Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae
Jere 7.9.16
Choose a text
More by Guibertus S. Mariae de Novigento
—
10578 Trinpro
7.9.1
LIBER QUARTUS TROPOLOGIAE IN AMOS PROPHETAM. CAPUT IX.
7.9.1
VERS. 1.--« Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria.» Dominus super altare stat, cum aegre ferens dura animadversione proposita perversa impugnat. Pro altari enim habent, quidquid hypocritae novi instituti magnum apud se censent: Qui enim stat in Synagoga Deorum, ipse etiam dijudicat. Percuti cardinem jubet, ut superliminaria commoveantur, cum praedicationum spiculis corda praecipit vulnerari, in tantum siquidem, ut etiam exterior habitus commutetur.« Avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam.» Quod super cardinem, hoc istic caput, quod superliminaria, hoc hic novissimum appellat. Avaritia in capite omnium est, cum honoris et favoris ambitio principali mentium intentioni subest. Novissimum eorum in gladio interficitur, cum corpus, quod ideo novissimum dicitur, quia magis quam mens contiguum esse dignoscitur, lethali peccato addicitur.« Non erit fuga eis. Fugiet, et non salvabitur ex eis qui fugerit.» Fuga hypocritis non est, cum illic timore trepidant, ubi timor non est. Fuga namque animi timor est. Tamen fugiunt, quia suae laudis sola damna metuunt. Qui vero fugerit, non salvatur, quia quisquis hoc modo timuerit, nequaquam a Dei judicio, quod plerumque peccata propalat, contutatur
7.9.2
VERS. 2.--« Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos.» Ad infernum descendunt, qui nulla pietate ad Dominum resipiscunt. Inde manus Dei eos educit, cum quo desperatiores sunt, tanto facilius is. Qui educit vinctos in fortitudine, et in sepulcris habitantes eos eruit.« Et si descenderint usque ad coelum, inde detraham eos.» Ad coelum ascendens inde detrahitur, qui elatus in superbiam ut, juxta Job, caput ejus nubes tangat, quasi sterquilinium in fine disperditur.
7.9.3
VERS. 3.--« Etsi absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos.» Carmelus interpretatur mollis; vertex autem superbiam signat, ut est illud quod psalmus verticem capilli appellat. In vertice Carmeli absconduntur, qui de suo fragili opere in sua cogitatione laetantur. Inde scrutans eos Deus aufert, cum eos intra se media ratione super suo turpi actu discutiens, a pristinis foeditatibus, dimovet.« Etsi celaverint se ab oculis meis in fundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.» In fundo maris ab oculis Dei se celant, qui in extremis et despicabilioribus saeculi vitiis, quibus Deum amaricant, dignationem divinae visitationis, abdicata a se penitus omni confessione sequestrant. Ibi Deus serpenti mandat, eosque mordet, cum carnali nostro affectui instinguendo denuntiat, ut miseram rationem, cujus astutia se hactenus male occuluit fastidiendo quae fecit, excruciet. Iste est serpens, qui Evam. id est voluntatem seduxit, et ejus calcaneo quotidie insidiatur.
7.9.4
VERS. 4.--« Et si in captivitatem abierint coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos.» In captivitatem coram inimicis abeunt, qui a sui exuti libertate arbitrii plus etiam apud se peccare deliberant, quam daemones ipsi suggerant qui captivaverunt. Ibi gladio Deus 241 mandat, eosque occidit, cum infelicibus peccandi opportunitatem laxat interituique permittit.« Et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum.» Super eos oculos suos Deus ponit, cum hos praelibatos quinque peccandi modos, non tam animadversorie quam propitiabiliter aspicit. Haec in malum non in bonum facit, dum eis non bona quae per hypocrisim peragere, sed malas intentiones quibus illa fecere proponit.
