.
7.1.2
VERS. 3.-- Filius procuratoris mei iste Damascus Eliezer haeres meus erit, vernaculus meus: mihi autem semen non dedisti. Procurator dicitur, quod porro curet, id est exterius, cum Domino attineat grandia quaeque curare interius, appetitus ergo carnis, qui exteriora procurat et filius ejus opus ejus est, qui haereditatem nostram, praemia scilicet quae meremur, asportat: illius opes assumptae per filium procuratoris, id est per opera appetitus fuerant, cui dictum est: Recepisti bona in vita tua; Damascus namque sanguinem bibens vel sanguinis oculus dicitur. Iste est quem Dominus sinistram vocat, a quo cavere jubetur dextera, qui bibit iniquitatem, id est sanguinem, quasi aquam, et oculum, id est intentionem, habet ad peccata proclivem: Eliezer autem Deus meus adjutor, non quod Damascus in adjutorio Altissimi commoretur, ut in anima salvetur, sed quod 64 Deum adjutorem in solis sibi corporalibus deprecetur, unde est: Oratio ejus fiat in peccatum, id est oret pro temporalibus solum. Et: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Vernaculus quippe est, non domum expetens manentem, sed quantulamcunque temporaliter mercedem, nec Dominum, sed Domini munusculum amat; mihi autem non dedisti semen, quia, carnali meo appetitu terram lambente, dignam aeterna mercede in me non reperio actionem.
7.1.3
VERS. 4, 5.-- Non erit, inquit Dominus, hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis haeredem. Eduxitque eum foras et ait illi: Suscipe coelum et numera stellas, si potes. Sic erit semen tuum. Per uterum secretiorem nostri interioris hominis partem, rationalitatem debemus accipere, quam provocat David: Omnia, ait, interiora mea, benedicite Domino; et alibi: In vita sua projecit intima sua. Qui ergo non de sensualitate vaga, sed de interiori ac superiori nostra essentia intellectualiter emittitur actus, is est haeres noster, si volumus, quia ad ipsum qui origo ipsius est, quodammodo boni, si caste fiat, spectat retributio boni; is enim fructus post mortem restat: educit nos Deus foras, cum speculando facit nos carnis excedere angustias: suscipimus coelum, cum etsi non pervidemus, aliquantisper tamen scintillamus in Deum: stellas attendimus, cum in ipso positas innumerabilium sanctorum retributiones pensamus. Coelum autem vocari Deum creber in psalmis usus est, ut est: Coelum coeli Domino. In hoc itaque nostra fixa sunt praemia, quae etsi a nobis procul inde jacentibus putantur, forsitan minima, uti parvissima creduntur, cum maxima sint sidera, nec numerari, nec comprehendi valent quam sint praecipua: sic erit semen tuum, id est: Etsi videas ad plenum quantum labores, videre nullo modo poteris in praesenti quid in futuro recipies. Et ut certo haec teneas, recole quia-- ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam. Ur ignis, Chaldei quasi ubera, quasi feri, quasi daemones. De igne igitur, id est aestu libidinum, quibus rex Babylonis nostrum contra se decoquebat rigorem, primum quasi ubera suggestionis, demum feritatem delectationis, ad ultimum quasi, id est vere daemonicam rabiem operis et consuetudinis inferens, nos Deus eruit, et terram, terrenam scilicet voluntatem nobis excolendam evangelico aratro injunxit, et ut cum mitibus in futuro impassibilem eam possideremus sperare etiam jussit.
7.1.4
VERS. 8.-- At ille: Domine Deus, unae scire possum quod possessurus sim eam? Hoc est: Unde spem nunc habere queam quod cum mitibus possideam in futuro terram?-- Et Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa, haec divisit per medium, et utrasque partes altrinsecus, et contra se posuit: aves autem non divisit. Per vaccam, quae grave est animal, sensualitas, quae aggravata nunquam aut vix levatur ab imis; per capram, quae arduorum est appetens et perspicax atque calidae naturae, quod secundum physicam sapientibus attinet intellectualitas; per arietem, qui cervicosum est animal, imaginatio carnalis accipitur, quia cornibus superbiae spiritui reluctatur; potest et per arietem ratio, quae dux est et praevia nostri, per vaccam voluntas, quae inter rationem posita et appetitum carnis, nisi ratione frenetur, seductibilis admodum vaccae est: per capram obscenum animal appetitus nequam; haec et in bonum et in malum ferri queunt, quia et ratio spiritualis contra humanam dividitur, et appetitus ac voluntas boni contra mala feruntur. Quid autem inter voluntatem et affectum distet, in tractatu secundo diximus. Trium autem annorum esse jubentur, ut Trinitatis amore imbuantur, aut oratione atque operatione, et tertia, quae duo ista instruat, lectione perfecte firmentur. Per turturem, qui egregius magis est, Dei dilectio, quae contemplativos facit. Per columbam, quae gregaria est, dilectio proximi, quae et activos nutrit. Natura igitur nostra, peccandi necessitate corrupta, adversum se necessario in tribus praedictis dividitur, virtutes vero hae et in se naturaliter eaedem sunt, et nos etiam uniunt; caro enim concupiscit in spiritum, et spiritus in carnem: Spiritus autem Dei, qui amor est, et in se indisjunctus est nosque sibi subjungit.
7.1.5
VERS. 11.-- Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Daemones qui, quia in alta superbiendo feruntur, volucres vocantur, consternantur super mortificatione nostra, quae nunquam melius fit quam divisione illa, nec tamen irritare desinunt, sed Abram abigente diffugiunt. Sed notandum in praemissis verbis quod dicitur, sume mihi. Qui in suis sive externis seu internis motibus laxus et fluidus est, hos opus est sumat, id est correctos potestate contineat, sed non pro favore vulgi, at Deo, id est ad honorem Dei. Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Sol occumbit, cum justitiae fervor in corde sanctorum ad tempus, Deo dispensante, tepescit: sopor super cos irruit, cum inopinata repente segnities animi oculos a sui ipsius providentia aliquantisper occludit: 65 horror magnus et tenebrosus invadit, cum comes inertiae tentationis insolentia statum cordis concutit, et quadam caligine consilii pene lumen exstinguit, quia quorsum divertere debeat non invenit, et dicitur ei:
7.1.6
VERS. 13, 14.-- Scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti quadringentis annis. Verumtamen gentem cui servituri sunt ego judicabo, et post haec egredientur cum magna substantia. Scintilla igitur rationis coelitus illustratae suggerit, quod bona sua opera extraneum quid, et valde peregrinum passura sint in colluctationum molestiis, dum accedenti ad Deo serviendum cor ad tentationem parandum est, et eorum in futuro differri mercedem; porta enim ferrea duxit Petrum ad civitatem: in terra itaque non sua ferant, ut in terra sua duplicia possideant. Subjicimur hic servituti, dum corpori nostro velimus nolimus sumus tributarii, et constringimur necessitate peccandi, affligimur quadringentis annis, omni excursu scilicet praesentis temporis, quod constat quatuor quaternitatibus nobis; quatuor enim venti, quatuor climata, quatuor elementa, quatuor etiam motus, de quibus saepe agimus, insunt homini: attamen gentem, cujus jugo deprimimur, id est vitia, Deus judicat, dum potenti ea in nobis ratione discernit et temperat: sed dum aequanimiter aliquandiu patimur, cum magnis patientiae copiis quasi aurum de camino ad coronam egredimur.
7.1.7
VERS. 15, 16.-- Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus. At antequam egrediamur, ad patres nostros imus, dum eorum quorum miramur exempla praeisse, conferimus nos merito, et in pace vitiorum jam statuti, et praesumptione juvenili deposita, nostram humiliter vetustatem confessi sepelimur, a saecularium scilicet turbidine negotiorum intra mentis antra recondimur. Egredimur corporis morte ad praemia, sed huc, id est ad terram, quae promittitur possidenda, revertimur generatione quarta, quod est resurrectione ultima; primo namque generamur ex carne, secundo ex baptismate, tertio transitu ad requiem animae, quarto corporis resurrectione: sed si animabus primam stolam jam habentibus differtur altera, patienter sustineant, scientes nondum completas Amorrhaeorum, id est amaricantium suis nequitiis Deum iniquitates, et hi bonis, quorum numerus exspectatur, ita necessarii sunt, ut ignis auro, et purgatis ad plenum per ipsos justis sistentur puniendi judicio.
