Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae
Jere 5.3.9
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10578 Trinpro
5.3
VERS. 7, 8.--« Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel.» Samaria regem suum transire facit, cum exterioris hominis prudentia quae se palliat rationem, quin potius astutiam saecularem, per undas voluptatum ad indignos actus omni tentationis vento circumlatam excedere, et quasi dispumare compellit; saepius enim provenit ut se hypocrisis diu cohibere non possit. Et excelsa idoli disperduntur, cum superbae cogitationes, quae animum suum a Deo apostatare docuerant, annullantur. Quae excelsa peccatum Israel dicuntur, quia ex prava affectus libertate oriuntur.« Lappa et tribulus ascendet super aras eorum,» Lappa humilis herba est, tribulus in virgulta proserpit, sed utraque exasperata aculeis. Per lappam ergo luxuria foede semper humilis innuitur, per tribulum cupiditas, quae se exporrigens dilatare conatur. Haec super aras eorum ascendunt, quia super eorum ac si religiosa proposita jam evidenter irrepunt.
5.4
« Et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos.» Hi qui quondam montes fuerant, apud se scilicet arrogantiae nimietate tumuerant, jam spei inanitate reflati veris montibus, id est sanctis acclines ab eis operiri protegendo desiderant, et a minoribus quibusque electis, qui sunt colles, ut super se cadant exorant, se videlicet eis miserescendo inflectant. Quod totum est: Qui se sanctos posse fieri sua custodia, quod per Samariam signari diximus, aestimarant, veram aliorum sanctitatem Dei ope attendentes, falsos se sua opinione non dubitant.
5.5
VERS. 9.--« Ex diebus Gabaa peccavit Israel, ibi steterunt.» Gabaa interpretatur, ut saepe dictum, colles. Per colles hic intelligimus privatos animi timores. Ex diebus ergo horum collium Israel peccat, quia a tempore quo in superbia sua misera mens prosperari, quod dies significant, coepit, affectus sese pravitati subjugat. Ibi steterunt, id est perseveraverunt. Stare enim pro perseverare ponitur, ut est:« Adversum me appropinquaverunt et steterunt.» Nota quod Israel et Ephraim cum singulariter ponuntur, duos illos habitus mentis, qui sunt affectus et voluntas, per se figurari dicuntur; cum autem pluraliter, eorumdem habituum motus intelliguntur.
5.6
VERS. 10.--« Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis. Juxta desiderium meum corripiam eos.» In Gabaa eos non comprehendit praelium, quia ubi nulla tentatio est, nulla etiam rebellio contra quodlibet vitium. Et quomodo quis potest dici tentatus, qui, antequam ei diabolus suggerat, studio est totius malignitatis afflatus? Hoc praelium super filios iniquitatis est, super opera videlicet quorum mater iniquitas est. Filios pro operibus poni frequens Scripturae usus est. Servi namque debitoris uxorem et filios Dominus jubet vendi, id est voluntatem, et opera a libertate arbitrii sensus improbitate subduci. Deus eos juxta desiderium suum corripit, quia juxta quod omnes homines vult salvos fieri, et ad sui agnitionem redire, in praesenti eos, ut corrigat, punit. Id enim potissimum desiderat, ut resipiscant quos castigat.« Congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.» Duae iniquitates sunt, una peccandi, altera impoenitens cor habendi. Propter has duas iniquitates corripiuntur, cum a sua obstinatione et a solita nequitia divinitus compunguntur. Tunc super eos populi congregantur, cum inolita dudum vitia insolentius solito animum insequuntur. Hi sunt Aegyptii qui egressos a se Israelitas usque ad maris Rubri transitum urgere videntur.
5.7
VERS. 11.--« Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus.» Vitulae triturantis natura est libenter ad id officii recurrere in quo raptim aliquoties consuevit triturata praegustare. Vitulam hic non solum pro lascivia, sed et pro fecunditate positam putamus. Ephraim ergo vitula docta diligere trituram est, cum voluntas nostra per divinam correctionem fecunda, bona a malis tanquam grana a paleis disparare jam prona est. Primordia enim nostra, juxta beatum Gregorium, mista sunt malis. Super pulchritudinem colli ejus Deus transit cum novitatem consili ejus, quae, ut ita dicam, jam ex conversione recens facta pulchrescit, alta consideratione per tentationes aliquas conculcari sinit. Scripturae usus est, ut dicatur Deus facere quod fieri permittit. 213 Potest quoque et per collum non solum consilium, cujus fistula est, consilium vero justorum bene agendi propositum est, sed etiam cervix elationis quae noviter conversis aliquoties subrepere solet. Super hanc cervicem Deus et consilii pulchritudinem transit, cum utrumque tentari sinendo prosternit.« Ascendam super Ephraim.» Super Ephraim Deus ascendit, cum rationem, quae Dei propria sedes est, superequitare efficit, jam tandem vere frugiferae voluntati.« Arabit Judas, et confringet sibi sulcos Jacob.» Judas arat, cum sincerae confessio poenitudinis superficiem corporis et animi convertit et fatigat. Jacob sibi sulcos confringit, cum peccata supplantando aequoream quamdam pacis internae planitiem aequare non desinit. Sibi autem confringere dicitur, quia quidquid pietas poenitentiae sancti laboris exercet, suo interiori commodo non vulgi favoribus operatur. Jacob autem supplantator dicitur. Nihil enim Judas arat si Jacob remissius in sulcos confringendo, et praesertim in supplantando desudat.
