Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
Moralia in Genesin
Gene 7.5.2
Choose a text
More by Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
—
10576 Moinge
7.5.1
INCIPIT LIBER QUINTUS MORALIUM IN GENESIM. CAPUT XIX.
7.5.1
73 VERS. 1, 2.-- Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis, adoravitque pronus in terram, et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Per duos angelos sensualitas et imaginatio accipitur, quae recte angeli, id est nuntii dicuntur, quia sensus exterior cogitationum nuntiat visioni, quae foris senserit, rursusque imaginalitas refert intellectualitati, quae sibi sensualitas forastica impresserit, haec duo veniunt Sodomam, cum curarum mundanarum irruunt caecitatem, et vespere, divinae scilicet spei deficiente calore. Lot autem in foribus civitatis sedet, quia animus noster a linea justitiae jam declinans, et delectationum retibus vinctus, flammasque avari desiderii spirans, ad ingressus suggestionum segnis, et languidus torpet; adversus haec enim standum est, id est decertandum; cum enim dixisset Apostolus: State in fide, consequenter stationem illam exposuit dicens: Viriliter agite. Ille itaque qui prius Abraham propter a Deo illustratae discretionis intelligentiam dictus est, postquam ad locum suum revertitur, Lot dicitur, qui juxta quod supra expositum est, declinans, vel vinctus, vel utinam iuterpretatur, in quo utinam illud apte notatur, quod legitur: In desideriis est omnis otiosus; utinam enim optantis est verbum: sedere etiam judicantis est. Sedet igitur Lot in foribus civitatis, dum humano ratio a recto licet declinans, et vinculo concupiscentiae tracta secundum saeculi honestatem, propriae examinat introitum delectationis; dum enim sensus nostros, ac cogitationes in pecuale videmus labi silentium, nec in Dei auribus vitalem cujuslibet bonae actionis edere sonum, pudorem plerumque verentes humanum, restringimus petulantiae nostrae fluxum, surgimus, id est, erigimus desidem ad haec reprimenda animum, et adoramus in terram proni, superbientem scilicet, ne pereffluat, in consideratione propriae conditionis humiliamus affectum. Obsecro, inquit, domini, declinate in domum pueri vestri, id est, intra conscientiae secretum a forinseca vos evagatione restringite, vobisque rationis servitium adhiberi permittite; ibique manete, sub ea scilicet vos perseveranti instantia cohibete, pedes vestros lavate, sordes malitiae, quas affectando terrena contraxistis, poenitendo diluite; mane in viam vestram proficiscemini, radio utique divinae charitatis vestris sensibus infulgente, Christum, qui via ad se tendentibus est, desiderii sancti passibus aggrediemini. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.
7.5.2
VERS. 3.-- Compulit illos oppido, ut diverterent ad eum; ingressisque domum illius fecit convivium, coxit azyma, et comederunt. In platea manere gestiunt, quia arctam et angustam viam, qua ad vitam tenditur, sensuum cogitationumque nostrarum volubilitates refugiunt; lata ergo ad manendum diligunt, dum patere nugis quibuslibet portas mentis corporisque non metuunt, et vas omne sine operculo immundum esse secundum legem, suggerenti rationi non assentiunt. Oppido autem impellimur, cum timendo humanitus ne pedetentim tepescendo labamur prae oculis hominum in aliquod grave flagitium, carnis frenamus impulsum, aut divini etiam judicii nobis opponendo metum, sicque tandem a publico incuriae divertimus in rationis asylum; sed his conscientiae munimine sese foventibus, orationis, lectionis, contemplationis convivium suggeritur, expurgato malitiae fermento, azyma sinceritatis et veritatis sancti ad purum spiritus igne coquuntur, et hac refectionis voluptate intrinsecus, et extrinsecus sensualitas vagabunda tenetur.