7.1.8
VERS. 18, 19, 20, 21.-- In die illo pepigit Dominus cum Abram foedus, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphratem, Cinaeos, et Cenezaeos, Cedmonaeos, Hethaeos, et Pherezaeos, Raphaim quoque et Amorrhaeos, et Chananaeos, Gergesaeos, et Jebusaeos. Cum sol igitur divinae, ut diximus, compunctioni ad horam abesset, apparet clibanus fumans, id est aestus interior tentationis aciem mentis obnubilans, et lampas ignis transiens, divinae videlicet rationis radius, sed transeunter illustrans, et divisionem inter lucem et tenebras subtiliter docens, et ad tempus deserendo quod ex se sit homo salubriter intimans; in hoc die, in hac scilicet lampadis luce foedus Deus nobiscum paciscitur, dum ex sui perseverantia amoris spem nobis in conflictu victoriae aspirando pollicetur: semini nostro, non nobis utique sterilibus daturum hanc terram, hos profecto quos patimur terrenos motus, id est propter bona nostra opera senos nobis subditurum, a fluvio Aegypti, quod est scientia, qua res Aegyptias, saeculares videlicet, discutere novimus, incipient, et ad fluvium magnum Euphratem, sapientiam scilicet, qua divina contemplamur inducens, qui interpretatur crescens, nam de speculatione proficit in rem: motus autem decem inseruntur, per hunc numerum summam universalem figurando vitiorum. Cum ei dicuntur possidentes ad caput malorum avaritiam pertinet, Cenezaei, Zelotypi, et hoc ad filiam ejus invidiam: Cedmon, antiqua tristitia; haec enim duo sunt quae antiquum in primis parentibus nobis inflixere moerorem; invidentia nempe diaboli per avaritiam ruerunt: Hethaei stupentes; sequitur enim haec reprobi sensus stoliditas: Pherezaei, superantes, vel disseminati, scilicet turpes ubique jam motus, et illiciti: Raphaim, gigantes; haec est superbia, cum de criminum quasi prosperis eventibus crescit peccatoribus audacia: Amorrhaei amaricantes, nam talibus amaricatur Deus; Chananaei, erubescentes, vel negotiatores; nam his imbuti erubescunt de poenitentia cogitare, utpote quibus in exercendis vitiis diabolus dignoscitur otia negare; negotium enim dicitur, quia neget otium: Gergesaei, colonum ejicientes, seipsos sane primum, et ideo alios ab inhabitatione superna ad quam vocati sunt ejicientes: Jebusaei ergo ad ultimum dicuntur calcati, in illo videlicet lacu, qui calcabitur juxta Apocalypsim extra civitatem, ubi passuri sunt aeternae damnationis pressuram.
7.2.1
INCIPIT LIBER QUINTUS MORALIUM IN GENESIM. CAPUT XVI.
7.2.1
VERS. 1, 2.-- Igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos, sed habens ancillam Aegyptiam, nomine Agar, dixit marito sub: Ecce conclusit me Dominus, ne parerem, ingredere ad ancillam meam, si forte ex illa suscipiam liberos. Duas esse in homine voluntates, unam carnalem, spiritualem 66 alteram, experto novimus. Sarai autem dicitur princeps mea, et voluntas nostra, si reginae innitatur rationi, princeps ejus efficitur; haec ergo juncta Abram, id est spiritui, et coelesti fecundata semine, dignos libertate, utpote quos veritas liberavit, liberos procreat; sed animo in fervore tentationum a dulcedine superni peregrinante affectus, torpida jam voluntas dum videt ad votum sibi divina non suppetere, quodammodo sic loquitur rationi suae: Deus, inquit, munus gratiae ad bene agendum mihi subtraxit, et dum ad spiritualia non praevaleam, quae ratio est ut a saeculari etiam honesta aliqua actione cessare debeam: si itaque interna non potes, quia non vult Deus, saltem utile aliquid exterius administra, unde juvetur proximus, ne a fructu inveniaris omnino vacuus. Haec est Aegyptia ancilla, saecularis utique cura, quae Agar dicitur, id est advena, quae non in sanctis mentibus indigena est, sed adventitia, procaciter se ingerens, non grate suscepta.
7.2.2
VERS. 3.-- Cumque illi acquiesceret deprecanti, tulit Agar Aegyptiam ancillam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. Qui ingressus est ad eam: at illa concepisse se videns, despexit dominam suam. Multi cum ea quae praetulimus sibi dicunt gratantius se divinis officiis instituros inter agendas saeculi res sibi ipsis promittunt: post decem ergo annos accipitur Agar, quia, transgresso divinae legis imperio, postquam in terra Chanaan, in soliditate videlicet morum mutationis conversari devoverant, totae rationis vires in ingressu ancillae, id est in experientia mundialis concupiscentiae sese debilitant; Chanaan enim mutatum sonat, et terram, quia stabile elementum est, pro soliditate poni constat: quasi uxor ergo asciscitur, dum menti tenaciter agglutinatur, ast ubi aliqua cupiditate fetatur, quia utrumque fieri non potest, et Deo servire, et saeculo incumbere, voluntas spiritualis a carnali primo contemnitur.
7.2.3
VERS. 5, 6.-- Inique, ait Sarai ad Abram, agis contra me: Ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. Cui Abram: Ecce, ait, ancilla tua, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai fugam iniit. Ac si pia voluntas proprii meticulosa lapsus rationi inferat, iniquitatis coargui debes, quae ancillam, quae meo suberat imperio, quasi quemdam intra sinum sub te ambiendam cohibendamque susceperis, ut sic curaret forastica, quatenus intro non mindereris, et modo ab ea contemptui me haberi non sine probro tuo pateris. Judicet Dominus, id est discernat, quod est, discernere te faciat, quod mihi potius quam illi te inhaerere convenerat. Et ratio si tua, ut asseris, ancilla erat, eam mihi ingerere non debueras; ancillatui ergo eam tuo subjice, et si rationis uti libet imperio, ipsa uti ancilla utere: affligit itaque eam Sarai, quae dicitur ideo princeps mea quia principium sumit omnis vigor rationis ab ipsa, quia crebris restrictionibus, et timoris Dei objectu coangustat, sed illa fugam init, quia sub auctoritate magistrae tam potentis timendo a petulantia se contrahit.
7.2.4
VERS. 7, 8, 9.-- Cumque invenisset illam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, quae est in deserto in via Sur, dixit ad illam: Agar, ancilla Sarai, unde venis, et quo vadis? A facie Sarai dominae meae ego fugio. Revertere, ait, ad dominam tuam, et humiliare sub manu ipsius. Angelus Domini, aut divina inspiratio est, aut divini monitio eloquii, quae nos inveniunt, cum nos in nostra nequitia, cum non quaeruntur a nobis, deprehendunt. Juxta fontem autem aquae sumus, dum illi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae ac scientiae, inhaerere appetimus; qui fons in solitudine reperitur, quia divinae profunditas intelligentiae, non nisi ab his qui de evagatione forastica redierint ad cor, attingitur: sed solitudo in deserto habetur, quia, nonnisi cupiditatibus saeculi ad plenum desertis, haec mentis quies et unitas perfecte sentitur; et hoc in via Sur: Sur interpretatur nigredo, vel angustia, vel fortitudo: per nigredinem cognitio peccati, comae enim sponsae nigrae quasi corvus; per angustiam commissorum poenitudo, et deinde contra adversorum molestias sequitur fortitudo. Dicit ergo Agar, quae jam hic interpretaris conversa, et Sarai jam nosceris principis ancilla, attende quantum differat inter id unde venis, saecularem scilicet excursum, et illud ad quod modo tendis, divini praesidii confugium: a facie, inquit, id est a consideratione spiritualis voluntatis mihi praesidentis, et divina mihi judicia opponentis pertimesco. Revertere, ait, ad illam, id est a qua immaturo adhuc timore diffugis, ad ejus exsequenda et amanda praecepta convertere, et operibus ejus in nullo suggruniens humiliter quasi manui ejus subdita pare.
7.2.5
VERS. 10, 11, 12.-- Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. Concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. Hic erit ferus homo, manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione cunctorum fratrum suorum figet tabernacula. Si aerumnae, et conceptus juxta quod Evae dictum est, tibi me permittente multiplicantur, ne extimescas, quia accedentibus ad Deum innumerabiles tentationum motus, quae sunt semina carnis, exsurgunt: concepisti ego spem quarumlibet cupiditatum, sed tibi per confessionem est pariendum, nomenque filii hujus, id est discretio boni primi hujus, quod est poenitentia, Ismael, id est auditio Dei vocatur, eo 67 quod audierit, id est audiri fecerit, quod non est aliud quam intelligi afflictionem tuam, supernae scilicet indignationis incussum tibi a spirituali voluntate terrorem. Hic, inquit, primus conversionis tuae status, homo quidem erit propter assiduos carnalium tentationum impulsus, sed ferus propter viriles earumdem non feminea lentitudine, sed regia quadam auctoritate repulsus, manus ejus, potentia utique contra omnes animi, vel carnis assultus, et omnium rursus eorum in eumdem dirigetur incursus; et tabernacula, id est quemdam militiae devotionem e regione fratrum suorum, motuum videlicet animalium ex eodem mentis gradu, qui vocatur appetitus secum progenitorum; ex hoc enim et bene et male appetimus: figet, scilicet fixa indictione proponet, ut sicut desiderium corporis militat adversus spiritum, sic spiritus super equitare contendit idipsum.