5.8
VERS. 12.--« Seminate vobis in veritate justitiam, metite in ore misericordiam, innovate vobis novale.» In veritate sibi justitiam seminat, quisquis Deo et proximo secundum quod cuique competit, servata aequitate communi reddere quod dignum est, destinat. Seminare autem proponere est. At vero in veritate et sibi seminat, quisquis sine aviditate favorum sibi soli in suo bono conscius id actitare deliberat. In ore misericordiam metit, cum quod corde proponit, spe metendae misericordiae aliis pronuntiare non desinit. In ore etiam misericordiam metimus, cum peccatorem ab errore viae suae converti fecerimus, animam quidem ejus a morte liberamus, e peccatorum haud dubium quin nostrorum multitudinem operimus. Innovat sibi novale quisquis vitam religionis aggrediens sacri eloquii incipit secreta discutere. In his novalibus, juxta quod alibi dicitur, multi cibi sunt, ad omnes videlicet animorum conversationumque modos documenta inibi congrua ac si fercula sunt. Quocunque enim it spiritus, eunt pariter et rotae.« Tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.» In his, inquit, quae dicta sunt exerceri debetis, quia temporis opportunitas arridet, dum advivitis, requirendi Dominum, praesertim cum spiritus vobis divinae jam compunctionis advenerit, qui vos sine magistro, sine volumine vos inducat in omnem veritatem, ut alias scriptum est, quod hic appellat justitiam. Unde et est:« Unctio ejus docet vos de omnibus.» Et ab Apostolo quoque hanc supernae infusionis gratiam non in vacuum recepisse monemur. Quod totum est tempus Dominum requirere, cum ipse praesto est aspirare.
5.9
VERS. 13.--« Arastis impietatem, iniquitatem messuistis; comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.» Impietatem aravit qui quondam per hypocrisim, quod pro solo Deo fieri debuerat, corpus suum excarnificationi addixit. Et quid tam impium, quid tam sine Deo, quam proprias carnes mactare non Deo? et quis magis nemo appellari debet, quam qui carnem suam sub tali obtentu odio habet? Iniquitatem messuit, qui laudes Deo dandas exinde sibi sacrilege adhibuit. Nihil enim est minus aequum, quam suo honori postponere Deum. Inique ergo messuit, qui primum sibi tam profanae mercedis attribuit. Frugem mendacii comedit, qui accusante se conscientia fallaci adulatione vulgarium pasci addidicit. Quia confisus es, inquit, in viis tuis, scilicet non respiciens ad internam vacuitatem tuam, ad ea tantum oculum dirigebas, quae de tuo superstitioso opere inaniter praedicabantur foris. Sicut enim extra hominem via, sic extra hypocritam sua in quibus confidit opera. In multitudine quoque fortium suorum confidit; cum in arduae conversationis quae vix sanctis viris tolerabilis esset, proposito spem reponit, non aspiciens quo intendat, sed quae stolide peragit.
5.10
VERS. 14.--« Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salman a domo ejus, qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa.» Tumultus in populo consurgit, cum in cordibus nuper conversorum veteris licentiae insolentia recrudescit. Vel etiam tumultus consurgit, cum gravis in cogitationibus poenitentiae motus emergit. Omnes munitiones ejus vastantur cum mentis universa repagula, quae sub suis latibulis flagitiorum pridem occuluere tristega, piae confessionis eruuntur ad lucem. Salman interpretatur umbra prohibendi, vel commotionis. Sicut vastatus est Salman a domo ejus, qui judicavit Baal in die praelii, id est, sicut consumi debet obscuritas illa nequam, quae divini luminis ab animo prohibebat accessum: et ne in miseriis subsisteret, crebris commotionibus perurgebat; a domo, id est a conscientia illa, quae in sui illuminatione ac si die in qua caro spiritusque confligunt, Baal judicat, id est virum damnat. De quo dicitur:« Hic quem habes, non est tuus vir.» Matre super filios allisa, cum suis videlicet operibus obruta concupiscentia. Baal autem interpretatur vir, vel habens, id est possidens dominium, scilicet erroris signans.
5.11
VERS. 15.--« Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum 214 vestrarum.» Bethel, licet domus Dei interpretetur, tamen ex idolo quod Jeroboam ibi statuerat, profanatur. Est ergo dicere: Has contrarias fortitudines, quae vestra contra Deum corda munierant, fecit vobis Bethel, conscientia videlicet, quam Deus inhabitare debuerat, sed diaboli fantasia imbuerat; et hoc a facie, id est a consideratione immanitatis criminum vestrorum, Malitia enim hic pro enormi usu appellatur scelerum.
5.1.1
SEQUITUR CAPUT. CAPUT XI.
5.1.1
VERS. 1.--« Sicut mane pertransiit, pertransiit rex Israel.» Rex Israel spiritus noster est, cui regere pertinet quidquid sub affectu est. Ipse enim, secundum etymologiam, saepius dictam cum ratione ac si cum Deo principatur: sin alias servit. Is ergo rex sicut mane pertransit, cum repulsa ignorantiae et cogitationum nebula tanquam pallore crepusculi, plenioris intelligentiae et quietis gratiam veluti solare jubar attingit.« Quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi Filium meum.» Israel puer est, et ideo a Deo diligitur, quia, postquam ad vitae novitatem redierit, Deo non placere non potest. Ex Aegypto quoque filium vocat, cum ex quotidianis, quae immissive vel naturaliter influunt tenebris, spiritum nostrum, qui ex vera luce quasi lux in nobis gignitur, Deus reducit et suscitat.
5.1.2
VERS. 2.--« Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum.» Quod singulariter superius per regem innuerat, hoc modo propter diversos rationalitatum motus pluraliter applicat. Etsi enim una est ratio, propter plures tamen causas plurimae sunt rationes. Ac si diceret: Etsi Deus a nostra nos per se caecitate revelat, ipsi tamen rationales motus a nostro nos corpore aliquoties excitare contendunt; sed quia non est in homine via ejus, nec viri, ut dirigat gressus suos, illi Deo nos dispensative retardante recedunt, sicque nos quid simus ex nobis experiri faciunt. A facie eorum abeunt, cum se a rationum redditione cogitationum pervicacitates excludunt.« Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. Et ego quasi nutritius Ephraim.» Baalim immolant, cum multa Dei, sed non pro Deo tentationi saepe succumbendo perpetrant. Simulacris sacrificant, cum interiori periclitante statu longe aliter se hominum conspectibus, quam res intro geratur, ostentant. Sed inter ista. inquit, Ephraim nutritius sum, dum mentem semper intendo de resurrectione commonere post lapsum, et ita voluntas nostra non colliditur, Domino supponente manum. Sic nos nutrit, dum per ruinas et status nos erudit.« Portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos.» In brachiis eos portat, cum ad divinam fortitudinem sublevat. Brachium enim pro fortitudine poni solet. Et nesciunt quod curet eos, quia ex pondere tentationis pene desperantes ignorant quod provide per occulta naufragia, ne de virtutis prosperitate superbiant, premat ipsos.