7.5.3
VERS. 4, 5.-- Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum ejus a puero usque ad senem omnis populus simul. Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ eos huc, ut cognoscamus eos. Imus cubitum, quando in nobis quiescere incipit strepitus negotiorum forensium; prius autem quam ab his consopiatur animus, viri civitatis, feroces videlicet motus corporis domum vallant, id est scientiam coangustant; per senes possumus intelligere originalia, per pueros actualia quae super addimus, et adinvenimus etiam mala; verbi gratia cum libido naturaliter nobis insit, ut de caeteris taceam, novitates quotidie libidinum, et praeter solidam coeundi regulam commentatas miramur, et mirando dolemus. Ex senibus pueri in dies oriuntur, quia ex ingenita corruptione novus inuesinenter vitii fetor egreditur; sunt quoque pueri quaedam non naturalia crimina, sine quibus et ex parte fuisse traduntur ante diluvium tempora, ut sunt avaritia, cenodoxia, cultuumque externorum superbia, longo autem post tempore reperta, imo producta, acriore nunc fervent insania; senes vero gastrimargia, ira, tristitia, luxuria. Hi itaque cum omni cogitatuum carnalium populo Lot evocant, quia delectationum praeteritarum dulcedines, et earum rerum, quae impraesentiarum tenentur, amores rationi objectant, et ad bona exteriora haurienda compellant. Ubi sunt, inquiunt, viri qui introierunt ad te nocte, tenera scilicet illa quondam interior exteriorque sensualitas tua, quam nunc sub virili robore constrinxeris, attende in quo statu sit, an in eo perseverare tibi possibile sit, qui ad te noctu, id est improvise introierunt, quod totum est ab exterioribus quae sibi pertinent rebus curandis, ad spiritualia quae sui officii non sunt, nec ferri possunt 74, se intruserunt: Educ eos huc, exerens sensus ad exsequendum ordinem usumque temporalium cui fruendo facti sunt ut cognoscamus eos, ut nostri profecto notitiam jugi eis experientia voluptatis addamus.
7.5.4
VERS. 6, 7, 8.-- Egressus ad eos Lot post tergum accludens ostium ait: Nolite, fratres mei, malum hoc facere. Habeo duas filias, quae nondum cognoverunt virum, educam eas ad vos, et abutimini eis, sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis mali, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. Lot ad eos ingreditur, dum ad discutiendam a quibus interpellatur vitiorum qualitatem vis rationis exeritur; post tergum ostium accludit, dum mentis aditum his quae retro sunt, temporalibus scilicet anteriora petens, id est aeterna, obstruit, et in ipsa discussione peccati ne voluptas furtive subripiat, sese munit; fratres autem nostri ipsi sunt motus corporei, ex eadem qua et virtutes prodeunt mente progeniti; eadem enim terra quae segetem generat, spinas, et tribulos pariter procreat: Nolite, ait, hoc malum facere, ad evidens videlicet me flagitium provocare. Duae filiae mihi videntur posse accipi duo quaedam, quae magnam in bonis mentibus teneritudinem pariunt, habendi cupiditas, et opinionis amor, id est cenodoxia, vix enim aliquis in profectu positus tentatione quidpiam habendi caret, vix justus cenodoxiae impulsu vacuus est, etiam quo justior est; haec ergo sunt, quae rationis robur effeminant, unde et filiae sunt, quae non cognoscunt virum, quia non experiuntur rationis dominium; dicitur enim cuidam: Voca virum tuum, id est intellectum; sunt namque innumeri, qui corporalia, et quae vulgo probrosa sunt vitia magis vereri solent, ut sunt gulositas ac extraordinaria luxuries, quam spiritualia, ut avaritia et superbia sunt, exhorrent. Haec itaque educuntur, dum ab illa adhuc divina nimis sapiente, et terrenis inhiante ratione voluntati daemonicae prostituuntur, quibus per eadem crimina abutitur. Hoc se facturum spondet, dum viris, id est sensibus sese viriliter agentibus nihil fiat mali, id est scandali, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei, ab aestu scilicet carnalium appetituum, ad me rationem se contulerunt sancti Spiritus ibi protectionem habituri, qui tegmen capiti meo est in die belli.
7.5.5
VERS. 9.-- At illi dixerunt: Recede illuc; et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena, nunquid ut judices? Te ergo magis quam hoc affligemus; vimque faciebant Lot vehementissime. Quod est totum ac si carnis appetitus sub specie vitiorum diceret ironice rationi: Recede ergo a bonorum temporalium usu, quibus licite inhaerere poteras, ad intellectualitatis summam in qua perseverare non queas, ubi et corporis sensus ridicule nimis a suo officio abstinens occultare te putas? Ratio homini fateor data est, quae sine ullis externae rei cupiditatibus Deo vacare debeat. Et haec vernacula, et ut sic dicam indigena homini est; tu autem adventitia in conscientiae aditum, quasi ancilla, dominatum imitans fallaciter ingrederis, quae vitia spiritualia prosequeris, et corporalia pro solo pudore humano refugis, pensa quo animi robore sedem adversus nos judicii tenere poteris; non ergo tam adversum tuos sensus machinas tentationis erigimus, quam contra reflandos tui tumoris novos fastus; inde igitur Lot isti typico internae tempestatis turbo congeritur.