7.2.6
VERS. 13, 14.-- Vocavit autem Agar nomen Domini, qui loquebatur ad eam: Tu Deus, qui vidisti me. Profecto hic vidi posteriora videntis me. Propterea appellavit puteum illum: Puteum viventis, et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. Nomen Dei vocare est, secundum id quod introrsum discretionem nobis dando loquitur, de ejus benignitate qua nos videt, quia profecto nostrum in quo eramus errorem nobis insinuat, congrua gratiarum actione aestimare: anteriora Dei, visio gloriae ejus est: In reliquiis enim tuis, ait psalmus, praeparabis vultus eorum: posteriora, aeterna damnatio; percussit namque inimicos suos in posteriora( Psal. LXXVII, 66). Hic ergo, id est in nostri cognitione, videmus, scilicet intelligimus, quam triste est quempiam poni dorsum, amittere utique Dei vultum, cum tam malum sit vivere quemlibet absque Dei et sui ipsius respectu secundum pravum animum suum. Puteus autem est profunda vitae nostrae, et instantis et praeteritae consideratio, de qua saepissime hauritur dulcissimae compunctionis inundatio: hunc igitur appellamus, quod est animadvertendo discernimus quamdam vitalis intellectus originem, quo et nos ipsos cognoscimus, eumque a quo cognoscimur; haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te, inquit. Cades interpretatur mutata, vel sancta; Barad benedictio; dum namque hinc ad morum veterum mutationem per quam attingamus sanctitatem exercemur, et illinc ad consequendam regni superni benedictionem porrigimur, quasi in quodam meditullio positi hac illacque distrahimur, et neutrum adhuc perfecte apprehendimus: ex hoc autem puteo vires sumimus, unde ad utrumque tendamus: dicitur etiam Barad verius translatum, grando: quod innuit conscientiae concussionem, quia mens hinc quidem per mutationem, sanctitatemque quasi defenditur, sed per frequentem peccatorum, et humanitatis incursionem accusata, ac si quodam hinc inde cogitationum juxta Apostolum accusantium, aut etiam defendentium grandine molestatur.
7.2.7
VERS. 16.-- Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem. Octonarius ex quaternariis constans refertur ad temporalia, quorum patimur in nostris initiis appetitum: senarius ad bonorum operum quae agere desideramus profectum; etsi enim bene exterius agere videmur, tamen plerumque graviter intro cupiditatum stimulis compungimur. Ismaelem tunc parimus, quando audiente, id est intelligere nos faciente ineptiam nostram Deo, ad confessionem peccati perducimus fluxum carnalis affectus.
7.3.1
INCIPIT LIBER QUINTUS MORALIUM IN GENESIM. CAPUT XVII. Totum caput promiscue explicatur.
7.3.1
Quae sequuntur a multis etiam tropologice sunt tractata doctoribus, et sunt quae per se satis eluceant, sparsim ergo minus patentia usque ad eum locum, ubi, Apparuit Abrahae Dominus in convalle Mambre, sunt discutienda succinctius.
7.3.2
VERS. 1.-- Nonaginta novem annorum esse coeperat, cum ei nomen Deus immutat, quia ad centenarium divinae contemplationis, qui transfertur in dexteram, necdum homo interior pervenerat, qui cum pater excelsus, quod est Abram, propter quasdam extrinsecas continentias, quas attigerat, sibi videretur. Ambula coram me, et esto perfectus, ei dicitur, ut non tam coram hominibus quam in interiori, quod est coram Deo proficere, et perfici studeas. Cadit ad haec Abram in faciem, quia qui se meriti putabat habere celsitudinem, de interna illico indignitate reprehensus suam erubescit foeditatem, quod est in Scripturis cadere in faciem. Ego, inquit, sum, id est, essentialiter immutabilis, et inde pactum meum tecum, si fortis et substantivus contra intima vitia sis: non ergo te frustra jam glorieris excelsum, sed patrem multarum procul dubio gentium scias te constitutum, ut paterna dispensatione regere noveris intestinae insolentiae populum. Ponam te in gentibus, quia quo magis proveheris, tanto majores patieris strepitus, sed ad hos deprimendos reges, id est motus potentes rationis, qui haec contineant ex te egredientur. Ero Deus seminis tui post te, provisor scilicet tui operis et remunerator, cum temporaliter esse desieris.
7.3.3
VERS. 12.-- Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Ille sane qui ex quatuor elementis constans, corpus proprium superaverit, et temporalia haec totidem disterminata nominibus virtutum, ac si dierum luce mutaverit, is, inquam, a pravarum admistionum incursibus usquequaque purgabitur. Nota discretionem Apostoli inter 68 concisionem, et circumcisionem, nec illud excedat feminas Pharaonem jussisse servari, et masculos interfici, hic de feminis taceri, masculos circumcidi: et qui non fuerit de stirpe nostra jubetur circumcidi, quia sunt virtutes, ut ita dicam, plusquam naturales, ut sunt virginitas et voluntaria mendicitas, quarum prima adeo excellit, ut in carne praeter carnem vivere ut vere angelica dicta sit: horum in superfluis praeputia circumquaque caeduntur; Justitiae enim nostrae quasi pannus menstruatae in conspectu tuo, dicit Isaias. In carne autem nostra hoc foedus aeternum est, quia in carnali nostro affectu, qui superius terra peregrinationis, et Chanaan, quod a statu recto per eum evagamur, et mutabilitati subjicimur, appellatur: tenor continentiae, qua Deo connectimur, necesse observetur.
7.3.4
VERS. 14.-- Masculus, cujus caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo. Quod est dicere: Fortis animus, nec feminea mollitie degener, qui carnales affectus non absciderit, ex nimia suborientium vulgaritate desideriorum, et propria animalitate peribit. Sarai autem, id est voluntatem spiritui ac si marito annexam conjugem, non vocabis specialiter extrinseci tui actus, quo excelsus tibi videris, et quem pro saeculi honestate exerces, principem meam, sed generaliter et absolute principem, totius scilicet piae actionis magis tamen interioris quam exterioris ducem; proprie enim sibi principatur, quisquis bona non pro Deo, sed proaliquo suo honore operans se cohibere videtur. Ex hoc spiritus et voluntatis conjugio Isaac, spes videlicet superni gaudii nascitur, cui coelestis multiplicationis illapsu benedicitur.-- Ridet in corde suo Abraham, et in faciem cadit, quia quo magis spiritualiter imbuitur, eo magis de interna sua eruditione gratulatur, et gratulans humiliatur: Putasne, inquit, centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Quod est recto ordine dicere: An sperabile mihi esse poterit quod voluntas, etsi adhuc in nonagenario posita, denarium perfectionis minus habet: velle enim sibi adjacet, perficere autem non invenit, ad effectum desiderii ac si ad partum perveniat, et spiritus qui summam jam contemplationis attigit.
7.3.5
VERS. 18.-- Utinam Ismael vivat coram te. Sed quid de virtutum excellentia loquor qui Ismaelem, id est affectum carnalem sibimetipsi non Deo obedire volentem, mori inter vitia adhuc vereor.-- Sara, ait Deus, pariet tibi filium, et constituam pactum meum illi in foedus aeternum. Non solum non morietur Ismael concupiscentiis assentiendo, sed Sara, voluntas scilicet ipsa interius exteriusque jam principans, ex puritate conscientiae spei gaudiosae fructum concipiet, ex quo amoris aeterni soliditatem mens ipsa suscipiet.-- Super Ismael quoque, quem tu tentationum molibus obrui trepidas, exaudieris: duodecim duces generabit, fidem scilicet Trinitatis cum evangelici sermonis custodia ducatui suo interiori efficacia procreabit; quatuor enim ter, et tria quater duodecim faciunt: et fides in ternario, mortua est sine operibus, id est sine evangeliorum, seu quatuor virtutum principalium quaternario: duodecim duces generat, si apostolicam doctrinam affectus praecordialiter concipit et affectat.-- Pactum meum erit ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. Ad Isaac pactum stabilitur, cum spei nostrae ad amoris incentivum aeterna Deus praemia pollicetur: quem Sara tempore isto in anno altero parit, dum voluntas hac ipsa animi temperie, cum scilicet Deus secum rationis illustratione loquitur, et in anno, non modo isto, ubi adhuc decertatur cum vitiis per plenitudinem luminosae actionis, sed in altero, ubi neque strepitibus consopitis perficitur annualis solemnitas sperandarum aeternae beatitudinum contemplationis, spem prosequitur usque ad exhibitionem et efficientiam digni et idonei operis; non enim est dicenda spes, si hanc ulla non commendat vivae exsecutionis res.
7.3.6
VERS. 22.-- Finito sermone ascendit Deus ad Abraham, cum interdum sese dispensatorie subtrahendo ostendit humano spiritui nequaquam suo subesse arbitrio divinae aspirationis gratiam, sed de supernis a Patre luminum hanc petendam.-- Nonaginta ergo annorum et novem Abraham circumciditur, dum ad dexteram divinae visionis, et gloriae etiam in praesenti praegustandam quae praelibatio quaedam futuri denarii est, oculus spiritus expurgatur. Centenarius namque, ut dictum est, transit in dexteram, quam hic assequimur aliquando speculante beatitudinis nostrae Deum summam. Ismael quatuordecim annorum circumcisus dicitur, quia carnalis affectus per decalogi observantiam, et Evangeliorum custodiam ad puritatis virtutem adducitur.
7.3.7
VERS. 26, 27. In ipso die mares omnes domus ejus circumciduntur, quia in eadem quae haec Deus menti ratiocinando loquitur aspiratione, quidquid virtutis interius est, quas palmes, qui fert fructum, ut magis afferat, sedula eget emundatione; alienigenae, et hi qui non sunt de nostra stirpe, eadem exponuntur sententia, quod praemisimus supra, de reliquis tractabimus infra.
7.4.1
INCIPIT LIBER QUINTUS MORALIUM IN GENESIM. CAPUT XVIII.