5.1.3
VERS. 4.--« In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis.» In alia translatione ubi hic Adam legitur, illic homines invenitur, sic enim interpretatur. Unde et in Genesi ubi dicitur:« Vocavit nomen eorum Adam,» itidem in homines transfertur. In funiculis ergo hominum eos trahit, cum ex passibilitatis, et humanarum aerumnarum timore eos ad se corripit. Unde est:« Multiplicatae sunt, inquit, infirmitates eorum: postea, ac si diceret: Ad medicum acceleraverunt.» Sed postmodum quod prius timore gerebatur in amorem vertitur, unde et sequitur: In vinculis charitatis, quae scilicet foras mittit timorem. Funiculi autem ipsae affectiones sunt, quibus ad aliquid appetendum nullo cogente ducimur. Timor vero supradictus amore non caret, alioquin hos funiculos non haberet. Inde est illud poeticum:« Trahit, inquit, sua quemque voluptas.»« Et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.» Est eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, cum vera mentis essentia promovet sui timoris eminentiam super intellectuales sensus eorum. Super ejus maxillas jugum Dei exaltaverat, qui sicut tumentes super se fluctus semper eum timuerat. Tanto autem magis exaltatur, quanto magis in interna virtute proficitur, dum illa aeterna charitatis semel praegustata semper amitti timetur. Pro intellectu maxillas accipimus, quia his ac si dentibus dura quaeque commolimus. Declinat ad eum, ut vescatur, cum per timorem illum, quo mens salubriter humiliatur, etiam se ad nos Deus inclinat, ut de ejus aspiratione pascamur.« Coenabo, ait, cum illo et ipse mecum.» Quod superius singulariter dicit ad eum, cum pluraliter aliqua pro motibus variis praemisisset, unimodum mentis habitum intellige, quia in scissuras mentium scimus Deum nequaquam ut convivetur declinare solere.
5.1.4
VERS. 5.--« Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex ejus.» In terram Aegypti non revertitur, cum ad veterna crimina reverti se ulterius non patitur. Et tamen Assur, id est aulicorum familiaritas et acceptio admodum sibi expetenda videtur. Quod in quibusdam ordinis nostri viris hodieque apparet, qui dum a foeditatibus mundanis se continent, 215 curiarum tamen solemnitatibus ingerere se irremediabiliter ardent. Assur enim, quod repetere non piget, aula est.« Quoniam noluerunt converti, coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.» Quod est dicere: Quoniam ab Assur, id est ab oculorum suorum noluerunt vanissima pastione reverti, gladius in civitatibus ejus, id est eorum mentis coepit, quia insolita carnis adversus spiritum contentio in omni ejus sensualitate, quae, juxta Evangelium, sunt civitates, emersit. Gladius enim pro divisione ponitur, ut est:« Non veni pacem mittere, sed gladium.» Et exponens:« Veni, inquit, separare,» etc. Et consumet electos ejus, id est annullabit quaecunque principaliora sunt in intimo statu ejus. Capita eorum comedet, dum et civitatum et electorum intentionum summitates aurugine tentationis absumet[ f., aurigine].
5.1.5
VERS. 7.--« Et populus meus pendebit ad reditum meum.» Licet eorum capita comedantur, et titillatio se menti gravis immergat, solet tamen aliquoties rationis scintilla viviscere, et hoc est quod populus Dei ad reditum ejus dicitur pendere, quia piae cogitationes post tot quae ingruerint mala, ad Dei salutaris visitationem fieri solent pronae. Pendere, sicut alias diximus, ab alterutris dicuntur amantes, et ideo pro amore ponitur.« Jugum autem imponetur ei simul quod non auferetur.» Jugum ei imponitur, cum expertae tentationis animus timore deprimitur. Hoc jugum non aufertur, quia nulla securitas audacia unquam ab animi cervice recutitur.
5.1.6
VERS. 8.--« Quomodo dabo te, Ephraim, protegam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim?» Ac si diceret: In quem statum transferam voluntatem humanam, qua arte protegam vagabundum per tot excursus et recursus affectum? His querimoniis innuit quanta difficultas sit in regendo statu nostrae interioritatis, quae, si ad virtutes evehitur, intumescit, in sensus, vapiditate perdeficit, in flagitium devoluta, putescit. Scio, inquit, quid faciam, quia sicut Adama ponam te, et sicut Seboim. Adama interpretatur terrena. Seboim statio ejus, mare, vel capra eorum, vel damula. Primum igitur mens hominis ad sui protectionem, ut Adama, ponitur, ut indesinenter quacunque virtute praeeminent, propriae terrenitatis sub qua degit memoretur. Sed non in hac hujus infirmitatis consideratione pigrescat, sed stationem in mari constituat, ut scilicet, inter tentationis assultus stare non cadere assuescat, nec pulsatus versetur aut proruat, sed caprino more animum ad boni ardua propositi semper exporrigat, in quo tamen acumen nullomodo discretae subtilitatis amittat. Capra enim arduorum est appetens, damula vero unde sortitur et nomen, multa luminum acie pollens.« Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.» Cor Dei in eum convertitur, cum non externo cujuspiam exemplo, sed sui ipsius ad viscera pietatis consideratione reflectitur. Humanum enim est, alterius respectu et ratione frangi. Pariter poenitudo ejus conturbatur, quia, dum eum exertae sententiae poenitet, pariter quoque de aliis quas humanitus patimur aerumnis clementer afficitur. Humano more loquitur Deus, cum nil tale in eum incidat, nulli tamen dubium quin electorum suorum calamitati condoleat. Vel aliter. Cor Dei ipsi electi sunt, de quibus dicitur: Appropinquavit cor illius postquam impii dividuntur ab ira vultus ejus. Cor ergo ejus in eum convertitur, cum hi, quibus cuncta quae a Patre audivit, innotuit( Joan. XV, 15), suae terrenitatis obtentu, quod est Adama, ad altitudinem contemplationis, quod est capra et damula, se conferre conantur. Tunc poenitudo Dei pariter conturbatur, cum illi poenitentiae, quam illis Deus primo immisit, de praesentis saeculi diuturno fastidio dolor et difficultas etiam adaugetur.
