Guibertus S. Mariae de Novigentoc.1055–1124
Tropologiae in prophetas Osee et Amos ac Lamentationes Jeremiae
Jere 9.35.2
Choose a text
More by Guibertus S. Mariae de Novigento
—
10578 Trinpro
9.35.1
LIBER QUINTUS TROPOLOGIAE IN LAMENTATIONES JEREMIAE. CAPH. ( Vulg. sequenti versiculo praemittit. )
9.35.1
« Accincti sunt ciliciis, abjecerunt in terra capita sua virgines Juda.» Caph, dicitur cor. Ideo plane, quia quidquid subjungitur litterae de interiori totum constat damno. Ciliciis accinguntur, quorum lumbi titillatione libidinis compunguntur, cui sensui adnititur, quod animal petulcum est, de cujus pilis intexitur. Virgines Juda, infecunda sunt confessionis officia. Bonum est enim confiteri, si simul sit psallere. Capita sua in terra abjiciunt, cum principales mentis motus, qui aliquoties de confessione admonent, pravo se pudore submergunt.
9.35.2
VERS. 11.--« Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea.» Prae lacrymis oculi deficiunt, cum effusa benignitate intrinseca totius rationalitatis acumina decidunt. Viscera conturbantur, cum pariter interna vitalitas a vera discretione suffunditur.« Effusum est in terra jecur meum, super contritione filiae populi mei, eum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.» Secundum physicos jecore amamus. In terra ergo jecur effunditur, cum supercoelestis amor terreno mutatur. Et hoc super contritione filiae populi accidit, quia tales casus fracta mollities cogitationis nutrit. Et hoc etiam cum parvulus et lactens in plateis oppidi deficit, cum scilicet fidei modicitas, et dulcedinis saecularis aviditas, per mundi sollicitudines interitus causas facit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).