7.5.6
VERS. 10, 11.-- Jam prope erat, ut infringerent fores. Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot; clauseruntque ostium: et eos, qui erant foris, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Fores infringuntur, cum praecepta Dei, aut virtus animi, qua Deus admittitur, hostisque excluditur, in nobis diabolo pulsante laeduntur; sed manum viri mittunt, et Lot ad se introducunt, cum sensualitas utraque rejecta naturali mollitie fortitudinem virilem exerit, et manu divini auxilii rationem sibi astringens interiora petit, et ostium, fenestras scilicet corporis, qua mors subintrat, obstruit, sicque temporalia cuncta quae nos irritant a minimis ad maxima utpote contemnendo destituit, et caeca nullo, videlicet quod abs quolibet probo concupisci debeat, prosperitatis lumine fulgere ostendit; quae cum fuerint judicata omni cordis respectu ad tempus scilicet tentationis indigna, jam eis adulantibus ostium, qui subripiant non est in conscientia.
7.5.7
VERS. 12, 13.-- Dixerunt autem ad Lot: Habes hic tuorum quempiam? generum, aut filios, aut filias? omnes qui tui sunt educ de urbe hac. Delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos, ut perdamus illos. Dum ergo sensus nostri ejus, quae prae oculis est, terrenae gloriae seduci blanditiis timent, ipsa sua passione rationem docent, succidendos a se universos mundi affectus, generos, pravos scilicet homines, qui filias, id est infirma adhuc, et necdum plene ad Deum prona desideria nostra suis exemplis, monitis, aut familiaritate ad terrena prosternunt, filios etiam, spem videlicet nostram in futurum transferendam, aut saecularem potentiam, aut fortia mundi opera, unde Job dicit mortem elegisse ossa sua, quae masculorum solent signari persona, omnes eliminari monentur a conscientia; vident enim impossibile concupiscentiarum ignem interius enutrire, et admotas ab igne voluptatum paleas non abripi; exstinguatur cupiditas, nec nocebit peccandi opportunitas. Omnes de urbe educimus, qui nostri sunt, cum a carnis desideriis rationalitatis insignia separamus, quasi a paleis granum: Exeamus, Apostolus ait, ad Jesum extra castra: sensus autem locum delent, cum mundanarum rerum imaginationes, exterasque visiones, quantum possunt, a se abolent 75: locus noster hic mundus est, in quo conflatur juxta Job aurum, vallis lacrymarum locus quem posuit Deus. Missi sunt, ut perdant eum, quia creati, vel missi, a corporali scilicet voluptate emissi sunt, ut exterminent in seipsis mundi appetitum; pravi enim desiderii ululatus inde surgit ad Deum.
7.5.8
VERS. 14.-- Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, et egredimini de loco isto, quia Dominus delebit civitatem istam; et visus est eis quasi ludens loqui. Generi possunt altius intelligi: diximus duas filias, avaritiam, et cenodoxiam, quia cum aliqui proficere in alicujus boni operis exhibitione coeperint, ad ambitionem honoris, aut pecuniae, seu humani favoris aspirant: hae itaque filiae fluxae mentis fluidi sunt conceptus, harum vero mariti, imo constupratores concupitae rei sunt, vel externae laudis obtentus; obtentis enim quae cupimus, quasi in quadam libidinis expletione jocundamur: generi ergo filias accepturi, fructus sunt cupiditatis et gloriae inanis, qui exspectantur venturi. Hos a Sodoma dehortamur, cum nil in saeculo sperare, et ab ejus similitudine deformari monemus; surgere vero, torporem repellere, egredi, mores exuere dicimus, quia sic delebit in affectu nostro mundi amorem Dominus: videtur tamen eis quasi ludens loqui, quia discretio rationis non ad plenum a Deo illuminatae, nil serium, nil stabile, aut certum carnis valet motibus suadere; non enim tangitur spiritus unguine. Lot autem ad eos haec locuturus egreditur, quia spiritus carnis illecebras etsi non operis, tamen cogitationis praevolatione ista tractando transgreditur.