5.1.7
VERS. 9.--« Non faciam furorem irae meae, non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam ego Deus, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.» Ira Dei est contra vitia nostra digna animadversione moveri; furor vero est contra humanam pertinaciam reprobi sensus illatione accingi. Furorem ergo irae suae non facit, cum nobis reliquias cogitationis bonae non subtranit, hae enim diem festum agunt sibi. Convertitur Deus ut Ephraim disperdat, cum imitari videtur in ejus animo qui tentatur, quod quasi ipsius bonae voluntatis studium radicitus omnino consumat. Ego, inquit, Deus et non homo. Quod est dicere: Homo quod coeperit pervicaciter peragit, ego vero Deus impendentem etiam sententiam per meipsum suspendere novi. In medio Ephraim est sanctus, cum in ipsius rationem meditullio voluntatis quasi regem circumstante exercitu inserit Deus. Non enim ingreditur civitatem, quia non inhabitat, imo vix summatim aspirat conscientiam vitiorum tumultibus obstrepentem.
5.1.8
VERS. 10.--« Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.» Rationes, voluntati insitae, post Dominum ambulant, dum primum ratio Deo subjicitur, et consequenter deinceps rationi voluntatis habitus obsecundant. Ipsa ratio, quae supra ob sui firmitatem dicitur sanctus, quasi leo rugit, dum ex clamore ejus, cui 216 innititur, divini scilicet eloquii, bestiales undecunque motus, quasi regia quadam auctoritate, perterret et concutit. Ipsa, inquam, rugiet, et filii maris formidabunt, cum aut ex interni severitate judicii, aut certe recordatione peccati ad se versum erecta, filios maris, id est motus saeculares formidare facit, et quanto magis alterutro imbuitur, tanto magis quidquid menti temporale et transitorium insonat, perterretur.
5.1.9
VERS. 11.--« Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum, et collocabo eos in domibus suis.» Filii maris ex Aegypto quasi avis avolant, dum instinctus superbiae, qui per avem figuratur, ex infimis se desideriis allevat, et praesentem moerorem gaudio spirituali commutat. Aegyptus enim moerorem signat. Quasi columba in illa sine felle, sed seducta sine corde, de terra Assyriorum avolat, cum omne illud a se removet quod pomposius in hoc mundo ac curialius putat. Hoc enim aulicum sonat. In domibus suis eos collocat, cum ad conscientiam revocatos a sua dispersione coadunat.
5.1.10
VERS. 12.--« Circumdedit me in negotiatione Ephraim, et in dolo domus Israel.» Ephraim Deum in negotiatione circumdat, cum praesidentem sibi in Deo rationem gloriae inanis mercimonio coangustat. Quid enim est nisi negotiari, pro vulgi favoribus bene operari? Ephraim ergo Deum negotiatione circumdat, cum ad recipiendas pro benefactis laudes, sentientem cum Deo spiritum voluntatis vanitas persuadet et incitat. Domus Israel in dolo circumdat, cum conscientia carnali appetitui, quod est Israel, prona in superficie cogitationis, imperio rationis obtemperare se simulat; quae tamen opportunitatem peccandi aucupatur, si liceat.« Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.» Quod est dicere: Poenitentialis confessio quae quod in nobis Deus judicat, ipsa etiam pariter condemnat,« si enim nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur.» In hoc ipso cum Deo testis descendit, id est humiliatur, quia ab Ephraim et Israel, tam superbis quam subdolis, ad hanc simplici dejectione recurritur. Et cum sanctis fidelis est, dum humilitatem, quam eis in praesenti imperat, in sequentis saeculi exaltatione glorificat. Fidelis ergo dicitur, quia quod modo spondet fide sempiterna sanctis exsequitur.
5.2.1
SEQUITUR CAPUT. CAPUT XII.
5.2.1
VERS. 1.--« Ephraim pascit ventum et sequitur aestum.» Ephraim ventum pascit, dum ventosis, id est loquacibus, novarum scilicet rerum cupidis efferendi suas laudes causas attribuit. Hoc dicitur Ephraim facere, quia adjacet voluntati laudari velle. Sequitur aestum, quia quo magis exterius restringitur, eo interius magis flagrat fervoribus carnalium incentivorum. Ac si diceret: Favores foris expetit, sed tanto eum petulantia durius urit.« Tota die mendacium et vastitatem multiplicat, et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat.» Tota die mendacium multiplicat, qui jugiter alienis labiis per suam hypocrisim occasiones mentiendi subministrat. Sed vastitatem multiplicat, quia quo magis extolli se audit, eo desolationis internae deserta dilatat, dum verborum florente copia, quae non videntur incuriae mancipat. Foedus cum Assyriis init, dum cum his qui temporaliter gloriantur unanimis fit. Oleum in Aegyptum portat, qui gratiam Dei in vacuum se recepisse non trepidat. Et in Aegyptum fert oleum, qui saecularibus saeculariter placere desiderat de excremento virtutum.
5.2.2
VERS. 2.--« Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob.» Cum Juda judicium Domini est, quia in virtute confessionis, discretionis spirituum subtilitas permaxime necessaria est. Super Jacob visitatio fit, cum in supplantandis vitiis rationi nostrae metus divinae ultionis semper assistit. Visitatio enim aliquoties pro punitione ponitur.« Juxta vias ejus et juxta adinventiones ejus reddet ei.» Juxta vias ejus ei redditur, cum intellectus noster pro cujusque erroris quantitate compungitur, et quasi pro commisso vapulat, dum doloris intimi talionem petulanti quondam animo repraesentat. Adinventiones autem sunt quaecunque in humanis usibus debito naturae supersunt. Has ei reddit, cum sibi ipsi intellectualis ille judex sub poenitudinis acerbitate restituit.