7.4.1
VERS. 1, 2.-- Apparuit autem Dominus Abraham in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui, in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Postquam Abraham, id est pater videns populum, discernens scilicet turbas cogitationum, Ismael, id est sibi non Deo obedientem, circumcidit affectum. Ismael enim dicitur obediens sibi, et vernaculos ingenita sibi naturaliter bona, et emptitios, labore quolibet acquiquisita, et alienigenas, vitia 69 undecunque contigua, illa examinans, ista prorsus abscidens, apparet ei Dominus in convalli Manbre. Convallis humilitas est: Manbre divisiones, vel perspicua sonat; in humilitate enim constituti perspicaciter dividimus, id est discernimus, et quid sumus et quid agere debeamus. Tabernaculum autem est obsequium, quo Deo militamus: in quo ostium est, quia ibi spes ex hoc egrediendi ad requiem est: in hoc sedemus, quia in hac spe perseveranter quiescimus, nam dormitur inter medios cleros, et sedere perseverare est, ut illud: In cathedra pestilentiae non sedit: in ipso fervore diei, hoc est in eodem quo circumcisio praedicta acta est mentis spirituali intellectu. Elevat oculos, cum ad intellectualia sola contuenda erigit cordis obtutus ab omni infima imaginatione seclusos. Tres viri sibi apparent stantes, cum sensualitas, imaginatio ac intellectualitas ad momentum dum mens tenditur in divina subsistunt, et propter nos, id est juxta nos, ab externa evagatione cessande, dum Deus ab humili mente persentitur, se deprimunt.
7.4.2
VERS. 3, 4.-- Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi sui, et adoravit in terra. Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: sed afferam pauxillum aquae, et laventur pedes vestri, et requiescite sub arbore. Cum animales habitus nostros supervenienti gratiae substare conspicimus, in occursum eorum currimus, dum studium nostri liberi arbitrii ad excipiendum quod influit praeparamus, et hoc de ostio, de spe scilicet, qua in superna mens inhiat tabernaculi, id est militiae nostrae habemus: adorat ergo in terra, humiliatur conditionis vilitate cognita. Si, inquit, oculorum spiritualium scilicet donorum tuorum gratia me dignaris, ne momentanee ut aliquos soles me attingas, sed sic adesto ut immoreris, meque aliquandiu consoleris, afferam pauxillum aquae, id est elaborabo quippiam compunctioni aptum, et gratiae, ut vobis, o sensualitas, imaginatio ac intellectualitas, pedes laventur, mobilitatis videlicet vestrae, qua per terrena labimini peccata, mundentur, a quo discursu saltem dum modo suppetit sub arbore quiescite, id est sub Spiritus sancti, quae ab aestu vitiorum vos protegat, vosque alat, respirate virtute.
7.4.3
VERS. 5.-- Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum: Fac, inquiunt, ut locutus es. Buccellam panis ponimus, cum sacrae Scripturae aliquid, unde reddatur fervidior, animo ruminandum offerimus, ut inde vivacius fortiori facta ratione Deo vacemus. Postea transibitis, id est, cum cordis voto satisfeceritis, ad tempus ut assolet subtrahere oblata poteritis, ideo namque ad servum ves rum, Deo rigorem vestrum inflectente, declinastis: servi autem nostrorum omnium motuum sumus, quibus tam sedulo observandis inservimus: assentiunt igitur divinae rationi.
7.4.4
VERS. 6, 7.-- Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram: dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes. Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero. Qui festinavit, et coxit illum. Cum ergo opportunitas, et habitudo animi ad Deo supplicandum arrident, festinet Abraham, quem pater videns populum interpretari diximus, quia paterna pietate ac legitima potestate populo videt, id est providet; festinet, inquam, spiritualis iste Abraham in tabernaculum ad Saram, quae jam hic interpretatur virtus, ascita utique sibi voluntate bona sine qua quidquid agimus non est virtus, divinam aggrediatur militiam, dicatque ei secundum rerum efficientiam. Sata, inquit, similae tria, purum videlicet exteriorem hominem, puram interioris memoriam, subtilitatem contemplationis denique puram, ad unam Dei placiti intentionem commisce, et fac panes, nitidos scilicet vivendi institue mores, quos tamen ignis veteris, sed exstincti cinere, quod est peccati, in te quondam regnantis memoria, contra insurgentem superbiae typum preme. Armenta Dei sunt, virtutum quarumque fortium proposita: armenta autem dicuntur ab armis, quia inde antiquitus arma, loricae, galeae fiebant et scuta: ad hoc armentum spiritualis quisque Abraham devotionis celeritate concurrit, et vitulum novum scilicet, attamen intentionis gravitate maturum, abjecta saeculari vetustate, atque obstinatione tenerrimum, et sine voluntaria carnalitatis ac negligentiae admissione optimum arripit principalis cujuslibet virtutis institutum; sancti enim licet cunctis videantur florere virtutibus, gratiis tamen quibusdam innituntur specialibus; divisiones enim gratiarum sunt, prout cuique impertitur spiritus. Hunc damus puero, quando illius novi hominis Christi bonum nostrum examinandum ac si ad veram regulam mancipamus exemplo: qui festinanter coquit, cum quidquid nobis ex nobis accidit duritiae spiritus sui flamma velocius mollit.
7.4.5
VERS. 8, 9, 10.-- Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ecce, ait, in tabernaculo est. Cui dixit: Revertens 70 veniam ad te tempore isto vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito Sara risit post ostium tabernaculi. Butyrum tollimus cum beneficia charitatis aliis impendenda aggredimur: lac sumimus, cum innocenter in nobis ipsis vivimus; sunt enim qui sibi innoxie vivunt, sed aliis nihil pietatis impendunt: butyrum autem non solum esui suave est, sed et alia impinguat, unde et obsequium charitatis significat; idem in propheta sentimus, ubi legitur: Butyrum et mel comedet, et caetera. Cum igitur boni sumus in nobis, et bonitatem impendimus proximis, tunc recte vitulum sanctae cujuspiam professionis, coctum igne puritatis inferimus: coram eis, ingenio scilicet, memoria et sensibus nostris, ut haec sibi inviscerando ac si cibum reficiantur ex his: comedunt ergo, et tanto acrius de sui status humilitate queruntur: Ubi est, aiunt, Sara uxor tua? ac si diceretur: Si tu modo Deum tibi inclaruisse aliquatenus sentire coepisti, pensa ubi Sara consistat, id est quaenam insit firmitas tuae nuper illuminatae voluntati; quo enim altius reficimur, eo arctius quidnam simus contuemur. Ecce, ait, in tabernaculo est, quia se contra vitiorum examina militare, conscientiae proficere incipientis responsum est; ipsa namque infert, ipsa refert: Cui dixit.
7.4.6
Notandum est quod cum superius dictum sit quia comederunt et dixerunt: Ubi est Sara? nunc dicitur quia singulariter dixit: ubi intelligatur nos non absurde moraliter aliud accepisse Dominum apparentem, aliud tres viros stantes.
7.4.7
Dixit ergo Dominus: prima Dei apparitio homini in conversione. Qui tamen a nobis non nos deserens usquequaque digreditur, dum per experientiam nostri, peccatique victoriam nos erudit, tuncque ad nos gloria opulentiore revertitur: ne itaque de suo imbecilli statu interior homo quaeratur, si vita comes fuerit, id est si in vitae proposito perseveraverit, et tempus idem, id est temperies ut sic dicam eadem, habitudoque animi perstiterit; in fervore enim diei Dominus ea locuturus apparuit, postquam inter tentationes conversationis unitatem tenuerit: Sarae filius datur, quia voluntati jam non novitiae, sed viriliter militari quadam audacia contra vitia desudanti spes non ut prius timida, sed delectabilis, et certitudine plena, ratione coelitus illustrata promittitur. Sara ad haec risit, quia voluntas nostra etsi ad bona nitatur, ex propriae tamen infirmitatis consideratione quasi subsannans quae a spe sibi sunt destinata diffidit, unde et post ostium tabernaculi dicitur risisse, ut intelligatur sui laboris diffidentia ab spe paululum decidisse: filios autem nostros, spes nostras ob posteritatem scilicet solemus vocare. Sara itaque filium non habet, quandiu animus passionum nebulis obscuratus quanto inferius timet, minus superius amans, minus etiam sperat, in seipso adhuc fluctuabundus haeret: at Domino post tentationum nos invisente triumphum, cum plena hilaritas cordi infunditur, suscipit profecto Sara filium.
7.4.8
VERS. 11, 12.-- Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae muliebria. Quae risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Ac si voluntas diceret: Ego inveteravi inter omnes inimicos meos in terra aliena, et vir meus spiritualis, scilicet intellectus, non jam sapit nisi veteri homini congrua, incassum contemplationis divinae acquirendae voluptati a me impenderetur opera, cui prima deest compunctionis gratia: muliebria autem menstrua sunt, quae cum fieri mulieribus desinunt, parere desistunt. Quid ergo per menstrua nisi internarum animae sordium per confessionem vacuefactio? Cum namque voluntas nec perfecta sibi inesse conspicit in confitendis reatibus conversionis initia, postquam juxta propriae considerationis humilitatem senectutis typicae intra conscientiam provehitur inertia, non habet ex se, nec circa se invenit, unde sibi nascitura praesumere possit ejus, quae per intimam a Deo aspirationem promittitur, sincerae, et intrepidae spei gaudia: qui enim nihil meretur, si praemia sperare jubetur, nisi respiciat ad gratiam, non tam de promisso gaudet, quam quia non meruit irrideri veretur.