7.9.5
VERS. 5.--« Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet; et lugebunt omnes habitantes in ea.» Dominus, inquit, Deus exercituum est, qui potentiarum, prout libuerit, quarumque efficax est. Unde et cum tetigerit terram tabescit, quia cum manum suam per conscientiae foramen, juxta illud Cantici canticorum, immiserit, ac tactum ejus venter peccatoris intremiscit, et quasi ex sui consideratione tabescit.« Tangit enim montes et fumigant,» respicit et facit tremere terram. Omnes habitantes in ea lugent, cum etiam qui corpora sua bene regunt, nihil in omni suo bono actu nisi luctu digna vident. Si justus vix salvatur, non ergo mirum si peccatores timent.« Et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti.» Hic versus, et medietas praecedentis supra expositus est. Ascendit sicut rivus omnis, cum omnis qui corpus suum castigat, et in servitutem redigit, pleno ad Deum fertur impetu intentionis. Sicut fluvius Aegypti defluit, cum astutia illa, qua configurabatur saeculari scientiae, ex toto in eo deperit.
7.9.6
VERS. 6.--« Qui aedificat in coelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit.» In coelo ascensionem suam aedificat, cum in electorum pectore, qui, sicut coelum, sibi sunt sedes, virtutum instrumenta multiplicat, per quae non solum in horum sensibus provehatur, sed eos ipsos ad sui notitiam promoveri faciat. Fasciculum suum super terram fundat, cum in corpore nostro totius boni exercitii materiem per sanctae religionis vincula constringit et solidat.« Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen ejus.» Aquas maris Dominus vocat, cum quosque leves et fluidos, et sentina putidae conversationis amaros ad suae institutionis studium provocat, quas intantum gratiae suae condimento dulcorat ut eas super faciem terrae effundat, id est ante faciem quorumque bonorum, qui, juxta Apostolum, sunt Dei cultura, eos pro exemplo exponat. Nec id injuria. Ipse est enim Dominus, sic re ut nomine, cui subest, cum voluerit, posse.
7.9.7
VERS. 7.--« Nunquid non, ut filii Aethiopum, vos estis mihi, dicit Dominus, filii Israel?» Filii Israel Aethiopum filii Deo fiunt, cum hi, qui cum Deo suis motibus principari debuerant, immutabiliter in peccati nigredine perseverant. Israel, princeps cum Deo, dicitur, qui ad obstinatos hypocritas sermo dirigitur.« Nunquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene?» Israel ascendere de terra Aegypti Deus facit, cum de saeculi moeroribus ac tenebris ad se videndum Deus assurgere facit. Palaestini de Cappadocia eruuntur, cum de frigore infidelitatis ad hoc ut mundanae voluptatis portione concidant, aliqui educuntur. Palaestini potione cadentes dicuntur; Cappadocia autem aquilonalis regio est. Syri, Cyrene similiter evocantur, vel ut, juxta aliam translationem( LXX), dicam, de fovea, in qua tenebantur, cum superbi quique de imis vitiorum eruti; vel, quod Cyrene sonat, de haereditaria sorte diaboli per baptismum exempti, intra superbiae sublimitatem remanere sinuntur. Quod totum ac si diceret: Ne extollamini quia vos de Aegypto eduxerim, meminisse debetis quod et alias communes quaslibet personas de gravibus malis ad faciliora saepe transtulerim.
7.9.8
VERS. 8.--« Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae.» Ne elevemini, inquam, hypocritae pro vestra fucata continentia, quia ecce oculi Domini super regnum peccans, id est judiciaria Dei perspicacitas super eos qui se exterius rexisse videntur, et tamen ex eo ipso regimine in elationis foveam demerguntur. A facie terrae regnum conteritur, cum justo Dei judicio etiam ad humanos usus praetensa castitas adnullatur.« Verumtamen conterens non conteram domum Jacob.» Ac si dicat: Licet vos plurimam sanctimoniam habere permittam, et electos meos, qui vitia supplantare nituntur, aliquoties cadere sinam, conterens tamen exterius, introrsum omnino non conteram, sed faciam eis casum standi materiam. Jacob, supplantator est.
7.9.9
VERS. 9.--« Ecce ego mandabo, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.» Deus mandat, cum minime fieri vetat. In omnibus gentibus domum Israel concutit, inter omnia pene vitia conscientiam hypocritae plerumque collidit. Et hoc fit sicut triticum in cribro concutitur, in quo bonorum naturalium fruges a paleis et sordibus vitiorum Deo discernente purgantur. Sed non cadit lapillus super terram, quia obduratio animi non excedit, ut pertingat usque ad peccati et terrenitatis suae notitiam.