5.2.3
VERS. 3. 4.--« In utero supplantavit fratrem suum; et in fortitudine sua directus est cum angelo. Et invaluit ad angelum, et confortatus est.» In utero fratrem supplantat, cum intra conscientiam carnalis rigiditatem appetitus praecipitat. In fortitudine sua cum Angelo dirigitur, cum libertas arbitrii, qua fortius nihil est, sermoni divino, qui Dei ad nos internuntius est, irremisse innititur. Ad Angelum invalescit, cum ex eloquii frequentatione divini contra contrarias fortitudines spirituale in dies robur accrescit. Confortatur, dum inter tentationum molimina, nusquam mentis rigor nutare permittitur.« Flevit et rogavit eum.» In fletu humor interior ad exteriora elicitur. Flere ergo dicitur, qui omnem interiorem mollitiem exsuccare conatur. Rogat angelum, qui in summa habet veneratione et reverentia Dei verbum.« In Bethel invenit eum, et ibi locutus est 217 nobiscum. Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.» Bethel interpretatur domus Dei. In Bethel angelum invenit, cum Deum inhabitatorem gerens per ejus aspirationem divini eloquii arcana discutit, quo et prolata auctore cognovit. Quisquis enim mysteria Scripturarum sine Dei Spiritu reserare posse se aestimat, plane veluti sine luminibus alienos parietes erroneus palpat. Ibi nobiscum loquitur, quia secundum quod a Deo pectus legentis imbuitur, mox sacrae paginae consentiente sententia, quidquid obstrusum pridem obstiterat liquido aperitur.
5.2.4
Notandum quod singulariter de se loquens subjunxit extremo, nobiscum. Inventus enim in Bethel nobiscum loquitur, quia sanctae cujuspiam conscientiae, quae Deo hospite gaudet, sensus in sacra Scriptura perscrutanti divinos, cum aliquid obscurum inclaruerit, profecto sine invidia a Deo sibi data celare impatiens, aut locutione aut scripto nec mora et aliis propagare gaudebit. Nec solum angelus, sed et Dominus Deus exercituum nobiscum loquitur, quia quidquid in eodem sacro eloquio reperitur, ab ipso indubie panditur, qui priorum exercitiorum nostrorum benignus incentor, quae his sanctis studiis impenduntur, esse probatur. Exercitus enim ab exercendo dicitur, et est Deus exercituum, cui militant exercitia animorum. Dominus memoriale ejus, superius dixerat Dominus Deus exercituum, nunc iterat etiam Dominus, ut per hoc innuat eumdem esse Dominum, qui sacri verbi nobis studium subministrat, qui quondam per prophetarum ora, ea quae ejus gratiam in eorum libris a nobis anxie exquiruntur locutus fuerat. Memoriale autem ejus hoc est ut qui quondam per illos antiquos mira praedixerat, non minorem hodieque in nobis virtutem exercere credatur, quibus tanti consilii penetralia subintrare humiliter quaerentibus donat.« Habentes,» inquit Apostolus, eumdem« spiritum, credimus, propter quod et loquimur( II Cor. XIV, 13).»
5.2.5
VERS. 6.--« Et tu ad Deum tuum converteris; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.» Et ad Deum suum haud dubium quin Jacob aut Judas convertitur, cum ratio poenitentialiter semper confitens, inter supernorum largitiones munerum ad eum, a quo praerogantur, respectare monetur. Misericordiam et judicium custodire jubetur, ut scilicet in praesenti, si bene invigilet, se Dei misericordiam reperturum non desperet, sin autem, in futuro judicium miserabilem praestoletur; sicque inter spem misericordiae et metum judicii constitutus, ad spem pronior inveniatur, ut magis amore quam timore trahatur, a nemine enim quidquam, nisi sub amore speratur, et hoc est quod dicitur: Spera in Domino Deo tuo semper.
5.2.6
VERS. 7.--« Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.» Chanaan interpretatur negotiator. Negotium autem ad hypocrisim supra diximus pertinere. In manu ergo Chanaan statera dolosa est, quia in opere hypocritarum nihil pensi et moderati est. Si enim bene perpenderent, nunquam buccinatoribus suis inanitatem suae mentis vel operis tanti venderent. Si enim tantae vacuitati nomen sanctitatis, quod omni thesauro praeponderat, exaequare velis, non dico non stat, sed nec esse potest, quia inter nihil et aliquid comparatio nulla constat. Calumniam quoque diligit, quia quisquis externis favoribus attolli appetit, illis omnibus necesse est invideat, quos aut potius aut pariter laudari audit. Quod si invidet, certe mox consequitur ut his quibus inviderit amantissime deroget.
5.2.7
VERS. 8.--« Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi.» Quod vocavit Chanaan, hoc etiam innuit per Ephraim. Si enim ille negotiator, et hic frugifer, plane negotium hypocrisis non emergit, nisi de superficie ejus, quae putatur frugifera actionis. Est ergo ac si dicat: Quicunque in statera mei habitus et externae considerationis sit dolus, ego tamen dives efficior, dum per omnium linguas quotidiana rumoris augmentatione promoveor. Inveni idolum mihi, quia imaginem sanctitatis, quae a cunctis honori habeatur ostendi.« Omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.» Quod est dicere: Idcirco omni cura et labore in colore religionis exerceor, ut videlicet nemini eorum, qui me efferunt, veniat in notitiam iniquitas mea interior. Quod dicit, non invenient, sic est ac si diceret abscondent, ut est illud:« Clausis non aperuit carcerem,» quod est obstrusit.
5.2.8
VERS. 9.--« Et ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.» Eduxit nos Deus de terra Aegypti, qui de tenebris vitiorum in admirabile lumen suum nos vocavit. Adhuc in tabernaculis sedere nos faciet, cum quandiu peregrinamur a Domino, quandiu in hoc tabernaculo ingemiscimus gravati debita humilitate, quod signatur sessione, nos deprimet.« Surgite, inquit, postquam sederitis.» Tabernacula autem peregrinantium, vel militantium sunt. Militia enim vita hominis. Et hoc sicut in diebus festivitatis facimus, quando depressionem nostram in praesenti luminosae illius spei gaudio vere festo compensamus.
5.2.9
VERS. 10.--« Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.» Super prophetas Dominus loquitur, cum ultra omnium providentiarum nostrarum perspicacitatem, sua sola aspiratione nos docere dignatur. Visionem quoque multiplicat, dum per eumdem instinctum in nostra intellectualitate aciem discretionis augmentat. In manu prophetarum assimilatur, dum providentiae nostrae exercitium ad contemplandam etiam divinae celsitudinis speciem assurgere aemulatur. Nota quam vigilanter dicat assimilatur. 218 Omne autem simile non est idem quod illud cui simile dicitur. Assimilari ergo Deus in manu prophetarum solet, cum omnis nostri contuitus opera scintillare in Deum nititur, nec tamen est Deus quod videt.