7.4.9
Sed Dominus ad Abraham loquitur dicens:-- Quare risit Sara uxor tua, dicens, Num vere paritura sum anus? Nunquid Deo est quidquam difficile? Juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite, et habebit Sara filium. Ac si Deus aperte diceret: Si de tua infirma homo voluntate dubitas, cui cum nec velle ad bene agendum adjaceat, perficere non dico, sed nec incipere invenias, Dei omnipotentiam cur desperando subsannas, cum prae oculis tot ejus in omni peccatorum genere misericordias habeas? Vita quam tibi inspirando contradidi, sit perseverantissima in omnis boni operis exhibitione comes, et sic in hoc eodem tempore, hoc scilicet ipso interioris tui hominis fervore perdures, ut semper horum subsidio motus carnalis voluntatis studeas rationi subjugare rebelles, et tunc ad remunerandos me ad te revertente triumphos, clarissimae tibi spei oriatur proles: prius exerce medicinam, qua febribus careas, post tibi virtutum suggeram dapes, quibus ab infirmitate, quae febribus contracta est revalescas: si feceris 71 pro salute tui quod condixi, quod et factu facile est, incrementa de quibus desperare videris tibi subministrare difficile mihi non est. Victa convenienti ratione voluntas, se quasi non desperasse dissimulat, et jam ad meliora gerendum pollicitationum majestate succensa, erubescit cogitando replicare quae senserat, quam tamen verus testis ut ad poenitentiam ipsius ineptae desperationis provocet, intellectus improperator accusat: unde dicenti:-- Non risi, risisti, inquit.
7.4.10
VERS. 16.-- Cumque surrexissent inde viri, direxerunt oculos suos contra Sodomam, et Abraham simul gradiebatur deducens eos. Cum non nisi ab humilibus et divino timore contractis sensibus, et quodammodo sedentibus, superni convivii dulcedo gustetur, recte surrexisse dicuntur, cum ad externa studia sollicito animi rigore tenduntur. Contra Sodomam autem oculos dirigunt, cum ad similitudinem ac conformitatem carnalium motuum, vel hominum, intentiones figunt; Sodoma namque similitudo eorum, aut caecitas, aut pecus silens interpretatur; post conformitatem sane vitii, aut saecularium, incurrimus caecitatem cordium, et distracta sensualitate cum imaginationibus in luxum, venitur ad pecuale silentium, dum nulla rationis congressio fit contra carnis assultum, sed perniciosa pace tenetur ad cujuspiam peccati dominium; sileat enim, usu sacrae paginae teritur pro quiescere, et non resistere, ut est: Sileat omnis terra a facie Domini. Abraham autem hos deducens simul graditur, dum ratio visu, et cogitatu phantastico perpulsa ad proclivia facinorum ducitur, scit errorem suum, nec prae infirmitate renititur, hoc fieri solet, scire scilicet suos, ac ingemiscere lapsus, antequam caecitas omnimoda innascatur mentibus.
7.4.11
VERS. 17.-- Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gesturus sum? Unde et Dominus non se posse celare Abraham quod gesturus est profitetur, cum in gentem magnam, ac robustissimam futurus sit, quia ipsi nostro spiritui per vitia violenter acto, quaedam plerumque infunditur suae futurae ruinae ac resurrectionis providentia, et dum se videt spargi per crimina, spem tamen introgerit, Deo praestante, ad pristina bene agendi se rediturum exercitia. Propter Abraham enim adducit Dominus quae locutus est omnia, dum propter interiorem animi de sua quam attendit, nec evincere sufficit pravitate rugitum, quasi Israeli in Aegyptia servitute clamanti, victoriae aliquando subministrat auxilium. Suscitat enim viduae Dominus filium, matris miseratus affectum.
7.4.12
VERS. 20, 21.-- Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Gomorrha populi seditio, vel timor dicitur; in mente namque eversa populi, carnalium utique tumultuum seditio, et ex pravae conscientiae objectu timor non Dei, sed hominum suspicio versatur. Ex Sodoma ergo et Gomorrha, cordis scilicet caecitate, ac flagitiorum seditione clamor oboritur, cum pudore depulso quidquid nequam et impudicum est intra animum, aut etiam exterius exercetur; is multipliciter aggravatur, dum diuturnitate consuetudinis induratur. Deus vero ad Abraham haec loquitur, cum ab ipso nostri nobis peccati immanitas intimatur. Inde et descendit, id est ex superbiae nostrae fastu descendere nos facit, et videt, nostra nos scilicet desideria an opere ad plenum expleverimus, videre nos facit; ipsa namque clamor sunt in auribus Dei, ut sciam, inquit, ut scire profecto faciam, in quam destitutionem misera mens ruerit, quid appetierit, quid appetitum quoque peregerit.
7.4.13
VERS. 22.-- Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino. Dum exterior homo noster jam cogitatione perversa saeculo conformari desiderat, inde, id est ex sui ipsius necesse est humili prius consideratione, quam Deo ad Abraham nostrum loquente concepit, ab ipsoque Deo se convertat, ut bestiali vitae, id est Sodomae intendendo caecutiat. Sed adhuc Abraham coram Domino stat, quia intellectus divinitus sentiens intra seipsum in quae mala properet gemebundus pensat; iste Domino appropinquat, cum secundum Scripturas, status quosque mentis examinans, de singulis discutere apud se nititur, quid Deus sentiat.--. Nunquid perdes, inquit, justum cum impio? Ac si diceret: Nunquid etsi ex carnis imbecillitate in vitium labor, ego spiritus qui condelector legi Dei, et secundum interiorem hominem vivere gratius habeo, ne videam, aut videns exsequi cupiam quod justum est, etiam caecitate damnabor?-- Si fuerint quinquaginta justi in civitate peribunt simul? Per quinquagenarium numerum poenitentia accipitur, quod ex psalmo quinquagesimo aperte probatur; quinquaginta ergo justi sunt in civitate, cum digni poenitentiae motus versantur in mente.-- Si invenero, inquit, quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. In medio civitatis justi inveniuntur, cum compunctionis motus in ipso cordis meditullio non ad horam, aut ex latere, ut assolet, sed perseveranter et cum integro vitia corrigendi voto nascuntur; omni autem loco dimittitur, cum menti a sua dispersione collectae, et 72 omnino jam factae locali indulgetur, ne in deteriora labatur.
7.4.14
VERS. 27, 28.-- Loquar, ait, ad Dominum cum sim pulvis, et cinis. Quod si quinquaginta justis quinque minus fuerint inventi? Non, ait Dominus, delebo, si invenero quadraginta quinque. Ad Dominum loquimur, cum de nostra pravitate apud ipsum orando conquerimur; pulverem nos fatemur, cum aut nos peccatores, aut ad omnem tentationis statum instabiles nos esse cognoscimus; peccanti enim dictum est: Pulvis es. Cinis vero ignis absumpti indicium est, quod significat praeteritorum peccatorum memoriam, quae sicut cinis ignem, sic fovet et refricat vitii cujusque calorem. Cinis itaque sumus, quoties pristina nostra mala voluptuosa recordatione nutrimus; sed non delemur, si quinquaginta justis quinque minus habentes invenimur, quia etsi perpetratorum nos poenitet, et imbecillitas interioris hominis ad integrum restringere quinque carnis sensus non valet, tamen divina clementia tantillum poenitendi appetitum non renuet, nec residuum bonae introrsum voluntatis delet, cum mens minus quam convenit sensualitatem non audacia, sed infirmitate coercet. Quadraginta autem quinque in nobis reperiuntur, cum per gratiam Evangelii, quae quaternario signatur, et ductu Decalogi, qui denario accipitur, sensualitas interior, id est imaginatio plene regitur; nisi enim sensus hi corporis arctius multo animae inessent, nunquam eorum, quae audivimus, tetigimus, olfecimus, tantae se ei memoriter delectationes immergerent.
7.4.15
VERS. 29.-- Sin autem quadraginta inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. In quadragenario sumus, cum aut corpus nostrum quatuor subsistens elementis denario legis addicimus, aut quia denarius ex septem et tribus constat, septenarius vero ex quatuor et tribus, corpus nostrum quaternario figuratum, animamque ternario per quatuor Evangeliorum custodiam, aut quatuor principalium virtutum observantiam ad Trinitatis inducimus notitiam, quam nil aliud dicimus, nisi corpore, et anima Deo observandi diligentiam. Notandi autem sunt per numeros statuum gradus, in quibus a poenitentia continentiae proficit virtus, nec pia intentio perversi actus merito exigente concutitur.-- Quid, inquit, si inveneris ibi triginta? Non, ait, interficiam propter triginta. Trigenarius ex sexties quinis constat. Senarius autem, quia sex diebus sua Deus opera peregerit, pro perfectione accipitur; quinarius vero non solum ad exteriores et intrinsecos sensus, sed etiam ad opera ipsa refertur; quinquepartita enim est corporearum rerum divisio, in personam scilicet, quae quippiam agit, materiam unde agit, motum per quem facit, occasionem quare facit, effectum quod facit. Cum ergo ad perfectum sensualitatem, imaginationem, operumque ordinem, prout humanitati suppetit, producimus, in trigenario pedem animi ponimus; non igitur in hoc statu interfectioni, sed salvationi locus est.-- Sequitur vicenarius numerus in quo adhuc non perit civitas; vicenarius ex septenariis duobus, et senario constat; per unum ergo septenarium temporalia, quae septem volvuntur diebus, per alterum nostrum corpus, et anima; per senarium spiritualis creaturae accipitur gratia, cui quasi magistrae subjicimur restringendi nos, et quaeque mundi concupiscibilia; homo enim factus est die sexta: sub qua cum nos, et exteriora nostra posuerimus, ad regulam primam charitatis videlicet unitatem pervenimus, in qua perire non possumus.