7.9.10
VERS. 10.--« In gladio morientur omnes populi peccatores mei, qui dicunt: Non appropinquabit, non veniet super nos malum.» Quod est dicere: Quicunque sibi immunitatem a poena peccati, quasi pro vitae merito sibi spondent, pro sua 242 securitate capitalis criminis gladium incident.
7.9.11
VERS. 11.--« In die illo suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant, restaurabo.» In die illo tabernaculum David quod cecidit suscitatur, cum in illa illuminatione interna, qua, dum superbit impius, ad sui claritatem velut aurum incenditur pauper, sancta militia cujuslibet manu fortis, quae desidia effluxerat, innovatur. Aperturas murorum ejus reaedificat, cum mentis hiatus, per quos admittebatur prava suggestio, litura virtutis accopulat. Quae corruerant restaurat, cum damna peccati poenitudinis impensione redintegrat.
7.9.12
VERS. 12.--« Et reaedificabo eos sicut in diebus antiquis, ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos.» Sicut in diebus antiquis eos reaedificat, cum ad exemplum supercoelestis Jerusalem, cujus diebus, id est virtutibus, ut sic dixerim, nihil aeternius, eos qui militiae illi inequitant instituit et reformat. Ut possideant reliquias Idumeae, et omnes nationes, terrenitatem videlicet sui corporis, et concupiscentias per corpus evagantes. Et hoc, eo quod invocatum sit nomen meum super eos, id est non suo nomini peccati victoriam ascripserunt, sed ante thronum Dei coronas suas ipsi soli gratulabundi, de sui laboris prosecutione miserunt.
7.9.13
VERS. 13.--« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen.» Dies veniunt, cum menti claritates internae succedunt. Comprehendit arator messorem, cum exercitium boni operis, etiam necdum promoto studio, jam boni operis secure operiri incipit messionem. Quod illi statui obviare videtur, quo perfectissimis ante Christi adventum negari solere cognovimus coelestis patriae mansionem. Calcator uvae mittentem semina comprehendit, cum is, qui divinae gratiae nectar per novae compunctionis affectum a sua mente extorquet et elicit, illum, qui doctrinae salutaris spargit semen, fervore pii desiderii aequiparare contendit.« Et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt.» Montes dulcedinem stillant, cum excellentes in contemplatione animi, de supernae gloriae gaudio sensim, et quadam verborum lentitudine, tractant. Et hae sunt scintiliae apud Ezechielem aeris candentis. Et quid aliud quam stillare videtur, qui quod de Deo sentit, neutiquam elucubrare permittitur? Omnes colles culti sunt, cum ab eorum stillicidio nihil agreste, nihil insolens, nihil incompositum residere in subditorum mente conspicitur.
7.9.14
VERS. 14.--« Convertam captivitatem populi mei Israel, et aedificabunt civitates desertas, et habitabunt in eis.» Captivitatem populi sui Deus convertit, cum qui captivos nostros duxerant animales motus, ipsi captivi abducuntur ad liberi arbitrii rationales nutus. Unde est:« Captivam, inquit, duxit captivitatem.« Civitates desertas aedificant, cum sensualitates Dei contubernio desolatas, contra totius incursus vanitatis instaurant. In eis inhabitant, cum eas sollicita custodia frequentantes, suae ditioni fixa deliberatione subjugant.« Et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.» Vineas plantant, qui causas aeternae laetitiae pie collaborando propagant. Vinum earum bibunt, cum spei gaudium sempiternae inde praesumunt. Inde debriantur, cum ad anteriora tendentes, ea quae retro sunt obliviscuntur. Hortos faciunt, cum ad fortia, et etiam corporalis exercitationis studia sese proripiunt. Fructus eorum comedunt, cum de labore forastico, et de beneficentiae in proximum impendio, de coelesti menti securitas etiam impraesentiarum innascitur bravio.
7.9.15
VERS. 15.--« Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra quam dedi eis.» Super humum suam eos plantat, cum immobiliter eis suorum corporum, ne ulterius praeter modum rebellia fiant, dominium donat. De terra quam dedit eis ultra eos non evellit, quia quam promisit mitibus possidendam, eorum videlicet corporum terram, aeterno eis jure praefixit.
7.9.16
EXPLICIT AMOS PROPHETA.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).