5.2.10
VERS. 11.--« Si Galaad idolum, tamen frustra erant in Galgal bobus immolantes.» Galaad interpretatur acervus testimonii. Quod est dicere: Si hi qui inferius dilatantur, et penes Deum male angustantur, vitiorum ac si idolorum cultibus instant, pensare debuerant quia vitiorum volutabris frustra sese immersitant, cum nil aliud explicent, nisi quod aciem mentis in hebetudinem bestialem mactando commutent. Galgal enim volutabrum interpretatur. Volutabro si ergo, ut sic dicam, bobus immolant, cum spirituali alacritate recussa sese ponderositati carnis, quasi stolida animalia, foede attrectant.« Nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.» Superius paulo eorum altaria diximus hypocritarum proposita. In quo enim quilibet ipsorum vult honorari, verbi gratia, vigilat iste, abstinet ille, iste silet, in qua, inquam, institutione volet insignis haberi, quasi aram proponit, super qua a levitatibus hominum debeat venerari. Haec altaria quasi acervi sulcos agri fiunt, cum his quibus praedicant, et super quos magisterii auctoritate praesidere desiderant, quasi sulcis agri acervus efficiunt. Acervus enim si sit in sulcis, nunquam eos permittit attingere ad alicujus utilitatem frugis. Et hi qui simulate praesident, dum dubia exempla ostentant, non tam instruunt simplices quosque quam aggravant.
5.2.11
VERS. 12.--« Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxore, et in uxorem servavit.» In regionem Syriae Jacob fugit, cum spiritus noster, cui vitia supplantandi officium est, extra sensualitatem corporis in sublimem habitum mentis, qui temporalia supergreditur, juxta Apostolum, Deo excedit. Fugisse autem dicitur, quia et David a forensi strepitu fugiens elongasse se testatur. Syria enim sublimis interpretatur. Ibi in uxore servit, dum pro subjuganda sibi propria voluntate se deserit. Uxor enim nostra voluntas est, quia nullum bonum est, nisi quod voluntarie fit. Sine hac ergo spiritus noster, qui vir est, nihil efficit. Qui autem servit, alterius ditioni se tradit. Ut ergo hanc habeat, desideriis suis renuntiat. Sed quaerendum quid fugiat? conformitatem videlicet eorum, quorum coetus in Galgal bobus immolat, et qui sunt ut acervi super illos sulcos agri, qui, juxta Job, terra adversus suum reclamante cultorem, pariter deflent. Jacob in uxore servavit haud dubium quin oves Laban, cum per contubernium bonae suae jugalis gregem cohibet piae cogitationis.
5.2.12
VERS. 13.--« In propheta autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est.» In propheta de Aegypto Israel educitur, cum per futuri judicii providentiam affectualitas nostra a saeculari prosecutione secluditur. Nisi enim et bona et mala prudentia Christiana prospiceret, nusquam aut amore aut timore traheretur aut fugeret. In propheta quoque eductus de Aegypto, servatur, quia sine tali provisione praesentia contemnere incipientibus perseverantiae constantia non servatur.
5.2.13
VERS. 14.--« Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus Deus suus.» Quoniam Ephraim ad hypocritarum significantiam semel eduximus, voti nostri est quandiu textus non oberit continuare quod coepimus. Ad iracundiam Ephraim Deum in suis amaritudinibus provocat, cum hi, qui de sua fructuositate se jactant, per interioris eum nequitiae amaricationes irritant. Sanguis ejus super eum venit, cum peccatorum diuturna occultatio eos supergrediendo obruit. Sanguinem pro peccato poni etiam vulgo celebre est. Opprobrium ei Dominus restituit, cum ea, quae ad Dei exprobrationem indesinenter ab eis committuntur, per apertissimos turpium criminum lapsus ad eorum perpetuam infamiam propalantur.
5.3.1
SEQUITUR CAPUT. CAPUT XIII.
5.3.1
VERS. 1.--« Loquente Ephraim horror invasit Israel, et deliquit in Baal et mortuus est.» Ephraim loquitur et Israel horror invadit, cum hypocritarum plerumque in Scripturae sacrae dissertionibus eloquio intonante, et subtilissima de moribus disputante, eos, qui cum Deo dirigi appetunt, magnus sub eorum praedicatione terror concutit; quo enim vulgo miserabiliores videri desiderant, eo disertitudinem suam ostentantes de subtilioribus tractant. Sed inter haec in Baal delinquit, cum nihil eorum quae loquitur menti suae admovens, instar simulacri miraculo duntaxat, audientium Dominica verba prostituit. Et moritur, quia immemor eorum quae dixerit in insensibilitatis stuporem convertitur.
5.3.2
VERS. 2.--« Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo, quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est.» Et nunc, id est in hoc ipso praedicandi proposito; ad peccandum addunt, cum sibi quae bona dixerunt ascribentes verbum Dei adulterare non desinunt. Etsi enim ex Deo non tamen coram Deo dicunt; de argento suo sibi conflatile faciunt, cum de eloquentia sua inepti sibi vulgi frequentiam conflare contendunt. Argentum pro eloquentia ponitur, ut est:« Eloquia Domini argentum igne examinatum.» Hoc conflatile quasi similitudo idolorum est, quia tota illa vilis plebeculae coaggeratio pro solo figmento suae ostentationis est; et quantum ad auctorem pertinet, quaedam de Dei in diaboli cultum sacrilega translatio est. Factura artificum totum est, quia quidquid exterius operantur, totum sine ulla veritatis constantia quodam lineamento fucatae compositionis aptatur.« His ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes.» Quod totum est dicere: Quid tales 219 faciunt his, quas exhibere videntur imaginibus sanctitatis, nisi quod opere clamant, quatenus vitulos adorent, et id ipsum quod sunt homines eis immolent? Vitulos adorat quisquis petulantiae mundanae se subjugat. Et natura tamen est vituli esse pro ingenita lentitudine ponderosum, sed pro aetate lascivum. Quod in hypocritis patet, quorum maturitas in habitudine floret, sed hircina intrinsecus petulantia fetet. Hi ergo vituli adorantur, vel adorari tali exemplo monentur, cum talis eorum status pro gloria nominis tanquam venerationi habendus commendatur. Unde eis homines immolant, cum rationalitatem suam sub tanta bestialitate trucidant.