7.5.9
VERS. 15.-- Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: Surge, et tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. Quandiu turbam animi tentando patimur, nox est nobis, et moramur in Sodomis, in quadam scilicet caecitate mentis. At Deo cordis irradiante sinum fit mane, et pristinae illico nos pudet cogitationis; ab ipsis enim jam cogimur angelis, sensibus utique nostris, qui pridem cogebantur imperio Lot, id est rationis; coguntur namque ab angelis, cum rationi jus ipsa suae nuntiat necessitatis, non posse sensus cohiberi a concupiscentia in Sodomis, in cohabitatione videlicet saecularis conversationis; non enim potest quisquam non aestuare in flammis: Surge ergo, inquiunt, tu praevia ratio, id est ad vitiis resistendum erigere, uxorem, id est voluntatem tuam, quae non hactenus jugo mariti, quod est intellectus, teneri se patiebatur, sed adulterinis passim amoribus distrahebatur, tolle, eam utique quae te male tulerat, uti paralytico dicitur, tollere jam, hoc est regere disce, et pariter duas filias, ut profecto jam non terrena in Sodomis, sed coelestia in divinis cupias, et puritati potius quam inani foris gloriae studeas ne et tu pariter cum pecore silenti pereas.
7.5.10
VERS. 16, 17.-- Dissimulante illo apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret illi Dominus. Posueruntque extra civitatem[ al., ibi locuti sunt ad eum], ubi locutus est ad eum Dominus. Salva animam tuam, noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Dissimulamus, cum bona quae et sensuum ac imaginationum molestia nostro spiritui fieri convenire nuntiat, differimus: apprehendunt manus ejus, uxoris, ac filiarum, cum cogitationis, sensualitatisque dubia de se infirmitas auxilio rationis, bonae voluntatis, piae ad sancta opera aviditatis, cum spe gloriae non inanitatis, sed aeternitatis fortiter innituntur, sicque extra civitatem ponuntur, sicque a mundi desideriis alienantur. Salva, inquit Dominus rationi, quid facto opus sit insinuans, animam tuam, noli respicere post tergum, id est ne repetas ea, quibus intulisti[ f., indulsisti], contemnendo dorsum, nec sis vitiorum, quae abdicasti, materiei contiguus, verbi gratia, noli esse affinis mulieribus, propter quod relabaris in pejus, sed in montem, in quantamcunque scilicet virtutis excellentiam altius eniti potes emigra, ne ex mali confinio tibi oboriatur occasio saluti contraria.
7.5.11
VERS. 18, 19, 20, 21.-- Non possum, inquit, Domine, salvari in monte, ne forte apprehendat me malum, et moriar. Est civitas hic juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea, nunquid non modica est, et vivet anima mea? Ecce, ait Dominus, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es? Non possum salvari in monte, in nimis arduo sanctitatis opere, ne apprehendat me elationis, aut apostasiae malum, nedum onus super me levare molior, retroactus inveniam casum: est civitas hic juxta, humilis poenitentiae firmitas in promptu arbitrii est sita, quae cum sit parva, non captui meo nimis austera, ibi salubria captabo perfugia: nunquid non modica est? Ac si diceret: si ex superbia primae perditionis origo processit, nonne per humilitatis depressionem ac modestiam salvari licebit? Vivat, inquit, anima mea, perseveret in statu alicujus boni operis vita mea. Suscepi, ait Dominus, etiam in hoc preces tuas, ut tam ardua vitae instituta refugiens, modica, id est mediocria consecteris, licet justum videretur, si Deus districte judicare disponeret, ut qui bona quae potest agere dissimulat, illa etiam quae agit perdere debeat; merito namque ipsa poenitendi affectio in homine subverteretur, qui in aliis quibus potest virtutibus non exercetur: cum ergo statui nostro Deus licet tepido condescendit, aperte innuit quia cum gratiam compunctionis nobis impendit, id parvum quod 76 gerimus non respuit, sic urbem quam eligimus quamvis parvam non subvertit.