7.4.16
VERS. 32.-- Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel. Quid si inventi fuerint ibi decem? Animadverti debet, quod semel se ad Dominum loqui coepisse commemorat. Semel in Scripturis pro eo quod est incommutabiliter positum reperimus; incommutabiliter igitur ad Dominum loqui incipit quisquis vitae perfectioris institutum precibus, et studio operum perseveranter a Deo expetit. Denarius ergo ad extremum ponitur, qui in vinea laborantibus promittitur; haec est illa universalis perfectio, aeterna scilicet, cui in futuro videndae nunc insudatur, Dei visio, quae est omnis plenaria felicitatis origo, sicut denarius quaedam numeri constat certa perfectio, et sine quo aliorum qui sequuntur, non fit numerorum ulla collectio.-- Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham, et ille reversus est in locum suum. Post hanc ergo conscientiae illustrationem, qua quae agenda nobis sunt in diversis vitae statibus, quasi Deo per attactum rationis nos alloquente vigilanter attendimus: Abit Dominus, quia ostenso vitae tramite relinquit nobis liberi arbitrii munus, et quasi secedens ad tempus experiendo nos permittit agere quae volumus; praesidente itaque Deo menti nostrae supra nos sumus, recedente autem dispensative ipso, ad locum nostrum revertimur, quia ad eam animi torpidam habitudinem relabimur illico, quam ex pura humanitate habemus, si enim perpendamus quid ex nobis simus, mendacium verbi, et operis solummodo in nobis advertimus.
7.5.1
INCIPIT LIBER QUINTUS MORALIUM IN GENESIM. CAPUT XIX.
7.5.1
73 VERS. 1, 2.-- Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis, adoravitque pronus in terram, et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Per duos angelos sensualitas et imaginatio accipitur, quae recte angeli, id est nuntii dicuntur, quia sensus exterior cogitationum nuntiat visioni, quae foris senserit, rursusque imaginalitas refert intellectualitati, quae sibi sensualitas forastica impresserit, haec duo veniunt Sodomam, cum curarum mundanarum irruunt caecitatem, et vespere, divinae scilicet spei deficiente calore. Lot autem in foribus civitatis sedet, quia animus noster a linea justitiae jam declinans, et delectationum retibus vinctus, flammasque avari desiderii spirans, ad ingressus suggestionum segnis, et languidus torpet; adversus haec enim standum est, id est decertandum; cum enim dixisset Apostolus: State in fide, consequenter stationem illam exposuit dicens: Viriliter agite. Ille itaque qui prius Abraham propter a Deo illustratae discretionis intelligentiam dictus est, postquam ad locum suum revertitur, Lot dicitur, qui juxta quod supra expositum est, declinans, vel vinctus, vel utinam iuterpretatur, in quo utinam illud apte notatur, quod legitur: In desideriis est omnis otiosus; utinam enim optantis est verbum: sedere etiam judicantis est. Sedet igitur Lot in foribus civitatis, dum humano ratio a recto licet declinans, et vinculo concupiscentiae tracta secundum saeculi honestatem, propriae examinat introitum delectationis; dum enim sensus nostros, ac cogitationes in pecuale videmus labi silentium, nec in Dei auribus vitalem cujuslibet bonae actionis edere sonum, pudorem plerumque verentes humanum, restringimus petulantiae nostrae fluxum, surgimus, id est, erigimus desidem ad haec reprimenda animum, et adoramus in terram proni, superbientem scilicet, ne pereffluat, in consideratione propriae conditionis humiliamus affectum. Obsecro, inquit, domini, declinate in domum pueri vestri, id est, intra conscientiae secretum a forinseca vos evagatione restringite, vobisque rationis servitium adhiberi permittite; ibique manete, sub ea scilicet vos perseveranti instantia cohibete, pedes vestros lavate, sordes malitiae, quas affectando terrena contraxistis, poenitendo diluite; mane in viam vestram proficiscemini, radio utique divinae charitatis vestris sensibus infulgente, Christum, qui via ad se tendentibus est, desiderii sancti passibus aggrediemini. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.
7.5.2
VERS. 3.-- Compulit illos oppido, ut diverterent ad eum; ingressisque domum illius fecit convivium, coxit azyma, et comederunt. In platea manere gestiunt, quia arctam et angustam viam, qua ad vitam tenditur, sensuum cogitationumque nostrarum volubilitates refugiunt; lata ergo ad manendum diligunt, dum patere nugis quibuslibet portas mentis corporisque non metuunt, et vas omne sine operculo immundum esse secundum legem, suggerenti rationi non assentiunt. Oppido autem impellimur, cum timendo humanitus ne pedetentim tepescendo labamur prae oculis hominum in aliquod grave flagitium, carnis frenamus impulsum, aut divini etiam judicii nobis opponendo metum, sicque tandem a publico incuriae divertimus in rationis asylum; sed his conscientiae munimine sese foventibus, orationis, lectionis, contemplationis convivium suggeritur, expurgato malitiae fermento, azyma sinceritatis et veritatis sancti ad purum spiritus igne coquuntur, et hac refectionis voluptate intrinsecus, et extrinsecus sensualitas vagabunda tenetur.
7.5.3
VERS. 4, 5.-- Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum ejus a puero usque ad senem omnis populus simul. Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ eos huc, ut cognoscamus eos. Imus cubitum, quando in nobis quiescere incipit strepitus negotiorum forensium; prius autem quam ab his consopiatur animus, viri civitatis, feroces videlicet motus corporis domum vallant, id est scientiam coangustant; per senes possumus intelligere originalia, per pueros actualia quae super addimus, et adinvenimus etiam mala; verbi gratia cum libido naturaliter nobis insit, ut de caeteris taceam, novitates quotidie libidinum, et praeter solidam coeundi regulam commentatas miramur, et mirando dolemus. Ex senibus pueri in dies oriuntur, quia ex ingenita corruptione novus inuesinenter vitii fetor egreditur; sunt quoque pueri quaedam non naturalia crimina, sine quibus et ex parte fuisse traduntur ante diluvium tempora, ut sunt avaritia, cenodoxia, cultuumque externorum superbia, longo autem post tempore reperta, imo producta, acriore nunc fervent insania; senes vero gastrimargia, ira, tristitia, luxuria. Hi itaque cum omni cogitatuum carnalium populo Lot evocant, quia delectationum praeteritarum dulcedines, et earum rerum, quae impraesentiarum tenentur, amores rationi objectant, et ad bona exteriora haurienda compellant. Ubi sunt, inquiunt, viri qui introierunt ad te nocte, tenera scilicet illa quondam interior exteriorque sensualitas tua, quam nunc sub virili robore constrinxeris, attende in quo statu sit, an in eo perseverare tibi possibile sit, qui ad te noctu, id est improvise introierunt, quod totum est ab exterioribus quae sibi pertinent rebus curandis, ad spiritualia quae sui officii non sunt, nec ferri possunt 74, se intruserunt: Educ eos huc, exerens sensus ad exsequendum ordinem usumque temporalium cui fruendo facti sunt ut cognoscamus eos, ut nostri profecto notitiam jugi eis experientia voluptatis addamus.
7.5.4
VERS. 6, 7, 8.-- Egressus ad eos Lot post tergum accludens ostium ait: Nolite, fratres mei, malum hoc facere. Habeo duas filias, quae nondum cognoverunt virum, educam eas ad vos, et abutimini eis, sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis mali, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. Lot ad eos ingreditur, dum ad discutiendam a quibus interpellatur vitiorum qualitatem vis rationis exeritur; post tergum ostium accludit, dum mentis aditum his quae retro sunt, temporalibus scilicet anteriora petens, id est aeterna, obstruit, et in ipsa discussione peccati ne voluptas furtive subripiat, sese munit; fratres autem nostri ipsi sunt motus corporei, ex eadem qua et virtutes prodeunt mente progeniti; eadem enim terra quae segetem generat, spinas, et tribulos pariter procreat: Nolite, ait, hoc malum facere, ad evidens videlicet me flagitium provocare. Duae filiae mihi videntur posse accipi duo quaedam, quae magnam in bonis mentibus teneritudinem pariunt, habendi cupiditas, et opinionis amor, id est cenodoxia, vix enim aliquis in profectu positus tentatione quidpiam habendi caret, vix justus cenodoxiae impulsu vacuus est, etiam quo justior est; haec ergo sunt, quae rationis robur effeminant, unde et filiae sunt, quae non cognoscunt virum, quia non experiuntur rationis dominium; dicitur enim cuidam: Voca virum tuum, id est intellectum; sunt namque innumeri, qui corporalia, et quae vulgo probrosa sunt vitia magis vereri solent, ut sunt gulositas ac extraordinaria luxuries, quam spiritualia, ut avaritia et superbia sunt, exhorrent. Haec itaque educuntur, dum ab illa adhuc divina nimis sapiente, et terrenis inhiante ratione voluntati daemonicae prostituuntur, quibus per eadem crimina abutitur. Hoc se facturum spondet, dum viris, id est sensibus sese viriliter agentibus nihil fiat mali, id est scandali, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei, ab aestu scilicet carnalium appetituum, ad me rationem se contulerunt sancti Spiritus ibi protectionem habituri, qui tegmen capiti meo est in die belli.