5.3.3
VERS. 3.--« Idcirco erunt quasi nubes matutina, et quasi ros matutinus pertransiens.» Quia ita, inquit, ad aliorum perniciem praedicabiles fieri appetunt, quasi nubes matutina ex merito suo fient, quia insulsae eorum laudes cum perfunctoria pompa, Deo eorum nequitias retegente, in momento deficient. Nubes enim matutina aurora cursus provehente esse mox desinit. Ros itidem sole incalescente disparere consuevit. Quod expositione non indiget, quia in ipsis hypocritarum eventibus pene indesinenter elucet.« Sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.» Area nostra sancta Ecclesia est, vel cujuslibet conversationis religiosa professio. Ex hac area pulvis turbine rapitur, cum mentium instabilitas ad illicitos actus, diaboli flatu acta, a proposito dimovetur. Sicut quoque fumus de fumario sunt, quia, cum per favores alta petierint repente dispereunt. Sicut quoque fumus intuentium, imo circumstantium, oculos aggravat et perstringit, ita non modo simplicium, sed et argutorum intelligentias simulata aliquoties virtus obducit. His rite hypocritae comparantur, qui lapsibus inopinatis ad subitum a suo tumore reflantur.
5.3.4
VERS. 4.--« Ego autem Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti, et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.» Sunt multi qui bona ex veritate proponunt, et aliquandiu in hoc ipso persistunt, at cum laudari se audiunt, ad appetitum gloriae mutata intentione se transferunt. Est ergo ac si his diceret: Meminisse debueratis, quod vos olim de tenebrarum potestate in regnum dilectionis meae transtulerim, me semel cognito omnis Deus recens a vobis debuerat excludi, et salus vestra, quam providentiae vestrae studioque ascribitis, mihi potissimum debuisset ascribi, quia si velitis salvari me praetermisso, fallimini. Absque Deo scit Deum, cui magis quam Deus coli adjacet vitium.
5.3.5
VERS. 5, 6.--« Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. Juxta pascua sua, et adimpleti sunt, et saturati, et elevaverunt cor suum, et obliti sunt mei.» In deserto eos cognovit, quandiu videlicet saecularem exosam habuere frequentiam eos approbavit. Nosse enim Dei approbare est. In terra solitudinis cognoscitur quisquis instabilitate mentis secum habitantis( terra enim in aeternum stat) a Deo gratanter acceptatur. Notandum quod de secunda persona, more Hebraico, ad tertiam personam transit. Juxta pascua sua cognoscuntur qui in divinae lectionis pabulo fideliter ac humiliter oblectantur. At vero implentur, cum fastus ex scientiae copiositate concipitur. Saturantur cum aut fastidio, aut superbia sacra volumina quasi scientissimi nec respectare dignantur, et ut, juxta psalmum, dicam: Omnem escam anima eorum abominatur. Cor suum elevant, cum sapientiam suam ubique percelebrant. Cor enim pro sapientia in Scripturis ponitur, quia loquitur Deus pacem in his qui convertuntur ad cor, sin alias, vel certe quia corde sapimus. Dei obliviscuntur, in quorum cordibus confusa omnia sine rationis auctoritate feruntur.
5.3.6
VERS. 7.--« Et ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum.» Est eis Deus quasi leaena, dum ex bono secundum quod videbatur opere, et, quod quantum ad ipsum opus pertinet, Dei erat, voluptas menti luxurianti innascitur, crudelitas etiam indignationis penes alios et invidiae generatur. Deus ergo hoc eis exstat, cujus efficientiae causam praestat, unde psalmus, cum perverso pervertendum eum clamat. Leaena enim crudele et petulum est animal. In via quoque Assyriorum quasi pardus est eis, cum lata et spatiosa sectantibus ob morborum suorum varietatem, quibus aliis placere gestiunt, poenas permittit luere subitaneae praecipitationis. Pardus enim et varium et ex nimio cursu in mortem praeceps animal est.
5.3.7
VERS. 8.--« Occurram eis quasi ursa raptis catulis.» Quasi ursa raptis catulis eis Deus occurrit cum insecutiones atque molestias ab his qui eos laudare solebant, et etiam sui operis vilipensiones immittit. Ursa enim raptis fetibus ferocior est, et nihil est quod magis eorum mentem obruat quam quod quis eos ab operum suorum laude privat. Quasi ursa ergo occurrere dicitur, cum eis judicium secundum convenientiam naturae bestialis exeritur.« Et dirumpam interiora jecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos.» Secundum physicos jecore amamus. Deus ergo jecoris eorum interiora disrumpit, cum occulti amoris petulantias quibus insolens animus oblectatur quasi quodammodo exenterans undecunque patefacit. Ibi eos quasi leo consumit, dum statum eorum, qui sibi aliquid esse videbantur, ibi, id est in hac carnalis lapsus foeditate exinanit. Et hoc facit quasi leo, assultu videlicet aperto, non a cauda, id est latenter, ut draco. Nihil enim magis contiguum rigori superbiae, quam sub hac liquefieri solere mollitie. Per agrum incompositus 220 et Christianae urbanitatis nescius animus intelligitur. Per bestiam, cujus feralis et indomita natura dignoscitur, appetitus. Bestia agri ergo eos scindit, cum, velint nolint, corporalis appetitus ingenitae concupiscentiae ipsos impatientes efficiens, quasi eviscerando, quales apud se habeantur, ostendit.
5.3.8
VERS. 9.--« Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum.» Israelem supra dixeramus eos qui ex talium mercenariorum fideliter ore pendebant, et cum Deo secundum etymologiam nominis dirigi cupiebant. Hic dicitur perditio tua, ac si diceret: Tu te existimas perditum esse, quia tibi contigerit exemplo et monitis talium damnaticiorum horripilationem aliquam ad poenitendum benevole concepisse. Quoniam igitur vides eos in sua lentitudine languisse, tantummodo in me tuum tibi auxilium expedit convertisse.