7.5.12
VERS. 22.-- Festina, et salvare ibi. Id est si modica eligis, in his saltem exsequendis sedulus, et alacer esto, festine procurans in quo salveris. Non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc. Quandiu enim vitiis acquiescere, bestialiter silere dulce habemus in Sodomis, non potest Deus quidquam operari virtutis in nobis, nam ut filiis Zebedaei dicitur: sedere ad dextram, vel sinistram, non est suum dare superbientibus nobis; prius enim secundum quod alias dicit: daemonia ejicit, et sic demum sanitates perficit, quod nequaquam nisi ejectis daemonibus fieri possit; non enim adest auditio, nisi primo surditas excludatur: ingrediamur igitur sanctae modicitatis asylum, ut abdicata obstinatione peccati, valeat Deus, qui nil injustum facere praevalet, medicinam nobis adhibere virtutum; injustum namque esset, si diabolo hominem possidenti Deus pariter cohabitaret; impotens ergo ad hoc prorsus Deus est. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor: sol egressus super terram et Lot ingressus Segor. Segor interpretatur meridiana, vel parva: parva ob humilitatem, meridiana propter in aestu vitiorum obumbrationem; virtus enim Altissimi, quae nobis obumbrat, non nisi super humilem, et quietum illabitur, quo nomine spiritualis ista munitio ad quam confugimus, merito insignitur.-- Sol, fervor scilicet tentationis ex insita corpori corruptibilitate egreditur super terram, id est ad ipsam corporalium motuum velimus nolimus efficientiam, sed Lot, ratio videlicet nostra, subit quasi quoddam umbraculum Segor, id est humilitatem.
7.5.13
VERS. 24, 25, 26.-- Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo: et subvertit civitates has, et omnem circa regionem universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia. Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham, cum per instillationem supernae monitionis fetorem, qui signatur in sulphure, et cruciatum qui in igne, caecitati, et seditioni vitiorum demonstrat nobis inesse. Bonum quantum in nobis est, quasi Deus nos habitans est: Dominus ergo, id est bonitas in nobis degens, a Domino haurit, quod nobis de coelo, ratione scilicet divinitus tacta ad subvertendos daemones habitatores urbium, sensuum utique nostrorum pluit: omnem circa regionem, mundi affinitatem, et cuncta terrae virentia, terrenae spei quaelibet delectabilia, hac Deus infusione cognitionis exstinguit, quantum puteant quantumque crucient criminum curae, patenter ostendit. Post se autem uxor Lot respicit, cum bona voluntas pridem medullitus innixa rationi ad ea quae spreverat, saeculi oblectamenta appetenda tepescit: post se respicit, cum a coepto statu deficiens infra se quippiam concupiscit: sed vertitur in statuam salis, cum hanc apostasiae hebetudinem animadvertens in se redarguit sapientia salutaris; nam suam ad plenum stoliditatem, quam statua signat, dignoscere, pars maxima est scientiae, quae notatur in sale.
7.5.14
VERS. 27, 28.-- Abraham consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. Abraham mane consurgit, cum Deo se illustrante ad altiora mens contemplanda se subrigit, in eumdem regressa statum, in quo de mentium situ bonarum per numerorum gradus altercabatur ad Dominum, unde et nomen jam mens ipsa recipit Abraham patris videntis populum, quae nunc usque Loth dicta est, ex quo ab integritate vincta coeperat declinare: stat autem cum Domino, quando per animi rectitudinem non dissentit ab ipso: intuetur Sodomam et Gomorrham, atque regionis terram, cum flagitiorum turbulentiam, et sensus reprobi caecitatem, eorumque circumstantem materiam divinitus irradiata dispicit, videtque ascendentem de terra favillam, ab intimis sane conscientiae exsurgentem poenitentiae compunctionem sibi necessariam solum jam intelligit, quasi, id est revera fornacis fumum, scilicet ardoris, et cruciatus interni signum. Tange, ait, montes, et fumigabunt, id est cordis dolorem per lacrymas evaporabunt.--( VERS. 29.) Cum ergo subverteret Deus civitates regionis illius, id est cum vitia diaboli in homine habitantis munimenta subrueret, recordatur Abrahae, rationem profecto facit suae dignitatis meminisse, et Loth ipsam utique humanitus lapsam, ne in reprobum evertatur sensum per vitia quibus subjacuit, dignatur liberare.