7.5.5
VERS. 9.-- At illi dixerunt: Recede illuc; et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena, nunquid ut judices? Te ergo magis quam hoc affligemus; vimque faciebant Lot vehementissime. Quod est totum ac si carnis appetitus sub specie vitiorum diceret ironice rationi: Recede ergo a bonorum temporalium usu, quibus licite inhaerere poteras, ad intellectualitatis summam in qua perseverare non queas, ubi et corporis sensus ridicule nimis a suo officio abstinens occultare te putas? Ratio homini fateor data est, quae sine ullis externae rei cupiditatibus Deo vacare debeat. Et haec vernacula, et ut sic dicam indigena homini est; tu autem adventitia in conscientiae aditum, quasi ancilla, dominatum imitans fallaciter ingrederis, quae vitia spiritualia prosequeris, et corporalia pro solo pudore humano refugis, pensa quo animi robore sedem adversus nos judicii tenere poteris; non ergo tam adversum tuos sensus machinas tentationis erigimus, quam contra reflandos tui tumoris novos fastus; inde igitur Lot isti typico internae tempestatis turbo congeritur.
7.5.6
VERS. 10, 11.-- Jam prope erat, ut infringerent fores. Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot; clauseruntque ostium: et eos, qui erant foris, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Fores infringuntur, cum praecepta Dei, aut virtus animi, qua Deus admittitur, hostisque excluditur, in nobis diabolo pulsante laeduntur; sed manum viri mittunt, et Lot ad se introducunt, cum sensualitas utraque rejecta naturali mollitie fortitudinem virilem exerit, et manu divini auxilii rationem sibi astringens interiora petit, et ostium, fenestras scilicet corporis, qua mors subintrat, obstruit, sicque temporalia cuncta quae nos irritant a minimis ad maxima utpote contemnendo destituit, et caeca nullo, videlicet quod abs quolibet probo concupisci debeat, prosperitatis lumine fulgere ostendit; quae cum fuerint judicata omni cordis respectu ad tempus scilicet tentationis indigna, jam eis adulantibus ostium, qui subripiant non est in conscientia.
7.5.7
VERS. 12, 13.-- Dixerunt autem ad Lot: Habes hic tuorum quempiam? generum, aut filios, aut filias? omnes qui tui sunt educ de urbe hac. Delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos, ut perdamus illos. Dum ergo sensus nostri ejus, quae prae oculis est, terrenae gloriae seduci blanditiis timent, ipsa sua passione rationem docent, succidendos a se universos mundi affectus, generos, pravos scilicet homines, qui filias, id est infirma adhuc, et necdum plene ad Deum prona desideria nostra suis exemplis, monitis, aut familiaritate ad terrena prosternunt, filios etiam, spem videlicet nostram in futurum transferendam, aut saecularem potentiam, aut fortia mundi opera, unde Job dicit mortem elegisse ossa sua, quae masculorum solent signari persona, omnes eliminari monentur a conscientia; vident enim impossibile concupiscentiarum ignem interius enutrire, et admotas ab igne voluptatum paleas non abripi; exstinguatur cupiditas, nec nocebit peccandi opportunitas. Omnes de urbe educimus, qui nostri sunt, cum a carnis desideriis rationalitatis insignia separamus, quasi a paleis granum: Exeamus, Apostolus ait, ad Jesum extra castra: sensus autem locum delent, cum mundanarum rerum imaginationes, exterasque visiones, quantum possunt, a se abolent 75: locus noster hic mundus est, in quo conflatur juxta Job aurum, vallis lacrymarum locus quem posuit Deus. Missi sunt, ut perdant eum, quia creati, vel missi, a corporali scilicet voluptate emissi sunt, ut exterminent in seipsis mundi appetitum; pravi enim desiderii ululatus inde surgit ad Deum.
7.5.8
VERS. 14.-- Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, et egredimini de loco isto, quia Dominus delebit civitatem istam; et visus est eis quasi ludens loqui. Generi possunt altius intelligi: diximus duas filias, avaritiam, et cenodoxiam, quia cum aliqui proficere in alicujus boni operis exhibitione coeperint, ad ambitionem honoris, aut pecuniae, seu humani favoris aspirant: hae itaque filiae fluxae mentis fluidi sunt conceptus, harum vero mariti, imo constupratores concupitae rei sunt, vel externae laudis obtentus; obtentis enim quae cupimus, quasi in quadam libidinis expletione jocundamur: generi ergo filias accepturi, fructus sunt cupiditatis et gloriae inanis, qui exspectantur venturi. Hos a Sodoma dehortamur, cum nil in saeculo sperare, et ab ejus similitudine deformari monemus; surgere vero, torporem repellere, egredi, mores exuere dicimus, quia sic delebit in affectu nostro mundi amorem Dominus: videtur tamen eis quasi ludens loqui, quia discretio rationis non ad plenum a Deo illuminatae, nil serium, nil stabile, aut certum carnis valet motibus suadere; non enim tangitur spiritus unguine. Lot autem ad eos haec locuturus egreditur, quia spiritus carnis illecebras etsi non operis, tamen cogitationis praevolatione ista tractando transgreditur.
7.5.9
VERS. 15.-- Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: Surge, et tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. Quandiu turbam animi tentando patimur, nox est nobis, et moramur in Sodomis, in quadam scilicet caecitate mentis. At Deo cordis irradiante sinum fit mane, et pristinae illico nos pudet cogitationis; ab ipsis enim jam cogimur angelis, sensibus utique nostris, qui pridem cogebantur imperio Lot, id est rationis; coguntur namque ab angelis, cum rationi jus ipsa suae nuntiat necessitatis, non posse sensus cohiberi a concupiscentia in Sodomis, in cohabitatione videlicet saecularis conversationis; non enim potest quisquam non aestuare in flammis: Surge ergo, inquiunt, tu praevia ratio, id est ad vitiis resistendum erigere, uxorem, id est voluntatem tuam, quae non hactenus jugo mariti, quod est intellectus, teneri se patiebatur, sed adulterinis passim amoribus distrahebatur, tolle, eam utique quae te male tulerat, uti paralytico dicitur, tollere jam, hoc est regere disce, et pariter duas filias, ut profecto jam non terrena in Sodomis, sed coelestia in divinis cupias, et puritati potius quam inani foris gloriae studeas ne et tu pariter cum pecore silenti pereas.
7.5.10
VERS. 16, 17.-- Dissimulante illo apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret illi Dominus. Posueruntque extra civitatem[ al., ibi locuti sunt ad eum], ubi locutus est ad eum Dominus. Salva animam tuam, noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Dissimulamus, cum bona quae et sensuum ac imaginationum molestia nostro spiritui fieri convenire nuntiat, differimus: apprehendunt manus ejus, uxoris, ac filiarum, cum cogitationis, sensualitatisque dubia de se infirmitas auxilio rationis, bonae voluntatis, piae ad sancta opera aviditatis, cum spe gloriae non inanitatis, sed aeternitatis fortiter innituntur, sicque extra civitatem ponuntur, sicque a mundi desideriis alienantur. Salva, inquit Dominus rationi, quid facto opus sit insinuans, animam tuam, noli respicere post tergum, id est ne repetas ea, quibus intulisti[ f., indulsisti], contemnendo dorsum, nec sis vitiorum, quae abdicasti, materiei contiguus, verbi gratia, noli esse affinis mulieribus, propter quod relabaris in pejus, sed in montem, in quantamcunque scilicet virtutis excellentiam altius eniti potes emigra, ne ex mali confinio tibi oboriatur occasio saluti contraria.
7.5.11
VERS. 18, 19, 20, 21.-- Non possum, inquit, Domine, salvari in monte, ne forte apprehendat me malum, et moriar. Est civitas hic juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea, nunquid non modica est, et vivet anima mea? Ecce, ait Dominus, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es? Non possum salvari in monte, in nimis arduo sanctitatis opere, ne apprehendat me elationis, aut apostasiae malum, nedum onus super me levare molior, retroactus inveniam casum: est civitas hic juxta, humilis poenitentiae firmitas in promptu arbitrii est sita, quae cum sit parva, non captui meo nimis austera, ibi salubria captabo perfugia: nunquid non modica est? Ac si diceret: si ex superbia primae perditionis origo processit, nonne per humilitatis depressionem ac modestiam salvari licebit? Vivat, inquit, anima mea, perseveret in statu alicujus boni operis vita mea. Suscepi, ait Dominus, etiam in hoc preces tuas, ut tam ardua vitae instituta refugiens, modica, id est mediocria consecteris, licet justum videretur, si Deus districte judicare disponeret, ut qui bona quae potest agere dissimulat, illa etiam quae agit perdere debeat; merito namque ipsa poenitendi affectio in homine subverteretur, qui in aliis quibus potest virtutibus non exercetur: cum ergo statui nostro Deus licet tepido condescendit, aperte innuit quia cum gratiam compunctionis nobis impendit, id parvum quod 76 gerimus non respuit, sic urbem quam eligimus quamvis parvam non subvertit.