5.3.9
VERS. 10.--« Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis.» Ac si diceret: Tu te tuo magisterio gratulabundus supergaudere volueras; et quasi ego sum Pauli, ego sum Cephae, ego sum Apollo dicere coeperas, et ecce regem tuum, de quo falso speraveras, ex hypocrisi decidisse consideras. Hic maxime necessarius tibi erat ut, in omnibus urbibus tuis, id est conscientiarum conceptaculis, salutifero te muniret exemplo« Et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi reges ac principes.» Ac si dicat: Et hi sunt quos in extremo examine pro spontanea pauperie, pro saeculi abrenuntiatione, sessuros cum Domino jactitabas. Dicitur autem hoc pro parte eorum qui scienter hypocritis favent, et tali disciplinae obtentu favorum gestiunt applicari. Judices, inquam, tui, ut opinaris, non Dei. De his dixisti: Da mihi reges et principes, id est, de talibus optasti ut tibi principarentur et regerent, qui in suo te discipulatu obsequia diligere, et affectare laudes imbuerent. Quod etiam nunc crebro perspicimus, ut non solum hypocritarum, sed etiam probabilium virorum contuberniis se immergant, ut quodammodo eidem qui eis exhibetur honori communicent.
5.3.10
VERS. 11.--« Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.» Ne queraris, inquam, quod reges gloriosos amiseris, sed potius querere regem in furore meo tibi dandum, illum scilicet qui pro poena peccati miseris infligitur reprobum sensum: et si qua tibi verioris intelligentiae, quae adhuc te regat, scintilla resederit, juste judicio indignationis auferetur.
5.3.11
VERS. 12.--« Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum ejus.» Vulgares quilibet peccatores ad confessionis gratiam facillime pertrahuntur, hypocrita vix aut nunquam; quia qui ad hoc laborat, ut sanctitatis nomine honoretur, nunquam ad hoc ut foedum de se quidpiam confiteatur inducitur. Iniquitas ergo Ephraim colligatur, quia nunquam ullius puritatis eloquio ab obstinato corde resolvitur. Peccatum illius absconditur, quia via ejus minime Deo revelatur, quippe a quo nihil prorsus, sed a solo mundo separatur.
5.3.12
VERS. 13.--« Dolores parturientis venient ei; ipse filius non sapiens.» Dolores parturientis ei veniunt, cum acutissimae titillationes carnis uterum mentis ejus abrumpunt. Sed inter haec ipse filius non sapiens est, quia cum filium Dei se vulgo cantitari gaudeat, ipse tamen non sapiens est, quia Deum Patrem in nullo laetificat. Filius enim sapiens, juxta Salomonem, laetificat patrem.« Nunc enim non stabit in contritione filiorum. De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos.» Nunc, id est, in praesenti, quandiu scilicet hodie dicitur, in contritione filiorum non stat, quia eos Dominus, cum in labore hominum non sint, cum hominibus, utpote quos non recipit, ut filios non flagellat. Filios enim in hoc mundo conterit, quos ad aeternitatem subrigendos elegit. Hos de manu mortis liberat, quos de perpetratione peccati nunc salvat.« Peccatum enim intravit mundum, et per peccatum mors,» effectum pro causa posuit. Quos autem de manumortis liberat, etiam de morte redimit, cum quos opere exuerat, pariter a mortifero quoque ab ejusdem poena perpetuae mortis absolvit.« Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne.» Exponit quomodo eos de morte liberet. Deus mors mortis est, cum mentium insensibilitatibus illabendo recaleficat quidquid ibi torpidum, quidqu1id sine motu piae rationalitatis est. Si coelum vocatur anima justi, non immerito iniquus quilibet nomine designatur inferni. Fit ergo Deus morsus inferni, cum per suae aspirationis illapsum praegustandum se exhibet peccatoris cujuslibet cordi.
5.3.13
VERS. 15.--« Consolatio abscondita est ab oculis meis. Quia ipse inter fratres dividit.» Superius de contritione filiorum dixerat, nunc de eadem subinferendo replicat. Consolatio absconditur ab oculis Dei, cum inter adversa praesentis saeculi, vel quaelibet alia flagella Dei, nullum temporale solatium patiuntur in se admittere sancti viri. Per oculos enim Dei sancti intelliguntur et docti, qui viam provident Ecclesiae corpori, vel etiam illustrata a Deo claritas intellectualis nostri ingenii. Omnis ergo consolatio ab his absconditur, quia prosperari in hac via, aut inter divina verbera ad modicum respirare in talibus omnimodis aversantur. Ideo cum Rachel noluit consolari, quia justis ineffabilia sciunt praemia praeparari, cum etiam ipse infernus, qui jam ex parte quasi mordendo libavit, quam suavis sit Dominus inter fratres dividat, id est beatae portionis mercedem inter eos qui sancti sunt et vocantur, accipiat.« Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.» Ne ergo terreatur, aut 221 pro aliqua difficultate desperet ille quondam, qui modo Deum praegustavit, infernus, quia adducet Dominus ventum urentem, spiritum videlicet quiquid foedi est interius humoris exsiccantem, qui ventus de deserto ascendit, de mente scilicet, cui exsilium, imo solitudo est mundus, emergit; quem sponsa in Canticis ad perflandum hortum suum evocans ut veniat ex nomine petit. Is siccat ejus venas, cum cogitationis meatus obstruit per quam veteres olim permittebat illabi lascivias. Fontem ejus desolat, cum originem mundanae intentionis sub unius desiderii simplicitate conflagrat. Quasi enim frequentia est inhabitantium, ubi multiplicitas est appetituum. Fons ergo desolatur, cum saeculi memoria usu cogitationum neutiquam frequentatur. Tunc primum ipse de inferno coelum factus thesaurum omnis vasis desiderabilis diripit, cum eum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae Christum, a cujus vestimentis myrrha, et gutta, et casia profluunt, scilicet genus omne virtutum purificato jam corde constringit. Et notandum quod dicitur diripit; diripere enim in diversas partes rapere est. Thesaurum ergo omnis vasis desiderabilis diripit, qui omnium sanctorum, vel virtutum, qui in Christo censentur, exempla quaquaversum in se contrahit.

Intertext edge

Open linked passage

Note