7.5.15
VERS. 30.-- Ascenditque Loth de Segor, duae quoque filiae ejus cum eo; timuerat enim manere in Segor, et mansit in spelunca ipse, et duae filiae ejus cum eo. Lot ascendit de Segor, cum humani timore pudoris ne scilicet palam lapsus probro pateat humanus intellectus in minoris vitae proposito permanere veretur, et ad excellentius conversationis institutum quasi ad montem promovetur: quae indigna, quam praetulimus, intentio, ex duarum filiarum, quas exposuimus, cohabitatione funesta notatur: praedictis itaque ex causis in tepido quasi timens persistere vivendi modo, hoc est in Segor, transit in montem, ibi tamen in spelunca victurus, qui ferarum et latronum est locus, quia cui tales comitiam praebent filiae, crudeles nunquam deserit appetitus.-- Dicit ergo major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae. 77 Major cenodoxia omnino recte accipitur, quae cum bona operetur, id non agit, ut Deus glorificetur, sed quasi quadam idololatria, ac sacrilegio, ut homo praepostere honoretur; loquitur ergo cenodoxia ad cupiditatem, dum quod violenter rapi non potest, suggerit acquiri posse per sanctitatis simulationem. Pater noster, animus scilicet, qui malo suo tales genitrice carnali affectione genuit, senex, inquit, est, ad vetera et temporalia pronus est, et nullus virorum intellectualium plane motuum, qui affectualem in nobis mollitiem regant, remansit in terra, in fructifera quondam, et cultibili conscientia, qui possit ingredi ad nos, irrumpere avidi cordis ad nos evertendos obstinationem, juxta morem universae terrae, id est in quantum, vel juxta quod necesse esset reparari morem scilicet pristinum universae conscientiae: posset sane ratio ingredi ad remordendam cujuslibet mentem, sed non facile ad innovandum vivendi morem.-- Veni, inquit, heus, tu cupiditas, quia vim inferre ad ea quae cupis obtinenda non praevales, age dum clam meis utere officiis. Inebriemus eum vino, id est, impleamus animum jucunditatis temporalis gaudio, dormiamusque cum eo, totius scilicet oblivionis et negligentiae ejus opprimamus providentiam somno, ut servare possimus semen ex patre nostro, ut fructum utique cujuspiam temporalis commodi exigamus, vel delectationem alicujus peccati crebra in modum feminis propagatione iterandam eliciamus ex animo talium fetuum affectibus inclinato.
7.5.16
VERS. 33.-- Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Nox ista affectus conceptae nequitiae est. Ingreditur major, dormitque cum patre, cum inanis gloria toto rationis assensu sibi contracto sui penitus oblita abutitur mente: unde dicitur quia non sensit, reatum videlicet suum aegre ferendo, quando accubuit, cum scilicet cor ad nequitiam inflexit, et quando surrexit, id est cum in audaciam de criminis se perpetratione erexit. Impellit etiam major, quod est cenodoxia, juniorem procul dubio cupiditatem, ut cum patre dormiat: quia postquam per hypocrisim infelix quispiam prosperari se viderit, ad apertae jam cupiditatis rabiem effrenari dissimulata simulatione incipit, et caeco pectore ab ea se involvi permittit. Secunda nox est ex inolita peccandi voluntate reprobi sensus obstinatio; ex imagine namque fictae sanctitatis, citissime devenitur ad apertae opprobrium perversitatis, quia vinum arridentis sibi insimulando gloriae temporalis praecipitat animam ad furorem publicae temeritatis, ut concubantes filias non sentiat, nec surgentes, spurcitias procul dubio nulla discretione doleat sese foedantes, nec animos reprimat de eadem sua pollutione laetantes. Concipiunt ergo filiae Lot ex patre, cum spem ingenita nobis vitia pravitatem quamlibet admittendi fovent susceptam ex animo jam labante.
7.5.17
Major parit filium, cum cenodoxia ad deteriorem male coepta perducit effectum, vocatque Moab, quod est ex patre, non modo ex suo patre, sed absolute ex patre, id est diabolo totius iniquitatis auctore, qui praecipue periit, hominemque fefellit typo inanis gloriae: dicitur etiam Moab exlex, quia hypocrita cum legaliter agere videatur, a divina vivit in semetipso alienus lege, et tanto nequius, quo quantum ad humana spectat judicia, nulla damnari potest interim lege. Minor, quae est cupiditas, generat Ammon, id est populi mei filium, illius videlicet, de quo dicitur: Obliviscere populum tuum, in quo utique concrevisti vitiorum tumultum. In filiis autem spem maxime propagationis habemus; propagatrix vero totius malignitatis quasi infiniti populi avaritia est, utpote quae radix omnium malorum est; sed quomodo avaritia, vel cenodoxia generat seipsam, absurdum videtur, si matres et filii pro eodem ponantur; haec ergo ratio est: Filiae quae masculos gignunt, tenerae sunt primo mentis nutabundae affectiones, quae audacissimos magnae praesumptionis actus emittunt, et populos imitatorum exemplorum auctoritate sibi congerunt, sicut illae Moabitas et Ammonitas egerunt.
7.5.18
EXPLICIT LIBER QUINTUS.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).