7.5.12
VERS. 22.-- Festina, et salvare ibi. Id est si modica eligis, in his saltem exsequendis sedulus, et alacer esto, festine procurans in quo salveris. Non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc. Quandiu enim vitiis acquiescere, bestialiter silere dulce habemus in Sodomis, non potest Deus quidquam operari virtutis in nobis, nam ut filiis Zebedaei dicitur: sedere ad dextram, vel sinistram, non est suum dare superbientibus nobis; prius enim secundum quod alias dicit: daemonia ejicit, et sic demum sanitates perficit, quod nequaquam nisi ejectis daemonibus fieri possit; non enim adest auditio, nisi primo surditas excludatur: ingrediamur igitur sanctae modicitatis asylum, ut abdicata obstinatione peccati, valeat Deus, qui nil injustum facere praevalet, medicinam nobis adhibere virtutum; injustum namque esset, si diabolo hominem possidenti Deus pariter cohabitaret; impotens ergo ad hoc prorsus Deus est. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor: sol egressus super terram et Lot ingressus Segor. Segor interpretatur meridiana, vel parva: parva ob humilitatem, meridiana propter in aestu vitiorum obumbrationem; virtus enim Altissimi, quae nobis obumbrat, non nisi super humilem, et quietum illabitur, quo nomine spiritualis ista munitio ad quam confugimus, merito insignitur.-- Sol, fervor scilicet tentationis ex insita corpori corruptibilitate egreditur super terram, id est ad ipsam corporalium motuum velimus nolimus efficientiam, sed Lot, ratio videlicet nostra, subit quasi quoddam umbraculum Segor, id est humilitatem.
7.5.13
VERS. 24, 25, 26.-- Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo: et subvertit civitates has, et omnem circa regionem universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia. Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham, cum per instillationem supernae monitionis fetorem, qui signatur in sulphure, et cruciatum qui in igne, caecitati, et seditioni vitiorum demonstrat nobis inesse. Bonum quantum in nobis est, quasi Deus nos habitans est: Dominus ergo, id est bonitas in nobis degens, a Domino haurit, quod nobis de coelo, ratione scilicet divinitus tacta ad subvertendos daemones habitatores urbium, sensuum utique nostrorum pluit: omnem circa regionem, mundi affinitatem, et cuncta terrae virentia, terrenae spei quaelibet delectabilia, hac Deus infusione cognitionis exstinguit, quantum puteant quantumque crucient criminum curae, patenter ostendit. Post se autem uxor Lot respicit, cum bona voluntas pridem medullitus innixa rationi ad ea quae spreverat, saeculi oblectamenta appetenda tepescit: post se respicit, cum a coepto statu deficiens infra se quippiam concupiscit: sed vertitur in statuam salis, cum hanc apostasiae hebetudinem animadvertens in se redarguit sapientia salutaris; nam suam ad plenum stoliditatem, quam statua signat, dignoscere, pars maxima est scientiae, quae notatur in sale.
7.5.14
VERS. 27, 28.-- Abraham consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. Abraham mane consurgit, cum Deo se illustrante ad altiora mens contemplanda se subrigit, in eumdem regressa statum, in quo de mentium situ bonarum per numerorum gradus altercabatur ad Dominum, unde et nomen jam mens ipsa recipit Abraham patris videntis populum, quae nunc usque Loth dicta est, ex quo ab integritate vincta coeperat declinare: stat autem cum Domino, quando per animi rectitudinem non dissentit ab ipso: intuetur Sodomam et Gomorrham, atque regionis terram, cum flagitiorum turbulentiam, et sensus reprobi caecitatem, eorumque circumstantem materiam divinitus irradiata dispicit, videtque ascendentem de terra favillam, ab intimis sane conscientiae exsurgentem poenitentiae compunctionem sibi necessariam solum jam intelligit, quasi, id est revera fornacis fumum, scilicet ardoris, et cruciatus interni signum. Tange, ait, montes, et fumigabunt, id est cordis dolorem per lacrymas evaporabunt.--( VERS. 29.) Cum ergo subverteret Deus civitates regionis illius, id est cum vitia diaboli in homine habitantis munimenta subrueret, recordatur Abrahae, rationem profecto facit suae dignitatis meminisse, et Loth ipsam utique humanitus lapsam, ne in reprobum evertatur sensum per vitia quibus subjacuit, dignatur liberare.
7.5.15
VERS. 30.-- Ascenditque Loth de Segor, duae quoque filiae ejus cum eo; timuerat enim manere in Segor, et mansit in spelunca ipse, et duae filiae ejus cum eo. Lot ascendit de Segor, cum humani timore pudoris ne scilicet palam lapsus probro pateat humanus intellectus in minoris vitae proposito permanere veretur, et ad excellentius conversationis institutum quasi ad montem promovetur: quae indigna, quam praetulimus, intentio, ex duarum filiarum, quas exposuimus, cohabitatione funesta notatur: praedictis itaque ex causis in tepido quasi timens persistere vivendi modo, hoc est in Segor, transit in montem, ibi tamen in spelunca victurus, qui ferarum et latronum est locus, quia cui tales comitiam praebent filiae, crudeles nunquam deserit appetitus.-- Dicit ergo major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae. 77 Major cenodoxia omnino recte accipitur, quae cum bona operetur, id non agit, ut Deus glorificetur, sed quasi quadam idololatria, ac sacrilegio, ut homo praepostere honoretur; loquitur ergo cenodoxia ad cupiditatem, dum quod violenter rapi non potest, suggerit acquiri posse per sanctitatis simulationem. Pater noster, animus scilicet, qui malo suo tales genitrice carnali affectione genuit, senex, inquit, est, ad vetera et temporalia pronus est, et nullus virorum intellectualium plane motuum, qui affectualem in nobis mollitiem regant, remansit in terra, in fructifera quondam, et cultibili conscientia, qui possit ingredi ad nos, irrumpere avidi cordis ad nos evertendos obstinationem, juxta morem universae terrae, id est in quantum, vel juxta quod necesse esset reparari morem scilicet pristinum universae conscientiae: posset sane ratio ingredi ad remordendam cujuslibet mentem, sed non facile ad innovandum vivendi morem.-- Veni, inquit, heus, tu cupiditas, quia vim inferre ad ea quae cupis obtinenda non praevales, age dum clam meis utere officiis. Inebriemus eum vino, id est, impleamus animum jucunditatis temporalis gaudio, dormiamusque cum eo, totius scilicet oblivionis et negligentiae ejus opprimamus providentiam somno, ut servare possimus semen ex patre nostro, ut fructum utique cujuspiam temporalis commodi exigamus, vel delectationem alicujus peccati crebra in modum feminis propagatione iterandam eliciamus ex animo talium fetuum affectibus inclinato.
7.5.16
VERS. 33.-- Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Nox ista affectus conceptae nequitiae est. Ingreditur major, dormitque cum patre, cum inanis gloria toto rationis assensu sibi contracto sui penitus oblita abutitur mente: unde dicitur quia non sensit, reatum videlicet suum aegre ferendo, quando accubuit, cum scilicet cor ad nequitiam inflexit, et quando surrexit, id est cum in audaciam de criminis se perpetratione erexit. Impellit etiam major, quod est cenodoxia, juniorem procul dubio cupiditatem, ut cum patre dormiat: quia postquam per hypocrisim infelix quispiam prosperari se viderit, ad apertae jam cupiditatis rabiem effrenari dissimulata simulatione incipit, et caeco pectore ab ea se involvi permittit. Secunda nox est ex inolita peccandi voluntate reprobi sensus obstinatio; ex imagine namque fictae sanctitatis, citissime devenitur ad apertae opprobrium perversitatis, quia vinum arridentis sibi insimulando gloriae temporalis praecipitat animam ad furorem publicae temeritatis, ut concubantes filias non sentiat, nec surgentes, spurcitias procul dubio nulla discretione doleat sese foedantes, nec animos reprimat de eadem sua pollutione laetantes. Concipiunt ergo filiae Lot ex patre, cum spem ingenita nobis vitia pravitatem quamlibet admittendi fovent susceptam ex animo jam labante.
7.5.17
Major parit filium, cum cenodoxia ad deteriorem male coepta perducit effectum, vocatque Moab, quod est ex patre, non modo ex suo patre, sed absolute ex patre, id est diabolo totius iniquitatis auctore, qui praecipue periit, hominemque fefellit typo inanis gloriae: dicitur etiam Moab exlex, quia hypocrita cum legaliter agere videatur, a divina vivit in semetipso alienus lege, et tanto nequius, quo quantum ad humana spectat judicia, nulla damnari potest interim lege. Minor, quae est cupiditas, generat Ammon, id est populi mei filium, illius videlicet, de quo dicitur: Obliviscere populum tuum, in quo utique concrevisti vitiorum tumultum. In filiis autem spem maxime propagationis habemus; propagatrix vero totius malignitatis quasi infiniti populi avaritia est, utpote quae radix omnium malorum est; sed quomodo avaritia, vel cenodoxia generat seipsam, absurdum videtur, si matres et filii pro eodem ponantur; haec ergo ratio est: Filiae quae masculos gignunt, tenerae sunt primo mentis nutabundae affectiones, quae audacissimos magnae praesumptionis actus emittunt, et populos imitatorum exemplorum auctoritate sibi congerunt, sicut illae Moabitas et Ammonitas egerunt.
7.5.18
EXPLICIT LIBER QUINTUS.

Intertext edge

Open linked passage

Note